Codex diplomaticus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11039 Coddip
1.1
I. 82--83 Diploma Sancti Arnulphi, Episcopi Suessonici, de donatione Decimarum oppidi Aldenburgensis Abbatiae Aldenburgensi. 1087.
1.1
In nomine Dei summi in aeterna praescientia ante secula omnia disponentis et in suo tempore omnia operantis. Ego peccator; Arnulphus nomine, non merito Episcopus consensu et voluntate venerandi antistitis Radbodi Tornacensium et Noviomensium episcopi, aggrediens instaurare aedificia futurae Abbatiae in loco Aldenburgensi, id est in Ecclesia S. Petri Apostoli et omnium Apostolorum, notum esse volo quae et quanta solatia eidem operi Christus Dominus per fideles Christianos subministraverit et quae me superstite meaque mediante solicitudine ad eumdem locum collata sunt, nam loco canonica largitione ad omnem libertatem per manum praedicti Episcopi mihi tradito, contulit dominus Conon tertiam partem decimae de omni anona totius Aldenburgensis parochiae habendam in perpetuum et possidendam, concedente claro comite Roberto, filio Balduini. 84 Similiter Godescalcus decanus omnia quae habebat daturum se promisit, cujus exemplo accensi nobiles quinque viri de villa Erneghem, Bertulfus et uxor ejus Ingelburch, cum filiis et filiabus, Cremoldus, et Malgero filii Almari, Ledgina, vidua Ermenarii, cum filiis Ingramno, Fredeboldo ac Lamberto, vel tota illorum cognatio, donaverunt duas partes decimae totius anonae lini et cannae omnium allodiorum suorum ubicumque jacentium cultorum et colendorum, hoc obtulerunt super altare S. Petri apostoli in Aldenborgh perpetua firmitate possidendum, orantes et exigentes ut vinculo anathematis condemnaremus omnes eorum posteros vel alienos quicumque impedimentum vel detrimentum in ipsius decimae annua redditione niterentur. Quod et factum est quinto nonas Martii indic. 6, anno Domini M. LXXXIV.
1.2
Paucis inde diebus evolutis, viri nobiles et ditiores Aldenburgensis viciniae in unum conglobati, voluntaria largitione donaverunt S. Petro apostolo pro eleemosina in stipem monachorum partem suarum haereditatum, id est Walterus tres metas, Trudbaldus tres metas, filius hujus Trudbaldi Walterus unam metam, Sigerd tres metas, Robalis duas metas, Fluitardus filius Gomanni duas metas, Bertelinus et mater ejus II metas, Hermatus II, vidua Folcardi Landrada cum filiis II, Themardus Rufus I, Reifridus filius Ramgeri Canno II, Evergerd vidua Offridi I et dimidiam, Remilinus Calvus II, Remelinus Longus I, Bertof filius Eremboldi I, Segerus Olfridi et fratres ejus tres metas, Anna vidua Fredeboldi, Leccardus et mater ejus quatuor metas, Remelinus et frater ejus II, Oslif III metas, Radlef tres metas et decem vaccas, Lebild et Ubuum et sorores metas XII. Tale vocabulo Hem atque Werf et in Lisweghe metas XII, Erenboldus filius Bononis metas XIV, Hatewidis soror Bertolfi metas V, de territorio etiam Bredenensi Esuvedus et uxor ejus Gilgorg metas duas quae vocantur Wermbolbelc, haec et alia nonnulla quae fideles dominique timentes ob amorem Dei et pro honore sancti Petri ad inchoandum sacrae vitae Monasterium contulerunt ratum duximus presenti cartula contestari, ut noverit omnis posteritas nostram humilitatem ad hoc insudasse qualiter in hoc loco post meum decessum abbatia regulariter ordinetur qui cum fratrum canonice exerceat et loci commoda pro viribus oportune perquirat. Quicunque igitur contra haec agere studuerint authoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti ac beatorum Apostolorum Petri ac Pauli nec non domini papae Gregorii septimi cujus consilio et imperio ista facio perpetuo anathemate condemnentur et aeterno gehennae 85 supplicio plectantur. Amen, fiat fiat. Actum apud Aldenborch 8. Kal. Aug. sub A. Dñicae Incarn. M. LXXXVII indic. 10. Dño Rege Philippo regnante annis viginti septem.
2
II. Diploma Radbodi, Tornacensium Episcopi, de libertate Ecclesiae S. Petri Apostoli. 1090.
2
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Radbodus Dei gracia Noviomensium seu Tornacensium Episcopus omnibus sanctae religionis cultoribus perfectae beatitudinis haereditatem quam promisit Deus se diligentibus. Cum piae desiderium voluntatis, et laudandae devotionis intentio sacerdotalibus sit semper stadiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae pro quiete religiosae conversionis fidelis quispiam voluerit ordinare nullius valeat praesumptio perturbare, neque sanctae matris ecclesiae multiplicatione violare. Noverit igitur omnium tam futurorum quam praesentium solertia quod Chuno nepos meus et ejus uxor Hazecca scientes injustam esse in sanctuarium laicorum dominationem, devotissime nos obsecraverint quatenus Ecclesiam in honorem S. Petri apostoli in Aldenburg fundatam, quam a Flandrensi comite hactenus tenuerant liberam esse concederemus et beneficia monachorum usui collata quos in eodem loco Deo omnipotenti servituros stabilire volebant, sub perpetua libertate confirmaremus: quorum bonam intentionem perpendentes, consilio ab archidiacono nostro W. seu clericis nostris accepto: hoc tali modo concessimus, quod ipse quem ejusdem loci monachi canonice in abbatem elegerint, benedictionem ab episcopo Noviomensi seu Tornacensi et curam animarum suscipiat, eique debitam subjectionem exhibeat, sicque libere sub sancta religione cum commisso sibi Monachorum grege Domino studeat militare. Ne ergo quis posterorum nostrorum hujusmodi libertatem quam dicimus audeat violare, privilegium hoc officii nostri authoritate roboravimus atque cum idoneis testibus 86 sigilli nostri impressione signavimus. Signum Dom. Radbodi episcopi, Sig. Walteri archidiaconi, Sig. Henrici Decani, Sig. Hermanni praepositi, Sig. Sigeri, Sig. Rudolphi. Sig. Tanchmari, Sig. Bertulfi, Sig. Godescali, Sig. laicorum Cononis, Everardi, Adelardi, Ricvardi. Roberti, Walteri, Rodulfi, Hiddonis, Lidelmi, Lamberti, Louis, Embaldi. Actum Tornaci Kalendis Julii A. Domin. Incarn. M. XC. indict. 13. Regnante Rege Philippo I. trigesimo, domino Episcopante A. XXII. Ego Guido Cancellarius dictavi, relegi ac subterfirmavi.
3
III. Diploma Caroli, Flandriae comitis, de donatione decimarum, et de omni annona totius Aldenburgensis parochiae. 1119.
3
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Karolus Dei gratia Flandrensium comes tam futuris quam praesentibus in perpetuum. Quoniam res gestae ex vetustate delentur oblivione nisi commendentur scripto, successorum memoriae collatos redditus tempore nostri principatus B. Petri principis apostolorum Aldenborgensis Ecclesia praesentis scedulae decrevimus inserere. Notum igitur sit omnibus assertoribus veritatis tam praesentibus quam futuris quod Walterus Buticularius et frater suus Conon tertiam partem decimae de omni annona totius Aldenburgensis parochiae in perpetuos usus fratrum inibi Deo servientium pro remedio peccatorum suorum et omnium parentum suorum liberam ex omni exactione et omnium successorum suorum inquietatione vel retractatione devote et legitime contradiderint, Sane huic donationi manum nostram tanquam supremam contradentes quidquid nostri juris erat in ea aut successorum nostrorum apposuimus. Quoniam eos nobiscum tam sanctae donationis participes esse volumus, praeterea ecclesiam S. Mariae in Aldenborg sitam, cum omnibus suis pertinentiis scilicet cum alia 3ª parte decimae et cum universa minuta decima totius Parochiae et cum omni dote ecclesiae, videlicet octo mensuris terrae, vel si quid amplioris incrementi fuerit, vel largitione fidelium accreverit sub haereditario censu et 87 perpetuo praedicti fratres in perpetuos usus fratrum praedictae ecclesiae legitime contradiderunt. Ea videlicet conditione, ut abbas sancti Petri Aldenburgensis seu fratres Ecclesiae praefatae, fratribus aut eorum successoribus quotannis sub tribus temporibus videlicet Nativitatis, Paschae, Pentecostes novem libras denariorum Flandrensis monetae in tres partes divisas secundum praefata tempora persolvant, retentis tamen novem solidis ex novem libris quibus synodale debitum Abbas et fratres sui annuatim persolvant, cui Donnationi secundae ut in perpetuum firma maneat etiam manum nostram addidimus sicut in prima fecimus. Caeterum hoc censu haereditario et perpetuo annuatim praefatis temporibus persoluto sub duarum Ecclesiasticarum personarum testimonio nihil erit unde praefatus Abbas vel fratres sui in curia praedictorum fratrum vel successorum ipsorum ad justiciam stare debeant, nec pro aliqua causa judicium secularium personarum ecclesiaticae personae subeant, verum ut haec omnia inconvulsa et in perpetuum permaneant rata, paginam praesentem praefatas donationes continentem sigilli nostri authoritate roboravimus, et testes qui interfuerunt subscribi fecimus. Signum Karoli comitis, filii Regis Danorum, Sig. Walteri Buticularii et fratris ejus Cononis, Sig. Bertulfi Brug. Prepositi, Sig. Willelmi Malet, Sig, Roberti fratris Willelmi, Sig. Gorumi, Sig. Desidery Haket Castellani, Sig. Lamberti Nappin, Sig. Tancmari de Straten, Sig. Theodoric de Dicasmuta, Sig. Berennoldi de Straten. Actum Brugis in domo Prepositi 16, Kal. Aug. A. Domin. Incarn. M. C. XIX indic. 12. Regnante Ludovico Rege Francor. filio Philippi A. 12. quo anno Dom. Guido. Viennensis archiepiscopus in Romanum Pontificem elevatus est.
4
IV. Diploma Theoderici, Flandriae comitis, confirmans donationes Cononis et Walteri. 1129.
4
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Ego Theodoricus Dei gratia Flandrensium comes, omnibus tam futuris quam praesentibus sanctae Matris 88 ecclesiae filiis notum facio quod quidam nostras nobilis ac potens, Conon nomine, filius Adelardi atque frater Walteri quondam Buticularii, nostram mansuetudinem imploraverit quatenus quandam largitionem quam dudum tam ipse Conon quam etiam praefatus Walterus fecerant, nostrae autoritatis cognitione firmaremns, et ut perpetuam obtineat stabilitatem, jussionis nostrae praecepto ratam fore mandaremus, cujus votis libenter annuimus. Quoniam ea quae praedecessorum nostrorum aliorumque fidelium largitione ecclesiis collata sunt et non ampliamus, conservare volumus, nunc autem quae fuerit largitio quam praedictus Conon in praesentia nostra ecclesiae S. Petri Aldenborgensis renovavit et per nos confirmavit enarrando roboramus, tertiam videlicet partem decimae de omni annona totius Aldenburgensis Parochiae. Praeterea ecclesiam sanctae Mariae in Aldenborg sitam cum omnibus suis pertinenciis, scilicet cum alia tertia parte decimae et cum universa minuta decima et cum omni dote ecclesiae, videlicet octo mensuris terrae, vel si quid incrementi amplioris fuerit, vel largitione fidelium accreverit sub haereditario censu et perpetuo, praedictus Conon in perpetuos usus fratrum praetaxatae ecclesiae legitime sicut prius fecerat contradidit: ea videlicet conditione, ut abbas S. Petri Aldenborgensis, seu fratres, ecclesiae sibi et ejus successoribus quotannis sub tribus temporibus, scilicet Nativitatis, Paschae, Pentecostes, novem libras denariorum Flandrensis monetae in tres partes divisas secundum praefata tempora persolvant, retentis tamen novem solidis ex novem libris quibus sinodale debitum Abbas vel fratres sui annuatim Episcopo persolvant. Caeterum hoc censu haereditario et perpetuo annuatim praefatis temporibus persoluto sub duarum Ecclesiasticarum personarum testimonio nihil erit unde praefatus Abbas vel fratres sui in curia praedicti Cononis vel successorum ipsius ad justitiam stare debeant, nec pro aliqua causa judicium saecularium personarum Ecclesiasticae personae subeant. Ut autem hoc ratum perpetuo maneat, scedulam hanc largitionem continentem sigilli nostri autoritate confirmavimus et nomina testium qui interfuerunt subnotari fecimus. Signum Theoderici Flandrensium Comitis, Sig. Cononis, Sig. Harnulphi Abbatis Aldenburgensis, Sig. Gilleberti, abbatis Henamensis, Sig. Balduini Gandensis, Sig. Walteri Tornacensis. Sig. Danielis Thermundensis, Sig. Theoderici, castellani de Dicasmuta, Sig. Thancmari de Straten, Sig. Christiani de Gistela. Actum Anno Dom. Incarn. M. C. XXIX. indict. 7. concil. I.
5
V. 89 Diploma Simonis, Tornacensium episcopi, de donatione ecclesiae B. M. V. in Aldenborg cum totius Aldenborgensis parochiae integritate. 1130
5
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Symon, Dei gratia Tornacensium ac Noviomensium episcopus, fidelibus cunctis praesentibus et futuris gratiam ac benedictionem sempiternae salutis. Cum manifeste comperissem monasterium S. S. apostolorum Petri et Pauli, quod situm est in oppido Aldenborg, rerum copia nunquam suffultum ac proinde Monachos ibidem Domino deservientes angustiis plerumque teneri, paterna, ut decuit, miseratione illis utpote filiis nostris compassus, sumpto consilio Archidiaconi nostri Roberti et aliorum honestorum clericorum, donavimus eidem monasterio Aldenborgensi et abbati Hariulpho ac fratribus sibi commissis ecclesiam sanctae Mariae, in eodem oppido sitam, cum totius Aldenborgensis parochiae integritate sub personatu tenendam, tali videlicet conditione ut jus episcopale prout antea extitit integrum permaneat, et persona ibidem constituta pontificalia ac sinodalia debita immobiliter persolvat. Sut Cononi, nobili viro, cujus benevola concessione et pia petitione hanc ipsam ecclesiam abbati praefato et monachis ejus contradidimus, sed successoribus ejus novem libras denariorum annuatim persolvat, ex quibus tamen novem libris novem solidos quotannis retentabit, ex quibus ut hactenus factum est debitum episcopale compensabit. Persona abeunte, alia per voluntatem fratrum et abbatis restituenda, decem tantum solidos dabit episcopo Tornacensi, persolutis denique episcopo et Cononi antiquitus constitutis censualibus debitis, de cetero quidquid decimarum et oblationum seu terrarum dotis ecclesiae superesse potuerit, illud totum ad sustentationem victus et vestitus monachorum monasterii Aldenborgensis condonando conferimus et conferendo condonamus, ut eis jure perpetuo inserviat et ad relevandam illorum necessitatem indesinenter proficiat. Ut autem haec nostra largitio ad honorem Dei et S. S. apostolorum Petri et Pauli perpetuam obtineat firmitatem, hanc inde paginam scriptam, sigillo nostro 90 munimus et devotorum clericorum testimonio roboramus. Signum domini Simonis episcopi. Sig. D. Roberti Tornac. Archidiaconi. Sig. tunc praesentis Hugonis, Noviomensis archid. Sig. D. Rainaldi Noviomensis abbatis, reg. can. Sig. Novini Torn. can. Sig. Bernardi Decani de Wasia, Sig. Sigeri Noviomensis canonici. Sig. Hugonis, cancellarii de Rogia. Sig. Raineri, personae Breden. Sig. Balteronis, personae Gestelen. Sig. Walteri Buticularii qui me Brugis merentem et dolentem pro nece comitis Karoli in ecclesia Salvatoris adiit et ut hanc ecclesiam fratribus sancti Petri condonarem multa prece expostulavit. Signum Canonis, fratris ac successoris praefati Walteri, qui iterum me Brugis in hospitio meo, quod erat domus Folperti Kinfaber, humiliter convenit et ut praedictam ecclesiam cum personatu condonarem sancti Petri abbati rogitavit. Actum Brugis undecimo kal. Aprilis A. Dom. M. C. XXX. indict. 8.
6.1
VI. Theodoricus, comes Flandriae, remittit annum censum a certis bonis in charta expositis. 1130.
6.1
Ego Theodericus, Dei gratia Flandrensium comes, notum esse cupio cunctis fidelibus presentis temporis et futuri, quod dum causa orationis intrassem ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, sitam in oppido Aldenburg, accesserunt ad me monachi ibidem Deo servientes cum suo abbate Hariolfo et suppliciter petiverunt, ut causa salutis anime mee illis remitterem ac indulgendo perdonarem quandam census redditionem, quam annuali debito mihi et antecessoribus nostris hactenus persolvere cogebantur. Quorum humili petitione compulsum, beati etiam Petri apostoli patrocinium impetrare avidus, prout rogaverunt benigne concessi et predictam census annui redibitionem in perpetuum perdonavi, remisi et indulsi. Quarum etiam terminum, ne in posterum quemlibet fallacia subrepat, veracem notitiam hic ponimus. In ministerio Wilramni, preconis de terra conductili, terra sancti Petri de 91 Animemed XX, de Huiumed xxj, de terra Reifridi Hassa viij, in port Oldenborg terra Ave de Pola viiij, terra sancti Petri vj, terra Roberti Baites viij, terra Oldut, filii Elvard, ij, terra Godelie xij, terra Rumoldi, filii Siberti, viij, terra Elvardi, filii Elvardi, ij, terra Alberti ex Arka ij, terra Tsedberti Erclis iiij, terra Gildewif ij, terra Werembold Werric xvj, terra Arnoldi Clerici. In iiij ministerio Willelmi, preconis de terra conductili, terra Hiddonis et fratrum ejus xj. In port Oldenburg, terra Erembold xiiij, terra Ricardi xiiij, terra Vogali xiiij, terra S. Petri iij, item terra S. Petri x, terra Herred Boschmeab ij, terra Popli vij, terra Folberti Vogal xij, terra Sibrand viiij, terra Follirs Juculatoris vj, terra Radcard V, terra Puerolfi presbyteri V, terra Sigerd, filii Walkers, ij, terra Folpti, fili Lettard, iij. In ministerio Dodini, preconis de terra conductili, terra Bertolf filii Orpes, xviij, terra sancti ex Rep iiij. De censu in Clemeskerca: terra Bertramni vj, terra Olfridi Uldel vij. In ministerio Cristiani ex Mor: terra Reinfridi Calvi xxvij. In ministerio Walteri de Lisweg: terra Suildis XV, qui pertinebant ad........ comitis. In ministerio Gerardi breviatoris, per totum xxviij s. vij.
6.2
Horum igitur censuum annuam solutionem pro remissione patrum meorum atque pro requie omnium antecessorum meorum, nec non pro pace et statu comitatus nostri et pro salute omnium fidelium nostrorum, omnipotenti Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo condonando remisi et remittendo indulsi quatenus monachi in prefato loco Deo famulantes Christi Domini imaginem pro nobis assidue implorent. Et ut hec nostra largitio inviolabilem obtineat firmitatem hanc inde fieri kartam decrevimus et signis nostrorum fidelium qui interfuerunt consignamus atque nostri sigilli impressione roboramus.
6.3
Signum Theoderici, comitis Flandrensis. Signum conjugis ejus Suanahildis comitisse. Signum Arnulphi, nepotis comitum. Signum Godzwini de Snellegahem. Signum Gerardi, cubicularii. Signum Huberti Cubuc. Signum Rogeri, prepositi Brugensis. Signum Angelramni, fratris Arnulphi cubicularii. Signum Odgari Geruli, sigilli. Signum Reingeri Gelmonis. Signum Frumoldi junioris, breviatoris. Signum Adalardi, cognati Frumoldi. Signum Gerardi, breviatoris. Signum Rameri Volakin. Signum Rameri Snoges.
6.4
Actum apud Aldenburg, in ecclesia apostolorum, vj kal. junii, indict: viiij, sub anno dominice incarnationis m. c. xxx, regnum Francorum tenente Hludovico rege, filio Philippi regis, anno xxiij, comitatus Theodorici ijº.
7
VII. 92 Diploma Walteri de Heines donationes a patre suo Conone, et patruo suo Wultero factas. 1151.
7
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Quoniam filiorum et beatis patrum actibus non solum non invidere, sed illis vigilanter intendere et aliquid adaugere omnibus sancte Matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quedam temporum nostrorum gesta notificare dignum duximus. Ego siquidem Walterus de Heines, advocatus ecclesie sancti Petri Aldenborg, omnia que a patre meo Conone atque patruo meo Waltero pro remedio peccatorum suorum sub hereditario censu et perpetuo prefate ecclesie sunt donata, divini amoris spiritu afflatus simili modo quo illius fratribus, ibidem Christo militantibus, per manum Theoderici, Flandrie comitis, libere contradidi: sed quia humanitatis mutabilitas oblivionis vitio obnoxia non ignoratur, donationem istam tenaci memorie commendando exprimere curavi. Tertiam videlicet partem decime de omni annona totius Aldenborgensis parochie, preterea ecclesiam sancte Marie in Aldenborch sitam cum omnibus suis pertinentiis; scilicet cum alia tertia parte decime et universa minuta decima totius parochie et cum omni dote ecclesie, videlicet octo mensuris terre, et si quid amplius in presentiarum fuerit quod ad dotem pertineat vel posterorum fidelium largitione accreverit sub hereditario censu et perpetuo, sicut supra dictum est, in perpetuos usus fratrum pretaxate ecclesie legitime donavi; ea videlicet conditione, ut abbas sancti Petri, seu fratres ecclesie mihi et successoribus meis quotannis sub tribus temporibus, scilicet: Nativitas, Pasche, Pentecostes, novem libras denariorum Flandrensis monete in tres partes divisas secundum prefata tempora persolvant, retentis tamen novem solidis ex novem libris, quibus synodale debitum abbas vel fratres sui annuatim episcopo persolvant. Ceterum hoc censu hereditario et perpetuo annuatim prefatis temporibus persoluto sub duarum ecclesiasticarum personarum testimonio, nihil erit unde abbas vel fratres 93 sui in curia mea aut successorum meorum ad justitiam stare debeant. Ut autem hec omnia in perpetuum inconvulsa permaneant, sedulam hujus donationis seriem continentem sigilli mei munimine confirmavi et nomina testium qui huic largitioni interfuerunt subscribi feci. Signum Theoderici, Flandrie comitis. Sig. Rogeri, Flandrie propositi. Sig. Desiderii, propositi Insulani. Sig. Eustachii camerarii. Sig. Henrici, castellani de Aldenborg. Sig. Riquardi de Sedelgem. Sig. Remisridi de Slipis et Rodulfi fratris ejus. Sig. Balduini de Coclara. Sig. Christiani de Gistella. Actum Brugis anno Dom. Incarn. 1151. indict. 14. Mense Martio, 6ª, die mensis ejusdem.
8
VIII. Diploma Geraldi, episcopi Tornacensis, quo confirmatur invadiatio octo librarum contra Walterum de Vlaerdesloo. 1154.
8
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Geraldus, Dei gratia Tornacensis episcopus tam futuris quam presentibus in perpetuum. Divinis preceptis instruimur et apostolocis monitis informamur, ut pro ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu cum locis Deo dicatis et sanctis ejus, vel nova dona concedimus, vel vetera confirmamus, mercedem a Deo cui hec conferimus et a quo ea accepimus in eterna beatitudine nos credimus suscepturos. Comperiat igitur fidelium solertia quod Walterus de Flardeslo in nostra et personarum nostrarum et hominum suorum presentia octo libras cum undecim solidis, quas ecclesia sancti Petri in Aldenburch de altari ejusdem ville sub hereditario censu et perpetuo annuatim, sicut patri suo Cononi ei persolvere consuevit, abbati et monachis prefate ecclesie in vadium pro sexaginta Marcis tradidit; ea videlicet conditione, ut nunquam nisi de proprio pretaxatas libras redimere liceret sibi et deinceps ad suos proprios usus retineret et fructus omnes qui interim pervenerint predictus Walterus in eleemosinam monachis benigne indulsit. Preterea, quia prefatum altare de pheudo comitis esse dignoscitur assensum ipsius et scriptum ecclesie se provisurum et omnia que supradiximus 94 se observaturum ipse et Lambertus de Riderford et Eustachius, frater ejus, fide data pepigerunt, nihilominus etiam quecunque bona frater suus Cono, sive frater Cononis Walterus, Buticularius, supradicte ecclesie S. Petri dederat, ipse quoque Walterus ob remedium anime sue et predecessorum suorum quemadmodum in scriptis illustris viri Theoderici, Flandriensis comitis, continetur, tota animi devotione concessit. Ut autem hec firma et inconvulsa permaneant, sigilli nostri impressione confirmavimus et eorum qui interfuerunt testimonio corroboravimus. Actum est Brugis, in atrio sancti Salvatoris, anno Dom. Incarn. millesimo centesimo quinquagesimo quarto, Signum D. Geraldi episcopi Sig. Roberti, abbatis Clarevallensis. Sig. Herimanni, abbatis Aldenborgensis, Sig. Erenbaldi Decani S. Donatiani, Sig. Fulcheri Decani. Sig. magistri Sinonis. Sig. magistri Walteri de Andwerp. Sig. Walteri Pbri Sti. Salvatoris. Sig. Richardi de Thorout. Sig. Dodini de Oestkercke. Sig. Magistri Walteri de Cortraco. Sig. magistri Remfridi. Sig. Walteri de Henes. Sig. Lamberti de Riderford. Sig. Eustachii fratris ejus. Sig. Roberti Colaeph. Sig. Hanegri. Sig. Rodulfi Nipe.
9
IX. Diploma Adriani Papae de confirmatione omnium bonorum Sancti Petri in Aldenborg, videlicet Terrarum, Decimarum, Oblationum, et Personatus. 1156.
9
Adrianus episcopus, Servus servorum Dei, dilectis filiis Hermanno, abbati sancti Petri Aldenborgensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Effectum justa postulantibus indulgere et vigor equitatis et ordo exigit rationis, presertim quando petentium voluntati et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et presertim monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet, 95 aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exponenda vocabulis: Tertiam partem decime totius parochie de Aldenborg, tertiam preterea partem decime et oblationes omnes et quecunque de altari S. Marie proveniunt, exceptis beneficiis que ad presbyteratum pertinent. Que omnia sub annuo censu octo librarum et undecim solidorum, quos annuatim debetis exsolvere, quemadmodum in privilegiis Tornacensis ecclesie continetur, vobis authoritate apostolica confirmamus, decimam de Herneghem, terram quam habetis apud Aldenborg. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice authoritate et diecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, semel tertiove commonita, nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Datum Lateranis per manum Rolandi sacre romane ecclesie presbyteri cardinalis, cancellarii, pridie kalendas Januarii, Indict. quinta incarn. Domin. anno M. C. LVI. Pontificatus vero Domini Adriani pape IV, anno 3.
10
X. 96 Diploma Geraldi episcopi, de invadiatione octo librarum de Altari sanctae Mariae, contra Walterum de Heines, a Philippo comite confirmata. 1164.
10
In rebus gestis quas tenaci memorie commendare disponimus ne vento oblivionis distrahantur, scripti munitionem non imprudenter apponimus. Noverit itaque tam presentium quam futurorum diligentia, quod Dominus Hermannus, abbas de Aldenborg, octo libras et undecim solidos, quos de altari ejusdem ville censu hereditario Waltero de Heines annuatim donat, sicut patri suo dare consuevit, sexaginta Marcis invadiavit. Facta est autem invadiatio hec tenore tali, quod prefato Waltero easdem libras cum undecim solidis annuatim in Martio solummodo redimere liceret; si autem redimeret hereditarium censum in tribus temporibus anni, videlicet Nativitatis, Pasche, Pentecostes, sicut consuevit Ecclesia, persolveret, et in presentia comitis Flandrie redemptio fieret. Hoc autem actum est Brugis, anno Dom. incarn. millesimo centesimo sexagesimo quarto, in presentia Philippi, comitis Flandrie, consilio et auxilio et ipsius assensu ac presentibus istis: Hugone, abbate S. Amandi; Desiderio, Insulano preposito; Roberto; Ariensi preposito; Haketto, Brugensi Decano; Waltero de Tenremonde; Rogero de Landast; Sigero de Somergem; Eustachio Camerario; Willelmo de Hus-[ Riquardo de Sedelghem
11
XI. Diploma Geraldi, episcopi Tornacensis, de personatu ecclesiae sanctae Mariae de Aldenborg. 1165.
11
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Geraldus, Dei gratia Tornacensium episcopus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Quoniam 97 omnium ecclesiarum in diocesi Tornacensi divino cultui mancipata cura et sollicitudo nobis commissa est omnimodis quantum in nos est, providere debemus; ut quod eis charitatis intuitu a clericis sive laicis confertur pastorali, et ne quid in eis contra justitiam attemptetur, cui non sit rationabiliter obviatum. Notum igitur esse volumus tam futuris quam presentibus quod nos ob remedium anime nostre et predecessorum nostrorum personatum ecclesie Aldenborgensis, quem Bernardus de Wasia hactenus tenuerat, de manu ipsius Bernardi susceptum salvo in omnibus jure episcopali abbati et fratribus ecclesie Aldenburgensi Deo militantibus perpetuo tenendum concessimus, et ut hec concessio firma et inconvulsa in perpetuum permaneat, sigilli nostri impressione confirmavimus et testium qui interfuerunt subnotatione corroboravimus. Sig. domini Geraldi episcopi. Sig. Walteri decani. Sig. Everardi archidiaconi. Sig. Letberti, prepositi. Sig. Leberti cantoris. Sig. Roberti prepositi Arlebeccensis. Sig. Thome. Sig. magistri Lamberti. Sig. Walteri de Jabecca. Sig. Mathei notarii. Actum Tornaci anno ab Incarn. Domini millesimo centesimo sexagesimo quinto.
12.1
XII. Philippus Alsatius, comes Flandriae, benefacit abbatiae Aldenburgensi, ordinis S. Benedicti, in dioecesi Brugensi . 1173.
12.1
Ego Philippus Flandrie et Viromandie comes notum esse volo tam posteris quam modernis, quod omnem novam terram tam arabilem quam pascualem que apud Westenda de Testrep, ubicunque inter dunas et Isaram et mare jacet et omnem quam ibi in futurum alluvione maris accrescet, ecclesie sancti 98 Petri de Aldenburch pro salute anime mee et uxoris mee et predecessorum meorum hereditario jure possidendam donavimus. Ita tamen quod pro singulis octo mensuratis infra dictum tantum contentis ecclesia illa domino Flandrie unam marcham flandrensis monete singulis annis persolvet et sic deinceps supra dicta terra ab omni exactione et relevio et tallia libera et quieta in perpetuum permanebit.
12.2
Ut autem hec donatio mea in posterum rata et ab omni reclamationis periculo libera permaneat, sigilli mei auctoritate et subscriptorum testimonio eam confirmavi. S. Florentii, comitis Hollandie. S. Roberti, Turonensis thesaurarii et Flandrie cancellarii. S. Hugonis, abbatis sancti Nicholai de Furnes S. Haket, decani sancti Donatiani de Brugis. S. Cononis, Castellani de Brugis. S. Eustachii, Camerarii S. Florentii de Vorren. S. Rasonis, Buticularii. S. Riquardi Blavoet. S. Riquardi Seneskalli S. Theodorici de Ipris
12.3
Actum est Ipris anno Domini millesimo centesimo septuagesimo tercio.
13
XIII. Diploma Philippi, Flandrie et Viromandie comitis, quo confirmantur donationes decimarum de Oudenburg, parochiae de Erneghem, Ichteghem, Couckelaere et Bovekerke. 1176
13
Thilippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes, omnibus presens scriptum inspecturis in perpetuum. Quoniam saluti anime nostre perspicuum esse credimus ea bona que predecessorum nostrorum seu aliorum fidelium 99 largitione Christi ecclesiis sub nostra ditione constitutis aliquando pervenerint, ad cautelam futurorum signi nostri testimonio confirmare curamus, proinde universis tam posteris quam modernis notum esse volumus quod Hermanus Aldenborgensis abbas et fratres ejus justis a nobis precibus impetraverint, ut ea que predecessorum nostrorum temporibus possedisse vel adhuc nostris possidere noscuntur, scripti munimine et sigilli nostri appensione firmaremus: que autem fuerint, ne qua relinquatur erroris occasio, duximus exprimendum: Tertiam partem de omni Decima totius Aldenborgensis parochie, preterea ecclesiam sancte Marie in Aldenborg sitam cum omnibus pertinentiis suis, scilicet cum alia tertia parte decime ejusdem ville et universa minuta decima et cum omni dote ecclesie, sicut in privilegiis eorum continetur, sub annuo censu in perpetuum possidendum confirmamus, decima quoque de Erneghem quam quidam ejusdem ville nobiles de omni allodio suo et de omnibus terris suis cultis et colendis sicut in privilegio sancti Arnulphi continetur, concedente claro comite Roberto, per manum domini Radbodi episcopi ad usum jam dicte ecclesie sancti Petri contulerunt, preterea duas garbas totius solitudinis que teutonice vocatur Fang, vel Wostyna in parochiis de Erneghem, et Ichteghem, et Coclara et Bovenkerca, usque ad confinium de Flardeslo sicut in privilegio Caroli comitis continetur ab omni nostro vel successorum nostrorum jure liberas et absolutas dictis fratribus confirmamus. Ne ergo iidem fratres vel eorum successores super his aliqua ab aliquo calumnie patiantur injuriam, presentem scedulam hec continentem sigilli nostri authoritate et testium annotatione munire curavimus. Signum Hugonis sancti Amandi. Sig. Hugonis sancti Nicolai de Furnis abbatum. Sig. Haketti decani. Sig. Eustachii Camerarii. Datum Brugis in domo mea anno Dom. M. C. LXXVI.
14.1
XIV. 100 Arnoldus, vicecomes Ghistellensis, dotat Aldenburgensem abbatiam, probante Philippo Alsatio, Flandriae comite. 1180.
14.1
Philippus, favente Deo, tam Flandrie quam Viromandie comes, universis sancte matris Ecclesie filiis in perpetuum.
14.2
Cum omnia, que mundi hujus dives producit fecunditas, divine largitatis beneficio possideamus ad libitum, ea solum nobis in posterum profutura reponimus que pauperum Christi manibus in celestes thesauros deportanda committimus.
14.3
Ut ego terne mendicitatis evadamus incommoda, aliqua ex iis, que modo superfluerent sunt premittenda, quibus et interim pauperum Christi sublevetur inopia et nobis in posterum preparentur subsidia
14.4
Presenti igitur pagina curavi insinuare futurorum quam presentium tenaci memorie, quod Arnoldus, vicecomes de Gistella, cum uxore sua Agnete, omnem decimam, quam in parochia de Erneghem et Westkerka, et Roxem, et Bekeghem, inter Pita et Watervalla a me in feodo habebat, absoluta renuntiatione in manus meas resignavit et ego eandem decimam, pro meis et meorum reatibus diluendis, ecclesie S. Petri de Aldenburg, perpetuis usibus, legitima ac libera donatione contradidi.
14.5
Ipse vero Arnoldus, cum uxore sua Agnete, quandam decimam, quam in confinio prefate decime ab ecclesia S. Nicolai de Ribelmund, sub annua dimidii firtonis solutione, hereditario jure possidebat, eidem S. Petri ecclesie, sub eodem pensionis canone, perpetuo possidendam. juris sui loco, concessi.
14.6
Verum ne sepedicta S. Petri ecclesia, temporum volumine, aliquid de rebus 101 suis possit pati prejudicium, prefatam donationem scripto mandari et sigilli nostri munimine coroborari necessarium duxi. Huic donationi interfuerunt: Geraldus, prepositus Insulanus. Walterus, capellanus comitis de Winendala. Gerardus, vicecomes de Aldenburg. Boidin de Ravenscota. Christianus de Gistella. Theodericus Damhoudera. Weitin de Jabbeca et fratres ejus. Henricus de Paskendala. Henricus de Schirvelda. Daniel de Torholt. Haket de Riddervoorda.
14.7
Datum Furnis anno dominice incarnationis millesimo centesimo octogesimo, indictione tertia, epacta decima septima.
15
XV. Diploma comitis Philippi Flandriae de confirmatione decimarum totius Aldenburgensis parochiae. 1183.
15
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Philippus Dei gratia Flandrie et Viromandie comes omnibus sancte matris Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quoniam labili hominum memoria que prioribus temporibus gesta sunt oblivione deleri solent, ea, que nostris seu predecessorum nostrorum temporibus Christi ecclesiis sub nostra ditione constitutis, donatione legitima provenerunt, eorum quibus collata sunt usibus illesa servari nostre saluti proficuum arbitramur. Proinde universitati fidelium presenti pagina volumus intimare quod Hermanus, Aldenburgensis abbas, et fratres ejusdem loci, justis precibus a nostra justitia impetrarint, ut ea que a Conone atque Waltero fratribus, filiis Adalardi Buticularii, predecessorum meorum Flandrie principum, 102 Caroli videlicet tempore, ecclesie beati Petri sunt donata, Theoderici vero patris mei temporibus confirmata, sicut ex eorum privilegiis certissime cognovimus, scripti nostri munimime, et sigilli nostri appositione firmaremus, que autem fuerint, ne qua relinquatur erroris occasio, duximus exprimendum: tertiam videlicet partem de omni decima annone totius Aldenborgensis parochie, preterea ecclesiam sanctae Marie in Aldenborg sitam cum omnibus suis pertinentiis, scilicet, cum alia tertia parte decime et cum universa minuta decima totius parochie, et cum omni dote ecclesie, videlicet, octo mensuris terre, et si quid amplius in presentiarum fuerit quod ad dotem pertineat, vel in posterum largitione fidelium accreverit, sub hereditario censu et perpetuo predictus Conon et frater ejus Walterus in perpetuos usus fratrum pretaxate ecclesie legitime contradiderunt, ea videlicet conditione, ut abbas sancti Petri Aldenborgensis seu fratres ecclesie sibi et successoribus suis quotannis sub tribus temporibus scilicet Nativitatis, Pasche, Pentecostes, novem libras denariorum Flandrensis monete in tres partes divisas secundum prefata tempora persolvant, retentis tamen novem solidis ex novem libris quibus sinodale debitum abbas vel fratres sui annuatim episcopo persolvant. Ceterum hoc censu hereditario et perpetuo annuatim praefatis temporibus persoluto, sub duarum ecclesiasticarum personarum testimonio nihil erit unde abbas vel fratres sui in curia sepedictorum fratrum aut successorum ipsorum ad justitiam stare debeant, nec pro aliqua causa judicium secularium personarum ecclesiastice persone subeant. Ut autem hec omnia perpetua stabilitate inconvulsa permaneant, scedulam hujus largitionis seriem continentem, sigilli nostri autoritate munivimus, et nomina testium qui huic confirmationi interfuerunt subnotari fecimus. Signum Philippi, comitis Flandrie. Sig. Geraldi de Mencines. Sig. Willelmi, abbatis sancti Bavonis. Sig. Joannis Iprensis prepositi. Sig. Eustachii Camerarii. Sig. Willelmi Castellani, Sig. Audomari. Sig. Hellini de Woverin. Sig. Walteri de Nevela. Sig. Arnoldi de Gistella. Sig. Walteri de Formensela. Sig. Geraldi de Landast. Sig. Willelmi de Straden templarii. Actum Ipris in domo mea anno dominice incarnat. millesimo octogesimo tertio.
16
XVI. 103 Diploma Everardi, Tornacensis episcopi, de conventione capellae de Zantvoorde et abbatis absolutione ab impetitione parochianorum 1184.
16
Ego Everardus, Dei gratia Tornacensis episcopus, omnibus ad quos littere iste perveniunt salutem. Notum sit vobis quod quidam parochianorum de Aldenborg venientes ad presentiam nostram proposuerint quod duo presbiteri ibidem in matrice ecclesia constituti nequaquam sufficerent ad procurandam salutem parochianorum pro latitudine et largitudine ipsius parochie et locorum invia positione, quamobrem obnixe petiverunt a nobis quatenus in cappella quadam, jam dudum constituta, ubi etiam, sicut asserebant, diu per quosdam presbiteros celebrata fuerunt divina, concederemus eis presbiterum nullatenus assignato vel determinato, ut hoc fieret salvo jure matricis ecclesie: nos itaque communicato consilio prudentum ac religiosorum virorum viris prudentibus sane opinionis et boni testimonii, assensu parochianorum et abbatis qui personatum tenebat ipsius ecclesie, commisimus ut ad locum accedentes inquirerent et decernerent an salus animarum in prefata capella divinum celebrari officium ex necessitate requireret, illi vero diligenter inquisita veritate et inspecta sub omni districtione commoniti, nobis retulerunt quod nulla necessitas exigeret ut in supradicta capella celebrarentur divina, cum parochiali ecclesie satis vicina foret et ad subveniendum necessitatibus remotorum parochianorum nequaquam idonea, super his ergo sufficienter instructi, habita consultatione una cum capitulo majoris ecclesie nostre, presentem abbatem de Aldenborg a memorata parochianorum impetitione, eo quod omnino ratione careret, absolvimus. Si quis autem huic absolutioni nostre temerario ausu contradicere presumpserit, noverit se sententiam anathematis incursurum, ipsi quoque sepedicto abbati concessimus, ut si quis presbiterorum absque ipsius abbatis licentia in illa capella divina celebraverit, nominatim illum tanquam malefactorem authoritate nostra fretus excommunicationi subjiciat et omnes qui scienter 104 interfuerint, precipimus etiam ut eadem sententia tam in presbiterum quam auditores ejus prolata a parochialibus presbiteris per totum Brugensem decanatum promulgetur. Ego Everardus, Tornacensis episcopus, subscripsi. Similiter ego Arnoldus, Tornacensis ecclesie B. Marie decanus, una cum capitulo nostro sub testimonio sigilli nostri subscripsi. Sig. Gorumi archidiaconi. Sig. Theodorici prepositi. Sig. Guntheri archipresbiteri. Sig. Mathei diaconi. Sig. Ghisberti et Walteri subdiac. Sig. Ivonis abbatis santi Martini. Sig. Eustachii abbatis de Pratris. Datum Tornaci anno ab Incarn. Dom. M. C. LXXXIV. 2 kal. Septembris.
17
XVII. Diploma de decimis omnibus magnis et minutis Aldenburgensis parochiae ab Everardo Tornacensi episcopo ecclesiae nostrae adjudicatis.
17
Ego Everardus, Tornacensium episcopus, cunctis fidelibus in perpetuum. In hoc positi sumus et preesse debemus ut unicuique jura sua integra et illesa conservemus. Notum quidem facimus universitati vestre quod ex mandato domini pape quod per manum domini Ambiacensis et domini Morinensis habuimus super controversia inter Hermanum abbatem et parochianos de Aldenborg diu agitata et habita a capitulo Tornacensi presenti abbati et fratribus ecclesie de Aldenborg sicut ex ratione provenit et justum nobis videtur, judicatum fuit, quod ipsi parochiani decimas omnium arabilium et animantium et frumenti omnium segetum aliorum etiam et de warancis et de wesdis et carduorum et omnium olerum que eos vendere contingeret et agnorum et pecudum et sicut agnorum ita et lane; si vero parochianus decem agnos hahuerit, unum dare debebit; si autem novem vel octo, vel septem tantum habuerit, unum dare vel libitum abbatis facere secundum rationabilem estimationem debebit, si autem minus quam septem habuerit, secundum quantitatem pretii et estimationem vendentis vel ementis decimum dare debebit et oblationes in Nativitate Domini, et in Pascha, et in Pentecoste, et ut hoc futuris inviolatum conservetur temporibus omnes qui contra hec ire voluerint anathemate innodamus. Ut autem hoc magis roboretur, sigillum nostrum et ecclesie nostre cum attestatione eorum qui interfuerunt apposuimus. Sig. Everardi 105 Tornacensis episcopi. Sig. Letberti decani. Sig. Theodorici presbyteri. Sig. magistri Walteri et Lamberti diaconorum. Sig. Walteri. Sig. Winomari subdiaconi. Sig. Galteri abbatis de Pratis.
18
XVIII. Diploma Everardi episcopi de missa celebranda in capella de Zantvoorde. 1185.
18
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Everardus Dei gratia Tornacensis episcopus cunctis fidelibus in perpetuum. Quoniam, ut ait apostolus, in pace vocavit nos Deus, quecumque pacis statum possunt evertere, statim in suis primordiis sunt extinguenda et ne recidiva possint importunitate resurgere qualiter sint extincta litterarum fideli custodie est commendandum. Ego ergo Everardus, Tornacensis episcopus, presenti pagina ad omnium tam presentium quam futurorum transmitto notitiam, quod litem quam adversus ecclesiam S. Petri Aldenburgensis, hi qui de semine Walcheri sunt oriundi, pro divinis in sua capella, que constat esse constructa in honorem sancte Marie semper Virginis atque Dei genitricis celebrandis in mea presentia suscitarant, hinc ecclesie indemnitati, hinc hominum necessitati volens consulere, de utriusque partis assensu ita decrevi quod monachus cui de gremio sue ecclesie abbas Aldenborgensis injunxerit singulis diebus misse tantum solemnia in prefata ecclesia celebrabit, nisi intollerabilis aeris intemperies id faciendi ademerit facultatem, vesperas vero nunquam, nisi in festis precipuis et diebus dominicis, sed nec matutinum nisi in nocte Dominice Nativitatis, et nocte Circumcisionis, et similiter in nocte sancte Apparitionis, tribus quoque noctibus precedentibus diem Dominice Resurrectionis ibidem tenebitur celebrare: porro prefati posteri Walcheri clericum idoneum semper monacho procurantes marcham unam ad equum in monachi vecturam comparandum dabunt abbati et eundem equum abbas suis impendiis immortalem conservabit, quidquid autam oblationis ad manum monachi divina celebrantis obvenerit totum in usum Aldenborgensis cedet monasterii, excepto quod de candelis tantum in capella relinquetur ut possint inibi luminaria necessaria ministrari, preterea quidquid preter altaris officium ad eandem capellam sive in mobilibus sive immobilibus fidelium donatione provenerit, media pars 106 in usus capelle reservabitur, media vero monasterium obtinebit; ut autem sancti Petri ecclesia per omnia conservetur indemnis, jam dicti Walcheri progenies duo videlicet milites, quorum alter Gerardus Gorch, alter Galterus de Beverhot vocatur, marcham unam super terram suam eidem ecclesie assignaverunt annuo reditu persolvendam, unusquisque scilicet dimidiam, dicitur autem terra Gerardi super qua assignavit sancto Petro hujus marche dimidium Everelmus Sticcortavura, terra vero Walteri Nordaker et Musalms Hofsteda que similiter dimidiam marcham persolvet; sciendum vero quia cum de largitate fidelium tantum terre capella receperit unde prefate marche redditur assignatus possit haberi, posteri Galteri terram suam absolutam recipient et monachi suum redditum de terra capelle recipient. Baptismatis ac sepulture officium nunquam exigent illic celebrari, nec presbyter secularis unquam preter abbatis imperium divina facturus illuc presumat accedere. Si quis vero ex his que dicta sunt aliquid efficaciter attemptarit infringere, sententiam excommunicationis se incurrere noverit et donec resipiscendo monasterio pro arbitrio abbatis satisfecerit capella divinis officiis privata permanebit. Ut autem hec magis inconvulsa et illibata permaneant tam meo quam Tornacensis capituli, sed et Aldenburgensis ecclesie sigillis communita insuper et nominibus eorum qui interfuerint corroborata sunt. Sig. Arnulphi decani. Sig. Theodorici presbyteri. Sig. Mathei canonici. Sig. Willelmi Brugensis decani. Sig. Nicolai presbyteri. Sig. Hermani abbatis. Sig. Geraldi, Balduini, Galteri, Corbelli monachorum. Datum Aldenburgi anno Verbi incarnati M. C. LXXXV. Ego Henricus Dei gratia Tornacensis cancellarius legi et subscripsi.
19.1
XIX. Celestinus papa abbatiam Aldenburgensem sub sua protectione suscipit, variaque privilegia concedit. 1195
19.1
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hermanno abbati sancti Petri Aldenborgensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Effectum justa postulantibus indulgere et vigor equitatis et ordo exigit rationis, presertim quando petentium voluntates et pictas 107 adjuvant et veritas non relinquit. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessionis, quecumque bona idem monasterium, in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; tertiam partem decime totius parochie de Aldenborgh, tertiam partem preterea decime et oblationes omnes et quecumque de altari sancte Marie proveniunt, exceptis beneficiis que ad presbyteratum pertinent, que omnia sub annuo censu octo librarum et undecim solidorum, quos annuatim debetis persolvere, quemadmodum in privilegiis Tornacensis ecclesie continetur, vobis auctoritate apostolica confirmamus; decimam de Eerneghem, terram quam habetis apud Aldenborgh sive novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere presumat, liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos vel absolutos e seculo fugientes ad curationem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu ab eodem loco discedere. Discedentem vero absque communi fratrum cautione nullus audeat retinere; nichilominus etiam arctius inhibemus ne episcopo, archidiacono, vel eorum ministerialibus, canonicis seu clericis aliis, pro confirmatione, intronizatione, vel benedictione abbatis cappam sericam aut quidquid aliud facultas vel licentia pateat a nobis obtentu cujuslibet consuetudinis exigendi, si vero pro hiis a vobis quidquid exegerint, cum detestabile sit et obvium rationi, libere vobis licent eis quod postulaverint denegari. Interdicta si terra fuerit liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, sepulturam preterea ejusdem loci liberam esse decernimus, et eorum devotioni 108 et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverunt, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint nullus obsistat, salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Existente vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi surreptionis qualibet astucia seu violentia proponatur nisi quem fratris communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, providerint eligendum; decernimus ergo nulli omnino homini liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit pietatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divine ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic factum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen.
19.2
Datum Rome apud S. Petrum per manum Centii sancte Lucie in Orthea diaconi cardinalis, domni pape camerarii, quinto kal. martii, indictione xiiij, incarnationis Dominice anno m. c. xcvº, pontificatus vero domini Celestini pape tertii anno quinto.
20
XX. Diploma Balduini, Flandriae et Hannoniae comitis, quo confirmantur donationes omnium decimarum et ecclesiae beatae Mariae in Aldenbourg. 197.
20
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Balduinus Dei gratia Flandrie et Haynonie comes omnibus sancte matris Ecclesie filiis in perpetuum 109. Quoniam unicum est oblivionis remedium scriptura, qui calumniis imponit silentium et contentionis nodum explicat, quedam nostrorum predecessorum temporibus peracta, ne nubilo oblivionis obducta recidive dubitationis scrupulum reducantur, scripti memorie commendare curavimus; proinde universitati tam futurorum quam presentium presentis pagine testimonio declaramus quod Balduinus, Aldenburgensis abbas, ejusdemque loci fratres justis postulationibus a nostra obtinuerant justitia, ut ea que a Conone atque Waltero fratribus, filiis Adalardi Buticularii predecessorum meorum Flandrie principum, Caroli videlicet tempore, ecclesie B. Petri sunt donata, Theoderici vero avi mei nec non et avunculi mei, venerande memorie Philippi comitis temporibus confirmata, sicut ex eorum privilegiis certissime cognovimus, scripti nostri munimine et sigilli appositione firmaremus, que autem fuerint, ne qua relinquatur erroris occasio, duximus exprimendum: tertiam videlicet partem de omni decima annone totius Aldenborgensis parochie, ab omni census exactione liberam, preterea ecclesiam sancte Marie in Aldenborg sitam cum omnibus suis pertinentiis, sicut cum alia tertia parte decime et cum universa minuta decima totius parochie et cum omni dote ecclesie, videlicet octo mensuris terre et si quid amplius in presentiarum fuerit quod ad dotem pertineat vel in posterum largitione fidelium accreverit, que omnia ad jus spectant personatus, sub hereditario censu et perpetuo predictus Cono et frater ejus Walterus in perpetuos usus fratrum pretaxate ecclesie legitime contradiderunt, ea videlicet conditione ut abbas sancti Petri Aldenborgensis seu fratres ecclesie sibi et successoribus suis quotannis sub tribus temporibus, scilicet Nativitatis, Passche, Pentecostes, novem libras denariorum Flandrensis monete in tres partes divisas secundum prefata tempora persolvant, retentis tamen novem solidis, ex novem libris quibus sinodale debitum abbas vel fratres sui annuatim episcopo persolvant, ceterum hoc sensu hereditario et perpetuo annuatim prefatis temporibus persoluto sub duarum ecclesiasticarum personarum testimonio, nihil erit unde abbas vel fratres sui in curia sepedictorum fratrum aut successorum ipsorum adjustitiam stare debeant nec pro aliqua causa judicium secularium personarum ecclesiastice persone subeant. Ut autem hec omnia perpetua stabilitate inconvulsa permaneant, scedulam hujus largitionis seriem continentem sigilli nostri authoritate munivimus et nomina testium qui huic confirmationi interfuerunt subnotari fecimus. Signum Gerardi Brug. prepositi et Flandrie cancellarii. Sig. Henrici fratris comitis. Sig. Rasonis de Gavera. Sig. 110 Gheerkini de Sottenghem. Sig. Gerardi Castellani de Aldenborg. Sig. Joseph Notarii. Sig. Guillielmi. Sig. Magistri Gunterii. Sig. Henrici de Paskendala. Datum apud Maela anno Dom. M. C. XCVII.
21
XXI. Diploma Guidonis, comitis Flandriae, de universis minutis decimis totius Aldenburgensis parochiae et Zantvoorde. 128
21
Nous Guis comte de Flandre et marquis de Namur faisons savoir à tous, que comme entre les religicus hommes l' abbei et le couvant de St. Pierre d' Audenborgh d' une part, et les parochiens de cet mesme lieu de Zantvoorde d' autre part fust et eust été contens des dismes des herbes kou claime en flameng mede woude, poret, onion, looc, colen et colzaed, que les abbes et le couvens devant dit demanderent aux parochiens devant dis des tieres dont ils avoient pris et soloient prendre dismes de bleis quant illi estoient et avoient esté semé, et dont ils avoient aussi pris les menues dismes es paroiches devant dites desqueles herbes ces parochiens refusoient à donner dismes à l' abbei et au couvent devant dis pour ce qu' il disoient, qu' il de ces herbes ni avoient onques levé dismes, et de cette content les parties devant dictes se fussent mises en nostre dit et en nostre ordinance, nous owi et entendu ce que ces mesmes parties vourent dire et proposer pardevant nous par le conseil de bonnes Gens, disons et ordonnons que les parochiens devant dites ores en avant soient perpetuellement tenus de paier et paient à l' abbei et au couvent deseure dis droit de dismes des herbes et des tieres desuere nommées gisans es paroiches deseure dites, et des arrirages de ces mesme dismes, quitons lons pour bien de pais par nostre dit et par nostre ordinance les parochiens desuere dis. En temoignage de ces lettres saillées de nostre saiiel, qui furent données à Male en l' an de nostre Seigneur mil deux cens quatre vins et deux, el mois de Jenvier.
22
XXII. 111 Collatio Scholastriae oppidi Aldenburgensis quae abbati Aldenburgensi pleno jure competit. 1570.
22
Gaspar permissione divina humilis abbas monasterii sancti Petri oppidi. Oudenburgensis ordinis sancti Benedicti Brugensis diocesis, dilecto nobis in Christo, Joanni de la Porte, clerico Cameracensis diocesis salutem in Domino. Scholastriam ecclesie parochialis beate Mariae Virginis dicti oppidi Oudenburgensis ad nostras collationem, provisionem, omnimodam dispositionem ratione nostri juris patronatus pleno jure spectantem et pertinentem liberam nunc et vacantem tibi in Dei nomine contulimus atque conferimus, necnon de eadem cum omnibus juribus et pertinentiis suis universis providemus et conferimus. Te nihilominus per presentes nostras litteras de iisdem investientes. Quocirca requirimus et rogamus dilectum nobis in Christo decanum christianitatis Oudenburgensis, seu ejus locum tenentem, quatenus te, vel procuratorem tuum nomine tuo ac pro te in corporalem, realem et actualem possessionem dictae scholastriae ac jurium et pertinentiarum ejusdem ponant et inducant seu poni et induci procurent adhibitis solemnitatibus in talibus adhiberi solitis et consuetis, nobis quid inde factum sit fideliter rescribendo. Datum in dicto monasterio sub sigillo nostro abbatiali, anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo, die vero undecima Aprilis. In firma habebatur: Per dominum abbatem. Subsignatum erat, C. J. Gillis, cum certo signo manuali. In dorso scriptum erat: Anno Domini millesimo quingentesimo, die vero prima mensis Maii, Ego Petrus de Palude presbyter et decanus christianitatis Oudenburgensis, virtute retroscriptarum litterarum nostrum Joannem de la Porte in corporalem, realem et actualem possessionem scholastriae ecclesiae oppidi Oudenburgensis in Dei nomine posui et induxi presentibus ibidem Clotho Salomone et domino Adriano de Grutere testibus ad premissa vocatis, teste signo nostro manuali. Subsignatum erat: P. de Palude decanus christianitatis etc. et appendebat sigillum duplici cauda transfixum in cera rubra impressum.
23
XXIII. 112 Diploma de unione utriusque portionis curae pastoralis ecclesiae Aldenburgensis per Remigium Driutium, episcopum Brugensem. 1577.
23
Remigius Driutius Dei et apostolice sedis gratia episcopus Brugensis, omnibus et singulis presentes nostras inspecturis lecturis et audituris salutem in Domino. Notum facimus quod nos viso libello supplici rev. Patri domini Gasparis a Bovincourt abbatis monasterii Sancti Petri oppidi Aldenburgensis, ut et tanquam patroni ecclesiae parochialis beatae Mariae dicti oppidi supplicantis et petentis unionem et annectionem duarum portionum praedicte curae seu ecclesiae divae Mariae Aldenburgensis atque absolutionem a pensione, seu extinctionem pensionis quinque librarum grossarum cuilibet portioni pro competentia pastoris super decimis dictae parochiae ad dictum monasterium spectantibus per nostrum in episcopatu Brugensi predecessorum piae memoriae adjudicatarum, necnon auditis super dicta petitione tam quondam domino Sebastiano Pauwaert curato dictae ecclesiae, quam magistratu Aldenburgensi et rectoribus fabricae predictae ecclesiae; insuper attento consensu domini Arnoldi Vossii, presbyteri ad predictam curam per dictum dominum abbatem patronum ejusdem ecclesiae per obitum prefati domini Sebastiani novissimi pacifici vicarii, nobis ordinario collatori presentati, quodque abbas saepedictus consentit in annuam perpetuamque obligationem et solutionem quinque librarum grossarum pro ampliori dote et honestiori competentia vivendi pastoris super decimis praedictae parochiae ad monasterium antedictum sancti Petri spectantibus salvo quod reliquae quinque librae grossae supradicta extinguerentur, utque monasterium ab illis quinque libris in futurum absolveretur et liberaretur; illisque omnibus et aliis de jure attendendis diligenter attentis et mature consideratis tam authoritate nobis per decreta concilii Tridentini attributa, quam nostra ordinaria duximus, decrevimus et declaravimus predictas duas portiones ecclesiae parochialis suae curae beatae Mariae oppidi Aldenburgensis modo vacantis cum omnibus juribus, fructibus 113 et emolumentis certis et incertis uniendas et annectendas esse, sicuti per praesentes easdem portiones modo et forma praemissis univimus unamque curam ex dictis duabus portionibus constituimus eidemque pastori pro tempore existenti ac suis successoribus pro uberiori vitae competentia super decimis dictae parochiae ad monasterium spectantibus, summam quinque librarum grossarum assignavimus et adjudicavimus ipsumque abbatem pro tempore existentem ad solvendam dictam summam quinque librarum grossarum singulis annis duobus in terminis videlicet in festivitatibus Domini nostri Jesu Christi, et nativitate sancti Joannis Baptistae, ita quod primus cadet in festo sancti Joannis Baptistae proximo condemnavimus, a reliquis vero quinque grossis eumdem abbatem et dictum monasterium( salva promissione reverendi domini Melchioris Everaerts moderni abbatis Arnoldo Vossio) de aliis quinque libris respectu et in favorem personae illius ad ejusdem prelati vitam solvendis, in futurum absolvimus et liberavimus sic in his scriptis declarantes. In cujus rei fidem et testimonium praesentes sigilli nostri appensione ac Henrici Mertens subscriptione jussimus et fecimus communiri. Datum et actum Brugis 20 mensis Aprilis 1577. Et erat signatum: Rm e suae presentis mandato: H. Mertens.
24.1
XXIV. Lettre du roi d' Espagne, Philippe IV, au marquis de Caracena, par laquelle il conste qu' il a été question de réunir l' abbaye d' Oudenbourg à celle des Dunes. 1663.
24.1
Mon cousin. M' ayant l' abbé des Dunes supplié par la requête cy- jointe et pour les raisons y contenues d' unir et incorporer en la dite abbaye celle d' Audenbourg présentement vacante, j' ai bien voulu vous remettre la dite requête, afin de la faire veoir et examiner et sur ce m' escrire vostre advis, pour apres en ordonner ce que je trouveray convenir. A tant, mon cousin, nostre Seigneur vous ait en sa sainte garde.
24.2
Madrid, le 18 février 1663, Philippe. Et plus bas: Jean Vecquer.
25.1
XXV. 114 Protestation faite par l' abbé et les religieux de l' abbaye de Saint-Pierre à Oudenburg, au moment de la sortie de leur maison. Le 16 février 1797.
25.1
Liberté... Droits de l' homme... Sûreté personnelle.. Garantie des propriétés... Expressions, principes, maximes sans cesse répétés, prodigués dans la constitution de la République française, dans les décrets de ses gouvernants, dans les arrêtés des autorités constitutées; qu' est- ce qu' on n' en devait pas attendre?
25.2
Il n' est rien dans la société, dont le choix est, et doit être plus libre à tout individu, que la manière de vivre qu' il veut embrasser et suivre, pourvu qu' elle ne soit pas contraire aux lois, ou nuisible au droit d' un autre.
25.3
Nous soussignés abbé et religieux de l' abbaye d' Oudenburg, avons, de notre plein gré, choisi et embrassé la manière de vivre, établie dans cette maison depuis le XIe siècle, que nous avons constamment suivie jusqu' à ce jour; nous étions fermement résolus et souhaitions de tout notre coeur d' y persévérer jusqu' à notre dernier soupir.
25.4
Nous subsistons paisiblement du peu de revenus de notre propriété en commun.
25.5
Notre état, notre profession, notre manière de vivre étaient approuvés, autorisés par les lois du pays. Notre propriété était garantie, protégée par elles... Les commissaires français, lors de l' entrée de leurs armées dans ce pays, nous promettaient solennellement la conservation de l' un et de l' autre... La constitution française, lors de sa publication dans ce pays, nous l' assurait, nous le garantissait. Loin de nuire au droit d' un autre, nous étions utiles à nos concitoyens par les moyens de subsistance que nous leur procurions, en donnant soit de l' ouvrage d' agriculture, d' exercice de leur métier, etc., aux français valeureux, soit de secours et assistance aux indigents et infirmes, témoin les habitants de cette commune.
25.6
Notre existence civile était donc légale.
25.7
Mais ce nonobstant nous nous voyons aujourd' hui chassés, bannis de notre retraite, dépouillés de nos revenus, privés de notre propriété par une puissance 115 de laquelle nous nous flattions de pouvoir attendre tonte aide et protection contre l' injuste invaseur, par une force à laquelle nous ne pouvons pas résister... Il faut donc,... et nous nous soumettons.
25.8
Mais avant de quitter notre cher asile, nous déclarons et protestons devant Dieu et tout l' univers, que c' est contre notre gré, et que nous nous réservons le droit et faculté de poursuivre, par tous les moyens légaux et en temps et lieu nos droits et propriétés contre qui que ce soit.
25.9
Ainsi fait en notre chapitre, ce 16 février 1797, et présenté en double aux commissaires exécuteurs de cette funeste catastrophe, l' un pour être joint au procès- verbal, l' autre pour nous servir partout où besoin sera. Les requérant de nous en remettre récépissé, et avons signé, tant pour nous- mêmes, que pour notre confrère Placide Camerlynck, vicaire à Adeghem, absent. Suivent les signatures.
25.10
Plus bas était:
25.11
Vu par nous commissaires au recollement, nommés par arrêté de l' administration municipale du canton de Ghistelles, en date du 26 de ce mois. Oudenburg, le 28 pluviose an V de la République française une et indivisible. Et était signé: Jean Allaert, agent municipal. J. F. Kemel, agent municipal.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).