Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Concilium Remense
Auctores variiReme 1.7 · 11131-conremMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 11131 Conrem
1.1
I. ACTA CONCILII EX VARIIS AUCTORIBUS.
1.1
Hujus concilii acta periere, sed de eo tantum apud Bernardum abbatem Bonaevallis haec habentur in Vita S. Bernardi his verbis:« Perlustrata igitur Francia, Innocentius papa Remis convocavit concilium, in quo multis ad honorem Dei dispositis, regem Ludovicum, vivente patre, pro Philippo fratre coronavit in regem. In omnibus his dominus papa abbatem a se separari non patiebatur: sed cum cardinalibus rebus publicis assidebat. Sed et privatim, quotquot habebant negotia, virum Dei secretius consulebant. Ipse vero audita referebat ad curiam, et oppressis patrocinia exhibebat. Igitur soluto concilio, etc.» Haec tantum ibi. Interfuit eidem concilio una cum caeteris S. Norbertus episcopus Magdeburgensis cujus meminit ejus Vitae auctor, agens de rebus in eodem concilio gestis:« Convocatoque Remis concilio, convenerunt undique episcopi de diversis nationibus: advenit et pater Norbertus: ibique illum Petrum intrusum excommunicaverunt, et electione Innocentii approbata, eumdem Petrum Leonis leoni rugienti, nisi resipisceret, tradiderunt. Attulit autem Norbertus secum Ecclesiae suae privilegia vetustissima, et fere a vermibus consumpta, quae cuncta Romano munimine fecit renovari et corrigi, apponens ea quae receperat de manibus illorum qui ea injuste et violenter rapuerant. Addidit praeterea aliud privilegium secreto, ut, cum daretur opportunitas, Romana fultus auctoritate, ordinem suae religionis in episcopali propageret Ecclesia.» Hactenus ibi de rebus in synodo Remensi peractis.
1.2
In eodem quoque Remensi concilio, rogante Ludovico Crasso Francorum rege, idem pontifex Innocentius consecravit in Francorum regem successoremque patris ejus filium, Ludovicum etiam nominatum, ejusdem nominis septimum numeratum. At de ista novi regis consecratione Sugerius abbas S. Dionysii, qui eam suasit ipsi regi seniori, ita scribit«: Qui ergo intimi ejus et familiares eramus, formidantes ob jugem delibitati corporis molestiam ejus subitum defectum: consuluimus ei, quatenus filium Ludovicum, pulcherrimum puerum, regio diademate coronatum, sacri liquoris unctione regem secum ad refellendum aemulorum tumultum constitueret. Qui consiliis nostris acquiescens, Remos cum conjuge et filio et regni proceribus advenit, ubi in pleno et celeberrimo, quod dominus papa Innocentius convocaverat, concilio, sacri olei unctione et coronae regni deportatione in regem sublimatum, felicem providit regno successorem. Unde multis quasi quodam praesagio videbatur ejus debere amplificari potentia, qui tot et tantorum et tam diversorum archiepiscoporum, episcoporum, Francorum, Teutonicorum, Aquitanorum, Anglorum, Hispanorum, suscepit benedictionem copiosam. Cumque pater, vivi gaudio, defuncti dolorem allevians Parisium rediret, dominus papa, soluto concilio, Autissiodoro delegit demorari.» Haec Sugerius praesens cuncta spectans ac scribens.
1.3
De causis, tempore et actis hujus synodi Remensis ita Urspergensis in Chronico:« Anno Dom. 1130 Honorius papa secundus obiit, cui Innocentius secundus per electionem canonicam successit: sed propter intrusionem Petri Leonis, cui favebat multitudo Romanorum, sedem suam obtinere non potuit: ideoque in Franciam se contulit, ubi concilio Remis habito cum multis episcopis praefatum Leonem et suos fautores excommunicavit, sicque in partibus Germaniae usque ad septimum annum permansit. Sedit autem annos tredecim, menses septem.» Haec Urspergensis praedicto loco. Robertus Sigeberti continuator addit eadem synodo non tantum Innocentii papae electionem approbatam, verum etiam ab omnibus Galliae et Germaniae episcopis Petri antipapae ordinationem anathemate damnatam fuisse. Et paulo infra ait:« Concilio Remis habito praesente Francorum rege Ludovico, filius ejus Ludovicus in regem consecratur a papa Innocentio, VIII Kal. Novembris;» paucis enim diebus antequam haec synodus celebraretur, Philippus regis filius, nuper in regem inunctus, equi fortuito casu decidens, magno omnium luctu ac desiderio, juxta vaticinium S. Bernardi occisus fuerat.« Concilio Remensi, inquit Dodechinus in appendice ad Marianum, praesedit Innocentius papa, XIV Kal. Novemb., praesente Ludovico rege Franciae, cujus filium adhuc parvulum, regem consecravit.» Haec Dodechinus.
1.4
Id autem in Mauriniacensi Chronico longe explicatius enarratur his verbis:« Igitur rex Ludovicus die Sabbati cum Radulpho Vermandensium comite, qui sibi cognatus, et major regiae domus erat, multisque Francorum proceribus, concilium ingreditur, tribunal ascendit, domni papae pedes osculatur, juxta quem cathedra posita sedit, pauca pro filio defuncto peroravit, omnes ad lacrymas excitavit. Papa vero in regem convertens intuitum, sic orsus est fari: Oportet, inquit, te, rex optime, qui super nobilissimam Francorum gentem tenes imperium, ad illius summi Regis, per quem reges regnant, majestatem, mentis oculos attollere, et ejus voluntatem per omnia venerari. Ipse enim gubernat omnia qui creavit omnia, et omnium habens scientiam, in universitate rerum nihil omnino vel facit, vel fieri permittit injuste: quamvis multa fiant injusta. Morem habet ille piissimus Dominus, o bone rex, fideles suos et prosperitatibus consolari, et adversitatibus erudire. Sicut enim in sancta Scriptura legimus, quae ejus epistola de coelo per Spiritum sanctum ad nos in terra positos directa est, ipse percutit et medetur( Job V, 18), et flagellat omnem filium quem diligit.« Ego, inquit, occidam, et ego vivere faciam, percutiam, et ego sanabo.» Ne videlicet homo, qui ad imaginem Dei conditus, reatu transgressionis ad hujus mortalitatis tenebras devolutus est, pro patria diligat exsilium, sed quantocius redire festinet ad illam, de qua peregrinatur in terris, coelestem civitatem, sanctam Hierusalem, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, hoc est in apostolis nostris: quae sursum est, quae est mater nostra. Advenae etenim sumus, et peregrini, sicut omnes patres nostri, nec habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. In ea cum Deo perenniter exsultant, qui carnales hic concupiscentias virenter conculcant. Ad eam filius tuus simplicitatis et innocentiae puer emigravit. Talium enim est regnum coelorum. David, o rex, qui bonis regibus exemplar virtutum fuit, dum filius illius languesceret, gravissime ploravit: postquam vero mortuus nuntiatus est, de cinere et cilicio in quo jacebat exsurrexit, vestes mutavit, manus lavit, ad convivium familiam convocavit. Impossibile enim est non fieri quod factum est. Et sciebat vir Deo plenus quantum peccaret, qui divinae justitiae vel voto contrairet. Depone nunc hanc, quam tibi carnalis generavit affectus, quam pectore vultuque geris, animi moestitiam. Quia qui sibi unum secum regnaturum suscepit, plures qui postea regnare possent tibi dereliquit. Debes etiam et nos consolari, scilicet homines extraneos, et a propriis sedibus expulsos, quos tu primus omnium pro amore Dei et B. Petri, in regno tuo honorifice suscepisti, obsequiis honorasti, beneficiis onerasti. Reddat tibi Dominus vicem et perpetuam mercedem, domine rex, in illa, de qua gloriosa dicta sunt, civitate: in qua est vita sine morte, aeternitas sine labe, gaudium sine fine.
1.5
« Hujus orationis mirabili velut antidoto, saucium cor regis S. apostolicus delinivit. Ac protinus surgens in pedes, oratione Dominica, sicut mos Christianus exigit, dicta sub silentio, pueri defuncti animam absolvit. Dein archiepiscopos, episcopos, abbates, per obedientiam monuit, quatenus sacris atque festivis, sicut erant in conventu, vestibus induti, die crastina, quae Dominica futura erat, sese repraesentarent, et consecrationi novi regis interessent.
1.6
« Igitur eo die, solito clarior sol illuxit, et rebus agendis suum obsequium ovanter praesentare visus est. Papa mane summo, de palatio pontificis egrediens cum suis curialibus et archiepiscopis, episcopis et abbatibus, ad ecclesiam B. Remigii, udi rex cum filio hospitatus erat, perrexit, et cum magna devotione atque processione monachorum decentissime suscipitur. Ibique Romani pontificis omnibus insignibus indutus, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, phrygio coronatus, innumera ecclesiastici atque militaris ordinis plebisque multitudine constipatus, ad ecclesiam matricem, quae in honore beatae Mariae consecrata est, cum puero consecrando pervenit. Ante fores ecclesiae eos exspectabant, rex, proceres ejus, archiepiscopi, quidam episcopi, abbates, monachi, canonici, clerici, conscholastici, qui de diversis Galliae et Germaniae partibus ad concilium confluxerant. Intrant ecclesiam, puerum ad altare praesentant, et oleo quo S. Remigius per angelicam manum sibi praesentato Clodoveum regem Francorum in Christianum unxerat, puerulum decem annos plus minus habentem cum ingenti tripudio domnus papa consecravit. Fuerunt qui dicerent nunquam in Francia similem evenisse concilii celebrationem, et ab ipso Romano pontifice factam regis consecrationem. Itaque rex Ludovicus, sumpta post lamentationem consolatione, cum conjuge, et filio, et curia, ad tractanda regni negotia reversus est.
1.7
« Caeterum die crastina domino papae in concilio residenti, per quemdam Magdeburgensem archiepiscopum praesentatae sunt litterae a Lothario rege Alamannorum, in quibus rursus et obedientia promittitur, et quod se ad expeditionem cum viribus omnibus regni sui praepararet, intimatur. Similiter etiam rex Anglorum Henricus, per Hugonem archiepiscopum Rotomagensem, et ornatissimas litteras misit, et obedientiam promisit. Reges quoque, citerioris Hispaniae, senior Hildefunsus; et interioris, junior Hildefunsus, missis per episcopos suarum provinciarum epistolis papam salutant, sese filios et obedientes denuntiant, auxilium contra Christiani nominis inimicos, et regionum illarum invasores Movabitas, suppliciter efflagitant. Fuerunt siquidem et laetitiae et admirationi ad id negotium pertinentes excellentissimorum eremitarum Carthusiensium litterae, quae per quemdam venerabilem abbatem de ordine Cistellensi delatae, et in concilio per Gaufridum Carnotensem episcopum recitatae sunt.» Subjicit litteras illas, quibus pontificem hortantur viri sanctissimi ne in difficillimis temporibus animum despondeat.

Intertext edge

Open linked passage

Note