Documenta historica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11437 Dochis
1.1
I. CAUSA INTER CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM ET EPISCOPUM LONDONIENSEM.
1.1
Archiepiscopus dicit se publice excommunicasse Londoniensem episcopum, ex justis et notoriis causis: scilicet tanquam incentorem schismatis, manifestumque turbatorem ecclesiasticae pacis, et reum inobedientiae jugis. Asserit enim eum, schismatis occasione, quosdam Ecclesiae rebelles et ecclesiasticarum libertatum oppressores manifeste fovisse, canonesque ac mandata sua de coercendis et puniendis illis palam hactenus contempsisse. Propter haec velut manifesta, sicut ait, et notoria, nec etiam ordinem judiciarium in ejus excommunicatione servandum putavit, sed, licet absentem, ignorantem et indefensum, licet inauditum, licet nec citatum nec commonitum, juste tamen et canonice, sicut allegat, damnavit, tanquam operum evidentia de crimine suo confessum. Scribit enim Ambrosius:« Manifesta accusatione non indigent.» Item Stephanus papa:« De manifesta,» inquit,« et nota plurimis causa non sunt quaerendi testes.» Sicut de fornicatore Corinthio sanctus exposuit Ambrosius:« In aliis quidem non est judicis sine accusatore damnare, quia Dominus Judam, cum esset fur, quia non est accusatus, minime abjecit. Cognito autem praedicto opere fornicatoris, pellendum eum de coetu fraternitatis Apostolus censuit. Omnes enim crimen sciebant; publice namque novercam suam loco uxoris habebat. In qua re nec opus erat, nec tergiversatione aliqua crimen tegi poterat. De quo Apostolus: Absens, inquit, facie, praesens autem auctoritate Spiritus qui nusquam deest, jam judicavi ut praesens, eum qui hoc admisit, tradi Satanae in interitum carnis.» Juxta quod item Nicolaus papa ait:« Quae Lotharius,» inquit,« rex fecit, accusatione non indigent. Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia,» etc. Dimiserat siquidem uxorem propriam, et aliam superinductam publice tenebat; sicque, licet nec accusatus nec citatus, canonice tamen excommunicatus est.
1.2
Similiter itaque, quamvis praeter ordinem judiciarium, recte tamen a se damnatum Londoniensem episcopum asserit archiepiscopus; tanquam schismatis studio manifestum pacis ecclesiasticae perturbatorem, et publice, opere contemptus, ipsorum canonum et suorum mandatorum inexcusabilem transgressorem.
1.3
Quod enim pacem ecclesiasticam manifeste perturbavit, hinc arguit: quod, cum dominus rex contra sacras leges et canones ac Ecclesiae libertates plurima sibi de consuetudine regni servanda publice in concilio suo commemoraverit, et ab episcopis exegerit, idem episcopus, ut asserit, factus ibidem tanquam canis mutus non valens latrare, non ascendit ex adverso nec posuit se murum pro domo Domini, ut staret in praelio; sed etiam, quod longe deterius est, praetextu schismatis Romanae Ecclesiae, regi condescendendum suadere palam enisus est, coepiscoporum animos ipse potissimum enervans quos potissimum et debuit et potuit ad contradicendum animare, sicut inter eos potestate primus et auctoritate praecipuus. Quod eum affirmat fecisse, non ob aliud quidem, nisi ne gratiam regis amitteret, quam tunc prae caeteris obtinebat, cum econtra sic ait Anacletus:« Nihil sit illo pastore miserius, qui luporum laudibus gloriatur, quibus si placere voluerit, atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies.» Itaque, sicut prosequitur, per episcopi conniventiam rex factus audacior, et ad exigenda, quae non decuit satis, ardentior, cum aliquandiu caeteri substitissent, ipsis deinceps offensus, durus, terribilis, et in multis adversus esse coepit. Eumdem autem episcopum in uberiorem satis familiaritatem admisit. Sic igitur infert indubitabile palam esse, quod Ecclesiae pacem turbaverit.« Facientis enim,» ut ait Joannes papa,« procul dubio culpam habet, qui, quod potest corrigere, negligit emendare.» Scriptum quippe est:« Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, participes judicantur. Negligere enim, cum possit quis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere: nec caret scrupulo consensionis occulte, qui manifesto facinori desinit obviare.» Item Innocentius:« Error cui non resistitur approbatur, et veritas cum minime defensatur, opprimitur.» Item Gregorius:« Consentit erranti, qui ad resecanda quae corrigi debent non occurrit.»
1.4
Deinde, sicut prosequitur archiepiscopus, cum formidabili metu et multis oppressionibus dominus rex in exactis obtinuisset, idem archiepiscopus non multo post metus instantiam reversus ad cor, et dolore cordis tactus intrinsecus, nec sui vel suorum reveritus pericula vel damna, ubi exsilium subiit, ibi acerrimam de promissis contra dominum et Ecclesiam poenitentiam agens, post sui suorumque proscriptionem, et post exspectationem annuam, in eorumdem promissorum exactores, observatores, eisque consentientes, generaliter et publice sententiam anathematis dedit. Quam ut per Angliam denuntiaret, in vi obedientiae mox episcopo Londoniensi, suffraganeorum episcoporum decano, scripsit et injunxit; mandans eisdem et aliorum quorumdam, quae secundum Deum erant, exsecutionem, in virtute similiter obedientiae. Qui, sicut ait, nihil mandatorum implens, sed tergiversationibus quibusdam aperte subterfugiens, sicque operis evidentia crimen suum manifeste confessus, aperte sententiam excommunicationis incurrit. Canonum siquidem violatores et eis consentientes, sub anathemate constituit Adrianus papa dicens:« Generali decreto constituimus, ut exsecrandum anathema fiat, et velut praevaricator fidei catholicae semper apud Deum reus existat, quicunque regum, vel episcoporum, aut potentum deinceps, Romanorum decreta pontificum in quoquam crediderit vel promiserit violanda.» Item Damasus papa:« Violatores canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a sancto Spiritu, cujus instinctu dictati sunt, damnantur: Quia Spiritum sanctum blasphemare non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones aliquid vel agunt vel loquuntur, vel facere volentibus consentiunt.» Item Gregorius:« Nulli fas est vel velle, vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat. Non de ejus judicio quisquam postea curam habeat. Damnatus a sancta et apostolica Ecclesia sua, inobedientia atque praesumptione, a quoquam esse non dubitatur, qui non solum praefatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis, ne praeterirent, inculcare. Sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluerit apostolicis obedire praeceptis.»
1.5
Hunc etiam reatum, ut archiepiscopus addit, sibi palam episcopus auxit, cum mandata sua, de prosequendis quae secundum Deum erant, tam contumaciter tamque frustratorie declinavit, et manifeste subterfugit. Unde tanquam notorie reus, statim, ordine judiciario praetermisso, non indigne nominatim est excommunicatus.
1.6
Episcopus contra: Sententiam excommunicationis in se quamvis de facto latam, de jure tamen tenere negat, velut aperte contra jus et ordinem legum et canonum datam. Multoties siquidem, etsi de facto detur, nullatenus tamen apud Deum, vel apud homines ligat: veluti si quis excommunicetur ut compellatur ad malum; verbi gratia ut schismaticus aut haereticus fiat aut permaneat. De talibus enim ait papa Gelasius:« Cui est illata sententia, deponat errorem, et vacua est: si injusta est, tanto eam curare non debet, quanto apud Deum et ejus Ecclesiam neminem iniqua sententia gravare potest. Ita ergo se ea absolvi non desideret, qua se nullatenus ligatum videt.» Si quis item vel majorem, vel parem sibi, vel alterius parochianum excommunicet; patet quod nullum eorum aliquatenus excommunicatio tenet; scribit enim Calixtus papa:« Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum excommunicare praesumat.» Quare talis excommunicatio nec rata erit, nec vires ullas habebit, cum nullus alterius judicis, nisi sui, sententia tenebitur: ubi sicut in concilio, apud Compendium, pro communi utilitate statutum est:« Cum alter episcopus alterius parochianum, causa depraedationis excommunicaverit: item et qui a praelato suo in causa qualibet ad majorem audientiam appellat, jam ejus jurisdictioni quantum ad causam illam non subjaceat.» Et ideo sicut nec judicari, sic nec etiam excommunicari, propter eam, ab illo deinceps potest, aut debet. Ut enim decrevit Sixtus papa:« Quoties episcopi se a comprovincialibus suis, vel a metropolitano praegravari putaverint, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, et interim eos nullus excommunicare praesumat. Quod si aliter a quoquam fuerit praesumptum, nil erit, sed viribus carebit.» Moris etiam quandoque fuit, in excommunicationis sententia, sicut et in aliis, ut eam suspenderet appellatio, post etiam mox interposita. Siquidem in Digesto scriptum est:« Integer status esse debet provocatione interposita.» Ergo etsi abstinere ordine quis jussus sit, et provocaverit, potest interim participare, cum sit hoc constitutum, et sit juris, ne quid pendente appellatione moveatur; juxta quod et adhuc obtinet, ut, si quis clericorum ab officio fuerit suspensus, et appellaverit, interim pro suspenso non habeatur; sicut nec degradatus pro degradato, nec de beneficio privatus, pro privato. Secus autem ideo forte jam obtinet in excommunicatione, quia secum habet sui exsecutionem; quia mox eliminat ab Ecclesia, et loquendi jus tollit. Provocari non potest ab exsecutione sententiae, proptereaque nec ab excommunicatione. Quamvis autem sequens appellatio non suspendit excommunicationem, procul dubio tamen praecedens eam impedit ne fieri possit. Licetque de facto subsecuta fuerit, ipso jure tamen eam infirmat, et irritam facit; quia pristinum statum prorsus integrum appellanti custodit. Item excommunicationem contra censuram et ordinem canonum factam nullius esse momenti constare debet. Ordo quippe servandus est: sic enim statuit Adrianus papa:« Nemo suspendendus est a communione, nisi evocatus ad causam minime occurrerit.» Item in concilio Parisiensi:« Nemo praepropere vel praepostere scilicet nec commonitus, nec convictus, est judicandus.» Item Augustinus:« In episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum, qui nondum convictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit.» Item:« Nos quemquam a communione prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum aut convictum.» Itaque cum excommunicatur qui nec convictus est, nec confessus, imo nec auditus, imo nec citatus, imo nec commonitus; talis siquidem excommunicatio nihil virium habere recte credi debet, veluti contra canones vel ordinem ecclesiasticum facta. Sicut et« prolatam» ut in codice legitur,« sententiam contra solitum judiciorum ordinem, auctoritatem rei judicatae non obtinere certum est.» Item:« Ea quae statuuntur adversus absentes, non per contumaciam scilicet, denuntiationibus nequaquam ex more conventos, judicatae rei firmitatem non obtinere.» Quod utique multo ferventius in excommunicatione tenendum est; quae quanto terribilius immaniusque praecipitat, scilicet in diaboli potestatem, in ipsam etiam animae mortem, tanto magis contra ordinem non est praecipitanda: praesertim in episcopum, qui nec excommunicari nec etiam audiri debet nisi in synodo: sicut testis est Julius papa:« Nullus episcopus,» inquit,« nisi in legitima synodo pulsatus, audiatur, vel judicetur, vel damnetur.» Item Zephirinus papa:« Quilibet episcopus non prius audiatur, vel judicetur, vel excommunicetur, quam regulariter vocatus sit ad suorum conventum episcoporum, et per eos ejus causa rationabiliter discernatur.» Item Hyginus papa.« Nullus metropolitanus, absque caeterorum omnium comprovincialium instantia, de causis episcoporum aliquid agat, quia irritae erunt, aliter actae, quam in conspectu omnium ventilatae.» Item Calixtus papa:« Si quis metropolitanus, nisi quod ad suam solummodo propriam parochiam pertinet, sine concilio comprovincialium omnium episcoporum, agere tentaverit, irritum erit et vacuum.»
1.7
In crimine quidem notorio, quod et praeter ordinis observationem recte detur excommunicationis sententia, sicut allegat archiepiscopus, nec diffitetur episcopus. Crimen autem notorium in se prorsus diffitetur, scilicet ecclesiasticae perturbationis et inobedientiae. Pacem enim Ecclesiae, sicut affirmat, nullatenus turbare studuit, sed, quantis consiliis et auxiliis potuit, fovere et augere laboravit. Nec occasione schismatis in aliquo malignatus est contra Ecclesiam. Sed ne schismatis malum etiam Angliam occuparet, sicut saepius fuit, ob domini papae et Ecclesiae Romanae fidelitatem, non superbe, non contentiose, non nimis severe agendum sensit et egit: tolerabiliorem reputans in quibusdam dissimulationem, et ad tempus patientiam, quam separationis augere perniciem, ipsius etiam sanctae Romanae Ecclesiae, quae diebus his pleraque dissimulavit et sustinuit, secutus exemplum, et documenta sanctorum. Ait enim Urbanus papa:« Ubi multorum strages jacet, subtrahendum est aliquid severitati.» Item Augustinus:« Ubi per graves dissensionum scissuras, non hujus aut illius hominis est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum est aliquid severitati, ut, majoribus malis sanandis, charitas sincera subveniat.» Idem:« Cum quisquam fratrum et Christianorum in Ecclesiae societate constitutorum, in tali peccato deprehensus, ut anathemate dignus habeatur: fiat hoc ubi schismatis periculum nullum est.» Idem:« Non potest salubris esse correctio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem.» Et infra:« Consilia separationis et inania sunt, et perniciosa, atque sacrilega: quia impia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam animosos malos.» Haec itaque, sicut ait episcopus, ipse secutus, si quid contra Ecclesiam exactum vel actum novit, non mox consensionis culpam contraxit, vel poenam meruit, si non restitit, si non defensavit, si non vindicavit, cujus hoc officium fuit. Non enim quidquam timide, vel malitiose quidquam omisit, sed utiliter et consiliose quaedam dissimulans, quaedam sustinens, saepius etiam dominum regem intrepide, sed benigne, convenit; multis etiam terrendo,( sed non commovit); ponens, sicut instruit Augustinus, ante oculos Dei judicium; terrens cruentam conscientiam, et simplicem suadens poenitentiam. Multa multoties vel non fieri, vel corrigi, modestia supplicationis obtinuit, quae nullatenus impetrasset, si devium contentionis et severitatis incessisset. Cui non debet in vitium deputari, vel ad odium retorqueri, si domini regis gratiam sibi quaesivit aut servavit; praesertim cum apud eum nulli nocuerit, et multis saepe profuerit. Quod multo levius, et plenius archiepiscopo, tanquam specialius dilecto, potuisset evenisse, si modestiae et humilitatis viam voluisset elegisse. Non itaque, sicut infert episcopus, officii sui neglector, vel canonum contemptor, aut violator fuit; quia, si quid forte tunc egit necessitate, non tamen voluntate. Violatores autem canonum definit Damasus papa« qui contra eos non necessitate compulsi, sed voluntarie faciunt vel facientibus consentiunt.» Et, sicut ipse ait, nec mala fecit nec malis consensit, sed, quatenus licuit et utile credidit, quantum potuit obviavit, implens illud prophetae:« Recedite, exite, et immundum ne tetigeritis.»« Quid est.» ait Augustinus,« tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem inde exire, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro cujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit? non tetigisti immundum. Redarguisti? monuisti? corripuisti? adhibuisti etiam, si res exegerit, congruam, et, quae non violet, disciplinam? Existi inde. Hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere.» Idem:« Neque eonsentientes sitis malis ut approbetis, neque negligentes ut non arguatis, neque superbientes ut insultanter arguatis.» Item:« Quisquis vel, quod potest, arguendo corrigit, vel, quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludere non potest, aequitate improbat, firmitate supportat: omnino liber, prorsus securus, penitus est alienus.» Item:« Ita, quis malis sociatur, si mali aliquid cum eis committit, aut committentibus favet; si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. Porro, si addat tertium, ut justus in misericordia corripiat, vel, si eam personam gerit, et ratio conservandae pacis admittit, etiam coram omnibus arguat; removeat, vel ab aliquo gradu honoris, vel ab ipsa communione sacramentorum, plenissime officium implevit. Ubi autem caetera impediuntur, illa duo retenta semper incorruptum custodiunt; scilicet ne faciat malum, nec approbet factum.» Ex his itaque se non solum a reatu consensionis malorum excusatum probat episcopus, sed etiam manifestum in se modestiae providentiaeque praefert indicium, dum mala melius tulit, quam si etiam foras extulerit, et per hoc imminens schismatis argumentum impedivit.
1.8
Plus etiam dicit, quod exactionibus domini regis non mox vel condescendit, vel condescendendum suasit; sed, cum coepiscopis, non minori periculo, nec impari sollicitudine substitit, donec, aliquandiu post, communiter, ob sedandam regis iram et vitandam Ecclesiae turbationem non minimam, placuit ut regias consuetudines promitterent generaliter omnes, non expressim aliquas( quia expressa nocent, non expressa non nocent): consuetudines etiam nomine tamen bonas intelligentes. Cum autem dominus rex, quales voluit, post expressisset, et in scriptum redegisset, id sigillis archiepiscoporum et episcoporum confirmari petens instanter et urgens graviter post multam et integro die cum episcopis protractam haesitationem, tandem archiepiscopus sine caeteris solus succubuit, et acquievit. Ipse viderit, si digne metum aliquem honori Dei et ordini suo praetulerit; si fidem etiam domino papae et Ecclesiae Romanae servaverit, ad quam arctius de speciali juramento tenetur. Viderit etiam si, post Scyllaeam voraginem, non etiam Charibdim inciderit, cum omnem promissionem regi deinde ruperit. Horum omnium se participem et reum negat episcopus, in centoremque schismatis, et perturbatorem pacis Ecclesiae, tam vere quam probabiliter diffitetur.
1.9
Ab inobedientiae quoque crimine se non minus excusat.
1.10
Quidquid enim mandatorum archiepiscopi vidit non laedere statum Ecclesiae, diligenter, ut asserit, exsecutus est, magis ex officio suo, quam ex obedientiae debito; quippe ut ad quam se ei non teneri constanter affirmat. In caeteris vero, quorum exsecutio poterat schismatis malum augere, substitit; tum quia necessarium fuit, tum quia ad exsequendum se teneri non credidit; et, licet si ex abundanti, tamen ut undique plenius muniretur, semper ante mandatorum susceptionem, contra cuncta Ecclesiae regnique ac sui gravamina dominum papam appellavit, ejus audientiam eligens. Cumque trans mare postea coram legatis apostolicae sedis appellationem prosequi praesto esset, sed non esset qui vel contradiceret vel judicare vellet, incontinenti denuo cum praesentibus coepiscopis appellationem innovavit. Quam dominus papa, per litteras ipsorum et legatorum sibi nuntiatam postmodum ipsis remisit; et eos ab ejus persecutione prorsus absolvit; pacemque ac inducias contra archiepiscopum, quousque in gratiam regis rediret, per litteras suas indulsit. Cum autem interim rumor insonuisset de novis quibusdam minis et molitionibus archiepiscopi, ne posset episcopus, sicut ante, aliquo modo quasi praeventus innodari, mox iterum publice provocavit, et omnino recusans ac declinans archiepiscopum, tanquam ex manifestis causis jure sibi suspectum, audientiam domini papae praeelegit. Sic igitur, ut infert, etsi tenetur ei obedire, non tamen aliquatenus inobediens potest deprehendi; praesertim cum non frustratorie, sed juxta necessitatem semper praeveniens appellatio, sibi contra crimen inobedientiae remedium foret et excusatio: praesertim etiam cum eamdem appellationem prosequi nunquam subterfugerit, nec adhuc subterfugere velit.
1.11
Sed nec etiam obedire quidquam omnino se debere sentit et asserit. Siquidem ex professione quam Theobaldo, bonae memoriae archiepiscopo, fecit in Herefordiensi civitate, se tentum non esse dicit, nisi dum Herefordiensis episcopus exstiterit; quod cum esse desiit, omnino per dominum papam liber et absolutus desiit, et ex ea professione teneri, tanquam tacite, licet non expressim, ad tempus facta, scilicet dum inde maneret episcopus. Cujus rei fortissimum argumentum esse, quod utique non teneretur, si alterius provinciae fieret episcopus. Saepius promissionibus conditiones quaedam inesse tacite intelliguntur, quamvis non exprimantur, veluti cum dos alicui, propter certam matrimonii spem, absolute promittitur. Non minus enim subest tacita conditio, scilicet ut ita demum promissio teneat, si nuptiae sequantur. Item, ut in Digesto est, cum inter locatorem et conductorem convenit, ne conductor inter tempora locationis de fundo expellatur; quamvis nihil exprimatur de solutione pensionis, tamen verisimile est ita convenisse de non expellendo conductore, si pensionibus pareat et, ut oportet, colat. Cum autem, ut adjungit episcopus, ad Londoniensem sedem translatus professionem archiepiscopo minime fecerit, nihil equidem ei debere dicit, scilicet nec suo, etiam Londoniensis Ecclesiae nomine. Semel enim liberatus, nec per eam in potestatem recidit, sicut nec de jure fori filius familiae, cum extraneae personae filius adoptivus sit, secum tamen patrem adoptivum in potestatem trahit. Magis autem per eam ipsam liberatam dici convenit: praesertim cum de jure non filia, sed mater Cantuariensis Ecclesiae sit; sicut et a prima constitutione Ecclesiae in Anglia, diebus quinquaginta duorum apostolicorum fuisse perhibetur, et in scriptis authenticis legitur: sicut etiam beatus Gregorius, in ea Christianitatem renovans, censuit et ordinavit ut deinceps esset prout ejusdem scripta testantur; quamvis secus obtinuerit, occasione paganitatis quae mox Londoniae nequivit exstirpari. Propterea sedes archiepiscopalis praeter ordinem esse coepit, et hactenus manet, Cantuariae: ubi primo renovata est, et inde paulatim per Angliam propagata, reclamantibus tamen assidue Londoniensibus episcopis. Sic igitur bona fide, justisque rationibus se liberum proclamans episcopus, velut semel per auctoritatem apostolicam manumissus et exemptus, nec unquam deinceps novae subjectionis servituti suppositus, et inobedientiae se reum in nullo probat, tanquam nec obedientiae debitorem.
1.12
Si replicat archiepiscopus quod saltem tanquam apostolicae sedis legato sibi tenebatur obedire, contra id episcopus oppositae appellationis et recusationis obstaculum objicit: qui se solum domino papae deinceps subjectum fuisse manifeste convincit. Addit etiam quod jure legationis nondum habet archiepiscopus jurisdictionem in Anglia. Siquidem Romanae sedis legatus ut legatus Caesaris est, scilicet praeses vel corrector provinciae vel proconsul. Sic autem in Digesto est:« Proconsuli jurisdictio, scilicet contentiosa, prius non competit quam in provinciam venerit.» Item:« Praeses in provinciae homines tantum imperium habet, et hoc, dum in provincia est.» Nec igitur, ut infert episcopus, potest aliquatenus archiepiscopus ut legatus in Angliam advertere, cum nec in ea sit, nec in eam post tempus legationis venerit.
1.13
Sic itaque concludit episcopus sententiam excommunicationis in se latam nullatenus tenere: tum quia prius praeter ordinem lata est, cum in se nihil notorium criminis sit, tum quia prius appellavit, tum quia de archiepiscopi jurisdictione non sit.
1.14
Archiepiscopus ad haec: Quamvis, inquit, praedicta in episcopo notoria non sint, quia tamen publice de eo dicuntur et creduntur, ob ea juste damnatus est; et praeter observationem ordinis judiciarii: maxime quia in multis libertas et dignitas Ecclesiae, per ejus, sicut ipsemet loquitur, dissimulationem et patientiam periclitata sit. Quem ob hoc etiam extra ordinem puniri justum et utile fuit, ut alii rebelles et turbatores Ecclesiae magis terreantur, et resipiscant, cum sibi dubitare non debeant inferendum quod tanti nominis et potestatis viro jam viderint illatum. Saepius enim contra strictum rationis tenorem, et institutionis solitum ordinem, necessitatum varietas multa fieri suadet et urget. Quia, sicut ait papa Innocentius:« Aliud est ordo legitimus, aliud usurpatio quod fieri tempus impellit.» Sed Silvester papa similiter in quosdam adversarios suos animadvertisse legitur, sicut ipsemet scribit. Ait enim:« Usiliarius Patricius mandavit me ad se pacifice venire, et pro quibusdam ecclesiasticis dissitationibus in palatium principis, ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum et populum, qui mecum veniebat, nisi me solum et Vigilium diaconum meum-- me vero vi retentum miserunt in exsilium, in quo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego tamen non dimisi, nec dimitto propterea officium; sed cum episcopis, quos congregare potui, eos qui talia erga me egerunt anathematizavi.» Idem Vigilio:« Habeto cum his, qui tibi consentiunt, plenae damnationis sententiam; sublatumque tibi nomen ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus judicio, et apostolica a nobis auctoritate, damnatus.» Ad hujus igitur exemplum, quod de crimine, quamvis non notorio, tamen sibi manifesto et indubitato, rectissime, quamvis extra ordinem, damnaverit episcopum, congrue sibi videtur archiepiscopus allegare; quasi de jure facere potuerit et fecerit, praesertim cum et domini papae vice fungatur, cujus etiam legatus est.
1.15
Episcopus contra: Non exemplis, inquit, sed legibus judicandum est; nec quid factum sit Romae, sed quid fieri debuit, attendendum est. Licuit quidem semper et licet domino papae contra jus strictum saepius agere, maxime cum necessitas postulet. Quamvis enim legibus vivat, legibus tamen solutus est. Et sicut Christus in se sacramenta nostra complevit, non aliqua sui necessitate, sed nos ad imitandum provocandi voluntate: sic etiam dominus papa saepe canonibus obtemperat, non quod necesse habeat, sed ut ejus auctoritas et exemplum alios ad obtemperandum urgeat. Saepius etiam eis non stat. In ejus siquidem potestate est sicut novos condere, sic et veteres moderari, vel temperando vel aggravando, nonnunquam etiam eorum censuram penitus omittendo, vel contra faciendo. Quam utique potestatem solus accepit, et sibi soli continue retinet, et, cum vices suas saepius aliis credat, in partem quidem vocat sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Quibus etiam si quandoque laxius indulget, non tamen eatenus ut liceat eis aliquid vel extra metas antiquitatis, praesertim quas auctoritate Veteris et Novi Testamenti tenentur observare. Nam nec etiam domino papae licet has transgredi, sicut est testis Zosimus papa:« Contra Patrum,» inquit,« statuta aliquid concedere vel mutare nec hujus sedis potest auctoritas.» Apud nos inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui dicta Patrum sanxere reverentiam. Et servata quidem semper, etiam a primo hominis peccato, semper antiquitas est, ut criminis reus damnetur, sed deinde, qui confessus, vel convictus, vel citatus fuerit. Nam et Adam est non prius damnatus, quam citatus et commonitus, cum dictum est ei:« Adam, ubi es?» nec prius quam confessus, cum ait:« Mulier dedit mihi et comedi.» Mala quoque Sodomae sicut scribit Evaristus papa:« Noluit Dominus audita prius judicare, quam manifeste cognosceret: cum tamen omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Unde ait: Descendam et videbo utrum clamorem opere compleverint. Cujus exemplo monemur ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque discussa quoquo modo judicemus, dicente veritatis voce: Nolite judicare, et non judicabimini. Sed nec aperte traditur, quod adversus haec aliquid egerit papa Silvester in Usiliarium et Vigilium.
1.16
Contra ordinem igitur quem etiam tam diligenter Deus ipse servavit, et ex se servandum docuit, quem etiam tam immobiliter servandum auctoritas sanctorum tradit, nunquid quod archiepiscopus egit etiam legatus obtinere debet? et non magis irritum esse? praesertim cum et simul accusator et judex non potuerit. De suspecto siquidem ait Nicolaus papa:« Quia suspecti et inimici judices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et multis probatur exemplis. Quoniam quid gratius dare quis inimico potest, quam si ei ad impetendum, quem laedere forte voluerit.» Et infra:« Hinc Justinianus imperator pius legibus suis promulgasse dignoscitur dicens: Liceat ei, qui suspectum judicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur. Ita quodam modo naturale est suspectorum judicum insidias declinare, et inimicorum judicium velle refugere.» Idem:« Anastasius etiam Pirenorum episcopus tertio vocatus, quia non occurrit, a patriarcha suo condemnatus exstiterat. Sed solum quia, cum vocaretur ad synodum, quod inimicus esset ipse qui judicabat, clamavit, a sancta Chalcedonensi synodo ad sententias illatas examinandus reservatur, sed quasi pro nihilo habita condemnatione priori.» Quod item non debeat idem accusator esse, simul et judex, testis est Augustinus dicens:« Quis sibi utrumque audet assumere, ut cujusquam ipse sit accusator et judex?» Item Fabianus papa:« Nullus unquam praesumat accusator simul esse, et judex, vel testis; quoniam in omni judicio quatuor personas semper necesse est esse: scilicet judices, non idem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se accusati:» Sicut igitur infert episcopus, ejus qui contra praecedentia omnia, tam manifeste, tam indiscrete, tam praecipitanter egit, quid nisi verborum inanis prolatio et in ventum jactatio putanda est, ut nec nomen sententiae mereatur?
1.17
Archiepiscopus addit etiam item quod cum intra diutinam exspectationem, multis saepe supplicationibus, comminationibus, dominum regem flectere studuisset, nec praevaleret, et demum in hoc esset ut securim poneret ad radicem, cum ulterius parcere nec posset nec deberet, episcopus in regis causa tam indubitanter et notorie injusta se primum adversarium, et eatenus vehementem defensorem opposuit, ut ipse etiam contra justitiae prosecutionem appellaverit. Sic consensum notorium in crimine notorio palam et inexcusabiliter ostendens: et ex hoc, quin excommunicatione, quamvis praeter ordinem facta, juste firmiterque teneatur, negare nullatenus valens.
1.18
Episcopus econtra: Non solum se, sed Ecclesiam Angliae totam, illius appellationis interpositionem consuluisse, secumque fecisse, respondit; non malis consentiendo, non mala defendendi proposito, sed ob Ecclesiae Romanae fidelitatem, suique pacem: scilicet praepediendo nimiam nimisque periculosam archiepiscopi severitatem, ne schismatis augeretur discrimen, quod etiam cum enormi Ecclesiae damno secuturum fuisse dubitari non poterat, si conatus archiepiscopi processissent: quando etiam constat humilitate patientiae melius vicisse potuisse, et jam acerbitatis multiplicatione satis periculosius regem exacerbasse. Si replicat archiepiscopus quod non eo minus, sed etiam magis notorius est mali consensus, quod in socia deprehenditur multitudine: contra episcopus magis praepeditionem schismatis probabiliter confitetur; et mali consensum prorsus diffitetur. Sed et id post secundam et etiam tertiam demum correptionem fieri debet, sicut et Dominus in Evangelio praecipit dicens:« Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; si non audierit te, adhibe tecum unum aut duos; si eos non audierit, dic Ecclesiae: quod si nec Ecclesiam audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus.» Nihil igitur, sicut concludit episcopus, virium habere sententia non indigne censetur, quae nihil etiam ordinis prorsus observare reperitur.
1.19
Archiepiscopus ad haec determinat: Tune quidem ordinem omittendum non esse, cum servari potest; cum autem non potest servari, pro servato tamen per interpretationem habendus est. Nam et alias etiam apud Deum factum est, quia fieri non potuit, pro facto tamen nihilominus accipitur; ut in eo qui baptismi seu poenitentiae sacramentum desiderat, nec implere potest.
1.20
« Huic enim,» sicut ait Cassiodorus,« Votum pro opere reputatur, scilicet propter impossibilitatem. Sed et apud homines regula juris est, in omnibus causis id pro facto accipi, in quo quis alium perhorrescit quo minus fiat; ut in codice dicitur de eo qui propter vim vel metum non appellat: nihilominus enim res jure appellationis agitabitur. Similiter itaque, sicut infert archiepiscopus, jure processisse dicit, in causa contra episcopum, quamvis non in synodo sua, quamvis sine commonitione vel citatione praemissa. Synodum etenim alienam habuit qui suam habere non potuit. Sed et pro citato et praemonito probat habendum, qui se magis etiam obtulisse debuit, ut cujus fama plurimum laborabat; quem etiam multis ex causis satagere vel commonere nequivit: primo quidem, quia magnum chaos terrarum inter se et ipsum sit; deinde, quia jamdudum apud exteras gentes peregrinus et exsul, eorumque eleemosynis sustentatus, neminem ad faciendas citationes vel commonitiones officialem habere possit, nisi forte qui se gratis et pro Deo tantum obtulerit; tertio, quia, cum aliqui quandoque missi per regis ministros capti, verberati, male tractati, incarcerati, periculoque membrorum aut mortis subditi sunt; caeteri, justo metu praepediti, legationem tam formidabilem subire deinceps ausi non sunt. Sic igitur, ut concludit, legaliter et canonice tanquam contra citatum et praemonitum episcopum, sententia processit, et firmiter obtinet.
1.21
Episcopus econtra: Non semper quod fieri debet pro facto habendum, respondit; cum fieri propter vim vel metum non potest. Namque et alias, ut in Digestis scribitur, in jure proditum est, deprehensione fieri manifestum furem. Caeterum, si cum tibi furtum facerem, abscondisti te ne te occidam, etiam si vidisti furtum fieri, attamen non est manifestum. Cum etiam, propter metum, testamentum non facis, litem non contestaris, rem non evincis, reum non accusas; non tamen vel testamentum factum, vel lis contestata, vel res evicta, vel quis accusatus. Habet etiam similibus multis similiter. Denique quod dicitur propter metum aut vim omissum pro facto accipi, non de his accipitur quae lex fieri jubet, sed de his quae ad remedium indulget; ut sunt appellationes, praescriptionum interpretationes; nam haec, si propter vim vel metum omittuntur, pro factis tamen accipiuntur, maxime si quis eas facere non ausum publice protestetur. Propterea quidem archiepiscopus ordinem etiam commonitionum et citationum observasse potuit, hinc plane convincitur, quia multo fortius excommunicationis faciendae praeparatoria praemissae timere non debuit, quia jam factae denuntiationis, passim et publice per Angliam post mittere non dubitavit, scilicet litteras suas de evitandis excommunicatis per nuntios suos ardenter praesentans, in episcoporum synodis, in publicis ecclesiarum conventibus, in procerum etiam consessibus. Cum itaque, sicut episcopus infert, ordo nullatenus vel servatus vel pro servato sit, patet quod excommunicatio, facta praeter ordinem, excommunicationis nomine digna non sit.
1.22
Archiepiscopus instat et aliter adhuc. Contra crimen, inquit, notorium appellari non potest. Nam in codice est:« Eis qui aperte manifesteque convicti sint, appellationis beneficium denegatur.» Item:« Observandum est ne quis eorum qui manifestam violentiam commiserint, audiatur appellans.» Item in Digestis:« Constitutiones quae de recipiendis appellationibus loquuntur, locum non habent in eorum personis, quos damnari publice interest.» At, ut assumit quin in rege contra Deum et ejus Ecclesiam periculosissima sit et manifesta transgressio, manifesta etiam circa sui et suorum spoliationem innocentiumque proscriptionem violentia, nec ipse diffiteri potest; quae certe palam operum evidentia testatur, super quibus etiam tam consona totius mundi detestatione convincitur. Unde, sicut infert, tanquam aperte manifesteque convictus, nec in eis appellans audiri debet, maxime cum ipsum ob ea puniri publice intersit, ut et ipse resipiscere compulsus salvetur, et Ecclesiae status reformetur. Itaque, sicut addit, in ejus causa prorsus excluditur appellatio, si nec episcopus nec aliquis pro eo vel appellare potest, vel appellans audiri debet; praesertim cum in Digestis est:« Non liceat in aliena causa cuiquam appellare.»--« Nisi forte,» sicut ibidem excipitur,« quibus mandatum est, vel negotium alienum gerunt; quod mox reus ratum habeat.» At, ut assumit, hic nec mandari nec ratum haberi potest: quod nec fieri debet. Solent item, sicut et indignum est, audiri appellantes quorum interest:« Sed hos,» sicut et ibidem est,« verum est propriam causam defendere. Propriam autem causam eam esse palam est, cujus emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet, ut cum procurator victo venditore, vel e converso; vel creditor, victo debitore, vel e converso. Causa vero regis, ut assumit, nec episcopi nec alterius quidquam interesse facit, ut intercessionem interponant; imo potius patrocinium ad corrigendum communiter Ecclesia tota fidelium adhibere debet. Quia publice interest potius tantum malum coerceri, quam, vel sub alicujus necessitatis palliatione, foveri. Non itaque, sicut concludit, in tam detestandi negotii parte aliquem, vel ab ipso rege, vel ab episcopo, vel ab alio quovis appellatio fieri potest vel facta recipi debet.
1.23
Episcopus econtra respondit, et regem et se, vel quemvis, nomine regis juste provocare potuisse: maxime quia dominus rex nunquam se justitiae subtraxerit, imo semper obtulerit; sed et instanter et satis anxie postulare non deserit sibi judices contra archiepiscopum delegari; coram quibus etiam prius satisfacere pollicebatur, dummodo securus esset, sibi postmodum satisfacturum iri: cum inter haec, contra leges et canones, archiepiscopus in eum et accusator et judex esse niteretur, contra tam manifestum gravamen, et rex et ejus nomine quivis justissime potuit appellare. Praeterea licet etiam rex appellare pro se dedignaretur, non eo minus tamen id alii fuerat indulgendum, sicut et indulgetur in causa damnandorum. Nam ut in Digestis est:« Non tantum ei qui ad supplicium ducitur provocare permittitur, verum alii quoque nomine ejus; non tantum si ille mandaverit, verum quisquis alius provocare voluerit.» Nec distinguitur utrum necessarius sit necne; creat enim humanitatis ratio omnem provocantem audiri debere: ergo, etsi ipse acquiescat sententiae; nec quaeritur cujus intersit. Quid ergo si restat, qui damnatus est, perire festinans? adhuc- putem differendum supplicium? Si hoc itaque, sicut argumentatur episcopus, admittitur in causa periculi corporis contra poenam temporalem: quanto fortius admitti debet, ubi periclitatur etiam ad mortem aeternam animae, scilicet in anathematis causa. Quanto siquidem corpore dignior est anima, tanto potentius ei subveniri debet. Item quod episcopus et alii congrue provocare potuerint et juste provocaverint, hinc, ut idem ait, palam est; quia sui plurimum, imo totius Ecclesiae, simul interfuit, scilicet ne schisma dilataretur, quin etiam contra gravamina propriae causae justae provocaverit ipse, non potest, inquit, negari.
1.24
Archiepiscopus addit et item, sibi legationem esse concessam, et animadversionis in rebelles et turbatores Ecclesiae potestatem indultam, remoto appellationis obstaculo, proptereaque nec appellationem sequentem, vel praecedentem impedisse jam factam anathematis ultionem, vel eam ullatenus infirmare.
1.25
Episcopus contra: Quamvis, inquit, sine provocationis obstaculo, non tamen contra leges et canones ipsi mandata est exsecutio. Nam, quamvis etiam liberam et generalem jurisdictionem ex mandato suscepit; non tamen ex hoc consuetum et legitimum jurisdictionis ordinem transgrediendi facultatem habuit: sicut argumento est illud in codice.« Siquando talis concessio imperialis processerit, per quam libera testamenti factio concedatur, nihil aliud videri principem concedere, nisi uti habeat legitimam et consuetam testamenti factionem: neque enim credendum est Romanum principem, qui jura tuetur, hujusmodi verbo totam observationem restitutorum multis vigiliis excogitatam atque inventam velle subverti.» Similiter itaque, sicut infert episcopus, quamvis dominus papa legationem etiam generalem et liberam archiepiscopus dederit, si forte dedit; non tamen contra legitimum et consuetum juris ordinem ei facere quidquam permisit. Qui si contra fecit, sicut utique fecisse supra probatum est, tamen etiam ipso jure cassum et irritum non eo minus est, quia legatus est, vel quia provocatio prohibita est. Item et, sicut addit episcopus, quamvis contra animadversionem archiepiscopi per dominum papam prohibita sit appellatio; non eo minus tamen sibi provocare licitum fuit. Nam et alias, ut in Digestis est:« Cum a principe appellandi nec facultas, nec fas sit, interdum et ipsius sententiam suspendit appellatio. Cum enim praeses provinciae deportandi quem in insulam, vel decurionem puniendi jus non habeat; debet tamen eum adnotare scilicet bonis ejus descriptis, quem deportandum vel puniendum putat: sic deinceps principi scribere, missa plena opinione scilicet quare deportandum vel puniendum sentiat; ut ita princeps aestimet an sequenda sit ejus sententia, demumque in insulam deportando, vel decurioni, poenam assignet.» Potuerunt itaque, sicut ibidem dicitur, appellare, non solum quando praeses principi scribit, sed etiam quando princeps de insula, seu de poena rescribit. Quid enim si praeses mendaciis apud principem oneraverit eum, quem deportandum vel puniendum laborat. Recte itaque dicitur humanitate suggerente ut, et hoc, et illo tempore, non frustra provocent, quia non adversus principem, sed adversus judicis calliditatem, provocant. Quorum etiam status interesse jubetur, provocatione interposita. Ergo, etsi abstinere ab ordine decurio jussus sit, scilicet per principem et provocaverit, poterit interim participare; cum sit hoc constitutum, et sit juris, ne quid pendente appellatione innovetur. Itaque, sicut infert episcopus, sicut a principe non sit appellandum, nonne similiter et episcopo, quem archiepiscopus per se punire de canonum censura prohibetur, licere deberet, etiam si dominus papa eum ad archiepiscopi suggestionem degradasset, appellatione tamen obviare, statumque sibi integrum retinere? Multo fortius igitur, etsi non dominus papa, sed per dominum papam archiepiscopus in ipsum, etiam sublato provocationis obstaculo, similiter advertisset, sequens tamen idem appellationis remedium ipsi subveniret; quanto magis et praeveniens, ne quid fieri posset, impediret. Et hoc igitur in excommunicationis etiam sententia non minus obtinere debere concludit episcopus, non solum si generaliter in quos animadvertendi, sed etiam si specialiter excommunicandi se potestas archiepiscopo, non obstante appellatione, concessa fuerit. Item, ut addit, quamvis appellatio, velut inhibita, sententiam infirmare non posset, infirmat tamen eam praemissa toties contra archiepiscopum tanquam domini papae postulata cognitio. Nam et utrumque decernit Sixtus papa:« Dum,» inquit,« episcopi Romanam Ecclesiam appellaverint, aut ab ea se audiri poposcerint, nullus eos interim excommunicare praesumat. Quod si aliter a quoquam fuerit praesumptum, nil erit, sed viribus carebit.» Juxta quod, etiam Anastasii Pirenorum episcopi depositionem non tenuisse supra memoratum est.
1.26
Archiepiscopus post haec ad specialia quaedam transit. Dicit enim se dudum corripuisse episcopum, quod filios sacerdotum contra canones ad sacros ordines promoverit; et inter caeteros unum ad sacerdotii gradum, in ecclesia quadam in qua ipsum patri successisse cognovit: quod incontinentiam etiam clericorum in episcopatu suo, non solum non correxerit, sed etiam pretii interventu sustinuerit. Et ob hoc se mox etiam mandatum subdedisse commemorat, nisi de tantis excessibus judicio coepiscoporum satisfaceret. Quod cum, inquit, facere neglexerit, jure in eum tanquam in praemonitum et aperte contumacem anathematis ultio facta est, nec, appellationis occasione, rata non esse debet. Nam, ut dictum est:« Per contumaciam condemnatus, si appellat, non auditur.»
1.27
Episcopus econtra, se de contumacia nititur excusare, quia nec, ut archiepiscopo, tanquam non subjectus, nec ut legato, tanquam suspecto et recusato, tenetur obedire; sed soli domino papae: maxime postquam ad eum appellaverit, et ipsius audientiam elegerit. Contumaces autem, ut in Digestis est, non judicantur, nisi qui obedire deberent et non obsequuntur, id est qui ad jurisdictionem ejus, cui negant obsequi, pertinent.
1.28
Sed et plane negat episcopus clericorum incontinentiam muneris interventu permisisse, vel eorum correctionem neglexisse. Quin imo, sicut notum esse respondit, saepius omnes communiter in synodis, et seorsum in capitulis diligenter commonuit: omnibus etiam, ut decuit, saepius publice comminatus est, et nonnullos demum digne corripuit, et emendavit. Si vero prorsus vitium exstirpatum non est, ait non imputandum sibi, sed magis delinquentium multitudini, vixque, vel nunquam, abolendae consuetudini. Quod enim a multis peccatur, multum est praesertim id malum, cui tam invincibiliter ex prima damnatione peccati subjaceat genus humanum. Quod item reprehenditur filios sacerdotum ordinasse, nec huc usque quidem confitetur concessum. Omnes quidem administrare nequaquam ignorabat prohibitum esse, sed nec omnes poterat rejicere; proptereaque quod decuit et potuit fecit. Scilicet archidiaconos suos, quibus plenior est notitia clericorum, et quorum officii est eos praesentare, diligenter adjuravit, et eis districte praecepit, ne quem contra canonum censuram admitterent, vel praesentarent. Si quid igitur contra minus canonice fieri contingit, in archidiaconos, inquit, magis redundare convenit. De filio quoque sacerdotis quem in ecclesia reperit a praedecessore suo prius institutum, et diaconum ordinatum, posteaque per se cuidam archiepiscopi clerico ad annuum canonem gravem satis, de ecclesia solvendum, ex transactione quadam dicit obligatum, et quia de residuo secum capellanum sustentare non poterat; ipsum quidem se promovisse fatetur in presbyterum: praesertim quia non alias eum indignum, sed boni testimonii satis agnovit. Si minus itaque vel in hoc vel in alio diligens fuit, etiamsi archiepiscopo tenebatur obedire, non tamen contumax et ejus mandati contemptor, ut ait, convincitur, quod judicio coepiscoporum, prout mandavit non satisfecit; quod nec illud subterfugit, nec coram illis, sine accusatore praesente, quem diffitetur excessum corrigere cogebatur. Si quid vero deliquit, domini papa censuram in nullo refugit: quod, sicut auctor est canonum, ita et ultor est transgressionis eorum.
1.29
Archiepiscopus demum ait: Quod etiam sententia, quamvis non legitima vel illicita, tamen liget, teste Parisiensi concilio in quo legitur sic:« De illicita excommunicatione lex Justiniani imperatoris, quam probat et servat, decrevit ut nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam canones hoc fieri jubent. Si quis autem adversus eam aliquem excommunicaverit, ille quidem, qui excommunicatus est, majoris auctoritate sacerdotis, ad gratiam sanctae communionis redeat. Is autem, qui non legitime excommunicaverit, in tantum abstineat a sancta communione tempus, quantum majori sacerdoti visum fuerit.» En, inquit, excommunicatio quamvis illicita, vel non legitima, tamen tenet; adeo quidem ut per majorem sacerdotem ad communionem redire, id est absolvi, debeat, qui sic excommunicatus fuerit. Et hoc igitur etiam in episcopo tenendum consequenter concludit. Item, ut addit: Si prius non tenet sententia, jam tenet cum contemnetur. Nam, ut ait Gregorius:« Sententia pastoris, sive justa, sive injusta sit, timenda est vel tenenda, ne hic qui subest, et injuste forsitan ligatur ipsam suae obligationis sententiam ex alia culpa mereatur. Is igitur, qui sub manu pastoris sui judicatur, timeat reprehendere, ne, etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumida reprehensionis superbia, culpa quae non erat, fiat. Si igitur, saltem ex sequenti scilicet contemptus culpa, vere ligatum probat episcopum; eatenus etiam, ut quamvis injusta sit sententia, tamen omnimodo vitandus sit. Sicut est in concilio Sardicensi in quo legitur sic:« Si episcopus forte iracundus, quod non esse debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum, et eum de Ecclesia exterminare voluerit; providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Et idcirco habet potestatem, is, qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur et diligenter tractetur. Ille vero episcopus, qui juste vel injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, et vel probetur ejus sententia pluribus, vel emendetur. Tamen, priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuit communione privatus, ante cognitionem, nullus debet praesumere ut communioni societ. Qui etiam, si communicare praesumpserit, et officium suum agere, gravius ex decretis puniendus arguitur. Nam in concilio Antiocheno est:« Si quis episcopus damnatus a synodo, vel si presbyter aut diaconus a suo episcopo, et ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, nullo modo liceat eis nec in alia synodo spem restitutionis, aut locum satisfactionis habere.» Item in concilio Martini papae:« Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, sive presbyter aut diaconus ab episcopo suo, et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille sive presbyter aut diaconus facere oblationem, vel matutinum vel vespertinum sacrificium in officio suo agere, sicut prius; non liceat ei, nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra reconciliari.» Item in concilio Africano:« Placuit universo concilio ut, qui excommunicatus fuerit, pro suo neglectu, sive episcopus sive quilibet clericus, et tempore suae excommunicationis, ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. Ex his igitur omnibus, sicut concludit archiepiscopus, non solum vere excommunicatus convincitur episcopus, sed etiam contemptu suo prorsus deponendus.
1.30
Episcopus econtra: Sententiam illicitam vel non legitimam dici determinat injustam, scilicet ex causa, ut cum subest culpa propter quam infertur, vel ex animo, vel cum minore culpa quam deceat forte, per iracundiam vel ignorantiam infertur, juxta illud Agathensis concilii:« Episcopi, si, sacerdotali moderatione postposita, innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, a vicinis episcopis commoneantur.» Tales etenim, ut episcopus prosequitur, sententiae cum ordinatim dantur, nec per appellationem impediuntur, quamvis injustae sint, tamen utique ligant, scilicet apud Ecclesiam, quamvis non semper apud Deum. Nam et e converso saepius tenent apud Deum, cum tamen non fiunt apud Ecclesiam. Ut enim ait Origenes:« Exit a civitate, a fide, a charitate; per haec exit de castris ecclesiae, etiam si voce episcopi non abjiciatur. Si aliquis econtra non recto judicio foras mittitur, sed si non egit, si non meretur, nihil laeditur. Interdum enim qui foris mittitur intus est, et qui foris est intus retineri videtur.» Timendam tamen et tenendam vel injustam sententiam, secundum Gregorium, fatetur episcopus, nec contemnendam, ne forte, si contemnatur, ex ipsa, sicut addit Gregorius, tumida superbia reprehensionis, culpa quae non erat fiat; scilicet ut deinceps etiam apud Deum ex contemptu teneatur, qui prius apud Ecclesiam de pastoris tantum judicio tenebatur. Hoc igitur est, sicut distinguit episcopus, ubi sententia, sicut de facto, sic de jure quidem aliqua est, licet injusta. Ubi vero, quamvis de facto, nulla tamen de jure, velut quae datur contra juris ordinem contra appellationem, contra rationem subditam, ibi quidem vere etiam injusta, sicut recte sentit episcopus, vel est, vel dici potest; nec etiam, si non servatur, vel ex contemptu convalescit. Quia quae ab initio non valent sententiae tractu temporis convalescere non possunt. Idemque qui contra eam communicaverit, vel non minus officium suum fecerit, prorsus in nullo reus est, nec poenis praemissorum canonum ullatenus subjacet. Sic igitur integrum sibi statum jure defendit, nec excommunicatum, nec absolvendum se vere probat episcopus, imo nec prorsus ex aliquo vel prius, vel post facto, reum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).