Diplomata ecclesiastica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 8255 Dipecc
47.1
V.
47.1
Exemplar. In nomine Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi die decimo mense Decembrio regnante domno Carolus rex Francorum et Longobardorum, quae in Italia Papia civitate ingressus est, anno secundo, per indictione quarta decima. Feliciter. Fermus clericus filio quondam Austripert, dum me previdisse in infirmitate positum, meus mea de recta in omnibus recte loquendum manifestus sum, eo quod antea jam plures tempus judicavi, et per scripti confirmavi in te Dominicus quondam abbas monasterii beati sancti Bartholomei monasterio, quas bone memorie Austripert genitor meus in suis privilegii nomine dedicavit foras muro civitatis nostrae Pistoriense, vel res inivi firmata set minime poteo cartulas ipsas jungere fieri in te jam dicto abbas, per hanc cartulam confirmo ipso monasterio, qui per ipso genitore meo fuit constructum, adque in honore Domini et sancti beati archangeli Michaeli dedicatum, vel omnes res inivi firmata una cum omne rebus, et pecuniola mea, quidquid in fine Pacciana avere visus sum tam de conquisito, vel ondecunque inivi avere videor omnia una cum ipso monasterio, vel res impertinente, excepto casa, et portione quod Landuloni et Vitali, quod Gumpertulo et Jaculo, omnia in sua proprietate, et libertate avere deveas, faciendum, vel avendum quidquid, aut in quale lex voluerit, et quicquid per ipsi factum fuere omni tempore, in sua permaneat stavilitate eo, quod pro benigno servitio eorum, que erga me inpendere visi sunt, ita eorum a me datum vel pro animabus mei firmari previdi, de autem alia res mea in suprascripto loco Pacciana una cum suprascripto monasterio, vel res inivi firmata, omnia et in omnibus in integrum in te jam dicto Domenicus quondum abbas confirmo, si me omnipotens Dominus de infirmitate ista avvocare jusseci in omnia secundum Deum ordinandum, vel peragendum pro animabus nostris, vel de parentibus meis quidquid melius aut secundum Deum appari fueri ordinandum elemosinandum, tu, vel qui per te inivi fuerit ordinandum, in vestra sit potestate tam ipso monasterio vel res omnia suprascripta, quantum melius, et secundum Deum previderitis, pro animabus nostris dispensandum, vel si alique in judicatum reliquero, simili modo omnia pro anima mea tribuatur, sic tamensi michi omnipotens Dominus prestare iusseri evadendum, omnia, et in omnibus in mea sit potestate avendum, ordinandum faciendum exinde quidquid voluero aut michi bonum fuere, quam iuro forte viro pro vero cartula sicut michi complacue, in te Gautpert notarius scribere rogavi.
47.2
Actum Pistoria aput ipso monasterio regnum, et indictione suprascripta.
47.3
Signum+ manus Fermoni, qui hanc cartula fieri rogave, et propter infirmitate sua menime potue scribere.
47.4
Ego Guilipadu presbiter rogatus a Fermo clerico testis ss.
47.5
Ego Lazarus diaconus, et notarius rogatus ad Firmus clericus testis ss.
47.6
Ego Gisilari rogatus ad Fermo clerico testis ss.
47.7
Ego Martinus presbiter rogatus ad Fermo clerico testis suscripsi, et hec rememorare previdi, ut quidquid in omnibus meis aliquid dedi, aut largivi, perscripsi ut omnia in sua permaneant stavilitate.
47.8
Ego qui supra Gautpert scriptor huius cartulae, post a testibus rovorate tradita complevi et dedi.
47.9
Ego Gualbertus notarius, et judex sacri palatii scriptor, autenticum illud vidi, et legi unde hoc exemplar exemplatum est, et quod inibi scriptum inveni, fideliter exemplavi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).