Appendix II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 8647 Appii4
2.1
I. CIVITATENSE. An. 762, ex chartis monasterii Majoris Civitatensis.
2.1
Exemplum cujusdam privilegii de fundatione aliquorum monasteriorum in patria Forijulii, transcriptum per me Bernardinum Ameliensem, coadjutorem in cancellaria abbatiae Sextensis prout inveni, nihil addendo, vel mutando, vel corrigendo.
2.2
Privilegium hoc concessum fuit currente anno Domini sexcentesimo[ pro septingentesimo] sexagesimo secundo.
2.3
Jam dudum animis nostris inserit monasterium singulare praepositorum declarare, illa omnia meritorum preconia recensere, quo et ipsi miore studio in Domino crescamus, et aliis formam esse possimus ad exemplum, ex quibus generatim fundamentum omne atque profectum Dominum Christum esse Apostolus contestatur dicens: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus. Sicut itaque instrumentis humana arcana fundatis statim universa vitia cedunt, et omnes corruptelle carnis velut cera sumpta igni liquescunt, item tentationes, atque omnes versutias diaboli protinus extinguuntur, nec ultra potest resistere, ubi virtus quae possedit non invenerit locum, quia tamdiu in homine dominatur satanas, quandiu instrumenta possessionis suae cognoscit; depulsis autem perturbationibus inimici ab homine Christiano templum incipiat esse Dei, et tamquam pulcherrimum habitaculum Spiritus sanctus exultans ingrediatur. Quapropter Erfo, Zaneto, seu Marco germani, in laico tamen constituti, divina inspirante gratia, edificavimus monasteria duo in finibus forojulianensis, unum in loco qui vocatur Sexto ad honorem semperque virginis Dei genitricis Mariae, et beatorum Joannis Baptiste, et Petri apostoli Christi, et statueramus ut inibi tum fratres sub jugo regulari in Dei servitio viverent. Et aliud monasterium aedificavimus in ripa quae vocatur Salto super Hetorum semperque virginis Dei genitricis Marie, et Joannis Baptiste et Petri apostoli Christi sanctorum honore, ubi Piltruda domina et genitrix nostra cum aggregatis feminis monacorum habitu habitare deberent, sed quia divinam illam audientes profeticam vocem in quadragesimo quarto psalmo Deus loquitur ad animam humanam: Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum 256 patris tui; hanc nos secuti vocem exivimus de terra et cognatione nostra, et disposuimus habitare in Tussiae partibus; sed quia de has nominatas monasterias nos homines nostri ac fratres, quos in monasterio relinquimus, inquietare non dissimulare, quod in nostra potestate eos habuimus, ideoque providimus nos Erfo et Marco, quamvis indigni abbates per hanc presentem paginam omnes res nostras judicare, seu in supradicta monasteria dispensare, et dona nostra decernere primum omnium in monasterio in Ripa Salto, ubi domina et genitrix nostra tam reliquas monacas esse dignoscitur, donamus atque concedimus curtem nostram, ubi ipse monasterium a nobis fundatum est cum omni laboratione sua terras aratorias, vineis, pratis, pascuis, silvis, astalariis, et medietatibus de Casteneto in Ausemano, unde relique medietates in monasterio sexto donavimus, nec non Molino in Palatiolo medietate, et medietatem in monasterio predicto virorum, ita tamen dum domina et genitrix nostra advixerit ipsum frumentum in integrum de ejus pertineat potestate; grano vero rustico equaliter amodo dividant: post vero ejus decessum omnia comuniter de ipso Molino habitare in monte in Carnea quod nos pertinuit medietatem supradictum monasterium monacharum habeant, et medietatem monasterium in Sexto: volunt simul pascere, volunt dividere eorum sit potestatis. De casas quidem massaritias nominative determinamus, quae ad ipsum monasterium puellarum pertinere debeant: item casas in Sogiaco, casas in Magretas, casas in campo Majora, casas in Maras, casas in Fara juxta Turriam, casas in Ardeliaco, casas in Mattiarlo, casas in duas Basilicas, casas in Aureliano, casas in Avenianico, casas in Gratialeo, casas in Carnea in vico Ampetio, casas Joannis Mattiarlo. Itaque concedimus in redito ipso, quod annuatim debent dare, casas in Ramacieto, et terras et vineas vel prata quod habemus in Daunino, et quidquid habere visi sumus in Coloniola, et vinea in Grobagnas, quem tenent filius, et nepotes Antonii. Item addemus in curte nostra in Medegia con omni pertinentia sua, similiter casas in Cisiario secundum qualiter cartas earum continetur centum anforas vino ad ipso monasterio puellarum regant; quod superfuerit annue concedimus nostro monasterio Sexto: feno faciant in Mariano, et ad Molino laborent in Palatiolo sicut consueti sunt, simulque habeant Sylvas in vento et Comariola puellarum monasteriis Porti de senodochio prope est positus sine omne sentiro cum potestate de predicto monasterio pabulent. In monasterio quidem virorum in Sexto volumus, ut dona nostra habeant inter fluvio Taliamento et fluvio Liquentiae quidquid inter ipsos ad nostram potestatem pertinere dignoscitur, sive curte in sexto, ubi ipsum monasterium edificavimus, sive curte in Laurentia cum oratorio Domi Salvatoris, qui ibi situs est, seu in curte in sancto Focato cum casis, curtis, campis, pratis, vineis, silvis, astalariis, montibus, vivis, pascuis, atque paludibus, nec non molinas, seu mobilia et immobilia quidquid ad ipsas cartes supernarratas de nostro jure inter ipsa flumina pertinere dignoscitur. Similiter et casas Massaritias in vico macerano teritorio Veronense; item casas in Belluno, judiciaria Conetense transfluvio Taliamento, casa in Ramussello cum omni pertinentia sua, seu in Saleto, vel quid quid inibi ex vita conjugis mee habere videntur. Unde ego Erfo exinde vegaria feci, etsi super ipsa vegaria inibi fuerit juxta considerationem suam ipse Abba, qui pro tempore fuerit exinde in elemosina, vel missas aut Psalmodia annue persolvant, et prescripto, quam jam ante in ipso pertinuit monasterio, et casas in Carnos in Vinearetum seu et casa nostra in Mariano, cum omni pertinentia sua, et medietatem de Castenetto in Ausemano, et medietate de Molino in Palatiolo, sicut superius definivimus, et monte in Carnea qui ad nos pertinet, medietatem in omnibus ipsa monasteria equaliter possideant. De servis nostris vel ancillas, Aldiones vel Aldionas utriusque sexus omnes liberas dimisimus, et cartas eorum de libertate fecimus similiter et de casaria ipsorum seu et ad eos dicti jam antea liberi fuerunt, fecimus et volumus atque definimus, ut nullus eorum super impositionem faciat, sed sicut eorum continent carte, ita facere debeant. Abbas vero vel successores ejus, qui pro tempore in ipso monasterio in Sexto ordinatus fuerit, regulariter cum ipsis vivat monachis, et ordinando atque disponendo de monasterio feminarum in Salto, 257 seu in Senodochio regente atque disponente ipso abbate. Abbas vero cum monachis sibi commissis regulariter debent, et sub nulla deinceps nostra, vel heredum nostrorum redigatur potestate, sed supersit suis ipse monasterio virorum, excepto defuncto abbate jusso olim fieri solent monachi. Unum consensum in unam concordare personam, aut quod absit, malum sibi elegerint caput; tunc sedis Aquileiensis pontifex eos ad una redeat concordia, ac meliorem de ipsis monachis constituat abbatem. Humiliter ipse abbas cum consensu pontificis sedis Aquileiensis ordinare debeat abbatissam, quod est quam una concors elegerit, aut pars que melior fuerit, ut exinde eorum magna merces adveniat, et ipsas sine morsu diabolico in Dei persistant servitio. Nam nulla alia eorum vel earum habeant licentiam super impositione facere neque sibi receptu, neque missum suum aut aliqua imperatione neque in monasterio neque in rebus monasteriorum, nisi invitatus fuerit pontifex ab ipso abbate vel abbatissa, et si, quod absit, ipsa congregatio regulariter vivere neglexerit; ipse Pontifex eos comoneat, quantum sic decere juvant. Quod si contempserint, correpti iterum atque iterum sub allegationes ejus distringi debeat, et si, quod non optans in deterius iruerint, qui de eodem monasterio, tunc mutetur ipse monasterium in senodochio regente atque disponente ipso abbate una cum consensu sedis Aquileiensis pontificis, sicut superius diximus de monasterio puellarum. Nam alia in ipsis rebus vel monachis seu monachas nullam faciat lesionem. Te vero qui presens pontifex, et Deo dignus esse dignosceris domino Siguald patriarca per Patrem et Filium et sanctum adjuramus Spiritum, et per beatum Petrum principem apostolorum ut nulla eis, vel earum permitti patiaris violentias, nec ipse facias; sed hanc cartam perpetualiter firma sit sub anathemate scripta, ut tui successores majorem habeant curam, et tibi magna merces acrescat. Quod si facere contempseris, Dominum cum angelis suis formida. Hanc cartam ad nos facta Amsperto monaco scribere rogavimus. Hoc autem ad monasterium sanctorum omnium apostolorum sito Nonantulas territorio in Motinense anno dominorum nostrorum Desiderii et Adelchis regibus sexto, tertio Madio indictione quinta decima.+ Ego ergo indignus monachus in hanc cartam a me factam manu mea scripsi et subscribere rogavi.+ Ego Marcus indignus abba in hanc consentiens manu mea scripsi.+ Ego Anto indignus monachus manu mea scripsi.+ Ego Victorianus peccator in hanc cartam manu mea scripsi.+ Ego Silvester indignus abba vocatus, rogatus ab Erfone in hanc cartam manu mea scripsi.+ Ego Guidulfus indignus monachus sanctorum apostolorum rogatus ab Erfone pro jussione domini Silvestri abbatis in hanc cartam manu mea scripsi.+ Ego Ursus licet indignus presbyter et monachus aut Christi et archangeli Michaelis rogatus ab Erfone in hanc cartam manu mea scripsi.+ Ego Beatus indignus diaconus sanctorum et apostolorum rogatus ab Erfone manu mea scripsi.+ Ego Theophilus indignus monachus sanctorum rogatus ab Erfone pro jussu Domini Silvestri abbatis in hanc cartam nostram manu propria scripsi.+ Ego Anselmus licet indignus monachus sanctorum omnium Apostolorum rogatus ab Erfone modo abbate, et jussione domini Silvestri abbatis hanc cartulam donationis atque definitionis istam ad Monachorum in Sexto conscripsi, similique alia carta pari tenore et sensu quem debent habere monasterius monachorum in Salto, unde et reliquas cartas una pro Ursone presbitero et alia pro Beato diacono scripta, quod in simul sunt quatuor. Ista data est ad monasterium in Sexto, et alia data est ad monasterium feminarum in Salto. Tertia in monasterio domino Victoriano abbati in monasterio sancti archangeli Michaelis. Quarta quidem in monasterio domini Erfonis in Tussia, ut absque alia fraude pereniter ipsi venerandi loci persistant. Explicit. Deo gratias. Amen. Orate pro nobis omnes sanctos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).