Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
31.1
443 CAPITULUM LXI. Incipiunt Regulae sive Definitiones expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando ordinatus est B. Nectarius episcopus; quorum nomina et provinciae in Graeco continentur; sub Theodosio principe
31.1
CAN. I. Non spernendam esse fidem Patrum trecentorum decem et octo, qui in Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam ratam oportet, et anathematizari omnem haeresim, specialiter autem Eunomianorum, qui Latine sine lege dicuntur; et Arianorum, sive Eudoxianorum, et Semiarianorum, nec non Pneumatomachorum, id est, qui contra Spiritum sanctum pugnant; Photinianorum, et Sabellianorum, et Apollinaristarum.
31.1
Episcopi qui super dioecesim sunt, ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias, sed secundum regulas, 444 Alexandriae quidem episcopus eas tantum quae sunt in Aegypto gubernet; Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae, qui in regulis synodi Nicaenae continentur.
31.2
Sed et Asianae dioecesis episcopi ea quae sunt in Asia et ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent gubernent; Ponti autem episcopi Ponticae tantummodo dioecesis habeant curam; Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.
31.3
Non invitatos episcopos ultra dioecesim non debere accedere super ordinandis aliquibus vel quibuscunque disponendis ecclesiasticis causis, servata regula quae ascripta est de unaquaque dioecesi. Manifestum est enim quod per singulas quasque provincias synodus administrare debeat et gubernare omnia, secundum ea quae sunt in Nicaea definita. Ecclesias autem Dei quae sunt in barbaricis gentibus constitutae, regi et administrari oportet secundum consuetudinem quae a Patribus obtinuisse dignoscitur.
31.4
Constantinopolitanae autem civitatis episcopum oportet habere primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma
31.5
De Maximo cynico philosopho et totius in disciplinationis ejus doctrina, 445 quae Constantinopoli orta est, statutum est, ut neque Maximus esse, nec fuisse imputetur episcopus; neque qui ab eo ordinati sunt, qualemcunque gradum clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum, vel ab eo gesta sunt in irritum devocatis. Nomina vero episcoporum haec sunt: Nectarius Constantinopolitanus, Timotheus Alexandriae, Dorotheus ab Oxiringo, Cyrillus Jerosolymitanus, Gelasius Caesariensis, Macer Jericontinus, Dionysius Diospolitanus, Priscianus Nicopolitanus, Saturninus Sebastenus, Rufus Scythopolitanus, Auxentius Ascalonita, Aelianus Jamniensis, Zeno Tyrius, Paulus Sydoniensis, Nestorius a Ptolomaide, Philippus Damascenus, Baracus Paneadensis, Timotheus Berythius, 446 Basilides a Biblo, Mochimus Aradensis, et caeteri centum triginta.
31.6.1
443 CAPITULUM LXI. Incipiunt Regulae sive Definitiones expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando ordinatus est B. Nectarius episcopus; quorum nomina et provinciae in Graeco continentur; sub Theodosio principe CAPITULUM LXII. Incipit concilium Telense super tractatoriam sancti Siricii papae urbis Romae per Africam.
31.6.1
Post consulatum gloriosissimi Honorii XI et Constantii II, VI kalendas Martias, congregato concilio in ecclesia Apostolorum plebis Telensis, beatus Pater 447 primae sedis episcopus Donatianus civitatis Teleptensis, cum resedisset, consedentibus secum Januario, Felice, Secundo, Cyrio, Victore, Secundiano, Geta, Eunomio, Maximiano, Donato, Cresconio, Jocundo, Soprato, Restituto, Juliano, Maximino, Romano, Tertiolo, Micilo, Maximo, Donatiano, Basilio, Papiniano, Januario, Porphyrio, item Porphyrio, Donato, Juliano, Tuto, Fortunio, Quintiano, Capione et caeteris episcopis, nec non etiam Vincentio et Fortunatiano, legatis provinciae proconsularis ad Byzacenum Concilium directis, et reliqua;
31.6.2
Vincentius et Fortunatianus dixerunt: Etiam cum Thusdrum fuissemus, sicut mecum recolit memorialis auditio vestra, et epistolas sanctae memoriae Siricii sedis apostolicae episcopi dederamus recitandas, ex quibus cum unam legeret sanctimonium fratris nostri episcopi Latonii, utrasque nos nunc referre suggestio indicat: has recitari donate. Episcopi dixerunt: Recitentur epistolae venerabilis memoriae sancti Siricii, ut noverimus quid earum textus contineat. Cumque traderentur, Privatus notarius dixit: Exemplar tractatoriae episcopi urbis Romae.
31.6.3
448 Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam Siricius.
31.6.4
Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placueritque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus, talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum conscientia nostra contaminata videretur. Qua de re meliori consilio id sedit, propter eos maxime qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa minime adesse potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent; sed quia ea quae per ignaviam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica Patrum constitutione sunt constituta; scriptum est enim: State et tenete traditiones nostras sive per verbum sive per epistolam. Illud certe debet mentem vestram, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus. Non enim erimus immunes, qui praesumus plebibus, cum scriptum sit: 449 Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiritur. Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed et pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione violarunt, voluntatem populi sequentes, et Dei judicium non timentes. Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas; haec sunt quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire.
31.6.5
Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare; integrum enim judicium est quod plurimorum sententia consecratur.
31.6.1
Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur; hoc enim in synodo Nicaena constat esse definitum.
31.6.2
Item si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet.
31.6.3
Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. 450
31.6.4
Ut is qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum.
31.6.5
Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet.
31.6.6
Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat.
31.6.7
Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, ex eo quod rebaptizant.
31.6.8.1
Praeterea, quod dignum et pudicum est et honestum suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio ministri quotidianis necessitatibus occupantur; ad Corinthios enim Paulus sic scribit, dicens: Abstinete vos ut vacetis orationi. Si ergo abstinentia laicis imperatur, ut possint deprecantes audiri, quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur? Qui si carnali concupiscentia contaminatus fuerit, quid faciet? excusabit? quo pudore, qua mente usurpabit? qua conscientia? Quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur, quia scriptum est: Unius uxoris virum? Non permanentem in concupiscentia 451 generandi dixit, sed propter continentiam futuram; neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse sicut et ego. Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu.
31.6.8.2
Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spirituali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit: pax utique Dei nostri Salvatoris, quam proximus passioni servandam esse praecepit, et haereditario eam jure dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Et dictum Apostoli: Ut unanimes unum sentientes, permaneamus in Christo. Nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo Salvatori nostro placeamus. His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in die qua redditurus est unicuique juxta opera sua. Si quis sane inflatus mente carnis suae ab hac canonum ratione voluerit 452 evagari, sciat se a nostra communione seclusum et gehennae poenas habiturum. Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, quae sic currentem non pertrahat in ruinam. Data Romae in concilio episcoporum octoginta, sub die octavo idus Januarii, post consulatum Arcadii Augusti et Bautonis v. c. consulum.
31.7
443 CAPITULUM LXI. Incipiunt Regulae sive Definitiones expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando ordinatus est B. Nectarius episcopus; quorum nomina et provinciae in Graeco continentur; sub Theodosio principe CAPITULUM LXIII. Regula formatarum.
31.7
Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus 318 Nicaeae congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem; id est, ut assumantur in supputatione primum Graeca elementa Patris, et Filii 453, et Spiritus sancti ΠΥΑ, quae elementa octogenarium, quadringentesimum, et primum significant numeros; Petri quoque apostoli prima littera, id est Π, qui numerus octoginta significat: ejus qui scribit episcopi prima littera, cui scribitur secunda littera, accipientis tertia littera. Civitatis quoque de qua scribitur, quarta, et indictionis, quaecunque id temporis fuerit, idem qui fuerit numerus assumatur; atque his omnibus litteris Graecis, quae ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quaecunque fuerit, summam epistola teneat. Hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expressam. Addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium 454 et nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significant ΑΜΗΝ, Expliciunt canones.
31.8.1
443 CAPITULUM LXI. Incipiunt Regulae sive Definitiones expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando ordinatus est B. Nectarius episcopus; quorum nomina et provinciae in Graeco continentur; sub Theodosio principe CAPITULUM LXIV. Epistola Clementis papae ad S. Jacobum apostolum fratrem Domini.
31.8.1
455 CLEMENS JACOBO domino et episcopo episcoporum, regenti Hebraeorum sanctam Ecclesiam Hierosolymis, sed et omnes Ecclesias quae ubique Dei providentia fundatae sunt, cum presbyteris et diaconibus, et caeteris omnibus fratribus. Pax tibi sit semper.
31.8.2
Notum tibi facio, domine, quia Simon, qui verae fidei merito et integrae praedicationis obtentu, fundamentum esse Ecclesiae definitus est, qua de causa etiam Domini ore divino cognominatus est Petrus, qui fuit primitiae electionis Domini, apostolorum primus, cui et primo Deus Pater Filium revelavit, cui et Christus competenter beatitudinem contulit, qui et vocatus est et electus, et conviva Domini et comes effectus, tanquam bonus et probatissimus discipulus, qui obscuriorem mundi plagam occidentis( velut omnium potentior) illuminare praeceptus est, quique et integre potuit implere praeceptum. Sed quousque sermonem protraho, refugiens indicare quod triste est, quod quidem necesse est, licet tarde, proferre? Hic denique ipse Petrus, qui pro immensa charitate quam erga omnes homines gerebat, palam cum omni fiducia( adversante etiam tyranno totius mundi) bonum praedicare non destitit, et Regem omnium saeculorum per orbem terrae et usque ad ipsius Romanae urbis hujus notitiam, ut etiam ipsa salvaretur, invexit; hic, inquam, pro pietate patiendo volens praesentem vitam finivit. In ipsis autem diebus quibus vitae finem sibi imminere praesensit, in conventu fratrum positus, apprehensa manu mea, repente consurgens, in auribus totius ecclesiae haec protulit verba: Audite me, fratres et conservi mei. Quoniam, sicut edoctus sum ab eo qui misit me, Domino et magistro meo Jesu Christo, dies mortis meae instat, Clementem hunc episcopum vobis ordino, cui soli meae praedicationis et doctrinae cathedram trado: qui mihi ab initio usque in finem comes in omnibus fuit, et per hoc veritatem totius meae praedicationis agnovit; qui in omnibus tentationibus meis socius exstitit, fideliter perseverans; quem prae caeteris expertus sum Deum colentem, homines diligentem, castum, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, justum, patientem, et scientem ferre nonnullorum( etiam ex his qui in verbo Dei instruuntur) injurias. Propter quod ipsi trado a Domino mihi traditam potestatem ligandi et solvendi; ut de omnibus quibuscunque 456 decreverit in terris, hoc decretum sit et in coelis. Ligabit enim quod oportet ligari, et solvet quod expedit solvi, tanquam qui ad liquidum Ecclesiae regulam noverit. Ipsum ergo audite, scientes quia quicunque contristaverit doctorem veritatis, peccat in Christum, et Patrem omnium exacerbat Deum, propter quod et vita carebit. Ipsum autem qui praeest caeteris, oportet medici vicem agere, et non ferae bestiae furore commoveri. Haec eo dicente, ego procidens ad pedes ejus, rogabam, excusans me et declinans honorem cathedrae vel potestatem. At ille respondens: Pro hoc, inquit, ne me rogaveris. Hoc enim fieri statutum est mihi, et eo magis quod excusas; quia haec cathedra eum qui cupit eam, et audacter expetit, non requirit, sed ornatum moribus et in verbis eruditum. Quod si esset alius melior, si quis mihi alius adjutor tam sedulus astitisset, si quis tam plene doctrinae meae rationem cepisset, sed et ecclesiasticas dispositiones a me tam plene didicisset; habens alium talem, non te cogerem opus bonum suscipere nolentem. Superfluum est ergo alium quaerere, cum primitias eorum qui ex gentibus per me salvantur, et praecipue hujus urbis, te primum obtulerim Deo. Sed et aliud intuere, quia si periculum peccati timens, suscipere refugis Ecclesiae gubernacula, certus esto quia amplius peccas, qui populum Dei velut in fluctibus positum et periclitantem, cum juvare possis, subterfugis: tui tantummodo habens considerationem, et non quod in commune omnibus expedit providens. Sed certus esto quod necesse est te suscipere omne periculum, quia nec ego pro salute omnium ab obsecrando cessabo. Quanto ergo mihi citius acquieveris, tanto me citius laboris et tristitiae meae moerore relevabis. Novi etiam hoc, o Clemens, quod tibi taedia et molestias, pericula etiam et opprobria ineruditi vulgi indocilisque conciliem; quae tu tamen, scio quod constanter et fortiter feres, respiciens ad illam spem quae tibi apud Deum patientiae praeparat coronam. Sed et illud cupio, te mecum justa ratione, perspicere, quando maxime opera tua indiget Christus, nunc cum inimicus adversus sponsam ejus commovet bellum, an futuro in tempore, quando jam Christus post victoriam triumphabit, nec ultra ullius opera indigebit? Quis non etiam parvi sensus intelligat, quod istud est tempus in quo operam tuam Christus requirit? Tota igitur mente in praesenti necessitate praebe operam tuam, et auxilium in praeliis exhibe 457 regi optimo, remunerationes magnificas post victoriam reddituro. Libenter ergo suscipe episcopatus officium, eo maxime quod ecclesiasticas dispositiones a me probabiliter didicisti, ut salus eorum qui per nos confugerunt ad Deum, nequaquam vacillet. Verumtamen et breviter te de ipsius dispensationis ordine coram omnibus commonere necessarium duco.
31.8.3
Te quidem oportet irreprehensibiliter vivere et summo studio niti ut omnes vitae hujus occupationes abjicias, ne fide jussor existas, ne advocatus litium fias, neve in ulla aliqua occupatione prorsus inveniaris mundialis negotii occasione perplexus. Neque enim judicem aut cognitorem saecularium negotiorum hodie te ordinare vult Christus, uti ne praefocatus praesentibus hominum curis, non possis verbo Dei vacare, et secundum veritatis regulam secernere bonos a malis. Ista namque opera, quae tibi minus congruere superius exposuimus, exhibeant sibi invicem discentes, id est laici; et te nemo occupet ab his studiis per quae salus omnibus datur.
31.8.4
Sicut enim tibi impietatis crimen est, neglectis verbi Dei studiis, sollicitudines suscipere saeculares: ita et unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem sibi etiam in his quae ad communis vitae usum pertinent, operam fideliter dederint. Te vero securum facere et his quibus debes vacantem, omnes communiter elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diaconos edocendi sunt, ut tibi solius Ecclesiae sollicitudines derelinquant; quo ipsam, ut dignum est, dispensare sufficias, et veritatis verbo abundantius et studiosius deservire. Si enim mundialibus curis fueris occupatus, et teipsum decipies, et eos qui te audiunt. Non enim poteris quae ad salutem pertinent plenius singulis quibusque distinguere. Et ex eo fiet ut et tu tanquam qui non docueris quae ad salutem hominum pertinent, puniaris, et discipuli per ignorantiam pereant.
31.8.5
Idcirco tu quidem ad hoc solum vacato, ut opportune et sine intermissione doceas verbum Dei, per quod salutem consequi possint. Illi vero cum tanta reverentia tua verba suscipiant, ut qui sciant legatum te et praeconem esse veritatis, et quodcunque super terram ligaveris, esse ligatum et in coelo; et quodcunque solveris super terram, etiam ibi esse solvendum. Quoniam quidem et tu, ut dixi, quae oportet ligabis, et quae expedit solves. Et ad te quidem qui praees, ista sint monita, et his similia.
31.8.6
Ad presbyteros vero sint ista: Ante omnia, 458 ut pudicitiae studentes, adolescentes nuptiis jungant, quo calorem ferventis aetatis conjugali lege praeveniant. Sed ne in provectioribus quidem curam habere hujuscemodi negligant, quia in multis, etiam cum senuerit corpus, concupiscentia viget. Ne forte ergo fornicationis labes, occasione accepta, tanquam venenum pessimum serpat in vobis, cavere et antevenire necessarium est, ne quod in vobis adulterii occultum coalescat incendium. Et quid in omnibus peccatis adulterio gravius? Secundum namque in poenis obtinet locum, quoniam quidem primum illi habent qui aberrant a Deo, etiam si sobrie vixerint. Propter quod vos, o presbyteri, Ecclesiam excolite, et ordinate sponsam Christi ad pudicitiam. Sponsam autem dico omnem Ecclesiae congregationem, quae si pudica inventa fuerit a sponso suo, ingentibus ab eo donis et muneribus honorabitur; et vos, velut ministri sponsae, et amici sponsi, ingenti gaudio et laetitia perfruemini. Si vero sponsa haec reperta fuerit commaculata peccatis, ipsa quidem, tanquam indigna, extrudetur a regalibus toris. Vos autem poenas dabitis, si forte per vestram negligentiam vel desidiam obrepserit contagio saeva peccati. Idcirco ante omnia sobrietatis et pudicitiae sollicitudinem gerite. Valde enim apud Deum grave crimen ducitur fornicatio, cujus species sunt quidem plures, sicut vobis et ipse Clemens diligenter exponet. Verumtamen prima species adulterii est, virum propria uxore solummodo non esse contentum, et mulierem non proprio tantum servare se viro. Si ergo castus fuerit quis, potest et humanus et misericors fieri, per quod et ipse aeternam a Deo misericordiam consequatur. Sane sicut adulterii venenum cunctis malis perniciosius est, ita amor fraternus et charitas totius boni fastigium tenet. Et ideo diligite omnes fratres vestros, et cum religione ac misericordia respicite ad omnes. Orphanis exhibete vosmetipsos parentes. Viduis virorum curam impendite, cum omni castitate, quae necessaria sunt praebentes. Juniores tamen viduas nuptiis copulate. His qui ignorant artificia, exquirite honestas aliquas occasiones quibus victum necessarium quaerant; artificibus vero operam providete, debilibus misericordiam facite. Scio autem haec omnia facturos vos, si charitatem prae caeteris et ante omnia in vestro corde figatis. Cujus charitatis, et recipiendae, et habendae, maximum erit fomentum, si frequenter inter vosmetipsos communem cibum vestrum mensamque faciatis, et in quantum unusquisque praevalet, crebrius panes ac sales suos cum 459 fratribus suis sumat. Per haec enim praecipue charitas comparatur, et causa totius boni in hujusmodi communione consistit. Ubi autem pax et bonitas, ibi et salus. Propter quod communes facite cibos vestros cum his qui secundum Deum fratres sunt, quia per haec temporalia officia, pacis et charitatis fructibus gaudia aeterna merebimini. Multo autem sollicitius esurientes reficite, et sitientibus potum date, nudis vestimentum; aegros visitate, et eos qui in carcere sunt, prout possibile est, juvate; peregrinos satis prompte in domibus vestris suscipite. Et ne omnia nunc singulatim dicam, omne bonum ipsa per se( si in vobis fuerit) charitas vos facere docebit, sicut et e contrario eos qui a salute alieni sunt, omne malum facere odium docet.
31.8.7
Si qui ex fratribus negotia habent inter se, apud cognitores saeculi non judicentur, sed apud presbyteros Ecclesiae, quidquid illud est dirimatur; et omni modo obediant statutis eorum. Super omnia autem avaritiam fugite, quae homines occasione praesentis lucri ab aeternis separat bonis. Pondera, mensuras, stateras, pro locis quibusque aequissima custodite; deposita fideliter restituite. Quae omnia, et si qua sunt similia his, ita demum sollicite et diligenter implebitis, si futurum Dei judicium sine intermissione in vestro corde volvatis. Quis enim peccare poterit, si semper ante oculos suos Dei judicium ponat? Quod in fine mundi certum est agitandum, ut tandem qui bene in hac vita egerunt, consequantur bona reposita; peccatores autem ut consequantur praeparatas et reconditas poenas, de quibus ita futurum dubitare omnino non possumus. Siquidem haec omnia ita esse ventura verus nobis propheta praedixit: unde et vos, qui estis veri Prophetae discipuli, abjicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne malum opus procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Quod si forte alicujus cor, vel livor, vel infidelitas, vel aliquod malum ex his quae superius memoravimus, latenter irrepserit; non erubescat, qui animae suae curam gerit, confiteri haec huic qui praeest, ut ab ipso per verbum Dei et consilium salubre curetur, quo possit integra fide et operibus bonis poenas aeterni ignis effugere et ad perpetuae vitae praemia pervenire.
31.8.8
Diaconi vero Ecclesiae tanquam oculi sint episcopi, oberrantes et circumlustrantes 460 cum verecundia actus totius Ecclesiae, et perscrutantes diligentius si quem videant vicinum fieri praecipitio et proximum esse peccato, ut referant haec ad episcopum, et commoneri ab eo possit is qui in praecipitium lapsurus est, uti revocetur, et non corruat in peccatum. Negligentiores quoque, et eos qui rarius ad audiendum verbum Dei accedunt, nec sollicite ad episcopi tractatum conveniunt, ipsi commoneant et hortentur. Si enim assidui sint ad audiendum, non solum vitae aeternae ex salubri commonitione capiunt lucra, verum et quaecunque illae sunt tristitiae vel moerores quae ex praesentis vitae necessitatibus et cladibus temporum veniunt, quaeque malorum sermonibus in corde suo velut jacula defixa circumferunt, abjiciuntur omnia praedicatione veritatis, et vitae aeternae doctrina, et eruditione purgata. Alioquin si multo tempore auditum subtrahant a verbo Dei, et remaneant in cultu vitiorum, sine dubio spinis erunt ac sentibus occupati. Et quid aliud, nisi ad ignem talis haec terra praeparabitur? De his ergo, ut diximus, diaconis cura sit. Sed et eos qui secundum carnem aegrotant, sollicite perquirant, et plebi( si forte plebs ignorat) indicent de his, ut et ipsi visitent eos, et quae necessaria sunt praebeant eis cum conscientia ejus qui praeest. Quod tamen etiamsi clam fecerint, non peccabunt. Sed et de peregrinis similiter episcopo suggerant refovendis; et caetera his similia quae ad cultum Ecclesiae et disciplinam ejus pertinent, diaconis curae sint. Qui catechizant, id est, qui verbo instruunt incipientes, primo oportet ut ipsi instructi sint, de anima enim agitur hominum. Et oportet eum qui docet et instruit animas rudes, esse talem ut pro ingenio discentium semetipsum possit aptare, et verbi ordinem pro audientis capacitate dirigere. Debet ergo ipse apprime esse eruditus et doctus, irreprehensibilis, maturus, impavidus, sicut ipsi probabitis fore Clementem hunc post me. Multum est autem, si ego nunc de singulis quae unusquisque habere debeat prosequar.
31.8.9
Verumtamen illud est quod prae caeteris ab omnibus vobis, cupio in commune servari, ut concordiam teneatis, per quod solum potestis portum quietis intrare et civitatem summi Regis, quae pax nominatur. Similis namque est status omnis Ecclesiae magnae navi quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros portat, ad unam 461 potentis regni urbem properare cupientes. Sit ergo navis hujus dominus ipse omnipotens Deus, gubernator vero sit Christus. Tum deinde proretae officium episcopus impleat, presbyteri nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant; hi qui catechizant, naustologis conferantur; epibatis autem totius fraternitatis multitudo similis sit; ipsum quoque mare hic mundus habeatur; ventorum vero varietates et turbinum, diversis tentationibus conferantur; persecutiones tribulationes et pericula, fluctibus exaequentur. Terreni vero spiritus, qui vel de torrentibus, vel de convallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum, seu pravae doctrinae verba ducantur; promontoria vero et loca confragosa, hi qui in potestatibus saeculi sunt judices, et pericula minantur et mortes. Dithalassa vero loca, quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur, dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt. Hypocritae autem et dolosi, piratis similes habeantur. Jam vero rapidus vortex, et tartarea charybdis, et saxis illisa naufragia, ac mortiferae submersiones, quid aliquid aliud aestimanda sunt, quam peccata? Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, ita Deo precem fundere navigantes, ut mereantur audiri. Audiri autem a Deo ita demum merebitur quis, si orationes ipsae bonis moribus et bonis operibus adjuventur. Sed ante omnia cum quiete et silentio, epibatae( id est laici) in suis unusquisque resideant locis, ne forte per inquietudinem et inconditos inutilesque discursus, si passim vagari coeperint, vel ab officio suo nautas impediant, vel in alterum latus per inquietudinem eorum navis pressa demergatur. Naustologi de mercedibus commoneant, et nihil omnino quod ad diligentiam vel ad disciplinam pertinet, diaconi negligant. Presbyteri, velut nautae aptent singula ad instructionem navis diligenter, et instruant quae in suo tempore requirenda sunt. Episcopus tanquam proreta vigilanter et sollicite gubernatoris verba custodiat Christi. Salvator Dominus, gubernator Ecclesiae suae, diligatur ab omnibus, et ipsius solius praeceptis ac jussis credat et obediat omnis Ecclesia. Deo quoque indesinenter supplicetur a cunctis de prosperitate ventorum. Navigantes omnem tribulationem et omne periculum superent, tanquam mare profundum mundi istius et vitae humanae pelagus navigantes, in quo esuriendum sit et sitiendum; 462 nuditatem quoque ferendam, morbos etiam corporis et aegritudines tolerandas. Insuper et hominum insidiis ac dolo saepe laborandum, quippe qui dispergendos se nonnunquam noverint, sed aliquando etiam congregandos; vomitus quoque et sugillationes ferendas, cum ex confusione peccatorum et rejectione criminum, velut male congregati in visceribus fellis, jactura facienda est, et abjicienda prorsus e corde omnis intrinsecus quae latet amaritudo peccati, si qua forte ex desideriis iniquis, velut ex cibis noxiis, congregata est. Quam utique cum evomuerit quis et abjecerit, ingentis aegritudinis liberabitur morbo; si tamen post vomitum, quae ad sanitatem pertinent sumat. Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus; quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Propter quod, o Clemens, tanquam qui omnibus praeesse te noveris, singulos( prout potueris) juva, et singulos releva, qui et singulorum onus et sollicitudinem portas. Unde et ego nunc hanc tibi injungens dispensationem, scio quia accipio gratiam magis quam praesto. Sed esto confidens et fortiter ferens; certus quia laboris tui meritum recipies, cum ad portum quietis incolumem hanc provexeris navem. Ibi mercedes et praemia pro omnium salute suscipies, si hic pro omnium incolumitate vigilaveris. Itaque si te multi e fratribus propter rigorem justitiae odio habuerint, ex hoc quidem non laederis, sed ex hujuscemodi odiis amor tibi conciliabitur Dei. Et ideo satage magis et refuge ne lauderis ab iniquis, et ne a pessime agentibus diligaris; sed potius propter justam dispensationem et aequissimam regulam disciplinae a Christo collaudari merearis. Haec cum dixisset, et his similia quamplurima, rursum respiciens ad populum, dixit: Sed et vos, charissimi fratres et conservi mei, huic qui praesidet vobis ad veritatem docendam, in omnibus obedite; scientes quod si quis hunc contristaverit, Christum, qui ei docendi credidit cathedram, non recipit. Et tanquam qui Christum non susceperit, nec Deum Patrem suscepisse judicabitur, et ideo nec ipse suscipietur in regno coelorum. Propter quod satagite ad omnem collectam et congregationem semper convenire, ut non velut negligentes et desides a judice Christo condemnemini. Convenientes vero semper ad Clementem, date omnes operam pro ipso sentire, et summo studio favorem vestrum erga ipsum ostendere; 463 scientes quia propter singulos vestrum, ipsi magis soli infestat inimicus, et in ipsum majora suscitat bella.
31.8.10
Oportet ergo vos summo studio niti ut, omni erga illum vinculo amoris innexi, plenissimo erga eum inhaereatis affectu. Sed et vos quoque ipsi unanimes in omni concordia perdurate, quo facilius etiam illi obedire omnes pari et consensu et unanimitate possitis. Propter quod et vos salutem consequi, et ille possit, obtemperantibus sibi vobis, promptius impositi oneris pondus evehere. Quaedam etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia: Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse; sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque commonitione obsecundare et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum; sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare volunt Ecclesiam Dei; et cum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est. Et est multo nequior hostis hic quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt. Hic enim per amicitiarum speciem, quae inimici sunt gerit, et Ecclesiam dispergit ac vastat. Et cum haec dixisset, in medio coram omnibus manus mihi imposuit, et in cathedra sua, ingenti verecundia fatigatum, sedere me compulit. Cumque sedissem, haec ad me rursum locutus est: Deprecor te, o Clemens, coram omnibus qui praesentes sunt, ut posteaquam( sicut naturae debitum est) vitae praesentis finem fecero, Jacobo fratri Domini, descripta breviter, vel quae ad initium fidei tuae spectant, vel etiam quos ante fidem animos gesseris, sed et qualiter mihi ab initio usque ad finem comes itineris et actuum fueris, quaeque per singulas civitates( me disputante) sollicitus auditor exceperis, quique in praedicationibus meis vel verborum fuerit ordo vel actuum, sed qui me finis in hac urbe repererit, sicut dixi, omnia, quam potes, breviter comprehensa, 464 ad ipsum te destinare non pigeat. Nec verearis, ne forte multum de meo exitu contristandus sit, cum id me pro pietate sustinere non ambigat. Erit autem ei grande solatium si didicerit quod post me non imperitus vir aliquis, aut indoctus, atque ignorans divini verbi mysterium, et ecclesiastici ordinis disciplinam, vel doctrinae regulam nesciens, susceperit cathedram meam; scit enim quia si indoctus et inscius officium doctoris accipiat, sine dubio discipuli et auditores ignorantiae tenebris obvoluti, in interitum demergentur. Unde et ego, mi domine Jacobe, cum haec ab eo praecepta susceperim, necesse habui implere quod jusserat, indicans tibi et de his ipsis, simul et de illis breviter comprehendens, quae per singulas quasque urbes digrediens, aut in praedicationis sermones protulerit, aut in gestorum virtute perfecerit; quamvis tibi de his plurima jam et plenius ante descripta, ipso jubente, transmiserim, sub eo ipso titulo quem ipse praecepit affigi, id est, Clementis itinerarium praedicationis Petri.
31.8.11
Sed et nunc exponere jam quae praecepit, Domino opem ferente, incipiam.
31.8.12
Explicit epistola Clementis ad Jacobum fratrem Domini de obitu Petri et de ordinatione sua feliciter.
31.9.1
443 CAPITULUM LXI. Incipiunt Regulae sive Definitiones expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando ordinatus est B. Nectarius episcopus; quorum nomina et provinciae in Graeco continentur; sub Theodosio principe CAPITULUM LXV.
31.9.1
Domino sancto beatissimo Patri et apostolica sede dignissimo papae LEONI CERETIUS, SALONIUS et VERANUS.
31.9.2
Recensita epistola beatitudinis vestrae, etc., uti habetur, tom. I hujus editionis, inter Leonis litteras epist. 68.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).