Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Diplomata ecclesiastica
Auctores variiEccl 42.1 · 8255-dipeccMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 8255 Dipecc
42.1
XLV. Privilegium Arichis pro ecclesia et monasterio sanctae Sophiae (anno 774).
42.1
In nomine Domini Salvatoris Jesu Christi.
42.2
Regina dives opum mihi pulchris instructa gemmis excrescere coepit, dum diversa gemmarum metallorumque genera redundarent, et alia multa: quidquid fere Indus, quicquid a se vana Creta, et mollis mittit Arabs, mandatque nigrae pellis Aethiops, et vestiunt Seres, huc mentis quae inventio, huc illucque ad usque mundi originem, finemque duxit, considerans quid fuere praeterita, quidve sint praesentia, quidve erunt futura, omnia sub sola physica conjectura vanitatem ratus sum; quorum essentia, ortus, tentatio, labor, et mors. Nil ergo rerum copia proderit, nisi Deo possessori oblata. Quingentos priscorum reminiscimur annos olim transcendisse. Vix jam sexagenarium aetatis contingit: etenim si quosdam ad centum retulimus pervenisse aestuant, ut saltim nocte quietem habere queant. Si novis alios incolumi dulcedine opibus esse potitos, nunc amarissimam deflent possidere egestatem. Cuncta quidem praetereunt, deteriora quaeque, breviaque sequuntur. Jam mundus ingemiscens, egestatibus angustatus, moribundus diffugit: Salvatoris voce, coelum terraque transire dicuntur; praesertim mortales fragiles, quorum vita quasi flos egreditur, ac velut lampas apposita vento rapitur. Nil igitur utilius, nilque salubrius, nisi futurae vitae semper meminisse, quo omnia pergunt, et anticipantes nostra Domino offerre, ut in coelestibus, et aeternam vitam, et quietem perpetuam indeficientes, veras divitias habere, atque obtinere semper valeamus, sicut idem coelestis Magister discipulos docens pollicetur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et devorantur: thesaurizate autem vobis thesauros in coelo. Et reliqua. Nempe difficillimum est, aut grates referre, tantaque pro Deo portare quanta pro hominibus miseratus pertulit; cum esset Dominus majestatis, rex angelorum, coelitus humillima terrae petiit, servilem dignatus induere formam, sponte sese sceleratae intulit neci, et resurgens aeterni Patris repetivit gloriam relinquens exemplaria, ut, inquam, in vestigii callem inoffenso pede gressum ponamus. Itaque quia pro me passus est, et quidem ex bonae voluntatis hilaritate quaecunque supra infra dicenda sunt, obtuli, non mea, sed quaecunque sunt Dei appetens: multa quidem, et innumera mihi donavit perfrui quibus indignus mereor. At ego, qui fragilis creatura sum, Arichis eximius princeps, caducae vitae casus percurrens, et perennis immortalitatis opes adipisci cupiens, credo equidem, nec vana spe divinitus inspiratus consecravi aulam tuae sanctae Sophiae nomine qui es vera Domini sapientia, Christe; in qua etiam xenodochium puellarum exstruens, obtuli ex tuis donis, atque datis: in primis ecclesiam sancti Benedicti, loco qui vocatur Xenodochium, quod positum est juxta ipsum monasterium, cum omnibus sibi pertinentibus. Hoc etiam statuimus, ut praepositus jam dicti sanctae Sophiae monasterii ibi sedeat, ibique sit porta ad hospites suscipiendos; pro quo et addimus, ut decima omnium frugum ibi annualiter ex monasterio detur ad stipendium peregrinorum; et sicut ab antiquis rectoribus praedicta sancti Benedicti ecclesia possessa fuit, amodo, et deinceps sanctae Sophiae monasterii potestati subjaceat. Sed et ecclesiam sancti Petri principis apostolorum, quae aedificata est in galo largiti sumus in territorium monasterio sanctae Sophiae; a fine venatoris per serra usque in Strasfilum inter duo tora; et per Carbonarium de Osculo, usque in finem de novo Frontino; de alia vero parte primum per viam publicam usque ad fluvium Calabium. Deinde usque in terminum, qui dicitur a Latre. Ea concessi equidem sanctae Sophiae monasterio. Porro casae numero hae sunt. Casa quae regitur per Maurissionem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Francoaldum cum uxore, et filiis sibi pertinentibus: casa quae regitur per Anselmum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casa quae regitur per Ferrandum cum Germani et uxoribus, et filiis, et omnibus eorum: casa quae regitur per Scalconem cum uxore, et filiis suis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Vimulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus. Hi omnes cum mobilibus, atque immobilibus, et pascuis, et omnibus sibi pertinentibus, qui fuerunt de judicaria Foroaldi mare pazis nostro; necnon ecclesia sancti Abundi, quae sita est in galo nostro Paline: nostra vero potestas circa ipsam ecclesiam concessit territorium in sanctae Sophiae monasterio modiorum ducenta: necnon et ecclesia sancti Mercurii, quae posita est in jano nostro; et de ipso jano circa ipsam ecclesiam largiti sumus terram modiorum quingenta: sed et ecclesiam sanctae Reparatae, quae in ipso jano posita est, potestatem concessit in monasterio sanctae Sophiae territoria modiorum centum: necnon et ecclesiam sancti Magni, quae aedificata est in jano nostro Noceto, et circa ipsam ecclesiam largiti sumus in monasterio sanctae Sophiae terram modiorum centum: quantum presbyter ipsius ecclesiae, absque palatii concessione tenebat. Sed et ecclesiam sancti Joannis, quae fundata est in jalo nostro casa Polluci; et ab ipsa ecclesia largiti sumus in monasterium sanctae Sophiae territorium, hoc est ab ipsa ecclesia in fluvio Fertore, ubi Vaccina flumen se conjungit, et de alio latere quantum clausum habere videtur, et vineas quae ibidem positae sunt: necnon et ecclesiam sancti Angeli, quam aedificare praecepimus in loco qui dicitur Altissimus, et ex ipso galo circa ipsam ecclesiam largiti sumus in monasterio sanctae Sophiae territorium longitudine milliaria duo, latitudine autem unum, et concessimus in nominato monasterio sanctae Sophiae condomas 4 ex ipso Gataldo. Necnon ecclesiam sancti Martini, quae posita est in Motolo, in nostro territorio, ubi Maurus presbyter sedere videtur, cum omnibus sibi pertinentibus, sicut ipse presbyter per suam chartam omnem conquestum suum sanctae Sophiae monasterio tradidit: similiter et substantiam que sub nostro palatio supradicti sancti Martini ecclesiae tradidit. Nostram vero potestatem omnino hic in sanctae Sophiae monasterio firmabimus possidendam, et concessimus nominato sanctae Sophiae monasterio ex ipso galo Motula territorium milliaria duodecim. Necnon et ecclesiam sancti Archangeli, quae sita est in galo nostri palatii, et constituimus, atque concessimus sanctae Sophiae in ipso loco Cortes, et condomas sex cum uxore, et filiis suis. Necnon, et ex ipso galo territorium milliaria novem. Sed et ecclesiam sancti Stephani protomartyris quae posita est in strada, quam Rimus abbas a fundamentis aedificavit, et per suam chartulam ipsam ecclesiam cum omnibus sibi pertinentibus, monasterio sanctae Sophiae tradidit, nostra vero potestas omnia in monasterio sanctae Sophiae firmavit; et concessit supradicto sanctae Sophiae monasterio de galo nostro territorium, scilicet quod est supra sanctum Stephanum, usque in aliam viam publicam, et per longam usque in strada malorena, qui vadit in torrentum. Et concessimus in monasterio nominato condomam nostram in Canni, id est cum uxore, et omnibus sibi pertinentibus: necnon et ecclesiam sancti Angeli, et Mariae, quae posita est in galo nostro Manere, largiti sumus et in monasterio sanctae Sophiae vineas, et territoria, quae presbyter ipsius ecclesiae sine palatii donatione tenebat. Et insuper concessimus in eodem galo pascuam ad pecualia monasterii sanctae Sophiae, sed et ecclesiam sanctae Mariae, quae sita est in Alifa, loco qui dicitur Massona cum omnibus sibi pertinentibus, sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendam. Sed et ecclesiam sanctae Modestae, quam Leomianus aedificavit, et per suae offertionis chartulam omnes potestates suas eidem ecclesiae obtulit, et nostrae potestati praedictam chartulam tradidit, ut in nostro semper esset judicandi arbitrio. Quam et ecclesiam nostra potestas sanctae Sophiae monasterio firmavit possidendam. Sed et ecclesiam sancti Stephani, quae sita est ante civitatem Beneventanam prope sanctum Paulum, quam Trasoaldus clericus possidere visus fuit, et sicut sortem suam ipse Trasoaldus in praedicta ecclesia obtulit nobis, et quod ad nostram pertinuit potestatem, ipsam ecclesiam cum omnibus sibi pertinentibus monasterio sanctae Sophiae concessimus perfruendam. Nec non et ecclesiam sanctae Sophiae, quam Garobin abbas a fundamentis aedificavit, ubi et omnes facultates suas obtulit, et nobis offertionis chartulam tradidit, ut in nostro esset arbitrio judicandi; nostra vero potestas monasterio sanctae Sophiae confirmavit possidendam: necnon et ecclesiam sancti Gregorii, quam Felicitas ancilla Domini a fundamentis aedificavit, et per suam chartulam omnes facultates suas eidem ecclesiae obtulit, et eo quod ad manus nostrae potestatis pertinuit, eamdem ecclesiam sanctae Sophiae cum omnibus sibi pertinentibus confirmavit possidendam. Concessimus etiam monasterio sanctae Sophiae substantiam, quae fuit Craderii filii, quam legibus per culpam suam perdidit, eo quod contra statum animum[ forte nostrum] consiliatus est, et furatus est nobis decem millia solidos de quibus unus nec comparuit: et pro his duabus perfidis offensis, equidem substantia ad nostrae potestatis manum pervenit. Itaque dum legibus ad nos pervenit, praedicto monasterio sanctae Sophiae integrum concessit possidendum, servos, et ancillas, universas cortes, casas, campos, prata, territoria, silvas, agros, mobilia, et immobilia, quaeque haberet nominatus Graderius praedictus: sed et substantiam germani equidem, qui cum ipso familiaritates contra nostrum animum est consiliatus; et pro alia culpa, quod uxorem suam, nomine Simpliciam, quam in medio nostri palatii, sine culpa occidisse visus est; unde pro ipsa culpa debuit componere secundum legem solidos mille ducentos, et propter tam iniquum consilium, omnis substantia legibus ad nostram devenit potestatem; nostra vero potestas omnino integra, eam substantiam, quantum ipse possidere visus fuit, in monasterio sanctae Sophiae concessimus perfruendam: sed et substantiam aliquam Domini ancillae, quae, derelicto religionis habitu, Tauro filio Ranifoni, illicito se tradidit matrimonio; unde secundum edictum, et ejus tenorem, omnis substantia ad nostram denuo devenit potestatem; nostra vero potestas omnem hujus Alipergae substantiam integram, una cum ipsa Aliperga monasterio sanctae Sophiae tradidit possidendam: sed et Condomae Impronellae, hi sunt filii Aroaldi servi nostri, quos Stephanus stratos per praeceptum falsum liberavit, et res eorum abstulit; sed legibus servi, et res earum ad nostram potestatem devenerunt. Similiter et in Robbiano condoma una nomine Ursi, cum uxore, et filiis suis, quam nominatus Stephanus falso tenebat, ad nostram potestatem pervenit: nostra vero potestas has condomas cum omnibus sibi pertinentibus monasterio sanctae Sophiae donavit possidendas. Sed et substantiam Euphemiae, filiae Arichis, quae se religionis habitu in monasterio sanctae Sophiae tradidit, cum omnibus suis facultatibus, tam maternam, quam paternam omnem suam pecuniam, quae tam illi ex parte sua quam sororibus contigit, omnem suam portionem, mobilia, et immobilia omnia, et in omnibus integram, praedicto sanctae Sophiae monasterio tradidit; unde et per hoc concessimus praeceptum, ex universis praedictae Euphemiae pecuniis sanctae Sophiae monasterio integrum constituimus, et firmavimus: necnon et terram in Apulia ad sanctum Felicem ad Sruxianum super viam, quam abbas monasterii sancti Joannis de porta aurea tenebat, contra rationem, quia ad servos nostros pertinuit, et dum comprobatum fuisset, ipsam aram integram recipere jussimus; et quia ad nostram pertinuit potestatem, praedicto sanctae Sophiae monasterio integram concessimus potestatem possidendam. Sed et offertionem, quam in supradictae sanctae Sophiae monasterio Roderisius filius Rodichis habitatoris civitatis nostrae consentiente nostra potestate obtulit, servandum testimonium offertionis, firmavimus perfruendam. Nec non et casam in Papiano super Trane, quae fuit de servis palatii nostri, quam Joannes notarius per praeceptum falsum possidebat, unde legibus ad nostram devenit potestatem. Nostra quoque potestate largiti sumus in eodem loco casas sex, quae reguntur per Gaiderisium cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Creobaldum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Anseranum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Pertulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Tantecaudum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Firmium, singuli cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quae frater de judiciaria canosina de subauctione Roderisii gastaldio nostro. Sed et substantiam Teusprandi, et Joannis, et Frosolghi nostram propter furtum solidorum sex millium, quos nobis furati sunt; unde non plus quam quatuor millia recollegimus solidos, et res eorum omnes legibus ad nostram pervenerunt potestatem: nostra vero potestas ipsum locum intra sanctae Sophiae monasterium concessit possidendum: nec non et in Gastraldato Bisernensi concessimus Cortisanos, hi sunt cum uxoribus suis, et omnibus sibi pertinentibus: sed et unam sororem Indari.
42.3
Hos autem cum integra portione eorum sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendum.
42.4
Item, et in eodem gastaldato concessimus baccarios: hi sunt Grauso cum uxore, et filiis, sed et nepotes, omniaque eorum pertinentia: nec non et Syndonem cum uxore, et filiis suis; sed et Baccas, qui fuit servus Rimichi, et de germano qui carpentarii nostri. Sed et cortem ad sanctum Stephanum inter flumina, qui fuit Andoali Canosini, qui nobili Perachino omnes res suas tradidit: locum igitur istum sanctae Sophiae concessimus possidendum: sed et ecclesiam sancti Adjutorii in sancta Agatha in finibus limatam sanctae Sophiae monasterio integram obtulit; nostra vero potestate secundum testimonium offertionis sanctae Sophiae semper firmavimus perfruendam: necnon et substantiam Cruarniperti, quam et ipsi sanctae Sophiae monasterio integram per omnia obtulit; ideoque nostra facultas omnem substantiam secundum textum offertionis monasterio sanctae Sophiae confirmavit possidendam: sed et substantiam majoris filii Drabunii, qui et ipse similiter sanctae Sophiae monasterio omnes res suas obtulit: nostra vero potestas sublimata, substantiam secundum textum offertionis in eodem monasterio firmavit possidenda: sed et substantiam Peregrinae filiae Theusperti, quam secum cum omnibus rebus sibi pertinentibus, mobilibus et immobilibus, sanctae Sophiae monasterio divina contemplata manu obtulit fideliter; nostra vero potestas omnia quae ad eandem Peregrinae substantiam pertinent sanctae Sophiae monasterio firmavit possidenda: necnon in Salerno ad sanctum Salvatorem erga ipsum lacum, largiti sumus territorium, hoc est modia quinquaginta: sed et in Gualdo in fine confina, loco qui vocatur Ad monumenta, cum integris finibus suis sanctae Sophiae monasterio concessi perfruenda: necnon et concessi sanctae Sophiae condomas nomine Allerisii cum uxore, et germanis suis, et filiis, et filiabus, vel omnia eorum quae habuit in catula teneri Crastaldo: necnon et servos, seu ancillas, necnon et vineas, et territoria, quantum manchaldus presbyter in ecclesia sancti Petri ad aquam sanctam lavare visus est ad nostram potestatem pertinentia: unde et omnia, in et omnibus sanctae Sophiae monasterio concessimus possidenda: sed et ecclesiam sancti Stephani in galo nostro equidem monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendam: necnon et curtem, quam Rimetusus abbas sine praecepto concessionis palatii tenuit, et ad nostram legibus pertinet potestatem: nostra vero potestas omnia in integrum sanctae Sophiae monasterio concessit possidenda: sed et ecclesiam sancti Marcelli, loco qui dicitur in Indilombato, qui ad nostram pertinuit potestatem: nostra quoque potestas in integrum praedicto monasterio sanctae Sophiae concessit possidenda. Sed et substantiam Thajarisi notarii, qui pro multis chartulis falsis est condemnatus, et insuper extra provinciam, id est in Neapolim fugatus est; unde legibus omnis substantia ad nostram pertinuit potestatem, quam integram monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendam. Concessimus et praedicto monasterio sanctae Sophiae corvam, quae videtur esse in campo Senercunis, quam Arotarii filia comparavit, secundum textum chartulae, integram sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendam: et insuper in eodem monasterio largiti sumus in praedicto loco de galo nostro in longitudinem milliaria tria, in latitudinem unum, quae fuit de subactione Faroaldi mare. Sed et corvam ad Pontem Bianum, quam comparavimus a Joanne filio Ursi, juxta textum chartulae omnia in integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda: necnon omnia quae comparavimus ab Ilprando filio Alerissi, servos, et ancillas, casas, et vineas, territoria, campos, et sylvas, prata, mobilia, et immobilia in partibus Lucaniae, secundum textum chartulae integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendum: sed et quod comparavimus in Ponticello casas cum curtibus suis de Egypto fluvius quidam qui est inter duas vias, una quae tendit ad sanctum Valentinum, altera ad sanctum Marcum per hos fines de capite finis usque ad res sanctae Sophiae de fine in ipso rivo, integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendum; necnon et Gualdum in monte Virgineo, qui pertinuit ad Lucerinum cum integro fine suo, omnia monasteria sanctae Sophiae donavimus possidenda: sed et substantiam Calendini Cortisani nostri, qui habitare visus fuit in Uriniano, omnia integra insuper, et in nominato loco qualiter ad nostrae potestatis manum devenit, monasterio sanctae Sophiae concessimus perfruenda: necnon et casas intra Beneventanam civitatem; sed et casales ejus, quos Grauso notarius per suae offertionis chartulam, integrum, et cum duobus servis Pitulo, et Mauro cum uxoribus, et filiis suis sanctae Sophiae monasterio obtulit; nostra vero potestas secundum textum offertionis chartulae, integrum praedicto monasterio firmavit possidendum: necnon et in Hiarino casas de Caballariis, cum caballis, et stadariis; hae sunt: casa quae regitur per Ursum cum uxore, et filiis suis, et omnibus sibi pertinentibus; casa quae regitur per Lupum, et Fuscillum germanos cum uxoribus, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Vitoaldum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casa, quae regitur per Joannem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Instalum, et Gaudissum germanos, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: secundum qualiter haec omnia pascua, clausaria, silvas, vineas, prata, campos, mobilia, et immobilia, quantum ipsi servi possidere visi sunt, et ad nostram potestatem pertinuerunt, omnia integra monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda: necnon et casas duas, quae reguntur cum uxore, et filiis suis. Et olivetum, seu vineas, in loco qui dicitur Sessa, quae fuerunt Godefridi notarii, quae propter multas chartulas falsas legibus perdidit, et ad nostram devenere potestatem: nostra vero potestas, omnia, et in omnibus, quantum in ipso loco habere visus est nominatus Godefridus, monasterio sanctae Sophiae donavit possidenda. Necnon casam, quam Rodemundus illicite tenuit cum nepotibus suis, loco qui dicitur Peretola, et legibus ad nostram pertinuit potestatem, quam casam integram sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendam. Sed et ecclesiam sancti Laurentii, quam Tiroaldus monachus aedificavit, loco qui dicitur Tenetentum, ubi et se, et uxorem suam nomine Gesfoara, et filium suum nomine Stephanum monasticae tradidit conversationi; postea vero, et ecclesiam, et omnes facultates suas ad seipsum, et uxorem suam, et filium suum monasterio sanctae Sophiae obtulit; nostra vero potestas, omnia, et in omnibus, mobilia, et immobilia, secundum textum offertionis praedictae sanctae Sophiae monasterio firmavit possidenda. Concessi sanctae Sophiae monasterio possidendum Corvem in Lucania loco qui dicitur Quatra ad condomas duodecim, quae haec sunt: casa quae regitur per Fuscum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Pelagionem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa, quae regitur per Maurinum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Gutaulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Fermotum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Bonitum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Marcum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Populum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Brutium, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus in eodem loco cum integris finibus, monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda, quae fuerunt de subactione Craimedarii referendarii nostri; sed et Corvem in fine cum Consina loco qui dicitur Ad monumentum, et condomam; duodecim casas, quae reguntur per Ursum, et Lupualdum germanos cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Ancellum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Malonem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Gaudiosum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Fuscum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Theospertum, et per Goaldum, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Catullum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Gutulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Albinium cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quae fuerunt de subactione Ursi gastraldi nostri: necnon Corvam in Luceria, loco qui dicitur Aquilone in territorio Cerboli servi nostri, et condomas tres ibidem permanentes, hoc est, casam quae regitur per Teroaldum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Ferrandum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Pepinum, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, de subactione Gastari trasaldi nostri. Sed in Siponto condomas tres, loco qui dicitur Sapesso: casam quae regitur per Andifusum, cum uxore, et filiis, et omnibus eorum pertinentiis: casam quae regitur per Andualdum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam, quae regitur per Malonem, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quae fuerunt de subactione Emerissi gastaldi nostri: necnon et in Salerno piscatorias, casas duas, id est, casam quae regitur per Malerinum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Radichisum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus. Et lacum ad piscandum integrum, loco qui dicitur Ad sanctum Salvatorem, sed et ipsas casas duas ad salem laborandum, id est, casam quae regitur per Sircam cum uxore, et liberis, et omnibus sibi pertinentibus: necnon et in Viviamo condomam unam, nomine Lumchis cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quos Stephanus Sarto per praeceptum falsum liberavit, et res abstulit, sed et legibus, et ipsi et res eorum ad nostram devenerunt potestatem: nostra vero potestas nominatas condomas monasterio sanctae Sophiae concessit perfruendas; necnon et ex galo nostro largiti sumus praedicto sanctae Sophiae monasterio aliqua facienda annualiter in eo loco, in quo commoditas fuerit ad nominata ligna adtrahenda: sed et porticum ex lignis per singulas portas civitatis nostrae Beneventanae, id est, de porta Turrea de lignis carra quinquaginta; de porta Rufini carra triginta: haec omnia monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda. Necnon et Sili, quem cum ex mercatu sancti Valentini integrum secuti, et ad nostram potestatem pervenire visum fuit, ita sanctae Sophiae monasterio concessimus exigendum: sed et annualiter de sacro nostro Palatio ad cardum eidem monasterio concessi porcos capita centum. Concessimus, etiam dicto sanctae Sophiae monasterio, ut habeat ex sacro nostro palatio annualiter aureos solidos ducentos pro vestitu comparando, et illa quae opus fuerint; necnon etiam et hos statuere visi sumus, ut nostra concessio sit firma nominato monasterio; et insuper concessimus praedicto monasterio ipsum terminum intus portam summam cum aqua, et fistula pro ipso balneo in eodem monasterio, id est de porta Liscardi de lignis carra viginti, et ibidem casam cum parietibus suis. Haec omnia sicut supra legitur concessimus possidenda praedicto monasterio sanctae Sophiae possidere semper. Necnon etiam et hoc concessimus praefato monasterio omnia territoria et fundamentis pertinentia nostro sacro palatio, quae cum terris pertinentibus fuerint conjuncta, tam in finibus Beneventi, quam in Apulia, et ubicunque res ex fundamentis sacri nostri palatii pertinentibus, et in finibus Capuae, et Alisanae finibus, et in aliis civitatibus et castellis, et omnia quae fuerint conjuncta cum rebus ejusdem monasterii, dono eidem monasterio sanctae Sophiae illa concessimus possidenda: sed et ecclesiam sanctae Mariae, quae sita est intra duas vias foris ante portam summam cum propria terra sua, quae dicitur Dominica per hos fines de capite usque ad ipsam ecclesiam habet passus sedecim de uno latere via, et de alio latere quoque via integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendum: necnon, et ecclesiam sancti Martini, quae in Matulo sita est cum omnibus suis reditibus, monasterio sanctae Sophiae concessimus: sed et ipsam curtem nostram, prata, in loco qui Pazzano dicitur, cum ipsa ecclesia sancti Petri, et ipso Monte cum ipso plano, et ipsa ferrara; haec omnia sanctae Sophiae monasterio possidenda concessimus. Necnon et ipsam ecclesiam sanctae Mariae in finibus Janiensibus, loco qui dicitur Gunianus cum omnibus suis pertinentiis, monasterio sanctae Sophiae dedimus possidendam. Sed et ecclesiam Beati archangeli Michaelis, quae fundata est in galo nostro, terram modiorum centum erga ipsam ecclesiam, ubi Dacoaldus venerabilis abbas servire videtur; quae fuit sub actione Ferdolphi gastaldi nostri, secundo de ecclesia sancti Mercuri in galo nostro, haec omnia sanctae Sophiae monasterio concessimus possidenda, quod praeceptum oblationis ex jussione ac dictatu nostrae potestatis scripsi ego Entaldus notarius.
42.5
Actum Beneventi in felicissimo palatio, anno decimo septimo mense Novemb. indictione XIII feliciter.

Intertext edge

Open linked passage

Note