Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Auctores variiMagn 32.1 · 7643-apadopsMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7643 Apadops
32.1
465 CAPITULUM LXVI. Cyrillus Nestorio, ut rectum fidei dogma sequatur.
32.1
Comperi quosdam existimationi meae detrahentes, apud reverentiam tuam multa garrire, et id crebro frequenterque agere, et maxime tunc cum virorum illustrium atque prudentium praesto esse plurimos vident; et fortasse opinantes tuas aures delectari, non adeo ex voluntate, tales adversum nos voces emittunt: homines nulla quidem in re prorsus offensi, nec laesi, sed modeste a nobis clementerque convicti. Unus, quia caecis egentibusque vim faciebat; alter, quia super matrem suam erexit gladium; alius, quia cum ancilla aurum rapuit alienum, et hac semper existimatione vixit, quam nullus inimicissimo suo optet evenire. Caeterum talium hominum nullam omnino habeo curam, ne videar supra Dominum aut magistrum, vel supra patres nostros mensuram meae mediocritatis extendere. Neque enim fieri potest ut aliquis maledicorum virus et molestiam vitare possit, quamvis rectissime vivat; sed illi maledictionis et amaritudinis os plenum habentes, rationem judici omnium reddituri sunt. Ego autem me converto ad id, quod me maxime decet, et te nunc quoque admoneo, quasi fratrem in Domino, ut doctrinam verbi et sensum fidei caute et cum omni observatione facias semper ad populos; sciens plane quod si quis 466 ex his qui in Christum credunt, unum duntaxat scandalizaverit, indignationi subjacebit ingenti; si vero non unus sit, sed multitudo decepta; tunc omni nobis arte nitendum est ut circumcidamus seandala, et illis qui quaerunt veritatem, sanam rectamque fidei dirigamus rationem. Id autem facile fiet, si Patrum recensentes scripta sanctorum, eos plurimi faciamus; et nosmetipsos consulentes, si in fide consistimus, secundum quod scriptum est, tum demum rectis illorum atque irreprehensibilibus institutis sensus nostros animosque formemus.
32.2
Ait igitur sancta et magna synodus, ipsum qui est ex Deo Patre naturaliter natus, unigenitum Filium, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus; his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura immutata vel conversa facta sit caro; nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit; sed illud magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit, et Verbum substantialiter, ineffabiliter et indeprehensibiliter factus sit homo et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione solummodo personae; sed quod diversae quidem naturae in unum tamen convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et Filius non evacuata aut sublata diversitate naturarum perconjunctionem, sed quia nobis simul effecerunt 467 unum Dominum et Christum et Filium. Et caetera quae jam scripta sunt in capitulo XLI, De testimoniis sanctorum Patrum. Adjectum autem in fine. Haec igitur pro charitate in Christo scribo; quaerens tanquam fratrem, et contestans coram Christo et electis angelis, ut haec nobiscum et sentias, et doceas; ut Ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae charitatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus Dei.

Intertext edge

Open linked passage

Note