Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Auctores variiAppe 6.1 · 9859-append29More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 9859 Append29
6.1
EPISTOLA CXIX [ olim CXIV].
6.1
HILDEGARIUS G. verba transformare in act.
6.2
Tuae, mi domine, charitativae promissionis nuntium hactenus sustinens laboravi nimium. Sollicitus namque quid tuae celsitudini meae parvitati placuisset designare, percunctabar unde sese reciperent viatores quosque pendens, ab urbis vallo huc respiciente. Nemine vero dante responsum tui de parte, moestus redibam domum jam facta nocte. Sed quia in humanis perfectum nil exstat ex toto, humano parcimus ingenio. Peto tamen ne proruas in verba talis excusationis, quin quod pollicitus es adimplere studeas sine fuco dilationis: igitur, ut certiorem reddas, mando et deprecor quatenus innuere digneris quid me agere jubeas. Nolo, mi domine, haesites in calamo, bonum opus habens in animo, quoniam in perfectione erit ex Dei auxilio. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note