Concilium Remense
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11131 Conrem
1.1
I. ACTA CONCILII EX VARIIS AUCTORIBUS.
1.1
Hujus concilii acta periere, sed de eo tantum apud Bernardum abbatem Bonaevallis haec habentur in Vita S. Bernardi his verbis:« Perlustrata igitur Francia, Innocentius papa Remis convocavit concilium, in quo multis ad honorem Dei dispositis, regem Ludovicum, vivente patre, pro Philippo fratre coronavit in regem. In omnibus his dominus papa abbatem a se separari non patiebatur: sed cum cardinalibus rebus publicis assidebat. Sed et privatim, quotquot habebant negotia, virum Dei secretius consulebant. Ipse vero audita referebat ad curiam, et oppressis patrocinia exhibebat. Igitur soluto concilio, etc.» Haec tantum ibi. Interfuit eidem concilio una cum caeteris S. Norbertus episcopus Magdeburgensis cujus meminit ejus Vitae auctor, agens de rebus in eodem concilio gestis:« Convocatoque Remis concilio, convenerunt undique episcopi de diversis nationibus: advenit et pater Norbertus: ibique illum Petrum intrusum excommunicaverunt, et electione Innocentii approbata, eumdem Petrum Leonis leoni rugienti, nisi resipisceret, tradiderunt. Attulit autem Norbertus secum Ecclesiae suae privilegia vetustissima, et fere a vermibus consumpta, quae cuncta Romano munimine fecit renovari et corrigi, apponens ea quae receperat de manibus illorum qui ea injuste et violenter rapuerant. Addidit praeterea aliud privilegium secreto, ut, cum daretur opportunitas, Romana fultus auctoritate, ordinem suae religionis in episcopali propageret Ecclesia.» Hactenus ibi de rebus in synodo Remensi peractis.
1.2
In eodem quoque Remensi concilio, rogante Ludovico Crasso Francorum rege, idem pontifex Innocentius consecravit in Francorum regem successoremque patris ejus filium, Ludovicum etiam nominatum, ejusdem nominis septimum numeratum. At de ista novi regis consecratione Sugerius abbas S. Dionysii, qui eam suasit ipsi regi seniori, ita scribit«: Qui ergo intimi ejus et familiares eramus, formidantes ob jugem delibitati corporis molestiam ejus subitum defectum: consuluimus ei, quatenus filium Ludovicum, pulcherrimum puerum, regio diademate coronatum, sacri liquoris unctione regem secum ad refellendum aemulorum tumultum constitueret. Qui consiliis nostris acquiescens, Remos cum conjuge et filio et regni proceribus advenit, ubi in pleno et celeberrimo, quod dominus papa Innocentius convocaverat, concilio, sacri olei unctione et coronae regni deportatione in regem sublimatum, felicem providit regno successorem. Unde multis quasi quodam praesagio videbatur ejus debere amplificari potentia, qui tot et tantorum et tam diversorum archiepiscoporum, episcoporum, Francorum, Teutonicorum, Aquitanorum, Anglorum, Hispanorum, suscepit benedictionem copiosam. Cumque pater, vivi gaudio, defuncti dolorem allevians Parisium rediret, dominus papa, soluto concilio, Autissiodoro delegit demorari.» Haec Sugerius praesens cuncta spectans ac scribens.
1.3
De causis, tempore et actis hujus synodi Remensis ita Urspergensis in Chronico:« Anno Dom. 1130 Honorius papa secundus obiit, cui Innocentius secundus per electionem canonicam successit: sed propter intrusionem Petri Leonis, cui favebat multitudo Romanorum, sedem suam obtinere non potuit: ideoque in Franciam se contulit, ubi concilio Remis habito cum multis episcopis praefatum Leonem et suos fautores excommunicavit, sicque in partibus Germaniae usque ad septimum annum permansit. Sedit autem annos tredecim, menses septem.» Haec Urspergensis praedicto loco. Robertus Sigeberti continuator addit eadem synodo non tantum Innocentii papae electionem approbatam, verum etiam ab omnibus Galliae et Germaniae episcopis Petri antipapae ordinationem anathemate damnatam fuisse. Et paulo infra ait:« Concilio Remis habito praesente Francorum rege Ludovico, filius ejus Ludovicus in regem consecratur a papa Innocentio, VIII Kal. Novembris;» paucis enim diebus antequam haec synodus celebraretur, Philippus regis filius, nuper in regem inunctus, equi fortuito casu decidens, magno omnium luctu ac desiderio, juxta vaticinium S. Bernardi occisus fuerat.« Concilio Remensi, inquit Dodechinus in appendice ad Marianum, praesedit Innocentius papa, XIV Kal. Novemb., praesente Ludovico rege Franciae, cujus filium adhuc parvulum, regem consecravit.» Haec Dodechinus.
1.4
Id autem in Mauriniacensi Chronico longe explicatius enarratur his verbis:« Igitur rex Ludovicus die Sabbati cum Radulpho Vermandensium comite, qui sibi cognatus, et major regiae domus erat, multisque Francorum proceribus, concilium ingreditur, tribunal ascendit, domni papae pedes osculatur, juxta quem cathedra posita sedit, pauca pro filio defuncto peroravit, omnes ad lacrymas excitavit. Papa vero in regem convertens intuitum, sic orsus est fari: Oportet, inquit, te, rex optime, qui super nobilissimam Francorum gentem tenes imperium, ad illius summi Regis, per quem reges regnant, majestatem, mentis oculos attollere, et ejus voluntatem per omnia venerari. Ipse enim gubernat omnia qui creavit omnia, et omnium habens scientiam, in universitate rerum nihil omnino vel facit, vel fieri permittit injuste: quamvis multa fiant injusta. Morem habet ille piissimus Dominus, o bone rex, fideles suos et prosperitatibus consolari, et adversitatibus erudire. Sicut enim in sancta Scriptura legimus, quae ejus epistola de coelo per Spiritum sanctum ad nos in terra positos directa est, ipse percutit et medetur( Job V, 18), et flagellat omnem filium quem diligit.« Ego, inquit, occidam, et ego vivere faciam, percutiam, et ego sanabo.» Ne videlicet homo, qui ad imaginem Dei conditus, reatu transgressionis ad hujus mortalitatis tenebras devolutus est, pro patria diligat exsilium, sed quantocius redire festinet ad illam, de qua peregrinatur in terris, coelestem civitatem, sanctam Hierusalem, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, hoc est in apostolis nostris: quae sursum est, quae est mater nostra. Advenae etenim sumus, et peregrini, sicut omnes patres nostri, nec habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. In ea cum Deo perenniter exsultant, qui carnales hic concupiscentias virenter conculcant. Ad eam filius tuus simplicitatis et innocentiae puer emigravit. Talium enim est regnum coelorum. David, o rex, qui bonis regibus exemplar virtutum fuit, dum filius illius languesceret, gravissime ploravit: postquam vero mortuus nuntiatus est, de cinere et cilicio in quo jacebat exsurrexit, vestes mutavit, manus lavit, ad convivium familiam convocavit. Impossibile enim est non fieri quod factum est. Et sciebat vir Deo plenus quantum peccaret, qui divinae justitiae vel voto contrairet. Depone nunc hanc, quam tibi carnalis generavit affectus, quam pectore vultuque geris, animi moestitiam. Quia qui sibi unum secum regnaturum suscepit, plures qui postea regnare possent tibi dereliquit. Debes etiam et nos consolari, scilicet homines extraneos, et a propriis sedibus expulsos, quos tu primus omnium pro amore Dei et B. Petri, in regno tuo honorifice suscepisti, obsequiis honorasti, beneficiis onerasti. Reddat tibi Dominus vicem et perpetuam mercedem, domine rex, in illa, de qua gloriosa dicta sunt, civitate: in qua est vita sine morte, aeternitas sine labe, gaudium sine fine.
1.5
« Hujus orationis mirabili velut antidoto, saucium cor regis S. apostolicus delinivit. Ac protinus surgens in pedes, oratione Dominica, sicut mos Christianus exigit, dicta sub silentio, pueri defuncti animam absolvit. Dein archiepiscopos, episcopos, abbates, per obedientiam monuit, quatenus sacris atque festivis, sicut erant in conventu, vestibus induti, die crastina, quae Dominica futura erat, sese repraesentarent, et consecrationi novi regis interessent.
1.6
« Igitur eo die, solito clarior sol illuxit, et rebus agendis suum obsequium ovanter praesentare visus est. Papa mane summo, de palatio pontificis egrediens cum suis curialibus et archiepiscopis, episcopis et abbatibus, ad ecclesiam B. Remigii, udi rex cum filio hospitatus erat, perrexit, et cum magna devotione atque processione monachorum decentissime suscipitur. Ibique Romani pontificis omnibus insignibus indutus, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, phrygio coronatus, innumera ecclesiastici atque militaris ordinis plebisque multitudine constipatus, ad ecclesiam matricem, quae in honore beatae Mariae consecrata est, cum puero consecrando pervenit. Ante fores ecclesiae eos exspectabant, rex, proceres ejus, archiepiscopi, quidam episcopi, abbates, monachi, canonici, clerici, conscholastici, qui de diversis Galliae et Germaniae partibus ad concilium confluxerant. Intrant ecclesiam, puerum ad altare praesentant, et oleo quo S. Remigius per angelicam manum sibi praesentato Clodoveum regem Francorum in Christianum unxerat, puerulum decem annos plus minus habentem cum ingenti tripudio domnus papa consecravit. Fuerunt qui dicerent nunquam in Francia similem evenisse concilii celebrationem, et ab ipso Romano pontifice factam regis consecrationem. Itaque rex Ludovicus, sumpta post lamentationem consolatione, cum conjuge, et filio, et curia, ad tractanda regni negotia reversus est.
1.7
« Caeterum die crastina domino papae in concilio residenti, per quemdam Magdeburgensem archiepiscopum praesentatae sunt litterae a Lothario rege Alamannorum, in quibus rursus et obedientia promittitur, et quod se ad expeditionem cum viribus omnibus regni sui praepararet, intimatur. Similiter etiam rex Anglorum Henricus, per Hugonem archiepiscopum Rotomagensem, et ornatissimas litteras misit, et obedientiam promisit. Reges quoque, citerioris Hispaniae, senior Hildefunsus; et interioris, junior Hildefunsus, missis per episcopos suarum provinciarum epistolis papam salutant, sese filios et obedientes denuntiant, auxilium contra Christiani nominis inimicos, et regionum illarum invasores Movabitas, suppliciter efflagitant. Fuerunt siquidem et laetitiae et admirationi ad id negotium pertinentes excellentissimorum eremitarum Carthusiensium litterae, quae per quemdam venerabilem abbatem de ordine Cistellensi delatae, et in concilio per Gaufridum Carnotensem episcopum recitatae sunt.» Subjicit litteras illas, quibus pontificem hortantur viri sanctissimi ne in difficillimis temporibus animum despondeat.
2
II. CANONES CONCILII Nunc primum editi ex apographo Sirmondi nostri, quod descripserat ex veteri codice ms. S. Michaelis de Tumba, cum ejusdem Sirmondi adnotatione.
2
IX. Ut unaquaeque ecclesia proprium habeat sacerdotem, I. De simoniacis. II. Ut episcopi et clerici tam interiori quam exteriori habitu Deo placeant. III. Ne quis morientium clericorum bona diripiat. IV. Ut subdiaconus uxoratus vel concubinarius officio et beneficio careat. V. Ne quis missas sacerdotum uxoratorum audiat. VI. Ne monachi aut regulares canonici leges vel medicinam lucri causa discant. VII. Ut laici qui ecclesias tenent, eas episcopis restituant. VIII. Ne quis in archidiaconum vel decanum, nisi diaconus aut presbyter ordinetur. non conductitium. X. Ut clerici, monachi, peregrini, mercatores, et agricolae semper sint securi. XI. Quibus diebus et temporibus Dei treuga custodiatur. XII. Ne milites nundinas vel ferias celebrent. XIII. Ne quis in clericum vel monachum manus injiciat. XIV. Ne quis in eos qui ad ecclesiam vel coemeterium confugerint manum mittat. XV. Ne quis praebendas vel beneficia haereditario jure vindicet. XVI. Ne consanguinei conjungantur. XVII. De incendiariis.
3.1
CANONES. I. De simoniacis.
3.1
Statuimus ut si quis simoniace ordinatus fuerit, ab officio cadat, quod illicite usurpavit. Ut si quis praebendas aut honorem vel promotionem aliquam ecclesiasticam, interveniente exsecrabili ardore avaritiae, per pecuniam acquisivit: honore male acquisito careat, et emptor ac venditor et interventor nota infamiae percellantur.
3.2
CANONES. II. Ut episcopi et clerici tam interiori quam exteriori habitu Deo placere studeant.
3.2
Praecipimus etiam quod tam episcopi, quam clerici, in statu mentis, vel habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant: et nec in superfluitate, aut colore vestium, intuentium, quorum forma et exemplum esse debent, offendant aspectum, sed quod eorum deceat sanctitatem.
3.3
CANONES. III. Ne quis morientium clericorum bona diripiat.
3.3
Illud etiam quod in sacro Chalcedonensi constitutum est concilio, irrefragabiliter servari praecipimus: ut videlicet decedentium bona episcoporum, a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris sui in libera oeconomi et clericorum permaneant potestate. Cesset igitur illa detestabilis de caetero et saeva rapacitas. Si quis autem amodo hoc attentare praesumpserit, excommunicationi subjaceat. Qui vero morientium presbyterorum vel clericorum bona rapuerit, simili sententiae subjiciatur.
3.4
CANONES. IV. Ut subdiaconus uxoratus vel concubinarius officio et beneficio careat.
3.4
Decernimus ut hi qui a subdiaconatu et supra, uxores duxerint, aut concubinas habuerint, officio atque ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum Dei, vasa Domini, sacrarium Spiritus sancti, debeant esse et dici: indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire.
3.5
CANONES. V. Ne quis missas sacerdotum uxoratorum audiat.
3.5
Ad haec praedecessorum nostrorum Gregorii VII, Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, praecipimus ut nullus missas eorum audiat, quos uxores vel concubinas indubitanter habere cognoverit.
3.6
CANONES. VI. Ne monachi aut regulares canonici leges aut medicinam lucri causa discant.
3.6
Prava autem consuetudo, prout accepimus, et detestabilis inolevit, quoniam monachi et regulares canonici post acceptum habitum, et professionem factam, spreta beatorum magistrorum Benedicti et Augustini regula, leges temporales et medicinam gratia lucri temporalis addiscunt. Avaritiae namque flammis accensi, se patronos causarum faciunt: et cum psalmodiae et hymnis vacare deberent, gloriosae vocis confisi munimine, allegationum suarum varietate, justum et injustum, fasque nefasque confundunt. Attestantur vero imperiales constitutiones, absurdum, imo etiam opprobrium esse clericis, si peritos se velint disceptationum esse forensium. Hujusmodi temeratoribus graviter feriendis ipsi quoque canonici et monachi, neglecta animarum cura, ordinis sui propositum nullatenus attendentes, pro detestanda pecunia sanitatem pollicentes, humanorum curatores se faciunt corporum. Cumque impudicus oculus impudici cordis sit nuntius, illa etiam de quibus loqui erubescit honestas, non debet religio pertractare. Ut ergo ordo monasticus et canonicus, Deo placens in sancto proposito inviolabiliter conservetur: ne hoc ulterius praesumatur, auctoritate apostolica interdicimus. Episcopi autem, abbates, et priores, tantae enormitati consentientes, propriis honoribus spolientur.
3.7
CANONES. VII. Ut laici qui ecclesias tenent, eas episcopis restituant.
3.7
Praecipimus ut laici qui ecclesias tenent, aut eas episcopis restituant, aut excommunicationi subjaceant.
3.8
CANONES. VIII. Ne quis in archidiaconum vel decanum, nisi diaconus aut presbyter, ordinetur.
3.8
Innovamus autem et praecipimus, ut nullus in archidiaconum vel decanum, nisi diaconus vel presbyter, ordinetur. Archidiaconi vero, decani, et praepositi, qui infra ordines praenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priventur. Prohibemus autem, ne adolescentibus, vel infra sacros ordines constitutis, sed qui prudentia et merito vitae clarescant, praedicti concedantur honores.
3.9
CANONES. IX. Ut unaquaeque ecclesia proprium habeat sacerdotem, non conductitium.
3.9
Placuit etiam ne conductitiis presbyteris ecclesiae committantur, et unaquaeque ecclesia, cui facultas suppetit, proprium habeat sacerdotem.
3.10
CANONES. X. Ut clerici, monachi, peregrini, mercatores, et agricolae, semper sint securi.
3.10
Praecipimus etiam ut presbyteri, clerici, monachi, et mercatores, rustici euntes et redeuntes, et in agricultura persistentes, et animalia cum quibus arant, et oves, omni tempore sint securi.
3.11
CANONES. XI. Quibus diebus et temporibus Dei tregua custodiatur.
3.11
Treguam autem ab occasu solis in quarta feria usque ad ortum solis in secunda feria, et ab Adventu Domini usque ad octavam Epiphaniae, et a Quinquagesima usque ad octavas Pentecostes, ab omnibus inviolabiliter observari praecipimus. Si quis autem treguam frangere tentaverit, post tertiam commonitionem si non satisfecerit, episcopus suus in eum excommunicationis sententiam dictet, et scriptam convicinis episcopus annuntiet. Episcoporum autem nullus excommunicatum in communionem suscipiat, imo scripto susceptam sententiam quisque confirmet. Si quis autem hoc violare praesumpserit, ordinis sui periculo subjacebit. Et quoniam funiculus triplex difficile rumpitur, praecipimus ut episcopi ad solum Deum et salutem propriam habentes respectum, omni tepiditate seposita, ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium praebeant. Quod si quis in hoc Dei opere tepidus inventus fuerit, damnum propriae dignitatis incurrat.
3.12
CANONES. XII. Ne milites nundinas vel ferias celebrent.
3.12
Detestabiles autem illas nundinas vel ferias, in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciae temerarie congrediuntur, unde mortes hominum et animarum pericula saepe proveniunt, omnimodo fieri interdicimus. Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit, quamvis ei poscenti poenitentia et viaticum non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.
3.13
CANONES. XIII. Ne quis in clericum aut monachum violentas manus injiciat.
3.13
Item placuit, ut si quis suadente diabolo hujus sacrilegii reatum incurrerit, quod in clericum vel monachum violentas manus injecerit, anathemati subjaceat: et nullus episcoporum illud praesumat absolvere, donec apostolico conspectui praesentetur, et ejus mandatum suscipiat.
3.14
CANONES. XIV. Ne quis manum mittat in eos qui ad ecclesiam aut coemeterium confugerint.
3.14
Praecipimus etiam ut in eos qui ad ecclesiam vel coemeterium confugerint, nullus omnino manum mittere audeat. Quod qui fecerit, excommunicetur.
3.15
CANONES. XV. Ne quis praebendas vel beneficia haereditario jure vindicet.
3.15
Indubitatum est quoniam honores ecclesiastici sanguinis non sunt, sed meriti: et ecclesia Dei non haereditario jure aliquem, non secundum carnem successorem expetit, sed ad sui regimen, et officiorum suorum dispensationem, honestas, sapientes, et religiosas personas exposcit. Eapropter auctoritate prohibemus apostolica, ne quis ecclesias, praebendas, praeposituras, capellanias, aut aliqua ecclesiastica officia, haereditario jure valeat vindicare, aut expostulare praesumat. Quod si quis improbus et ambitionis reus attentare praesumpserit, debita poena multabitur, et postulatis carebit.
3.16
CANONES. XVI. Ne consanguinei conjungantur.
3.16
Sane conjunctiones consanguineorum omnino fieri prohibemus. Hujusmodi namque incestum, qui jam fere stimulante humani generis inimico in usum versus est, sanctorum Patrum statuta, et sacrosancta Dei detestatur Ecclesia. Leges etiam saeculi de tali contubernio natos, et infames pronuntiant, et ab haereditate repellunt.
3.17
CANONES. XVII. De incendiariis.
3.17
Pessimam siquidem et depopulatricem, et horrendam incendiorum[ f. incendiariorum] malitiam auctoritate Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. Haec etenim pestis, haec hostilis vastitas, omnes alias depraedationes exsuperat: quae quantum populo Dei sit damnosa, quantumque detrimentum animabus et corporibus inferat, nullus ignorat. Assurgendum est igitur, et omnimodis laborandum, ut tanta clades, tantaque pernicies, pro salute populi eradicetur et exstirpetur. Si quis igitur post hujus nostrae prohibitionis promulgationem, malo studio, sive pro odio, sive pro vindicta, ignes apposuerit, vel apponi fecerit, aut appositoribus consilium vel auxilium scienter tribuerit, excommunicetur. Et si mortuus fuerit incendiarius, Christiana careat sepultura: nec absolvatur, nisi prius damno, quod intulit, secundum facultatem suam resarcito, juret se ulterius ignem non appositurum. Poenitentia ei detur, ut Hierosolymis, aut in Hispania in servitio Dei per integrum annum permaneat. Si quis autem archiepiscopus, vel episcopus, hoc relaxaverit, damnum restituat, et per annum ab officio episcopali abstineat. Sane regibus et principibus, faciendae facultatem justitiae consultis archiepiscopis et episcopis non negamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).