Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Auctores variiAppe 26.1 · 9859-append29More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 9859 Append29
26.1
EPISTOLA CXXXIX [ olim CXXXIV].
26.1
In Christo sibi dilecto semperque diligendo domino RAINALDO HILDEGARIUS servus ejus fidelis, quae retro sunt oblivisci, et jugiter in anteriora tendere.
26.2
Causa charitatis pollicitus sum conversari me cum Hereberto nepote tuo, usquequo fruges novae colligantur, amice illum habiturus, interim quasi praesentiae tuae vicarium. Scripta quae tibi mitti poscis, partim mittimus, partim minime, quia non sunt missu facilia: quae vero mittuntur, et difficilia sunt cognitu et pernecessaria, de sacramento videlicet corporis et sanguinis Domini; quae si non digne ac fideliter percipimus, vivere non habemus. De cogitationibus autem quae se nolentibus nobis ingerunt, ita sentiebat charissimus pater noster Fulbertus: nil eas nocere, si tandem menti minime placuerint; signo crucis abigendas esse ab animo, velut muscas ab oculis importunas; rationem ponendam esse mentis custodem, rerum utilium receptricem, quibus dum occupata fuerit, ab inutilibus impeti vel penetrari non possit: cui sententiae multas alias in Vitis Patrum consentientes reperire potes, quae tuum animum optime relevabunt, opitulante Christi gratia, sine qua nihil valemus vel sumus. Caetera vero quae ad praesens non mittuntur, quia nec adeo scriptu facilia, nec satis idoneum gerulum habere modo videntur, Deo volente, spero me tibi missurum vel delaturum, cum opportunum tempus et latorem invenerim. Valeas, animo meo charissime, mortuus huic mundo Christum tibi vivere noris, virtuti vivas, sit tibi mors vitiorum, ora pro me famulo tuo, Pater.

Intertext edge

Open linked passage

Note