Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores varii
Dissertationes de historia Pelagiana
Pela 2.6.24
Choose a text More by Auctores varii
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21383 Didehip
2.6.1
DISSERTATIO PRIMA DE PRIMIS AUCTORIBUS ET PRAECIPUIS DEFENSORIBUS HAERESIS PELAGIANAE Ad haec verba Mercatoris: Quaestio contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia, a Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni jamdudum mota, etc. (Praefat. lib. Subnot.) CAPUT VI. De Juliano Eclanensi episcopo.
2.6.1
Jactantissimus ille Pelagianae aut potius Coelestianae haeresis defensor Julianus natus est in Apulia. Hac de causa insolescentem, et Augustino quod ex Africa ortus foret exprobrantem castigat sanctus doctor his verbis: Noli istum Poenum monentem vel admonentem terrena inflatus propagine spernere; non enim quia te Apulia genuit, ideo Poenos vincendos putas gente, quos non potes mente.
2.6.2
Originem ducebat ex illustri familia; sed splendorem generis obscurasse visus est vitae ratione. Unde Fulgentius apud Vignerium: Nec illi sufficiebat( Juliano terrena propagine inflato) paternae nobilitati Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit.
2.6.3
Patrem habuit Memorem seu Memorium, qui creditur fuisse postea Capuanus episcopus. Testis est Augustinus ubique passim: testis etiam Paulinus, in epithalamio Juliani et Jae, ubi sic canit: Duc, Memor alme, tuos Domino ante altaria natos, Commendaque precans sanctificante manu. Testis denique Mercator, qui primus nomen matris docuit: Tune sanctae ac beatissimae recordationis Memoris episcopi filius? Tu Julianae primariae feminae, et qua nihil honestius inter reverentissimas matronas invenias, utero editus? Absit, absit, ut tibi istud credere ausim.
2.6.4
Rumore sparsum fuisse in vulgus, pro legitima prole nobilium conjugum, suppositum improbe ab aliquo fuisse filium vernularum, tradit Mercator his verbis: Tune Julianae primariae feminae, etc., utero editus? Absit, absit, ut tibi istud credere ausim; vernularum eorum potius te crediderim filium, suppositumque illis, ut saepe dictum, factum.
2.6.5
Duas sorores habuit, quas suis disciplinis, utique non optimis, post obitum sanctissimorum parentum erudivit, testis ibidem Mercator: Quorum sane post obitum sanctorum hominum tu merito duas sorores tuas talibus disciplinis tui oris erudisti: novimus, novimus, quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudioris insurgeres, objecerit, vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias.
2.6.6
Lectoris officio in Ecclesia paterna fungebatur, cum matrimonium contraxit. Unde Paulinus. Clericus uxorem Christo comente decoram Diligat, et pulchram lumine cordis amet, Auxilioque viri divino munere factam Lector coelesti discat ab historia.
2.6.7
Duxit uxorem virginem consularem Jam Aemilii viri illustris, postea episcopi Beneventani, filiam.
2.6.8
De uxore Augustinus: Tu enim qua impudentia pudendam negas( concupiscentiam) contra quam nunc, quandoquidem illam libenter laudas, miror si fideliter dimicas? Quando autem miscebaris uxori, quamvis nihil timendo usui concessae voluptatis inhiabas, secretum tamen erubescendo quaerebas.
2.6.9
De Ja Paulinus, qui poemati 14 fecit hunc titulum: Epithalamium in Julianum episcopi Memoris filium, et Jam clarissimam uxorem ejus.
2.6.10
De Aemilio ejusque dignitate consulari intelligenda sunt verba Fulgentii prius adducta: Paternae nobilitati Aemiliorum fasces admovisse, etc.
2.6.11
Matrimonium inivit viventibus adhuc parentibus, Memorio et Juliana, sed, ut opinor, post Aemilii obitum; nam Memorius benedictionem nuptialem impertiit, ut ex Paulino relatum est. Augustinus Memorio scribens, postquam diaconus factus esset Julianus, toti familiae simulque matri bene precatur hunc in modum: Habitetis omnes in aeternum in adjutorio Altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque, fratres filiorum, et cuncti unius patris filii memores nostri.
2.6.12
Quoad Aemilii obitum, dissentio equidem ab eruditissimo Vignerio superstitem opinante: quos enim Paulini versus affert ad probandum benedictionem nuptialem ab Aemilio praesente impertitam conjugibus, illi videntur mihi contrarium efficere, cum intelligi non possint de praesentia corporis, sed opis dumtaxat et numinis. Sic enim se habent Ipse pater vobis benedicat episcopus, ipse Praecinat hymnisonis cantica sancta choris. Duc, Memor alme, tuos Domino ante altaria natos, Commendaque precans sanctificante manu. Sed quis odor nares allabitur aethere manans? Unde meos strinxit lux inopina oculos? Quis procul ille hominum placidis se passibus affert Plurima quem Christi gratia prosequitur? Quem benedicta cohors superis circumdat alumnis, Angelici referens agminis effigiem? Nosco virum, quem divini comitantur odores, Et cui side reum splendet in ore decus. Hic vir hic est Domini, numeroso munere Christi Dives, vir superi luminis Aemilius. Surge, Memor, venerare patrem, complectere fratrem, Uno utrumque tibi nomen in Aemilio est. Junior et senior Memor est, mirabile magni Munus opusque Dei, qui minor, hic pater est.
2.6.13
Quae causa solverit hoc matrimonium, an commune conjugum votum, an mors Jae, incertum mihi est; certum tamen solutum ante parentum Juliani mortem. Scripsit enim ad Memorium Augustinus, cum jam diaconus foret Julianus, in haec verba( Epist. 131 ad Memorium): Superiores quinque libri vix filio nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum commilitat, cognitione digni videbuntur, etc. At tunc temporis diaconis non licebat, aut esse in conjugio, aut certe conjugio uti, ut constat ex Siricio epist. 1 cap. 7, et Innocentio primo epist. 2 cap. 9, et epist. 3 cap. 1, etc.
2.6.14
Fuit Augustino charissimus, saltem eo tempore quo vir sanctus ad Memorium scribebat. Scribentis enim sunt haec verba plena tenerrimi affectus: Quem quidem( Julianum) non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico: sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te; mirum videri potest, quemadmodum, quem pariter amo, amplius desiderem. Sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos, te jubente vel mittente, venerit, et hoc faciet, quod adolescentem decet, maxime, quia nondum curis majoribus distinetur, et te ipsum mihi expeditus apportabit.
2.6.15
Verum quomodo adolescentem Augustinus vocat, quem diaconum fatetur, cum his temporibus vigeret lex ecclesiastica, de non ordinandis diaconis ante vigesimum quintum annum expletum Sed forte cum senex Augustinus seni Memorio scriberet, potuit Julianus, qui paulo major esset viginti quinque annis, adolescens prae utroque dici, eodem jure, quod postea jam factus episcopus, immo praetergressus trigesimum quintum annum, appellatus est a sanctissimo viro, confidentissimus juvenis. Eumdem compellat quoque in haec verba: Libris tuis, juvenis Juliane, apparet te contra libros meos non invenire quid dicas, et quaerere calumnias, quas nobis loquaciter et inaniter ingeras. Sic Patres concilii Reiensis Armentarium ordinatum episcopum, juvenem vocant.
2.6.16
Quamquam si veterum more aestimetur aetas, facilior occurrit modus quaestionis solvendae. Nam unusquisque dicebatur olim puer usque ad vigesimum primum annum; adolescens, ad vigesimum octavum; juvenis, ad quadragesimum annum; vir, ad sexagesimum tertium, deinde senex. Hac autem ratione poterat merito adolescens vocari, etiam qui diaconi munere fungebatur.
2.6.17
Atque hinc obiter patet sensus canonis concilii Carthaginensis, quo jubetur lector, ubi ad annos pubertatis pervenerit, aut uxorem ducere, aut continentiam vovere: Item placuit, ut lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur, aut uxores ducere, aut continentiam vovere. Nec enim intellexere Patres annum inchoatae pubertatis, qui decimus quartus vitae, sed perfectae, qui vigesimus primus: nam praeterquam quod absurdum videtur coactum fuisse aliquem ecclesiastica lege, vel ad contrahendum matrimonium, vel ad castitatem vovendam, ubi primum attigisset annum decimum quartum aetatis; certe lector temporibus illis non ordinabatur ante decimum octavum annum, quae media pubertas est, atque ita lex posita lectoribus conveniebat eis tantum qui pubertatem mediam praetergressi essent, et perfectam adepti.
2.6.18
Creatus fuit diaconus ante obitum parentum: nam Augustinus scribens ad Memorium, Julianum appellat condiaconum, simulque facit mentionem matris etiamnum viventis.
2.6.19
Frustra vero est eruditus Vignerius, qui opinatur corruptam Augustini epistolam, et pro condiacono legendum commilitonem quasi vero scripserit Augustinus ante solutum matrimonium, et non eo potius tempore quo Julianus, jam liber a conjugio, operam studiis navabat, sed saecularibus magis quam sacris, contra officium hominis ecclesiasticis officiis mancipati.
2.6.20
Ab Innocentio ordinatum docet Mercator, sed neque tempus orditionis indicat, neque gradum. Ordinationem contigisse puto ann. 416 aut etiam superiore; obiit enim Innocentius ann. 417, die 12 Martii: ergo, cum ab ordinatione Julianus ad obitum Innocentii, perseveraverit( verba sunt Mercatoris) in sincera sententia, et communicans damnatori Pelagii, atque Coelestii, ipse quoque sine dubio praedictos damnaverit, necesse est tempus aliquod inter ordinationem Juliani et obitum Innocentii fluxisse. Quis enim perseverare dicatur in eo, in quo ἀξιόλογον tempus non posuerit?
2.6.21
Opinor item hanc ordinationem intelligendam more veterum de episcopatu. Nam temporibus Zosimi, qui Innocentio successit, et vix sexdecim mensibus Ecclesiae praefuit, Julianum inter episcopos exstitisse constat, tum ex Augustino, tum ex Mercatore, tum ex epistolis duabus, quas ad Zosimum Julianus ipse dedit.
2.6.22
Cujus urbis episcopatum tenuerit, dissentire videntur auctores. Gennadius Capuanum affirmat, lib. de Scriptoribus Eccles. cap. 45; Celanensem Gelasius, in Decret. Sanctae Rom. Eccl., et Beda, praef. in Cantic.; Edanensem Petrus Diaconus, libro de Gratia; Heraclensem vel Atellensem Vossius, lib. de Haeres. Pelag.; Celaniensem Vignerius, loco saepius citato.
2.6.23
Mercator, qui nec ignorare potuit episcopatus locum, nec minorem quam quilibet alius, meretur fidem, quippe aequalis Juliani et provincialis, et quo nihil curiosius, adversarius, Eclanensem episcopum pronuntiat, simulque litem dirimit, et partium quidem altercantium consensu. Habet enim consentientem reipsa Prosperum, cujus in melioribus manuscriptis legitur Eclanensis, ut notarunt Pontacus et Scaliger. Habet consentientem quoque Gelasium cum Beda: nam apud utrumque notariorum vitio transposita una litterula ex Eclanensi fecit Celanensem. Habet denique consentientem Paulum Diaconum eadem de causa, coalitis scilicet cl in d.
2.6.24
Neque vero dissentit Gennadius, quandoquidem in codicibus melioris notae nulla fit mentio loci, nec legitur ista vox, Capuanus, sed in aliis, Julianus, vir acer ingenio, etc.; in aliis, Julianus episcopus, vir acer ingenio, etc.
2.6.25
Porro hanc opinionem demonstrant Mercatoris Julianum alloquentis haec verba: Te verissime Ampsanctinae scaturiginis conregionalis tuae teterrimus fetor inflavit. Nam prope Ampsanctum Eculanum positum est, quod in Itinerario Antonini Eclanum dicitur: unde Eclanensis ager in libro de Limitibus, et Eclanensium respublica in inscriptione 446 apud Grutherum.
2.6.26
Fuit vero Eclanum urbs olim episcopalis, apud Hirpinos, inter Campaniam et Apuliam, Benevento urbe metropoli distans viginti milliaribus. Frigentum nunc vocatur, uniturque Abellinensi episcopatui.
2.6.27
Ex his constat Julianum natum esse ante annum Christi 386. Nemo vero poterat tunc temporis, neque episcopus, immo neque presbyter fieri legitime ante trigesimum annum: si ergo Julianus, cum ordinaretur ab Innocentio, utique canonum retinentissimo, trigesimum annum attigerat, natum oportet ante annum 386.
2.6.28
De tempore quo adhaesit Pelagio vel Coelestio divinare vix aliud licet, quam quod diximus in elogio Pelagii. Ab eo jam inde a prima pueritia institutum, significare videntur haec Bedae verba: Quin potius ipse( Hieronymus) fidem ejus,( Pelagii) vel magis perfidiam, in dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri nutriebatur regulus, divinis expugnaverit ac protriverit eloquiis.
2.6.29
Verum nisi sententia Bedae accommodate ad sensum Isaiae prophetae intelligatur, contineatque mysticum quiddam, mirum quantum rationi temporum pugnat, quandoquidem, scribente dialogos Hieronymo, Pelagius in Palaestina, Julianus Romae vix non episcopus versabatur. Beda igitur non incommode locutus dici potest de Juliano, tamquam de tyrone erroris, qui cum a Pelagio per discipulos eruditus fuisset, clam velut in caverna colubri latere amantis, creverit postmodum in magistrum impietatis tanto nocentiorem, quanto regulus colubro pejus venenum spargit.
2.6.30
Fuit acer ingenio, ut tradit Gennadius, operamque diligentem dedit tum saecularibus, tum sacris litteris, sed saecularibus magis, immo eo usque, ut nimius foret in terendis poetis lascivioribus.
2.6.31
De studio litterarum etiam sacrarum, testis Gennadius; de nimio amore saecularium testis quoque Augustinus; de lectione impurorum poetarum haec habet Mercator: Eleganter scurra loqueris more tuo, et more quo theatrum Arbitri Valeriique detristi, etc.
2.6.32
Nactus erat a natura magnam eloquentiae indolem, quemadmodum scripta ipsius ostendunt: ideoque poterat non immerito videri eloquio clarus, ut a Gennadio dicitur( Ibidem): immo Romanus quidam Demosthenes, ut suis placebat, nisi tanta eloquentiae vis, jactantiae ac maledicentiae vitio, degenerasset in loquacitatem, cujus ubique passim, non a Mercatore tantum, sed etiam ab Augustino accusatur.
2.6.33
Priusquam impietatem Pelagii in se aperiret, clarus in doctoribus Ecclesiae fuit, verba sunt Gennadii( Ibidem), ex quibus conjicere est longe plura scripsisse Julianum quam quae errorem continerent, sed eorum ne memoriam quidem superesse, nisi forte, vel commentarii in Cantica, cujus praefatio fuit libellus de Amore; vel libri de Constantia, cujus, ut praecedentis, meminit Beda. Quamquam utrumque opus spiritu Pelagiano, non scriptum tantum, sed etiam plenum est, primumque a Beda Pelagiani erroris accusatur, secundum nemo qui legerit, absolvat.
2.6.34
Duas scripsit ad Zosimum epistolas, ut ipsemet fatetur, sed suam negat quae ad clericos Romanae Ecclesiae missa fuerat, quamque Augustinus lib. I ad Bonif. refellit. Ejus verba sunt: Facit quoque( Augustinus) mentionem epistolae quam a me ait Romam fuisse directam; sed verba quae posuit nequivimus quo de scripto loqueretur agnoscere; nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum, super his quaestionibus, duas epistolas destinavi, verum eo tempore quo adhuc libros exorsus non eram.
2.6.35
Ad haec animadverte duo: alterum quod super quaestionibus Pelagianorum bis Julianus ad Zosimum scripserit; alterum quod eo tempore scripserit quo adhuc libros exorsus non fuerat, eos nempe quatuor, quorum mentio fiebat in epistola ipsi tributa, quibusque adversus primum Augustini librum de Nupt. et Concup. pugnabat.
2.6.36
Scripsit quoque epistolam ad Rufum Thessalonicensem, non suo tantum, sed octodecim Pelagianorum episcoporum nomine. Id ipse testatur, cum impurus homo sanctum Augustinum his verbis compellat: Tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur impietatem, inquam, qua credis, ita esse animarum traducem, in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut etiam corporum; quod tam nefarium est ut cum a nobis in epistola quam ad Orientem misimus fuisset objectum, his libris quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris.
2.6.37
Scripsit etiam adversus duos Augustini libros de Nupt. et Concup. duodecim libros pro sua haeresi: quatuor nimirum contra primum Augustini, octo contra secundum; nam cum Augustinus Valerio comiti, apud quem catholicis Pelagiani calumniabantur, quasi nuptias damnarent, librum misisset, quo calumniam propulsaret, huic libro quatuor Julianus pro responsione reposuit; ex quibus cum excerpta quaedam, quae Valerius comes per. Alipium in Africam transmiserat, confutasset Augustinus lib. II de Nupt. et Concup. adversus hunc ipsum mira loquacitate octo illos effudit, quibus respondet Augustinus opere postremo, quod Possidius imperfectum, in Indiculo, altercationem Gennadius, loco saepius citato, perfectum appellavit Vignerius, in praefatione ejusdem operis.
2.6.38
Unde redarguas non tantum Gennadium Honoriumque Augustodunensem, qui opus illud ab altercatione videntur distinguere; sed etiam vel maxime recentiores nonnullos, qui opinantur sex libris Augustini Julianum octo suos rependisse, iisque octo Augustinum opere postremo respondisse. Nec enim Julianus videtur umquam legisse, ut refert Mercator, sex libros ab Augustino adversus suos quatuor conscriptos.
2.6.39
Inclinavit magis in partes Coelestii quam Pelagii; id est, minus de gratia Dei quam de peccato originali adversus fidem catholicam disputavit. Id cum non obscure constet ex libris quatuor recensitis, tum ex opere postremo manifeste patet, in quo per se tantum has quaestiones movet: An peccatum Adae ita nocuerit suis omnibus posteris, ut rei peccati nascantur? Quomodo peccatum istud propagetur? Utrum parvuli etiam fidelium in aeternum pereant, si non baptizentur? An morbi caeteraque id genus mala, morsque ipsa ex Adami peccato originem duxerit? Unde malum, et qua ratione importatum in opus Dei? Qui dissentiant super ea re, et super origine peccati catholici a Manichaeis? Quid concupiscentia, unde orta, quas habeat vires, an per se mala? etc. De gratia Christi vix ac ne vix quidem, etiam trahente per vim Augustino, loquitur.
2.6.40
Nunc opportunum videtur omnia quae praemisimus ordine temporum disponere, ut caetera quae sequuntur eadem ratione tractentur.
2.6.41
Natus est ergo Julianus, ut tardissime ann. 386, lector factus ann. 404, matrimonio junctus ann. 407, adeptus diaconatum ann. 411, ad sacerdotium evectus ann. 416, in professione fidei catholicae constans, saltem specie tenus, usque ad ann. 417, quo contigit defungi fato Innocentium prid. id. Martias, cujus reverentia retinebatur in officio, ut docet Mercator. Augustinus tamen scribit monitum ab Innocentio Julianum, ita ut si monentem non sprevisset, utique in haeresim non incidisset.
2.6.42
Ad ann. 417 videntur pertinere quae Mercator refert de Juliano Romae disputante, his verbis: Meminimus enim tempore quo praesens in urbe Roma cum participibus hujus amentissimi erroris tui, in nonnullis simplicioribus Ecclesiam ventilabas, qualiter interrogabas, quid est peccatum, inquiens, malumne aliquid, an bonum? malum utique respondebatur tibi. Ad haec addebas: Deusne hujus mali auctor et opifex? Absit, absit, exclamabatur, etc.
2.6.43
Pertinent etiam procul dubio quae Julianus ipse de causa suscepti patrocinii haeresis Pelagianae afflictae gloriatur his verbis: Nunc postquam pro medicamine Manichaeorum scoria dogmatum impurissimorum coepit offerri, et delectationi accessit auctoritas, ut concessu pene mundi membripotens regina mentium, expugnatrix honestatis, et invicta animorum omnium captivatrix turpitudo baccharetur: nobis tanto honestior, quanto durior tuendae veritatis causa facta est, quia contra praecipites populos, et suis remediis infensos, non multum valet veritas, oratioque medicantium. Quid igitur? horumne intuitu receptui canere debebimus, et contumelias nostras ulcisci silentio, ac de conscientiae portu aliorum ridere naufragia? Verum contradicit huic odio, primo benignitas quam generi debemus humano; deinde spes et fides quam habemus in Deum, qui extra id quod frequenter desperatas temporum levavit ruinas, constantiam tamen, quam usque ad mortis horam exercere voluit, etsi nullum impraesentiarum consequeretur effectum, aeterna remuneratione donavit.
2.6.44
Anno 418 tres scripsit epistolas: unam ad Zosimum, cujus fragmenta refert Mercator, lib. Subn. cap. 7, num. 9; alteram ad eumdem qui libellus Fidei, quem primi edimus in lucem dissertatione 5; tertiam ad Rufum Thessalonicensem, quam tribus posterioribus libris( II, III et IV) ad Bonifacium Augustinus refellit. Posteriores vero duas, non suo solum nomine, sed octodecim episcoporum Siculorum dedit.
2.6.45
Nihil vero obstat quominus episcopi isti, etsi ex Italia ejecti in concilio Ephesino dicantur, Siculi reipsa fuerint, cum Sicilia Italiae nomine tunc temporis comprehenderetur.
2.6.46
Hac occasione obiter corrigendus locus ille synodicae relationis Patrum Ephesinorum ad sanctum Coelestinum, ubi sermo fit de episcopis qui se ad partes Joannis Antiocheni adjunxerant pro Nestorio, et adversus Cyrillum et Memnonem depositionis sententiam dixerant: Cum ipsis etiam erant Pelagiani et Coelestiani, ac nonnulli de iis qui ex Thessalia ejecti fuerant: καὶ τῶν ἀπὸ Θεσσαλίας ἐκβεβλημένων τινές. Legendum enim, καὶ τῶν ἀπὸ τῆς Ἰταλίας, etc.
2.6.47
Anno 419 ineunte, aut sub praecedentis exitum, elaboravit quatuor libros adversus primum Augustini de Nupt. et Concup. Neque enim, ut ipse testatur, libros hosce exorsus fuerat eo tempore quo duas epistolas destinavit Zosimo. Destinavit vero, ut docet Mercator, quando conventus detrectavit cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare. At non prius conventus est quam missa fuerit ad omnes orbis episcopos tractoria Zosimi, quae cum missa sit circa finem Maii ann. 418, cumque Zosimus die 26 Decembris ejusdem anni obierit, oportet Julianum Zosimo rescripsisse ann. 418 jam affecto, atque ita non alio quam quo dictum est tempore libros quatuor adversus Augustinum elaborasse.
2.6.48
Adde quod eos, licet forte prius elucubratos, non videatur edidisse nisi sub medium anni 419; nec tamen adhuc palam, sed Pelagianorum more clanculum, et apud fidos tantum; unde accidit ut opus integrum haberi non potuerit incontinenti, sed excerpta dumtaxat, eaque non admodum fidelia, quae a Valerio comite accepta, Alipius Augustino detulit. Libri vero ipsi nonnisi post annum, et post curiosam inquisitionem, in manus Claudii episcopi venerunt.
2.6.49
Verum longe validius argumentum suppeditant haec Augustini verba Julianum alloquentis: Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus objectas, et eam vocas ultionem Dei. Ex iis enim intelligimus scripsisse Julianum durante dissensione qua, post Zosimi mortem, alii Bonifacium, alii Eulalium habere pontificem contendebant. Ergo, cum dissensio a die 27 Decembris ann. 418 usque ad 8 Aprilis anni sequentis duraverit, necesse est fateri libros de quibus agitur eo tempore quo dictum est conscriptos.
2.6.50
Anno 421, pulsus ex Italia, vel in Siciliam fugit, vel potius in Orientem. Ad expulsionem pertinent haec verba Prosperi: Quando sanctae memoriae papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratiae Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis. Quid enim est edictis uti, praeterquam ea exsecutioni mandare? Aut quae edicta intelligi possunt, praeter illa tria quorum unum prid. kal. Maias, Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC., alterum 5 id. Julias, Monaxio et Plinta coss. Ravennae; tertium a Constantio, Eustachio et Agricola coss. datum est? Aut quid edictis illis, praeter expulsionem Pelagii et Coelestii, episcoporumque subscribere damnationi recusantium depositionem jubebatur?
2.6.51
Pertinent forte ad locum fugae versus ejusdem Prosperi: Praetereo, quanto fuerit bene mota tumultu Clara Ephesos, non passa suis consistere tectis Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis: Quaque fide tellus etiam Trinacria fervens Agmen vipereum propriis exegerit oris. quamquam ex Italia pulsos, immo ex Occidente toto, credibilius est in Orientem successisse, ut postea dicetur.
2.6.52
Denique de fugae tempore certam faciunt fidem, tum verba Prosperi de Bonifacio quae retulimus, tum quae postea consequentur.
2.6.53
Anno 422, pulsus ex Occidente, in Ciliciam profectus est ad Theodorum Mopsuestenum, qui primus Coelestianae haeresis auctor et parens, ut post mutuam de suis rebus collationem, factamque conjurationem, conjunctis viribus adversus Augustinum pugnarent.
2.6.54
Audiendum super ea re Mercatoris testimonium, qui solus historiam nos docuit: Simul, inquit, admonere volui Julianum, ex episcopo oppidi Eclanensis haereticum Pelagianum seu Coelestianum, hunc secutum esse Theodorum, ad quem peragratis terris, et exarato mari, atque Oriente lustrato, cum sociis et participibus suis magno nisu, tamquam ad Christianorum dogmatum praedicatum magistrum, tetendit, ut de haeresi Pelagiana seu Coelestiana, quam defendendam et sequendam suscepit, ab ipso confirmaretur. Atque inde velut instructior octo contra fidem catholicam potius quam contra sanctae memoriae Augustinum, volumina illa, ut putat, prudentissima conderet.
2.6.55
Et in capite ultimo Subnotationum, Julianum alloquens: Aliud in pectore clausum, aliud promptum in lingua habens, novus atque egregius disputator, id nunc in isto opere tuo, post tam longum tempus elaborato in Cilicia ingeris: necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato, et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur.
2.6.56
Ex his vero concludo aliquamdiu Julianum substitisse in Cilicia apud Theodorum, ibique postremum suum opus octo libris comprehensum elaborasse, confectumque inde in Occidentem retulisse.
2.6.57
Porro scripsisse quoque Theodorum adversus Augustinum demonstrant quae sunt apud Mercatorem ex quinque libris ab eodem Theodoro conscriptis adversus Augustinum fragmenta non minima, quibus praefigitur hic titulus: Cujus perfidiae sit praefatus Theodorus, ex scriptis ejus quae de Graecis transtulimus, approbemus. Et paulo post: Theodori Mopsuesteni de secundo codice libro quarto folio decimo contra sanctum Augustinum defendentem originale peccatum, et Adam per transgressionem mortalem factum, catholice disserentem, etc.
2.6.58
Anno 423 habita est in Cilicia synodus in qua Julianus cum sua haeresi damnatus est, ipso quoque Theodoro Mopsuesteno in damnationem, saltem verbo tenus consentiente. Ita Mercator: Agnoscat supradictus Julianus ex hac translatione, si legere non fastidierit, manente apud memoratum Theodorum illa qua eum diximus mala fide secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque dogmati, de quo male turgidus et malesanus libros confecit, esse contrarium; seque etiam, post de Cilicia abscessum, ab eo in episcoporum provinciae suae conventu anathemate esse damnatum, etc.
2.6.59
Anno 424 rediit, ut opinor, Julianus ex Oriente in Italiam; nec alia redeundi causa fuit quam quod hominem hinc quidem vehemens amissi episcopatus desiderium teneret, inde vero vana spes retractandae totius causae mulceret. Nam postquam rescivit obiisse Bonifacium pontificem, a quo depositus fuerat, et Honorium atque Constantium imperatores, quorum edictis exsulare coactus fuerat; rescivit item Bonifacio successisse Coelestinum, virum longe Sixto competitore mitiorem; ausus est sperare nonnullam commutationem rerum. Verum spes audentem lusit; nam, ut ait Prosper: Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis, non examen judicii, sed solum poenitentiae remedium esse praestandum, Coelestium, quasi non discusso negotio audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praedecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semet meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari.
2.6.60
Tunc temporis porro non solum Coelestium, sed Julianum quoque ex Italia rursus ejectum a Coelestino, fatetur ipsemet Julianus in epistola Nestorii ad Coelestinum, quae ejectorum querelas continet in haec verba: Julianus quidam, et Florus, et Orontius, et Fabius, dicentes se Occidentalium partium episcopos, saepe et piissimum et praedicatissimum imperatorem adierunt ac suas causas defleverunt, tamquam orthodoxi temporibus orthodoxis persecutionem passi. Et paulo post: Ne canonicam indignationem beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis forte probata est, aliud quiddam quam hoc aestiment, etc. Et epistola 2: Saepe scripsi beatitudini tuae propter Julianum, Orontium et caeteros, qui sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam aditionem apud piissimum et praedicatissimum imperatorem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationibus, tamquam temporibus orthodoxis de Occidente projecti.
2.6.61
Anno 425, ipsa quoque Constantinopoli, ut opinor, ab Attico pulsus est cum Coelestio aliisque episcopis, Orontio, Floro, Persidio, Marcellino, Fabio, etc.; nam de Attico canit Prosper: Quid loquar et curam magna quam gessit in urbe Constantinopoli docto bonus ore sacerdos Atticus, antiqua legatos haereticorum Confutando fide: de qua tunc impia corda, Quamvis se obductae tegerent velamine formae Judicii, tacitae tulerunt tormenta repulsae? In eumdem sensum accipi debent quae scribit Coelestinus ad Nestorium: Hos quoque haereticos, inquit, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis injusta dicentes expulit justa damnatio, quos illic invenisse requiem non putamus esse mirandum, etc. Cur tamen ea quae in hoc tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta directa?
2.6.62
Ex his enim constat ab Attico fuisse pulsos urbe regia episcopos illos, quorum nomina suis in litteris Nestorius posuerat. Posuerat vero Juliani, Flori, Orontii, Fabii, etc.
2.6.63
Anno 426, ex Italia rursus Constantinopolim fugiens Julianus, publicavit, ut conjicio, libros octo, quae ex Cilicia asportatos cum fidis tantum hominibus hactenus communicaverat. Duo conjecturam adjuvant.
2.6.64
Primum, quod, Attico VI idus Octobris anni praecedentis defuncto, Sisinnius prid. kal. Martii hujus anni successerat in Constantinopolitanam sedem, vir, ut loquitur Marcellinus, sanctae simplicitatis, et simplicis sanctitatis; ideoque visus Juliano opportunus qui haereticorum artibus, hypocrisi et mendacio, deciperetur, deceptusque imperatoris animum erga homines qui se orthodoxos dicebant et orthodoxis temporibus persecutionem ex subreptione pro fide catholica passos, placaret; quamquam sua spes rursus hominem fefellit, Sisinnio constanter Attici vestigiis insistente, ut docet Coelestinus.
2.6.65
Alterum, quod Augustinus, cum ex libris octo Juliani quinque priores accepisset ab Alipio, respondere quarto jam coeperat, quo tempore scripsit ad Quodvultdeum, efflagitantem ut de haeresibus commentarium elaboraret, simulque, partitis temporibus, et responsioni quam Alipius urgeret, et retractationi librorum quam ipse ardenter absolutam cuperet, instabat. At scripsit ad Quodvultdeum ann. 427.
2.6.66
Anno 428, cum Nestorius Theodori discipulus Ecclesiae Constantinopolitanae regimen accepisset, Julianus cum sociis multa spe plenus, venit in urbem regiam ut novi episcopi ope imperatoris animum suis querelis inflecteret.
2.6.67
De adventu et querelis testimonium fert ipse Nestorius in utraque ad Coelestinum pro Pelagianis epistola, quarum verba relata sunt ad ann. 426.
2.6.68
Pro tempore faciunt, tum praedictae epistolae, quarum priorem hoc anno scriptam demonstramus in notis ad Mercatorem; tum edictum Theodosii datum III kal. Julii Constantinopoli, Felice et Tauro coss., adversus haereticos, quorum omnium nomina praeterquam Pelagianorum diligenter recensentur.
2.6.69
Fuit autem Nestorius imperatori auctor edicti ferendi, quippe qui, ut ait Vincentius Lirinensis, ut uni haeresi suae aditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias insectabatur; et, ut scribit Cassianus, consanguineae sibi improbitati improbo suffragabatur affectu, sciens ejusdem se esse sensus, ejusdem spiritus, et ideo dolens cognatam sibi haeresim ab Ecclesia esse disjunctam. Immo jam tum cogitabat de suis partibus Pelagianorum multitudine augendis, quod et reipsa praestitit in concilio Ephesino; ideoque ipsos, ut ait Mercator, interim in amicitiam censuit suscipiendos, spem absolutionis promittens, etc.
2.6.70
Anno 429, obtulit Mercator imperatori Theodosio Commonitorium adversus errorem Coelestii et Juliani, aliorumque episcoporum sequacium: quo accepto, imperator Julianum Coelestiumque, et reliquos, Constantinopoli ejecit. Id demonstrat Commonitorii titulus: Exemplum Commonitorii, quod super nomine Coelestii Graeco sermone a Mercatore datum est, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris, oblatum quoque piissimo principi Theodosio semper augusto. Id ipsum ex Graeco in Latinum translatum per eumdem Marium Mercatorem Christi servum, in consulatu Florentii et Dionysii vv. cc. Per quod Commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus, cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt.
2.6.71
Anno 430, Coelestinus de Juliano aliisque episcopis Coelestii fautoribus synodum habuit Romae, ex qua Nestorio respondit datis III id. Augusti litteris, quas Nestorius die dominica VII id. Decembris per manus quatuor episcoporum, Theopempti, Danielis, Potamonis et Macarii, in Ecclesia accepit. Haec manifeste probantur, partim ex dissertatione nostra de Synodis, partim ex litteris Coelestini, partim ex relatione episcoporum in concilio Ephesino act. 1, partim ex titulo sermonis sexta die, post acceptas litteras, in Ecclesia habiti, qui apud Mercatorem ita legitur: Nestorii sermo in ecclesia habitus, in qua litteras Coelestini Romani episcopi et Cyrilli Alexandrini denuntiationis accepit VII idus Decemb. consulatu Theodosii XIII et Valentiniani III Augustorum, post sextum diem quam litteras sumpsit.
2.6.72
Anno 431, Julianus cum suis damnatus est in concilio Ephesino oecumenico, cum prius in conciliabulo schismatorum visus fuisset absolutus.
2.6.73
Absolutionis illius meminit Gregorius Magnus, ubi scribit a schismaticis definitum de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset. At alio in loco historiam illius prolixius narrat, docetque in multis codicibus permixta fuisse acta catholicae synodi cum gestis schismaticorum. Verum in ejusmodi gestis, qualia nunc habentur, nihil tale continetur.
2.6.74
Condemnationis mentionem faciunt, praeter Mercatorem in titulo Commonitorii, ipsi patres Ephesini, tum in canonibus, tum in relatione ad sanctum Coelestinum his verbis: Perlectis in sancta synodo Commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, et quae a pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere, et idem omnes tecum statuimus, eos pro depositis habentes.
2.6.75
Anno 432, de damnatis Coelestianis rescripsit Coelestinus tribus epistolis post synodum datis, una scilicet ad Patres synodi, altera ad Maximianum Constantinopolitanum episcopum, tertia ad ejusdem urbis clerum. Datae vero notantur idib. Martiis, Flavio, Aetio et Valerio coss., formamque continent recipiendorum haereticorum qui ab hac haeresi ad Ecclesiam redirent.
2.6.76
Anno 439, contigere quae narrat Prosper chronographus in hunc modum: Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere; sed his insidiis Sixtus papa, diaconi Leonis hortatu, vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit, et ita omnes catholicos de detectione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam haeresim apostolicus gladius detruncasset.
2.6.77
Anno 440, scribit Vignerius Julianum ad insulam Lirinensem appulisse, ibique Faustum abbatem, a quo cum exceptus humaniter et per aliquot menses fotus fuisset, in partes sui erroris traxisse. Sed cogitando assequi nondum potui cujus testimonio id scribat. An sui illius mystici codicis, qui penitus latet? An aliorum auctorum qui possint consuli? Cujuscumque tamen testimonium illud fuerit, non facile obtinebit a me fidem.
2.6.78
Si enim Lerinum venit Julianus, certe post secundam ex Italia a Sixto pontifice ejectionem, quo tempore omnibus Ecclesiae fulminibus percussus, omnibusque principum interdictis expulsus, vagabatur tamquam alter Cain. At tunc temporis Faustus propter sanctitatem morum a Maximo viro sanctissimo in suum abbatis locum suffectus fuerat. Quomodo igitur per aliquos menses infamem hominem vir famae integer fovisset? Quomodo sanctus abbas familiariter, ut erat opus ad ineundam erroris societatem, usus fuisset haeretico? Quomodo id accidere potuisset sine tot sanctorum monachorum Vincentiique, Julianum alioquin exsecrantis, querela?
2.6.79
Deinde si qua Pelagiani erroris fuligo Lirinensibus adhaesit, ut adhaesit sane, ea certe non ex Juliani, sed ex Cassiani societate, et multis quidem ante annis, ut ex Commonitorio Vincentii colligitur, afflata est.
2.6.80
Denique Eaustus, cum libros de Gratia et Libero Arbitrio, longe post haec tempora, factus episcopus, scripserit, si societatem erroris cum Juliano fecisset, quomodo peccati originalis oppugnatores, quorum ducem tunc temporis Julianum sciebat, insectatus fuisset tam vehementi oratione quam ista est Sed forsitan dicas, Cum haec disseris, nuptias damnare deprehenderis? Non ita est, ordinatio nuptialis ex benedictione coepit, generatio corruptionis ex transgressione coepit, immaculatos thoros caro maledictioni addictae maculavit, et superbiae spiritus simplicem corrupit affectum, et sicut immortalitatis privilegium, ita donum perdidit puritatis; non in querelam vocatur nuptialis gratia, sed obscoenae passionis injuria; non aurum in culpam venit, sed quidquid auro obrizo adulterinum fraus iniquitatis admiscuit, sicut Pelagii spiritum, ad meliora studia a Deo conditum, corruptione pestifera nequitiae auctor infecit, etc.
2.6.81
Poterat forte Vignerius, ut erat in paucis eruditus, has rationes non tantum solvere vi ingenii, sed etiam arguere testimonio sui illius codicis qui jure desideratur.
2.6.82
Ad annum 444 referre solent historici id quod habet auctor libri de Promissionibus et Praedictionibus Dei, Prospero tributi: In Italia quoque nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabili et apostolico honore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et contereret Pelagianos et maxime Julianum, etc.
2.6.83
Anno 447, sanctus Leo modum praescripsit quo recipiendi forent qui a Pelagiana seu Coelestiana haeresi ad fidem catholicam redirent; sic enim scribit ad Nicetam Aquileiensem: Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur; omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae sedis auctoritas confirmavit, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum; quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum; cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se simulent, atque deponere, hoc tibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiant, etc.
2.6.84
Anno 454, aut praecedente, mortuus est Julianus, in ignobili oppido Siciliae, cum in eo post peragratum orbem, instar fugitivi Cain, consedisset, et ex episcopo ludimagister pueros aliquandiu docuisset. De loco alium non habeo testem quam Vignerium ita scribentem: Vixit sane ad beati Fulgentii tempora, qui eum alterum Cain, hoc est, profugum, et omni loco extorrem appellat. Denique obiit in ignobili Siciliae vico apud Pelagianos ex episcopo ludimagister. Mortuo tumulum posuerunt cum hac inscriptione, quae nono saeculo adhuc legebatur: HIC IN PACE QUIESCIT JULIANUS EPISCOPUS CATHOLICUS.
2.6.85
De tempore, haec habet Gennadius: Hic Julianus eleemosynis, tempore famis et angustiae, indigentibus omnibus suis prorogatis, multos miserationis specie, nobilium praecipue religiosorum, illiciens haeresi suae sociavit. Moritur Valentiniano Constantii filio imperatore.
2.6.86
Ex hoc testimonio concludere licet obiisse Julianum, non tantum ante ann. 455, quo Valentinianus occisus est, sed circa 453. Sic enim interpretanda puto Gennadii verba, quasi scripsisset, imperante adhuc Valentiniano, id est, paucis ante annis quam imperare desineret.
2.6.87
Gennadium accusat Vignerius immanis erroris, siquidem Julianus ad tempora sancti Fulgentii pervenerit: quod confecturum se spondet certis probationibus, tam ex Fulgentio quam ex aliis scriptoribus, simulque plura id generis, quae multos latent, asserturum.
2.6.88
Intelligit autem vir eruditus nomine Fulgentii libros quos sanctus ille episcopus adversus Faustum scripsit, quosque apud se habuit in manuscripto codice cum viveret. Sed oportuit codicem esse mendosum; nam Fulgentius natus est ann. 464, Ruspensem Ecclesiam regendam suscepit ann. 504, libros adversus Faustum absolvit paulo ante mortem Trasamundi, suumque ab exsilio in Africam reditum, qui contigit ann. 522; fato functus est ann. 529; et proinde floruisse dici debet medio inter nativitatem et obitum tempore, id est, circa annum 480.
2.6.89
Haec cum certo constent, quaero ad quae tempora Fulgentii pervenisse dicatur Julianus. An ad tempora morientis, aut etiam scribentis contra Faustum? An ad florentis, aut nascentis? Si ad tempora morientis; ergo Julianus protraxisset vitam ad 143 annum; tot enim anni intercedunt inter ortum Juliani et obitum Fulgentii, cum ille natus sit ann. 386, aut etiam prius, iste obierit ann. 529.
2.6.90
Si ad tempora scribentis; ergo Julianus vixisset ad annum 136. Si ad tempora florentis; ergo Julianus centenario major obierit, ut rationibus annorum constat. Si ad tempora nascentis; ergo non immaniter erravit Gennadius, sed ad summum novem annis. Potest enim Julianus dici uno ante Valentinianum anno mortuus, id est, ann. 455, cum natus sit Fulgentius ann. 464. Verum in hac parte major Gennadio, quam Fulgentio, aut alteri aequalis aetatis scriptori, fides adhibenda est, quippe viciniori et ea scribenti quae fere haberet ante oculos.
2.6.91
Videtur ergo vixisse Julianus saltem 68 annos, 38 Ecclesiam turbavisse, et tandem misere periisse, homo inquietus ac superbus, indignus sane, inquit Lirinensis, qui inter unitos fide, et exaequatos humilitate, divinitus respiceretur, dum viveret, quo malo nullum acerbius cogitari potest. Unde post expositam Apostoli sententiam: Si quis ignorat, ignorabitur, de rerum spiritualium magistro qui suas opiniones caeteris praeferat, et ab universorum sensibus recedat, id ait: Juxta apostolicam comminationem Pelagiano illi provenisse cernimus Juliano, qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare praesumpsit.
2.6.92
De scriptis a Juliano dictum est antea.

Intertext edge

Open linked passage

Note