Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores varii
Chartularium Werthinense
Wert 17.1.2
Choose a text More by Auctores varii
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8649 Chawer
17.1.1
Venditio Fridurici.
17.1.1
In Christo fratri Hildegrim episcopo emptori ego Friduric venditor. Constat me tibi vendidisse, et ita vendidi res meas proprias, quae sunt in pago Nivenhem in villa Hrodbertinga- Hova super fluvio Gilibechi, id est duos jornales de terra, et habent de uno latus terra S. Andreae: de alio latus terra ipsius emptoris. De uno fronte terra Friduric: de alio vero fronte aqua. Tradidi tibi perpetualiter ad possidendum, et accepi a te pretio, sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est, solidos VI, ita ut post hunc diem habendi, tenendi, vendendi, vel quicquid exinde facere volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa in loco, qui dicitur Ad- Crucem, ubi conscripta est sub die VIII Kal. Maii anno 4 regni domini Hludowici imperatoris.
17.1.2
Isti sunt visores et auditores:
17.1.3
Signum Friduric, qui hanc traditionem fieri rogavit. Sig. Hildibert, qui revestivit. Sig. Grimald vicarii. Sig. Dado. Sig. Heriulf. Sig. Widrad. Sig. Benno. Sig. Heridac. Sig. Hagor, Sig. Adolric. Sic Brun. Sig. Hodilard. Ego Adalgerus diaconus rogatus scripsi et subscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note