Diplomata ecclesiastica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 8255 Dipecc
40.1
XLIII. Capitulum Arichis principis pro ecclesia sanctae Mariae Beneventi (anno 769).
40.1
In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi. Arechis Dominus vir gloriosissimus, atque summus dux gentis Longobardorum, per rogum Arnoaldi abbatis nostri, absolutionem ecclesiae sanctissimae Dei genitricis Mariae, et sancti Martiani, quam quondam Gardino abbas a novo fundamine visus fuit in loco qui dicitur Platea, secundum qualiter per suum membranum firmitatis, et absolutionis, quod Joannes venerabilis episcopus sanctae sedis ecclesiae nostrae Beneventanae praedicto Gardino suo annulo sigillatum emisit: Nostra quidem gloriosa potestas, juxta membranum ipsius Joannis episcopi in praedicta sancta ecclesia hoc nostrum absolutionis praeceptum firmavit in ea ratione, ut tantummodo ad sacrum nostrum palatium audientiam habere debeat, sicut et caetera nostra monasteria in nostra sint semper potestate ordinandi in ipsa nostra ecclesia, qualiter nostrae eximietati placuerit, et a nullo episcopo hujus sanctae sedis ecclesiae nostrae Beneventanae, vel a quibuscunque sacerdotibus unquam requiratur in sua jurisdictione, nec ullus ex nostris gastaldis, aut actionariis, vel quisquam homo contra ea, quae nostra firmavit potestas agat, sed perenniter in suae arbitrio libertatis, qualiter nostrae clementiae placuerit, vel nostris successoribus, ipse sacerdos qui ibidem ordinatus fuerit, libero nomine vivere valeat. Quod vero praeceptum firmitatis, et absolutionis ex jussione nominatae potestatis, scripsi ego Emerissus notarius.
40.2
Actum Beneventi in palatio, mense Aprili, indictione septima.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).