Auctores varii
Appendix
Appe 14.2
Choose a text
More by Auctores varii
—
9859 Append29
14.1
EPISTOLA CXXVII [ olim CXXII].
14.1
Arch. I. humilis episcopus aeternam salutem.
14.2
Magnas gratias referimus vestrae charitati, petitionem nostram explere sub rationabili conditione promittenti. Cui conditioni velle nos alacriter deservire, sed minime posse, magnitudini vestrae notum facimus. Doctores enim itineris ipsi multis occupati mittere vobis non possumus. Nec ab ipso comite Vu. quaerere valemus, quoniam abest in expeditionem profectus, ut aiunt, non rediturus usque ad decimum septimum Kalendas Novemb., cum sequenti die simus dedicaturi ecclesiam nostram. Nolumus ergo excellentiam vestram fatigatum iri, ne forte, cum volumus praesentia vestra gaudere, aliquo vestri incommodo obiter vobis illato turbemur: quod si accideret, laetitia vestrae solemnitatis in maximum verteretur moerorem. Valete feliciter.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).