Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concilia Graeciae
Auctores variiGrae 30 · 8222-congraMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 8222 Congra
1
I. CONCILIUM NICAENUM QUOD HABITUM EST TEMPORIBUS CONSTANTINI IMPERATORIS, AB EPISCOPIS TRECENTIS DECEM ET OCTO, IN CIVITATE NICAEA METROPOLI BITHYNIAE, PAULINO ET JULIANO CONSULIBUS XIII KALENDAS JULIAS AERA CCCLXII.
1
1- 2 Cum convenisset hoc sanctum et magnum concilium apud Nicaeam civitatem provinciae Bithyniae, statuta sunt ab eis haec quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa sermonem.
2
I. De eunuchis qui seipsos abscidunt.
2
Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est vel a barbaris castratus est, placuit ut iste talis permaneat in clero: si quis autem sanus seipsum abscidit, etiam si est in clero, cessare debet, et ex hoc nullum talem oportet ordinari: sicut autem de his qui vel affectaverunt vel ausi sunt seipsos abscidere, haec quae diximus statuta sunt, ita si qui vel a barbaris vel a dominis suis facti sunt, et probabilis vitae sunt, tales hos suscipit ecclesiastica regula ad clerum.
3
II. De his qui post baptisma statim ad clerum applicantur.
3
Quoniam multa sive per necessitatem sive ex quacunque causa contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentili nuper adhuc catechizati vel instituti statim ad spiritalem baptismum venissent, et continuo cum baptizati sunt etiam ad episcopatum vel ad presbyterium provecti sunt, recte igitur visum est de caetero nihil tale fieri; nam et tempore opus est ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget. Evidens namque est apostolicum praeceptum dicens: Non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat et laqueum diaboli. Si vero praecedente tempore mortale aliquid admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui hujusmodi est; si quis vero praeter haec facit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri.
4
III. De subintroductis mulieribus.
4
Omnismodis interdicit sancta synodus neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ulli clericorum omnino licere permitti habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater aut soror aut thia, id est vel amita vel matertera sit: in his namque solis personis et horum similibus omnis quae ex mulieribus est suspicio declinatur. Qui autem praeter haec agit, periclitabitur de clero suo.
5
IV. Qualiter episcopi debeant ordinari.
5
Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus ordinari; 3 si vero hoc difficile fuerit vel urgente necessitate vel itineris longitudine, certe tres episcopi debeant in unum esse congregati; ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt consensum litteris teneant, et ita faciant ordinationem. Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.
6
V. De excommunicatis clericis sive laicis.
6
Servetur et ista sententia, ut hi qui ab aliis excommunicantur ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, ne forte qui ex aliqua indignatione animi aut contentione aut qualibet tali commotione stomachi episcopi sui excommunicatione abstenti sunt. Ut ergo digna haec possint examinatione perquiri, recte visum est, per singulos annos in singulis quibusque provinciis bis in anno episcoporum concilium fieri, ut simul in unum convenientes ex omni provincia, hujusmodi examinent quaestiones: ut ita demum hi qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a caeteris excommunicati similiter habeantur, quousque in communione vel ipso episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam. Habeatur autem concilium semel ante dies Quadragesimae, ut omnibus si quae sunt simultatibus amputatis, mundum solemne Deo munus possit offerri; secundum vero concilium agatur circa tempus autumni.
7
VI. De primatibus episcoporum metropolitanorum.
7
Mos antiquus perduret in Aegypto vel Libya et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo hoc idem moris est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias honor suus unicuique servetur Ecclesiae. Per omnia autem manifestum quod si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hoc concilium magnum et sanctum censuit non debere esse episcopum: sane si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesiasticam regulam, duo vel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententia sacerdotum.
8
VII. De honore episcopi Hierosolymitani.
8
Quoniam mos antiquus obtinuit et vetusta traditio ut Aeliae, id est Hierosolymorum episcopo deferatur habeat consequenter 4 honorem, manente tamen civitatis metropolitanae propria dignitate.
9
VIII. De Novatianis.
9
Si qui voluerint venire ad Ecclesiam catholicam ex Novatianis, placuit sancto concilio ut ordinentur, et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae Ecclesiae statuta observaturos, id est communicaturos se et his qui forte secundas nuptias experti sunt, vel his qui persecutionis tempore lapsi sunt. Quibus tamen lapsis poenitentiae modus et tempus ascriptum est, ut in omnibus sequantur ea quae in Ecclesia catholica observantur, et sic ubique idem omnes ipsi fuerint inventi sive in vicis seu in urbibus, clerici ordinentur a catholicis qui inveniuntur, et sic etiam in clero persistant unusquisque in statu suo. Si vero episcopus vel presbyter catholicae Ecclesiae fuerit, ad quem aliqui ex his accedunt, certum est quod episcopus quidem catholicus suam habeat dignitatem, similiter autem et presbyter et diaconus habeant. Hi vero qui ab istis veniunt, si forte episcopus fuerit, habeat presbyterii dignitatem, nisi forte et placeat episcopo catholico concedere ei etiam episcopalis nominis honorem; si vero non placuerit, inveniat ei locum, ut sit in parochia in clero episcopus aut presbyter, dum tamen ut in civitate non videantur duo episcopi esse, et ille omnimodo in clero permanere videatur.
10
IX. De presbyteris sine examinatione constitutis.
10
Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit: in omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia.
11
X. De lapsis clericis ordinatis.
11
Quicunque ex his qui lapsi sunt, et per ignorantiam ordinati sunt vel contemptu eorum qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae; cum enim compertum fuerit, deponentur.
12
XI. De his qui sponte lapsi sunt, qualiter debeant poenitere.
12
Placuit sanctae synodo, licet indigni sint 5 misericordia, tamen aliquid circa eos humanitatis ostendi. Si qui ergo ex animo poenitent, tribus annis inter audientes habeantur: si tamen fideles sunt, et septem annis aliis inter poenitentes sint; duobus item annis extra communionem in oratione sola participent populo. Si qui vero per fidei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poenitentes post primum triennium quo fuerint inter audientes: ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae observetur. Quicunque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus et operibus bonis conversationem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab his fuerit impletum et orationibus jam coeperint communicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferentem habuerint lapsum suum, et sufficere sibi quod ecclesiam introierint arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt.
13
XII. De excommunicatis a saeculo exeuntibus.
13
De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc; ita ut si forte recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudetur. Quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos qui sola oratione communicant: de his omnibus tamen qui ex corpore recedunt, in tradenda eis communione cura et probatio sit episcopo.
14
XIII. De catechumenis lapsis.
14
Placuit huic sancto et magno concilio de catechumenis qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo; post haec vero orent cum catechumenis.
15
XIV. De diaconibus ne presbyteris corpus Christi tradant, vel ante presbyteros communicent.
15
Pervenit ad sanctum concilium quod in locis quibusdam et civitatibus presbyteris sacramenta diaconi porrigant: hoc neque regula neque consuetudo tradidit, ut hi qui offerendi sacrificii non habent potestatem his qui offerunt corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit quod quidam diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant. Haec ergo omnia amputentur, et maneant 6 diacones intra suam propriam mensuram, scientes quia episcoporum quidem ministri sunt, a presbyteris vero inferiores sunt: accipiant ergo secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel presbytero; quod si non fuerint in praesenti vel episcopus seu presbyter, tunc ipse proferat et det. Sed ne sedere quidem liceat in medio presbyterorum diacones; extra regulam est enim et extra ordinem ut hoc fiat: si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitionem cesset esse diaconus.
16
XV. De clericis temere ab ecclesia recedentibus.
16
Propter multas perturbationes et frequentes tumultus seditionum quae fieri solent, placuit omnimodo abscidi istam consuetudinem quae contra regulam est, si ubi tamen fit, id est ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus vel presbyter vel diaconus. Si quis vero post haec statuta sancti hujus concilii tale aliquid audere tentaverit, infringetur omni genere hujuscemodi conatus, et restituetur propriae Ecclesiae in qua ordinatus est.
17
XVI. De presbyteris et diaconibus vel clericis qui ad alias civitates transeunt.
17
Si qui vero sine respectu Dei agentes et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab Ecclesia sua, sive presbyteres, sive diacones, vel in quocunque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in ecclesia alia, sed et cum omni necessitate cogantur ut redeant ad Ecclesias suas; aut si permanserint, excommunicari oportet.
18
XVII. De clericis alienis sine conniventia proprii episcopi ab alio in suam ecclesiam non ordinandis.
18
Si quis ausus fuerit aliquem qui ad alterum pertinet ordinare in sua Ecclesia, cum non habeat consensum episcopi ipsius a quo recessit clericus, irrita sit hujusmodi ordinatio.
19
XVIII. De clericis usuram aut ampliationem accipientibus.
19
Quoniam multi clerici avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti quo dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes contesimas exigunt, statuit hoc sanctum concilium: si quis inventus fuerit post hanc definitionem 7 usuram accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sexcuplum dare; omnis qui tale aliquid commentus fuerit ad quaestum, dejicietur ex clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu.
20
XIX. De Paulianistis et Cataphrygis rebaptizandis.
20
Si quis confugerit ad Ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, statutum sit rebaptizari eos omnimodo debere. Si qui vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae; si vero examinati minus apti fuerint reprehensi, deponi eos oportet: similiter autem circa diacones, et de omnibus qui in eodem clero inveniuntur eadem forma servabitur. Commemorabimus autem diaconissas quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem aliquam habent, ita ut omni genere inter laicas habeantur: similiter autem diaconissae quae in catholico canone non habentur, simili loco, id est, laicae et tanquam non consecratae deputentur.
21
XX. De diebus dominicis et Pentecoste ut in eis stantes oremus.
21
Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes et in diebus Pentecostes, propterea est itaque constitutum a sancta synodo, quoniam consonans et conveniens per omnes Ecclesias custodienda consuetudo est, ut stantes ad orationem Domino vota reddamus.
22.1
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum.
22.1
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantivum Patri, id est unius substantiae cum Patre, quod Graeci homousion dicunt, 8 per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, atque homo factus, passus, mortuus est; resurrexit tertia die; ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis exstantibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura, eum dicentes esse mutabilem et convertibilem, Filium Dei perhibendo; hos anathematizat et condemnat catholica et apostolica Ecclesia.
22.2
Haec est fides quam exposuerunt Patres: primum quidem adversus Arium blasphemum dicentem creaturam esse Filium Dei: et adversus omnem haeresem Sabellii, Photini, Pauli Samosateni, Manichaei, Valentini, Marcionis, et adversus omnem omnino haeresem, si qua insurrexerit contra catholicam et apostolicam Ecclesiam: quas omnes condemnarunt Nicaeam congregati episcopi trecenti decem et octo quorum nomina et provinciae conscriptae sunt: sed plerique studiosi servi Dei magis curam gesserunt Orientalium episcoporum nomina describere, propter hoc quod Occidens non similiter inquisitionem de haeresibus habuerit.
22.3
Et subscripserunt trecenti decem et octo Patres qui in eodem concilio convenerant.
22.4
Osius episcopus civitatis Cordubensis provinciae Hispaniae dixit: ita credo sicut superius scriptum est. Victor et Vincentius presbyteri urbis Romae subscripserunt.
22.1
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Aegypti.
22.1
Alexander Alexandriae magnae.-- Alphocration Alphocranon.-- Adamantius Cynon.-- Albetius Baresii[ G., Barethu].-- Philippus Panephiseos.-- Potamon Heracleos.-- Secundus Ptolomaidos.-- Dorotheus Pelusius.-- Gajus Muetos[ G., Muethus]. Antiochus Metapheos.-- Tiberius Tauthites.
22.2
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Thebaidos.
22.2
Atthas Scedras.-- Tyrannus Anthinon.-- 9 Olusianus Lycon.
22.3
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Libyae.
22.3
Dathes Beronices.-- Zophirus Barches.-- Saraphius Antipyrgon.-- Secundus Tauchibies.-- Titus Paratoniu.
22.4
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Palaestinae.
22.4
Macharius Hierosolymitanus.-- Germanus Neapolitanus.-- Marinus Sebastenus.-- Gaimus Caesariensis.-- Eusebius Gaharenus.-- Sabinus Ascalonus.-- Longinus Nicopolitanus.-- Petrus Jamnias.-- Macrinus Eleuteropolitis.-- Maximus Maximianopolitarum.-- Paulinus Maximinopolitarum.-- Januarius Jerecunctos.-- Eliodorus Zabulon.-- Letius Liddon.-- Silvanus Azotii.-- Atrophilus Zabulon.-- Asclepius Liddon.-- Petrus Scitopolitanus.-- Antiochus Gaces.-- Selus[ G., Selis] Capitholiados.
22.5
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Phoenices.
22.5
Zenon Cletiro[ G., de Tyro].-- Aeneas Ptolemaidos.-- Magnus Damascenus.-- Theodorus Sidonius.-- Ellanicus Tripoleos.-- Philocalus Paneados.-- Gregorius Berytii.-- Maranus Palmiron.-- Tadoneus Alasii.-- Anatholius Emises.
22.6
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Syriae Coeles.
22.6
Eustathius Antiochenus.-- Zenobius Seleutias. Theodorus Laodicensis.-- Alphios Apamiae-- Bassianus Rephaneon.-- Philoxenus Hierapolitanus.-- Piperius Samosatenus.-- Archelaos Doliches.-- Eufrantion Balaneon.-- Phaladus chorepiscopus.-- Zoilus Gabalon.-- Passus Zeugmatos.-- Leontius Larissenus.-- Eustathius Arethusenus.-- Manitius Epiphanias.-- 10 Paulus Neocaesariensis.-- Siricius Syrrhis.-- Seleucus chorepiscopus.-- Petrus Gindaron.-- Pegasiu Ambachmianon.-- Basonus Gambalaenus.-- Gerontius Carison.
22.7
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Arabiae.
22.7
Nichomachus Bastron[ G., Bostron].-- Cyrion Philadelphiae.-- Gennadius Hisbundum.-- Severus Sodimon.-- Sopater Heristis Bothanias.-- Severus Dionysiados.
22.8
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Mesopotamiae.
22.8
Ethilaus Edesenus.-- Jacobus Pestebius.-- Antiochus Resenas.-- Mareas Macenopoleos.
22.9
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Persidis.
22.9
Joannes Persidos.
22.10
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Ciliciae.
22.10
Theodorus Tarsensis.-- Alphion Epiphanias.-- Narcisus Nerodiados.-- Moyses Castabalon.-- Nichaesas Flaviados.-- Eudaemon chorepiscopus.-- Paulinus Adanon.-- Macedonius Manxiston.-- Tarcodimantos Aegeon.-- Hesychius Alexandrias Micres.-- Narcisus Irenopoleos.
22.11
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Cappadociae.
22.11
Leontius Caesariensis.-- Eupsychius Thiano.-- Euphrasius Colonias.-- Timotheus Cirbistron.-- Elpidius Cumanus.-- Gorgonius chorepiscopus.-- Stephanus chorepiscopus.-- Euphronius chorepiscopus.-- Rodon chorepiscopus.-- Theophanes chorepiscopus.
22.12
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Armeniae Minoris.
22.12
Eulogius Sebastiensis-- Ebethius Satalon.
22.13
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Armeniae Majoris.
22.13
Arsarphius Sobmon.-- Acrithes Diospontii.-- Eutychianus Amasias.-- Elpidius Edesion.-- Heraclius Zelon.-- Elpidius Cumanus.
22.14
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. 11 Ponti Polemoniaci.
22.14
Longinus Neocaesariensis.-- Domnus Trapezunctus.-- Stratophilos Piciuntos.
22.15
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Paphlagoniae.
22.15
Philadelphus Pompeiupolis.-- Petronius Junopolis.-- Eupsychius Amastridos.
22.16
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Galatiae.
22.16
Pancharius Ancyranus.-- Dicasius Tasas.-- Erechoreus Plamaton.-- Gorgonius Cynon.-- Philadelphius Juliapolis.
22.17
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Asiae.
22.17
Theonius Citicensis.-- Menofantus Ephesinus.-- Orion Hilii[ G., Isliu].-- Eutychius Isflomis.-- Mithres Alpapthon.-- Marinus Hellesponton.-- Paulus Deneas.
22.18
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Lydiae.
22.18
Artemidorus Sardeon.-- Oron Thiatiron.-- Thomasius Philadelphias.-- Olion Bareos.-- Agogius Tripolitanus.-- Florentinus Anchirus.-- Marcus Standon.
22.19
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Pisidiae.
22.19
Elalius Iconion.-- Thelamacus Adrianopolitanus.-- Eutychius Seleutius.-- Sranius Smenon.-- Tarsitius Apamenus.-- Patricius Amclades.-- Polycarpus metropolitanus.-- Acumethus Panon.-- Heraclius Bareos.
22.20
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Lysiae.
22.20
Eudemus Pataron.
22.21
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Pamphyliae.
22.21
Callidicus Pergis.-- Euresius Termissus.-- Theuxius Sibaron.-- Domnus Aspendii.-- Quintianus Seleutias.-- Patritius Maximianopolitanus.-- Aphrodisius Magidor.
22.22
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. 12 Provinciae Neson.
22.22
Euphrosinus Rhodii.-- Melichon[ G., Meliphron] Choos.-- Strathegus Lemnii.-- Apollodorus Corcyras.
22.23
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Cariae.
22.23
Eusebius Antiochenus.-- Emmonius Aphrodisios.-- Laetodius Cibiraton.-- Eusebius Mianton.
22.24
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Isauriae.
22.24
Stephanus Baraton.-- Atheneus Curpissii.-- Edesius Claudianopolitanus.-- Agapius Seleuciae.-- Silvanus metropolitanus.-- Faustus Panemosticus.-- Antoninus Antiochenus.-- Nestor Siedron.-- Esitius chorepiscopus.-- Cyrillus Smanandron.-- Theodorus chorepiscopus[ G., Usagadon].-- Anatholius Lariensis[ G., chorepiscopus].-- Taulus chorepiscopus[ G., Larinensis].-- Quintus Sclistron[ G., chorepiscopus].-- Tiberius chorepiscopus[ G., Sclistron].-- Aquilos chorepiscopus.-- Eusebius parochiae Isauriae.
22.25
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Cypri.
22.25
Cyrillus Paphi.-- Selanus Salaminon.
22.26
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Provinciae Bithyniae.
22.26
Eusebius Nicomedias.-- Theogenius Nicheas.-- Maris Chalcedonensis.-- Cyrillus Chios.-- Esichius Pruses.-- Gorgonius Appoloniados.-- Georgius Nisiados.-- Ebetius Adrianopolitanus.-- Theophanes chorepiscopus.-- Ruphus Caesariensis.-- Eulalius chorepiscopus.
22.27.1
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Europae.
22.27.1
Pedereus Eraclias.-- Protogenes Sardicensis.-- Marcus metropolitanus.-- Pistos Thessalonicensis[ G., metropolitanus].-- Scilianus Macedoniae.-- 13 Alexander Atheniensis[ G. Thessalonicensis].-- Dachus Bojas[ G., Macedoniae].-- Pistus Efestias.-- Marsus Thessalias.-- Stratedius Strubon[ G. Efestias]. Claudianus metropolitanus[ G. Tettalias].-- Budion Duxias[ G. Strubon].-- Domnus Gutthias[ G., Metropolitanus].-- Nicheus Mastrianopolitanus[ G., Duxias].-- Theophilus Bosphoron[ G., Gutthias].-- Camdus,...
22.27.2
Haec sunt Orientalium episcoporum nomina qui convenerunt Nicaea ad sanctum et magnum concilium de diversis provinciis seu civitatibus, quorum nomina infra sunt subscripta absque Italiae et Hispaniae, quorum nomina in exemplaribus ex quibus haec descripta sunt non habebantur, nec Galliae nec Africae, nisi solus Osius Hispaniensis episcopus de civitate Corduba Baeticae provinciae, et presbyteri urbis Romae, id est Bicon et Vincentius qui pro episcopo suo Sylvestro subscripserunt, et Orientales sive totius orbis episcopi temporibus Constantini XIV Kalendas Julias aera CCCLXII.
22.28
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. Primus de Aegypto.
22.28
Alexander de Alexandria.-- Filoxemis de Napoli.-- Papnuntius de Aegypto.-- Macarius de Jerosolyma.-- Arbitio de Ferbito.-- Germanus de Neapoli.-- Alfocrates de Carpocra.-- Marinus de Sarabastia.-- Philippus de Paniseistion.-- Galanus de Sabaste.-- Adamantius de Canoipotamon.-- Eusebius de Caesarea.--........... de Heraclia.-- Suabinus de Gadara.-- Dorotheus de Pelusio.-- Longinus de Escalonia.-- Galus de Tesedia.-- Petrus de Nicopoli.-- Tiberius de Taucica. Macrinus de Jamnia.-- Cevia de Tebaida.-- Maximus de Eleuteropoli.-- Acassicedia de Antino.-- Paulus de Maxiapoli.-- Tiramus de Antiochia.-- Januarius de Jerico.-- 14 Lucianus de Lico.-- Etius de Lidda.
22.29
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Libyae superiori.
22.29
Datius de Berrennice.-- Silvanus de Azoto.-- Joppirus de Arcisteis.-- Patrofilius de Sitopoli.-- Sarapion de Antibergo.-- Asclepius de Gaza.-- Tirus de Paratoni.-- Petrus de Majoma.
22.30
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Palaestinae.
22.30
Antiopus de Capitoliada.-- Enheas de Ptolemaida.-- Magnus de Damasco.-- Theodorus de Sidona.-- Cellaonicus de Tripoli.-- Gregorius de Biritu. Marinus de Psalmia.-- Traddonius de Esnisia. Anatholius de Filocalo.
22.31
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Phoenicis.
22.31
Zeton de Tiro.-- Filocalus de Panida.-- Anatholius de Edissa.-- Jacobus de Nezibi.-- Antiochus de Resacia.-- Marius de Macodo.-- Joannes de Persida.
22.32
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Syriae Coeles,
22.32
Eustacius de Antiochia.-- Narcisus de Neroniano.-- Zenobius de Seleucia.-- Theodorus de Audacia.-- Alfius de Apamia.
22.33
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Cilicen.
22.33
Theodorus de Anfion.-- Erifanius de........-- Moyses de Castabala.-- Niceros de Flaviada.-- Eudemon, chorepiscopus.-- Paulinus de Adana.-- Silamanus de Germanicia.-- Piperius de Samosato.-- Archelaus de Dolica.-- Eufraton de Balaneas.-- Faladus[ T. 2, Filaciis], chorepiscopus.-- Joeleus de Gabala.-- Bassus de Zeumate.-- 15 Bassinus de Rafaneo.-- Gerontius de Larisa.-- Manicius de Epiphamia.-- Eustacius de Aretusa.-- Paulus de Neucesarie.-- Siricicius de Ciro.-- Solacius, chorepiscopus.-- Petrus de Jerunda.
22.34
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Arabiae.
22.34
Sopater de Barasato[ T. 2, Barasto]. Pagasius de Arbaco.-- Demasonus de Abboli.-- Nicomatus de Bosdra.-- Cirion de Filadelfia.-- Gennadius de Esbon.-- Severus de Sodon.
22.35
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Mesopotamiae.
22.35
Pancarius de Ancyra.-- Decasius de Tabia.-- Arcontius de Cammada.-- Filadelfus[ T. 2, Filadelfius] de Juliopoli.
22.36
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Asiae.
22.36
Theunas de Cizico.-- Minofantus[ T. 2, Miriofantus] de Epheso.-- Orion de Ilico.-- Enticius de Virsa.-- Mifrans de Epia.-- Paulus de Annea.-- Macedonius de Massata.-- Tarcodimantes de Egias.-- Ipsicius de Alandria.
22.37
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Cappadociae.
22.37
Leontius de Caesarea.-- Ursicius de Tremate[ T. 2, Tremata].-- Euresius de Calonia.-- Timotheus de Tibersa.-- Ambrosius de Cumano.-- Stefanus, chorepiscopus.-- Rodon, chorepiscopus.
22.38
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Armeniae Minoris.
22.38
Eulalius de Sabasta.-- 16 Eubetius de Satalia.-- Eutromius, chorepiscopus.-- Tefanis, chorepiscopus.
22.39
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Pontipoli [T. 2, Pentipoli ].
22.39
Longinus de Neucesaria.-- Domnus de Trapitionta.-- Domnus de Titensa.
22.40
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Palesgonia.
22.40
Filadelfus de Pompejopoli.-- Petronius de Lanopoli.-- Eusticius de Amostra.-- Academius de Mustene.-- Eraclitus de Varis.-- Theodorus de Viis.
22.41
SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum. De provincia Lycia Fides sancti Gregorii Majoris.
22.41
Unus Deus principium et Pater Verbi viventis, sapientiae existentis et virtutis et imaginis propriae, perfectus perfecti geniti, Pater Filii unigeniti et unus Dominus ex uno Domino, Deus de Deo, figura substantiae Patris, imago Dei, Deus Verbum vividum et totius substantiae opifex, sapientia continens omnia quae existunt, et virtus totius creabilis creaturae, Filius verus de vero Patre, invisibilis de invisibili, incorruptibilis de incorruptibili, immortalis de immortali, et sempiternus de sempiterno: et unus Spiritus sanctus, perfectus, perfecta vita viventium, sanctitas et fons sanctitatis, et sanctificationis ministrator; per quem Deus in omnes credentes et super omnes, et Filius qui per omnes, Trinitas perfecta, gloria et regnum sempiternum, individuum, et inalienabile: neque igitur creatum aliquid et servum seu famulum in Trinitate, neque adventitium vel subintroductum, tanquam quod ante non exstiterit, et novissimum subintraverit; neque enim defuit aliquando Filius Patri aut Filio Spiritus sanctus, sed immutabilis et inconvertibilis haec eadem Trinitas semper.
23
II. CONCILIUM ANCYRITANUM A DUODECIM EPISCOPIS HABITUM.
23
17- 18 Isti quidem canones seu regulae priores sunt Nicaenis, sed ideo Nicaeni canones priores scribuntur propter auctoritatem magni et sancti concilii apud Nicaeam habiti. Convenerunt autem in synodum memoratam Ancyrae civitatis hi qui infra scripti sunt: Marcellus Ancyritanus, Agricolaus Caesariensis, Lupus Tarsensis, Vitalius Antiochensis, Basilius Amassenus, Philadelphius Juliopolitanus, Festulus Nicomediensis, Heraclius Zelonensis, Petrus Iconiensis, Nunecius Laudocenus, Sergianus Antiochenus Pisidiae, Narcisus Nerodiensis.
24
I. De presbyteris lapsis in persecutione.
24
Presbyteros qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide et non aliquo argumento sibimet praeparantes egerunt, ut iterum teneri viderentur ut tormentis subjici tanquam putentur inviti; si ergo ex fide luctati sunt et non ex compacto ad ostentationem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis, et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi, non liceat.
25
II. De diaconibus qui immolaverunt.
25
Diacones similiter qui immolaverunt, postea autem iterum luctati sunt, alias siquidem honorem habere oporteat, cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nisi forte aliqui episcoporum conscii fuerint laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adhibere; penes ipsos ergo de his erit potestas.
26
III. De clericis sive laicis quorum manus alii cum injuria super idolorum sacrificia posuerunt.
26
Qui fugientes tempore persecutionis comprehensi sunt vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt vel sustinuerunt tormenta vel etiam carceribus inclusi sunt, et tamen se proclamaverunt esse Christianos, quin etiam perseverante violentia ad id usque perducti sunt, ut manus eorum apprehensas et violenter attractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus in fide Christianos se esse vociferantibus; hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contigit, si luctu et moerore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsosque humili per bonam conversationem habitu incedentes dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tanquam inculpatos a communione non vetari. Si autem jam prohibiti sunt ab aliquibus a communione, majoris diligentiae et inquisitionis causa aut per aliquorum ignorantiam, statim recipi oportere. Hoc autem observari oportet et de clericis et de laicis omnibus: laicos sane qui in similes necessitatis causas inciderunt, tanquam qui nihil peccaverunt, maxime si eos probabilis vita commendet, ad ordinationem recipi placuit.
27
IV. De his qui in templis idolorum coenaverunt.
27
De his qui sacrificare coacti sunt, sed etiam de his qui in templis idolorum, coenaverunt, si qui eorum cum habitu cultiore ad templa perducti sunt, atque ibi pretiosiore adhuc veste mutata coenae, participes facti sunt idolorum, indifferenter sumentes omnia quae fuerunt apposita: placuit inter audientes uno anno constitui, tribus autem aliis annis agere poenitentiam, sed ex ipso triennio per biennium tantummodo orationi communicare, tertio autem anno reconciliari sacramentis.
28
V. De his qui timore ritus gentilium peregerunt.
28
Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugubri et recumbentes inter alios manducaverunt flentes, si compleverint 19 poenitentiam triennii tempus, sine oblatione suscipiantur ad communionem, id est ut ipsi oblationem non offerant; si autem perducti ad templa non manducaverunt, biennio maneant in poenitentia, tertio vero anno communicent, sed sine oblatione ut dictum est, ut quarto jam anno perfectionem suam recipiant. Episcopum hinc habere licentiam oportet, ut perspecta singulorum conversatione normam regulamque conversationis attribuat, id est aut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius, quod correctionis necessarium viderit, addere. Discutiatur autem omnium horum et praecedens vita et posterior, et ita circa eos sacerdotalis humanitas moderetur.
29
VI. De his qui in locis idolorum manducaverunt.
29
De his qui minis tantum cesserunt, aut bonorum oblatione aut transportationis poena deterriti sacrificaverunt, et nunc usque non poenituerunt neque conversi sunt, modo autem, id est tempore hujus synodi, se obtulerunt conversionis suae consilium capientes, placuit eos usque ad magnum diem inter audientes suscipi, poenitentiam autem agere triennio, et post alios duos annos sine oblatione communicari, et ita demum sex annis completis ad perfectum pervenire. Quod si aliqui ante hoc concilium suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore imputabitur eis initium sexennii constituti: quod si alicui horum quodlibet mortis periculum aut ex aegritudine aut ex aliqua causa acciderit, his communionem propter viaticum suum non negari.
30
VII. De his qui frequenter idolis immolaverunt.
30
De his qui festis diebus paganorum in remotis eorum locis conviviis interfuerunt, et suas nihilominus epulas ibidem portaverunt atque comederunt, placuit ut post biennii poenitentiam suscipiantur; ita tamen, utrum cum oblatione recipiendi sint an ad solam communionem admitti deceant, unusquisque episcoporum examinet, vitae eorum praeteritae et praesentis habita consideratione.
31
VIII. De his qui per vim coacti idolis immolaverunt.
31
Hi autem qui secundo et tertio sacrificaverunt per vim coacti, quatuor annis ad poenitentiam se submittant, duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo autem anno perfectionem recepturi communionis.
32
20 IX. De his qui et aliis sacrificandi causam attulerunt.
32
Quotquot autem non solum a fide dominica deviarunt, sed etiam insurrexerunt in alios et fratribus persuaserunt et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catechumenos habeantur, per aliud autem sexennium poenitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant, ut completo decennio perfectione fruantur: in eo autem ipso tempore etiam vita eorum et conversatio consideranda est.
33
X. De diaconibus.
33
Diaconi quicunque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt dicentes velle se habere uxores nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias convenerint, maneant in ministerio propterea quod his episcopus licentiam dederit: quicunque sane tacuerunt et susceperunt manus impositionem professi continentiam, et postea ad nuptias convenerunt, a ministerio cessare debebunt.
34
XI. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis.
34
Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et his reddi quibus fuerant antea desponsatae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit.
35
XII. De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis.
35
Eos qui ante baptismum sacrificaverunt et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos.
36
XIII. De chorepiscopis.
36
Vicarios episcoporum, quos Graeci chorepiscopos dicunt, non licere vel presbyteros vel diaconos ordinare, sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto amplius aliquid imperare, vel sine auctoritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere.
37
XIV. De presbyteris a carne se abstinentibus.
37
De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi et abstinent a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, contingant tamen, a quibus quidem 21 si abstinere volunt habeant potestatem; ita tamen ut si quando cum oleribus coquuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judicent, sed de his ad cibum assumant quamvis a carnibus se abstineant. Quod si in tantum eas immundas et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tanquam non consentientes huic regulae, cessare hos oportet a ministerio et ordine suo. Si quis autem hanc regulam monitus non obedierit, sed carnes ut dictum est immundas et abominandas aestimaverit, cessare debet ab ordine suo.
38
XV. Non debere presbyteros ecclesiastica vendere.
38
Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari: in judicio autem erit episcopi constitutum si pretium debeat recipi necne, propter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddidisse.
39
XVI. De his qui irrationabiliter vixerunt.
39
In hoc titulo Graeca verba haec sunt: Περὶ τῶν ἀλογευσαμένων ἢ καὶ ἀλογευομένων, quae nos Latine possumus dicere: De his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur. Sensus autem in hac sententia duplex esse potest, qui ex objectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum incesta cum propinquis sanguine commiserunt. Quotquot igitur ante vicesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia exactis, orationi tantum incipiant communicare, et quinquennio altero in communione orationis solius perdurantes post vicesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur autem et vita eorum quae fuerit in tempore poenitentiae, et ita hanc humanitatem consequantur: quod si qui perseverantius abusi sunt hoc crimine, prolixiore tempore id est viginti annorum poenitentiam solam suscipiant. Quotquot vero exacta viginti annorum aetate et uxores habentes in hoc crimine inciderunt, viginti quinque annis poenitentia acta ad communionem orationum admittantur; in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oblatione percipiant. Quod si aliqui et uxores habentes et excidentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi 22 sunt, ad exitium vitae tantum communionem mereantur.
40
XVII. De his qui sicut animalia muta vixerunt.
40
Hos eosdem sane non solum idem leprosos crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto suo morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur.
41
XVIII. De episcopis qui ordinati non suscipiuntur.
41
Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denotati, ad eamdem judicis edicto redire compellantur; quod si voluerint alias ecclesias occupare et vim facere aliis episcopis, quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregari oportet. Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate: quod si etiam ibi seditiones concitare probantur episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est et nihilominus presbyterii dignitate privari.
42
XIX. De his qui virginitatem profitentur.
42
Quotquot virginitatem polliciti praevaricati sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt: virgines autem puellas, quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus.
43
XX. De adulteris.
43
Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus.
44
XXI. De mulieribus quae fornicatae partus suos necant.
44
De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removit: humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur.
45
XXII. De his qui volentes homicidium fecerunt.
45
Qui voluntarie homicidium fecerunt ad poenitentiam quidem jugiter sese committant: 23 circa exitum autem vitae communione digni habeantur, et decennium poeniteant.
46
XXIII. De his qui nolentes homicidium fecerunt.
46
Eos vero qui non voluntate sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem annorum poenitentiam communioni sociavit secundum gradus constitutos: haec vero humanior definitio quinquennii tempus tribuit.
47
XXIV. De his qui more gentilium vivunt.
47
Qui auguria, auspicia, sive somnia, vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium 24 observant, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt in exquirendis aliquibus[ U. add. rebus] arte malefica, aut ut domos suas lustrent; confessi, quinquennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas.
48
XXV. De eo qui sororem sponsae suae vitiavit.
48
Si quis sponsam habens sorori ejus forsitan intulerit vitium, eique inhaeserit tanquam suae, et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam; illa vero quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit: omnes hi qui hujus facti sunt conscii decem annis in poenitentiam redigantur secundum canones constitutos.
49
III. CONCILIUM NEOCAESARIENSE A DECEM ET NOVEM EPISCOPIS HABITUM.
49
Et isti quidem canones secundi sunt eorum qui in Ancyra et Caesarea expositi sunt, Nicaenis vero priores inveniuntur. Convenerunt autem in synodum memoratam Neocaesariensis civitatis hi qui infra scripti sunt: Vitalis, Germanus, Sedus, Eristius, Lupus, Gerontius, Leontius, Sanctus, Basiliscus, Valentinus, Stephanus, Gregorius, Salaminus, Narcissus, Leontius, Longinus, Decasius, Heraclius Alipius: a quibus hae regulae prolatae sunt quae infra scriptae sunt.
50
I. Presbyteris uxorem ducere non licere.
50
Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere: quod si fornicatus fuerit vel adulterium commiserit, extra Ecclesiam abjici et ad poenitentiam inter laicos redigi oportet.
51
II. De muliere: duobus fratribus nubere non licere.
51
Mulier si duobus fratribus nupserit, abjici debere usque ad diem mortis; sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis conciliari oportet, ita tamen ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto, ad poenitentiam admittatur. Quod si defuncta fuerit mulier in hujusmodi consortio constituta, difficilis erit poenitentia remanenti: quae sententia tam viros quam mulieres tenere debebit.
52
III. De his qui multis nuptiis communicaverunt.
52
De his qui frequenter uxores ducunt et his qui saepius nubunt, tempus quidem quod his constitutum est manifestum est observare; 25 conversatio autem et fides eorum tempus abbreviabit.
53
IV. De concupiscentia non consummata.
53
Si quis concupita muliere, etiamsi concubitus ejus desiderium habeat, non autem subsequatur effectus, manifestum est hunc fuisse per divinam gratiam liberatum.
54
V. De catechumenis peccantibus.
54
Catechumenus, id est audiens, qui ingreditur ecclesiam et stat cum catechumenis, si peccare fuerit visus, figens genua audiat verbum, sed abstineat ab illo peccato quod fecit; quod si in eo perdurat, abjici omnino debere.
55
VI. De praegnantibus baptizandis
55
De praegnantibus: quoniam oportet baptizari quando volunt, nihil enim in hoc sacramento commune est, pariturae et illi quod de ejus utero fuerit editum; quia uniuscujusque in illa confessione libertas arbitrii declaratur.
56
VII. De presbyteris: ad secundas nuptias ire non licere.
56
Presbyterum convivio secundarum nuptiarum interesse non debere, maxime cum petatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere. Quis ergo est presbyter qui propter convivium illis consentiat nuptiis?
57
VIII. Uxoris adulterae virum clericum fieri non licere.
57
Si cujus uxorem adulterium commisisse cum esset laicus fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si, in clericatu jam constituto eo, adulteravit, dato repudio dimittere eam debet: si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.
58
IX. De presbyteris corporali peccato praeoccupatis.
58
Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea presbyter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccaverit, 26 non quidem offerat; maneat autem in aliis officiis propter ejus studii utilitatem: nam et caetera peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione privare. Quod si de his non fuerit confessus nec ab aliquo poterit manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est permittenda.
59
X. De diaconibus corporali peccato praeoccupatis.
59
Similiter et diaconus si in eodem culpae genere fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.

Intertext edge

Open linked passage

Note