Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 9859 Append29
3.1
EPISTOLA CXVI [ olim CXI.]
3.1
Amicus amico HILDEGARIUS SIGIFRIDO totius boni sufficientiam precatur.
3.2
Dum apud nos morareris, inter primos amicorum meorum habitus, quid mihi tuis obsequiis plerumque dedito pollicitus sis, memorem te esse puto. Ipse tamen ejus rei te commonefaciens, rogo ut secundum promissionem tuam mittas equum ambulatorium, qualem te dare, nos quoque recipere deceat: cum illis equidem sentio qui amicitiam non propter se tantum, sed et propter utilitatem censent esse expetendam. Diu vivens et bene agens praemio aeterno potiaris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).