Diplomata ecclesiastica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 8255 Dipecc
41.1
XLIV. Donatio Teducii pro ecclesia Reatina (anno 772).
41.1
+ In nomine Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Desiderio, et Aldechio filio ejus piissimis regibus, anno regni eorum XVIII. Ego in Dei nomine Teducius excellentissimus dux donamus, atque concedimus Isermundo sanctae sedis Reatinae ecclesiae venerab. episcopo pro redemptione animae nostrae..... res, quae a nobis satis pertinet, hoc est res ipsae in territorio Reatino in loco, ubi dicitur Colline, ipsa curte de Varanis cum XXII mansos, et cum ipsa ecclesia sancti Manni, quae est ibidem aedificata cum terris, vineis, et cum omnibus pertinentiis ejus cultis, et incultis, et cum omnibus aedificiis illorum, cum servis, et ancillis, sicuti nostrae potestatis est cum campis, et silvis, cum montibus et planitiis, cum selectis, et pratibus, et decursis aquarum, omnia in omnibus, sicut supradictum est, concedimus dictae ecclesiae et ejus successoribus. Insuper concedimus praedicto episcopo suaeque ecclesiae, suisque successoribus totam terram, ubi dicitur Manciannum, et..... cum ipsae ecclesiae, quae ibidem sunt aedificatae tam in montibus quam in planitiebus. Insuper dedimus jam dicto episcopo etiam supradictae ecclesiae, suisque successoribus in territorio Narnatino, in loco qui dicitur ad Ulmum casae XII quae teguntur per Mellitum, et Palummum, Rac Ursillum, et cura fratribus, et filiis eorum. Haec omnia concedimus qualiter supra legitur, ut dictae ecclesiae firmum, et stabile permaneat nostrum donum, et a nullo nostro colono, vel clientulo, seu nostro actore sibi, suisque successoribus aliquando contradicatur. Ex jussione nostrae potestatis scripsi ego Langiarius notarius.
41.2
Data jussio in curte nostra in Sabelli anno Ducati nostri in Dei nomine X, mensis Junius, ind. X, sub eodem actionario, et Fabiniario conductore.
41.3
Signum Theuduici, qui hanc..... rogavit.
41.4
Signum manu Albininaci comitis rogatus testes sumus feliciter.
41.5
Signum man. Anastasii rogatus.
41.6
Signum man. Arderardi.
41.7
Signum man. Creventii rogatus testes sumus.
41.8
Ego Cencius S. R. E.... civis Romanus natus Transtiberim tamquam inveni in..... scripta per manum praefati Langiarii notarii bonae memoriae taliter scripsi non sponte addidi, nec minus complevi, et absolvi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).