Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Auctores variiAppe 4.2 · 9859-append29More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 9859 Append29
4.1
EPISTOLA CXVII [ olim CXII.]
4.1
HILDEGARIUS, domini Fulberti discipulus, SIGEFRIDO Ric. com. capell. adhuc salutem.
4.2
Verbis tuis fidem minime servans diu me fefellisti. Unde, cum me deceptum esse doleam, tum pro mendacio tuo pudor mihi maximus ingeritur. Non enim deceret tantam personam probrosum falsitatis nomen subire. Horrendum etiam esset in sacrilegii crimen incidere, quia, sicut legitur, Verba sacerdotis aut vera aut sacrilega. Obsecro itaque per sanctam amicitiam quae inter nos esse debet, ut honestae veritatis famae te reconcilies, mittendo mihi ad praesens per Gauterium monachum olim meum, merito mihi promissum abs te caballum. Quod ni feceris, noveris te funditus ab amore nostro decidisse, teste conscientia mea, dixerim, in hoc quod ego te rogo, non magis utilitatem meam quam tuam et simul honorem exopto.

Intertext edge

Open linked passage

Note