Continuationes Cosmae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10831 Concos3
2.1
I. WENCESLAI I REGIS HISTORIA.
2.1
Igitur rex Wenceslaus anno primo et pluribus annis regni sui clerum secularem et religiosum multum dilexit, et ecclesias Dei ac ministros earum libentius honoravit. Procedente autem tempore, patre suo jam viam universae carnis ingresso, civitatem Pragensem fecit murari, et alias villas forenses, quae juxta vulgare nostrum dicuntur civitates, muniri praecepit lignis vel lapidibus, compellens religiosos et seculares clericos ad earumdem civitatum munitiones vel fossata constituenda. Quo regnante pluribus annis pax bona viguit. Praedones et latrones ecclesiarumque infestatores et alii quam plures malivoli gravamina vel molestias inferre cessaverunt, vel qui inferebant, deprehensi sententiam capitis subierunt. Sub ejus etiam temporibus adinventus est in Bohemia ludus tornamentorum, 1245, regni autem regis Wenceslai 15-- vel 16. Idem rex voluntati suae carnis deditus, coepit solitariam vitam amare, et castella vel domos ad hoc fabricatas cum paucis solus inhabitare, pace tamen bona et quiete per totum adhuc regnum ejus vigente.
2.2
Sub ejus etiam regni temporibus plures domus religiosorum fabricatae sunt in civitate Pragensi, videlicet fratrum praedicatorum ad sanctum Clementem, fratrum minorum ad sanctum Jacobum, pauperum dominarum ad sanctum Franciscum, templariorum ad sanctum Laurentium, hospitaliorum vel stellariorum ad sanctum Petrum in vico Theutonicorum, et plures domus earundem religionum in regno Bohemiae, rege praedicto annuente, sunt fabricatae.
2.3
Anno dominicae incarnationis 1249 regni autem Wenceslai regis 20, 2 Kal. Augusti nobiles terrae Bohemiae et natu majores filium ejusdem regis Wenceslai nomine Premisl sibi in ducem vel in regem acceperunt, et sibi fidelitatem in claustro Pragensis ecclesiae juraverunt, patre penitus ignorante. Quod dum pater audivit, aegre tulit, sed sibi innata discretione dissimulavit. Anno vero regis Wenceslai regni sui 21, praedictus rex cum copioso exercitu Bohemorum et Australium et Ungarorum Bohemiam intravit, et in Wissegrad casto suo cum exercitu resedit Idus Februarii. Octava autem die inde recessit, et flumen Wltavam sub villa Buben cum omni exercitu suo secure transvadavit; et veniens in claustrum in monte Syon, aliquot diebus ibi mansit, exercitu suo circa et ultra montem et in claustro Brzewnow commorante. Unde sexto die profectus, ad civitatem Zatecz accessit, et eam suo dominio sine Marte subjugavit, alias autem plures villas vastavit, praedavit, incendit. Circa finem anni praedicti et initio anni sequentis, in hyeme tamen, multa facta sunt incendia in regno Bohemiae.
2.4
Composita itaque pace et firmata juramentis concordia, ac confectis super hoc instrumentis, rex viam tenuit versus Liutomierzicz, mandans universis ecclesiae Pragensis dioecesis praelatis et canonicis, ut infra octo dies sibi occurrant, pro viribus suis sibi assistere non obmittant, dato super eodem negotio a domino papa Innocentio IV exsecutore domino Misnensi episcopo, quod si praelati ecclesiarum Bohemiae et canonici non curassent regi occurrere, et eidem pro viribus suis assistere, excommunicatione plecterentur et suis beneficiis tandem privarentur. Super eodem etiam negotio litera novi regis Almanorum similem poenam continens fuit oblata, et canonicis et aliis clericis in ecclesia Pragensi publice fuit recitata. Filius autem regis credens illam pacem esse veram et non simulatoriam, veniens cum suis Pragae habitavit, urbi et civitati firmissimam adhibens custodiam, ac deinde ad alia quae sibi in sortem evenerant transivit oppida et castella.
2.5
Interea rex moram faciendo in Liutomierziez infra aliquot septimanas copiosum congregavit exercitum, ubi plures praelatorum ecclesiarum et quidam canonicorum eidem occurrerunt, ac suas eidem personas et xenia rerum varia cum servitio fideli praesentaverunt. Rege interim suam cum suis fidelibus curiam in eadem civitate celebrante, mittitur edictum et per omnia fora vicina proclamatur sub obtentu gratiae regalis ac poena sententiae capitalis evitanda, quatenus omnes injuriarum molestiae, spolia villarum et rapinae cessare debeant, et omnes tam nobiles quam pauperes pace tranquilla gaudeant. Celebrata igitur curia et consilio valde secreto habito, rex cum suo exercitu iter arripuit procedens versus Saczska, in qua processione plures peregit noctes, quibus plurima gravamina pauperibus sunt illata, et plures villae omnibus rebus spoliatae, ac varia et inaudita commissa sunt facinora. Tandem perveniens Saczska in sua pausavit munitione, dicens se processurum versus Moraviam, deinde versus Ungariam; sed aliter rei probavit eventus.
2.6
Imminente siquidem festo assumptionis gloriosae Virginis, filio regis interea in castro Pragae commorante, rex missis militibus suis Nonas Augusti civitatem coepit, ut creditur, quibusdam civibus eam sibi tradentibus, et eodem die post meridiem eamdem cum suis intravit. Cui episcopus Nicolaus cum fratribus minoribus solemniter occurrit, ac eum cum processione et magna utriusque sexus turba, signis per omnes ecclesias civitatis sonantibus, honorifice suscepit, et in ecclesiam sancti Francisci cum magno populi gaudio deduxit. Filius autem regis, qui tunc manebat in castro, intelligens placitum patris sui penitus violatum, et civitatem videns esse captam contra suam voluntatem, castro Pragensi fidelibus suis ad custodiendum commisso, se ad loca transtulit tutiora. Quidam vero de fidelioribus suis, quibus episcopalis curiae defensio erat commendata, videntes vires suas ad ejus tutelam non posse sufficere, omnibus in ea rebus noctu sublatis, eadem nocte eam incenderunt, et onusti variis rebus ad castrum confugerunt. Sequenti vero die rex missis militibus suis turrim, quae sita est circa pedem pontis, et curiam episcopalem adhuc fumantem cepit nullo resistente, et in eis praesidium fortium virorum. Inde cum suis consilio habito et placito suo jam secundario violato, quod filio suo et nobilibus terrae bona fide promiserat, ordinavit exercitum ad expugnandam urbem Pragensem, disponens viros bellicosos versus orientem, versus occidentem et versus aquilonem, qui praedictam urbem impugnarent, ac neminem urbem intrare vel exire permitterent. Viros etiam impios de Gililaw duxit, et machinas plures contra urbem erexit; dominas etiam de claustro exire mandavit. Nobiles autem quidam cum suis ministerialibus, qui ad custodiam urbis praedictae fuerant relicti, modis omnibus resistebant, et muros urbis viriliter defendebant arcubus et balistis. Superveniente autem gloriosae Virginis assumptione, rex militibus suis et castri defensoribus treugas imposuit, ut nullus de suis vel adversariis tam solemni die aliquid molestiae vel alicujus dolorem laesionis pateretur. Nomini tamen de habitatoribus castri ad civitatem veniendi licentiam indulsit. Fuit itaque nimia aquae penuria hominibus in castro obsessis, et pabuli defectus equis et pecoribus in tantum, ut si plures dies obsessio castri protraheretur, homines et equi ac pecora simul prae nimia aquae carentia ac pabuli defectu mori cogerentur. Transacta igitur solemnitate beatae Virginis secure et pacifice rex sequenti die suam festivitatem celebravit, et magnificum suis principibus, clericis ac laicis praeparare fecit convivium. Quoniam ipso die omnibus indutus ornamentis regalibus ad ecclesiam sancti Francisci venit, et coronam regalem per manus episcoporum, Pragensis videlicet et Olomucensis, capiti suo impositam suscepit, et sic clamide regali indutus ac pomum et sceptrum in manibus gestando, sacra missarum solemnia ecclesiam intravit auditurus, et audivit devotius quam missam Olomucensis episcopus celebravit, et ad ejus officium plurimos cereos pro gratia vel favore regis procuravit. Quibus finitis, ventum est ad convivium, quod erat secundum magnificentiam regiam praeparatum, cui episcopi supradicti et aliarum ecclesiarum praelati interfuerunt. Nobiles vero Bohemiae, secundum suorum officia beneficiorum, diverso gloriae apparatu ornati, decenter ad illud ministraverunt. Missum est etiam a rege pro filio suo et baronibus sibi adhaerentibus, ut ad ejus praesentiam quantocius venirent, ac de reformatione pacis et statu terrae meliore secum tractarent. Filius denique ad patrem veniens, se per omnia patri subdidit, et pro omnibus nobilibus, qui se offenderant, supplicavit. Ad cujus precum humilitatem filium et nobiles in plenitudinem suae gratiae suscepit, ac ipso die omnibus cum lacrymis oscula pacis porrexit. Interea filius ex ammonitione suorum, vel ut melius dicam, necessitate, castrum Pragense et alia castra in manus patris resignavit, et se penitus subdendo patri cum suis omnibus suae gratiae commendavit, dicens se libentissime fore contentum, quibus largitas ipsius ipsum esse contentum voluisset. Super quo rex multo tractatu habito, marchiam Moraviae cum omnibus attinentiis filio concedit, media duntaxat moneta Giglaviae sibi retenta, et sic eum a se recedere gratuita licentia permisit. Postea rex cum suis fidelibus salubri inito consilio, feria sexta circa crepusculum diei, quae tunc occurrebat 13 Kal. Septembris, castrum Pragae pedester intravit, ejectis tamen prius omnibus, qui fuerant ejusdem castri custodes, ubi in porta castri a praelatis et clero ecclesiae cum processione receptus est, et honorifice ad ecclesiam deductus cum hymnis et laudibus, signis majoribus ecclesiae majoris resonantibus, ac populo et nobilibus terrae qui tunc aderant Hospodin promiluy ny resonantibus. Rege tunc temporis infra castrum commorante, privilegium de omni libertate quam petierant domino episcopo et canonicis majoris ecclesiae conceditur, et scriptum ac sigillis regalibus confirmatum, in manus episcopi donatur duplicatum. Rex autem tribus diebus in castro commoratus, et ad suae beneplacita voluntatis rebus ordinatis, quarto die, quae tunc occurrebat 9 Kal. Septembris, primo mane castrum est egressus, et ad castella sua viam arripuit, in quibus prius solitus fuerat habitare. Post evolutionem vero quatuor septimanarum rege in quodam castello Tyrow nominato commorante, filius ejus cum quibusdam nobilibus ad eum accessit, petiturus sibi et fidelibus suis gratiam ampliorem, quam per plures nuncios eidem filio et nobilibus promiserat, si ad ejus in praefato castello veniret praesentiam. Tunc rex nacta opportunitate, quam animo suo diu conceperat, filium suum et quosdam nobiles in eodem castello detinuit, ac penitus immemor suae promissionis, filium suum in quandam munitionem firmissimam transmisit custodiendum. Nobiles autem terrae remisit ad castrum Pragae districtissime praecipiens eos binos et binos in singulis carceribus detrudi cathenatos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).