Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Documenta historica
Auctores variiHist 11 · 11437-dochisMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 11437 Dochis
1.1
I. CAUSA INTER CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM ET EPISCOPUM LONDONIENSEM.
1.1
Archiepiscopus dicit se publice excommunicasse Londoniensem episcopum, ex justis et notoriis causis: scilicet tanquam incentorem schismatis, manifestumque turbatorem ecclesiasticae pacis, et reum inobedientiae jugis. Asserit enim eum, schismatis occasione, quosdam Ecclesiae rebelles et ecclesiasticarum libertatum oppressores manifeste fovisse, canonesque ac mandata sua de coercendis et puniendis illis palam hactenus contempsisse. Propter haec velut manifesta, sicut ait, et notoria, nec etiam ordinem judiciarium in ejus excommunicatione servandum putavit, sed, licet absentem, ignorantem et indefensum, licet inauditum, licet nec citatum nec commonitum, juste tamen et canonice, sicut allegat, damnavit, tanquam operum evidentia de crimine suo confessum. Scribit enim Ambrosius:« Manifesta accusatione non indigent.» Item Stephanus papa:« De manifesta,» inquit,« et nota plurimis causa non sunt quaerendi testes.» Sicut de fornicatore Corinthio sanctus exposuit Ambrosius:« In aliis quidem non est judicis sine accusatore damnare, quia Dominus Judam, cum esset fur, quia non est accusatus, minime abjecit. Cognito autem praedicto opere fornicatoris, pellendum eum de coetu fraternitatis Apostolus censuit. Omnes enim crimen sciebant; publice namque novercam suam loco uxoris habebat. In qua re nec opus erat, nec tergiversatione aliqua crimen tegi poterat. De quo Apostolus: Absens, inquit, facie, praesens autem auctoritate Spiritus qui nusquam deest, jam judicavi ut praesens, eum qui hoc admisit, tradi Satanae in interitum carnis.» Juxta quod item Nicolaus papa ait:« Quae Lotharius,» inquit,« rex fecit, accusatione non indigent. Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia,» etc. Dimiserat siquidem uxorem propriam, et aliam superinductam publice tenebat; sicque, licet nec accusatus nec citatus, canonice tamen excommunicatus est.
1.2
Similiter itaque, quamvis praeter ordinem judiciarium, recte tamen a se damnatum Londoniensem episcopum asserit archiepiscopus; tanquam schismatis studio manifestum pacis ecclesiasticae perturbatorem, et publice, opere contemptus, ipsorum canonum et suorum mandatorum inexcusabilem transgressorem.
1.3
Quod enim pacem ecclesiasticam manifeste perturbavit, hinc arguit: quod, cum dominus rex contra sacras leges et canones ac Ecclesiae libertates plurima sibi de consuetudine regni servanda publice in concilio suo commemoraverit, et ab episcopis exegerit, idem episcopus, ut asserit, factus ibidem tanquam canis mutus non valens latrare, non ascendit ex adverso nec posuit se murum pro domo Domini, ut staret in praelio; sed etiam, quod longe deterius est, praetextu schismatis Romanae Ecclesiae, regi condescendendum suadere palam enisus est, coepiscoporum animos ipse potissimum enervans quos potissimum et debuit et potuit ad contradicendum animare, sicut inter eos potestate primus et auctoritate praecipuus. Quod eum affirmat fecisse, non ob aliud quidem, nisi ne gratiam regis amitteret, quam tunc prae caeteris obtinebat, cum econtra sic ait Anacletus:« Nihil sit illo pastore miserius, qui luporum laudibus gloriatur, quibus si placere voluerit, atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies.» Itaque, sicut prosequitur, per episcopi conniventiam rex factus audacior, et ad exigenda, quae non decuit satis, ardentior, cum aliquandiu caeteri substitissent, ipsis deinceps offensus, durus, terribilis, et in multis adversus esse coepit. Eumdem autem episcopum in uberiorem satis familiaritatem admisit. Sic igitur infert indubitabile palam esse, quod Ecclesiae pacem turbaverit.« Facientis enim,» ut ait Joannes papa,« procul dubio culpam habet, qui, quod potest corrigere, negligit emendare.» Scriptum quippe est:« Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, participes judicantur. Negligere enim, cum possit quis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere: nec caret scrupulo consensionis occulte, qui manifesto facinori desinit obviare.» Item Innocentius:« Error cui non resistitur approbatur, et veritas cum minime defensatur, opprimitur.» Item Gregorius:« Consentit erranti, qui ad resecanda quae corrigi debent non occurrit.»
1.4
Deinde, sicut prosequitur archiepiscopus, cum formidabili metu et multis oppressionibus dominus rex in exactis obtinuisset, idem archiepiscopus non multo post metus instantiam reversus ad cor, et dolore cordis tactus intrinsecus, nec sui vel suorum reveritus pericula vel damna, ubi exsilium subiit, ibi acerrimam de promissis contra dominum et Ecclesiam poenitentiam agens, post sui suorumque proscriptionem, et post exspectationem annuam, in eorumdem promissorum exactores, observatores, eisque consentientes, generaliter et publice sententiam anathematis dedit. Quam ut per Angliam denuntiaret, in vi obedientiae mox episcopo Londoniensi, suffraganeorum episcoporum decano, scripsit et injunxit; mandans eisdem et aliorum quorumdam, quae secundum Deum erant, exsecutionem, in virtute similiter obedientiae. Qui, sicut ait, nihil mandatorum implens, sed tergiversationibus quibusdam aperte subterfugiens, sicque operis evidentia crimen suum manifeste confessus, aperte sententiam excommunicationis incurrit. Canonum siquidem violatores et eis consentientes, sub anathemate constituit Adrianus papa dicens:« Generali decreto constituimus, ut exsecrandum anathema fiat, et velut praevaricator fidei catholicae semper apud Deum reus existat, quicunque regum, vel episcoporum, aut potentum deinceps, Romanorum decreta pontificum in quoquam crediderit vel promiserit violanda.» Item Damasus papa:« Violatores canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a sancto Spiritu, cujus instinctu dictati sunt, damnantur: Quia Spiritum sanctum blasphemare non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones aliquid vel agunt vel loquuntur, vel facere volentibus consentiunt.» Item Gregorius:« Nulli fas est vel velle, vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat. Non de ejus judicio quisquam postea curam habeat. Damnatus a sancta et apostolica Ecclesia sua, inobedientia atque praesumptione, a quoquam esse non dubitatur, qui non solum praefatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis, ne praeterirent, inculcare. Sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluerit apostolicis obedire praeceptis.»
1.5
Hunc etiam reatum, ut archiepiscopus addit, sibi palam episcopus auxit, cum mandata sua, de prosequendis quae secundum Deum erant, tam contumaciter tamque frustratorie declinavit, et manifeste subterfugit. Unde tanquam notorie reus, statim, ordine judiciario praetermisso, non indigne nominatim est excommunicatus.
1.6
Episcopus contra: Sententiam excommunicationis in se quamvis de facto latam, de jure tamen tenere negat, velut aperte contra jus et ordinem legum et canonum datam. Multoties siquidem, etsi de facto detur, nullatenus tamen apud Deum, vel apud homines ligat: veluti si quis excommunicetur ut compellatur ad malum; verbi gratia ut schismaticus aut haereticus fiat aut permaneat. De talibus enim ait papa Gelasius:« Cui est illata sententia, deponat errorem, et vacua est: si injusta est, tanto eam curare non debet, quanto apud Deum et ejus Ecclesiam neminem iniqua sententia gravare potest. Ita ergo se ea absolvi non desideret, qua se nullatenus ligatum videt.» Si quis item vel majorem, vel parem sibi, vel alterius parochianum excommunicet; patet quod nullum eorum aliquatenus excommunicatio tenet; scribit enim Calixtus papa:« Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum excommunicare praesumat.» Quare talis excommunicatio nec rata erit, nec vires ullas habebit, cum nullus alterius judicis, nisi sui, sententia tenebitur: ubi sicut in concilio, apud Compendium, pro communi utilitate statutum est:« Cum alter episcopus alterius parochianum, causa depraedationis excommunicaverit: item et qui a praelato suo in causa qualibet ad majorem audientiam appellat, jam ejus jurisdictioni quantum ad causam illam non subjaceat.» Et ideo sicut nec judicari, sic nec etiam excommunicari, propter eam, ab illo deinceps potest, aut debet. Ut enim decrevit Sixtus papa:« Quoties episcopi se a comprovincialibus suis, vel a metropolitano praegravari putaverint, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, et interim eos nullus excommunicare praesumat. Quod si aliter a quoquam fuerit praesumptum, nil erit, sed viribus carebit.» Moris etiam quandoque fuit, in excommunicationis sententia, sicut et in aliis, ut eam suspenderet appellatio, post etiam mox interposita. Siquidem in Digesto scriptum est:« Integer status esse debet provocatione interposita.» Ergo etsi abstinere ordine quis jussus sit, et provocaverit, potest interim participare, cum sit hoc constitutum, et sit juris, ne quid pendente appellatione moveatur; juxta quod et adhuc obtinet, ut, si quis clericorum ab officio fuerit suspensus, et appellaverit, interim pro suspenso non habeatur; sicut nec degradatus pro degradato, nec de beneficio privatus, pro privato. Secus autem ideo forte jam obtinet in excommunicatione, quia secum habet sui exsecutionem; quia mox eliminat ab Ecclesia, et loquendi jus tollit. Provocari non potest ab exsecutione sententiae, proptereaque nec ab excommunicatione. Quamvis autem sequens appellatio non suspendit excommunicationem, procul dubio tamen praecedens eam impedit ne fieri possit. Licetque de facto subsecuta fuerit, ipso jure tamen eam infirmat, et irritam facit; quia pristinum statum prorsus integrum appellanti custodit. Item excommunicationem contra censuram et ordinem canonum factam nullius esse momenti constare debet. Ordo quippe servandus est: sic enim statuit Adrianus papa:« Nemo suspendendus est a communione, nisi evocatus ad causam minime occurrerit.» Item in concilio Parisiensi:« Nemo praepropere vel praepostere scilicet nec commonitus, nec convictus, est judicandus.» Item Augustinus:« In episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum, qui nondum convictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit.» Item:« Nos quemquam a communione prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum aut convictum.» Itaque cum excommunicatur qui nec convictus est, nec confessus, imo nec auditus, imo nec citatus, imo nec commonitus; talis siquidem excommunicatio nihil virium habere recte credi debet, veluti contra canones vel ordinem ecclesiasticum facta. Sicut et« prolatam» ut in codice legitur,« sententiam contra solitum judiciorum ordinem, auctoritatem rei judicatae non obtinere certum est.» Item:« Ea quae statuuntur adversus absentes, non per contumaciam scilicet, denuntiationibus nequaquam ex more conventos, judicatae rei firmitatem non obtinere.» Quod utique multo ferventius in excommunicatione tenendum est; quae quanto terribilius immaniusque praecipitat, scilicet in diaboli potestatem, in ipsam etiam animae mortem, tanto magis contra ordinem non est praecipitanda: praesertim in episcopum, qui nec excommunicari nec etiam audiri debet nisi in synodo: sicut testis est Julius papa:« Nullus episcopus,» inquit,« nisi in legitima synodo pulsatus, audiatur, vel judicetur, vel damnetur.» Item Zephirinus papa:« Quilibet episcopus non prius audiatur, vel judicetur, vel excommunicetur, quam regulariter vocatus sit ad suorum conventum episcoporum, et per eos ejus causa rationabiliter discernatur.» Item Hyginus papa.« Nullus metropolitanus, absque caeterorum omnium comprovincialium instantia, de causis episcoporum aliquid agat, quia irritae erunt, aliter actae, quam in conspectu omnium ventilatae.» Item Calixtus papa:« Si quis metropolitanus, nisi quod ad suam solummodo propriam parochiam pertinet, sine concilio comprovincialium omnium episcoporum, agere tentaverit, irritum erit et vacuum.»
1.7
In crimine quidem notorio, quod et praeter ordinis observationem recte detur excommunicationis sententia, sicut allegat archiepiscopus, nec diffitetur episcopus. Crimen autem notorium in se prorsus diffitetur, scilicet ecclesiasticae perturbationis et inobedientiae. Pacem enim Ecclesiae, sicut affirmat, nullatenus turbare studuit, sed, quantis consiliis et auxiliis potuit, fovere et augere laboravit. Nec occasione schismatis in aliquo malignatus est contra Ecclesiam. Sed ne schismatis malum etiam Angliam occuparet, sicut saepius fuit, ob domini papae et Ecclesiae Romanae fidelitatem, non superbe, non contentiose, non nimis severe agendum sensit et egit: tolerabiliorem reputans in quibusdam dissimulationem, et ad tempus patientiam, quam separationis augere perniciem, ipsius etiam sanctae Romanae Ecclesiae, quae diebus his pleraque dissimulavit et sustinuit, secutus exemplum, et documenta sanctorum. Ait enim Urbanus papa:« Ubi multorum strages jacet, subtrahendum est aliquid severitati.» Item Augustinus:« Ubi per graves dissensionum scissuras, non hujus aut illius hominis est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum est aliquid severitati, ut, majoribus malis sanandis, charitas sincera subveniat.» Idem:« Cum quisquam fratrum et Christianorum in Ecclesiae societate constitutorum, in tali peccato deprehensus, ut anathemate dignus habeatur: fiat hoc ubi schismatis periculum nullum est.» Idem:« Non potest salubris esse correctio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem.» Et infra:« Consilia separationis et inania sunt, et perniciosa, atque sacrilega: quia impia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam animosos malos.» Haec itaque, sicut ait episcopus, ipse secutus, si quid contra Ecclesiam exactum vel actum novit, non mox consensionis culpam contraxit, vel poenam meruit, si non restitit, si non defensavit, si non vindicavit, cujus hoc officium fuit. Non enim quidquam timide, vel malitiose quidquam omisit, sed utiliter et consiliose quaedam dissimulans, quaedam sustinens, saepius etiam dominum regem intrepide, sed benigne, convenit; multis etiam terrendo,( sed non commovit); ponens, sicut instruit Augustinus, ante oculos Dei judicium; terrens cruentam conscientiam, et simplicem suadens poenitentiam. Multa multoties vel non fieri, vel corrigi, modestia supplicationis obtinuit, quae nullatenus impetrasset, si devium contentionis et severitatis incessisset. Cui non debet in vitium deputari, vel ad odium retorqueri, si domini regis gratiam sibi quaesivit aut servavit; praesertim cum apud eum nulli nocuerit, et multis saepe profuerit. Quod multo levius, et plenius archiepiscopo, tanquam specialius dilecto, potuisset evenisse, si modestiae et humilitatis viam voluisset elegisse. Non itaque, sicut infert episcopus, officii sui neglector, vel canonum contemptor, aut violator fuit; quia, si quid forte tunc egit necessitate, non tamen voluntate. Violatores autem canonum definit Damasus papa« qui contra eos non necessitate compulsi, sed voluntarie faciunt vel facientibus consentiunt.» Et, sicut ipse ait, nec mala fecit nec malis consensit, sed, quatenus licuit et utile credidit, quantum potuit obviavit, implens illud prophetae:« Recedite, exite, et immundum ne tetigeritis.»« Quid est.» ait Augustinus,« tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem inde exire, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro cujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit? non tetigisti immundum. Redarguisti? monuisti? corripuisti? adhibuisti etiam, si res exegerit, congruam, et, quae non violet, disciplinam? Existi inde. Hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere.» Idem:« Neque eonsentientes sitis malis ut approbetis, neque negligentes ut non arguatis, neque superbientes ut insultanter arguatis.» Item:« Quisquis vel, quod potest, arguendo corrigit, vel, quod corrigere non potest, salvo pacis vinculo excludere non potest, aequitate improbat, firmitate supportat: omnino liber, prorsus securus, penitus est alienus.» Item:« Ita, quis malis sociatur, si mali aliquid cum eis committit, aut committentibus favet; si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. Porro, si addat tertium, ut justus in misericordia corripiat, vel, si eam personam gerit, et ratio conservandae pacis admittit, etiam coram omnibus arguat; removeat, vel ab aliquo gradu honoris, vel ab ipsa communione sacramentorum, plenissime officium implevit. Ubi autem caetera impediuntur, illa duo retenta semper incorruptum custodiunt; scilicet ne faciat malum, nec approbet factum.» Ex his itaque se non solum a reatu consensionis malorum excusatum probat episcopus, sed etiam manifestum in se modestiae providentiaeque praefert indicium, dum mala melius tulit, quam si etiam foras extulerit, et per hoc imminens schismatis argumentum impedivit.
1.8
Plus etiam dicit, quod exactionibus domini regis non mox vel condescendit, vel condescendendum suasit; sed, cum coepiscopis, non minori periculo, nec impari sollicitudine substitit, donec, aliquandiu post, communiter, ob sedandam regis iram et vitandam Ecclesiae turbationem non minimam, placuit ut regias consuetudines promitterent generaliter omnes, non expressim aliquas( quia expressa nocent, non expressa non nocent): consuetudines etiam nomine tamen bonas intelligentes. Cum autem dominus rex, quales voluit, post expressisset, et in scriptum redegisset, id sigillis archiepiscoporum et episcoporum confirmari petens instanter et urgens graviter post multam et integro die cum episcopis protractam haesitationem, tandem archiepiscopus sine caeteris solus succubuit, et acquievit. Ipse viderit, si digne metum aliquem honori Dei et ordini suo praetulerit; si fidem etiam domino papae et Ecclesiae Romanae servaverit, ad quam arctius de speciali juramento tenetur. Viderit etiam si, post Scyllaeam voraginem, non etiam Charibdim inciderit, cum omnem promissionem regi deinde ruperit. Horum omnium se participem et reum negat episcopus, in centoremque schismatis, et perturbatorem pacis Ecclesiae, tam vere quam probabiliter diffitetur.
1.9
Ab inobedientiae quoque crimine se non minus excusat.
1.10
Quidquid enim mandatorum archiepiscopi vidit non laedere statum Ecclesiae, diligenter, ut asserit, exsecutus est, magis ex officio suo, quam ex obedientiae debito; quippe ut ad quam se ei non teneri constanter affirmat. In caeteris vero, quorum exsecutio poterat schismatis malum augere, substitit; tum quia necessarium fuit, tum quia ad exsequendum se teneri non credidit; et, licet si ex abundanti, tamen ut undique plenius muniretur, semper ante mandatorum susceptionem, contra cuncta Ecclesiae regnique ac sui gravamina dominum papam appellavit, ejus audientiam eligens. Cumque trans mare postea coram legatis apostolicae sedis appellationem prosequi praesto esset, sed non esset qui vel contradiceret vel judicare vellet, incontinenti denuo cum praesentibus coepiscopis appellationem innovavit. Quam dominus papa, per litteras ipsorum et legatorum sibi nuntiatam postmodum ipsis remisit; et eos ab ejus persecutione prorsus absolvit; pacemque ac inducias contra archiepiscopum, quousque in gratiam regis rediret, per litteras suas indulsit. Cum autem interim rumor insonuisset de novis quibusdam minis et molitionibus archiepiscopi, ne posset episcopus, sicut ante, aliquo modo quasi praeventus innodari, mox iterum publice provocavit, et omnino recusans ac declinans archiepiscopum, tanquam ex manifestis causis jure sibi suspectum, audientiam domini papae praeelegit. Sic igitur, ut infert, etsi tenetur ei obedire, non tamen aliquatenus inobediens potest deprehendi; praesertim cum non frustratorie, sed juxta necessitatem semper praeveniens appellatio, sibi contra crimen inobedientiae remedium foret et excusatio: praesertim etiam cum eamdem appellationem prosequi nunquam subterfugerit, nec adhuc subterfugere velit.
1.11
Sed nec etiam obedire quidquam omnino se debere sentit et asserit. Siquidem ex professione quam Theobaldo, bonae memoriae archiepiscopo, fecit in Herefordiensi civitate, se tentum non esse dicit, nisi dum Herefordiensis episcopus exstiterit; quod cum esse desiit, omnino per dominum papam liber et absolutus desiit, et ex ea professione teneri, tanquam tacite, licet non expressim, ad tempus facta, scilicet dum inde maneret episcopus. Cujus rei fortissimum argumentum esse, quod utique non teneretur, si alterius provinciae fieret episcopus. Saepius promissionibus conditiones quaedam inesse tacite intelliguntur, quamvis non exprimantur, veluti cum dos alicui, propter certam matrimonii spem, absolute promittitur. Non minus enim subest tacita conditio, scilicet ut ita demum promissio teneat, si nuptiae sequantur. Item, ut in Digesto est, cum inter locatorem et conductorem convenit, ne conductor inter tempora locationis de fundo expellatur; quamvis nihil exprimatur de solutione pensionis, tamen verisimile est ita convenisse de non expellendo conductore, si pensionibus pareat et, ut oportet, colat. Cum autem, ut adjungit episcopus, ad Londoniensem sedem translatus professionem archiepiscopo minime fecerit, nihil equidem ei debere dicit, scilicet nec suo, etiam Londoniensis Ecclesiae nomine. Semel enim liberatus, nec per eam in potestatem recidit, sicut nec de jure fori filius familiae, cum extraneae personae filius adoptivus sit, secum tamen patrem adoptivum in potestatem trahit. Magis autem per eam ipsam liberatam dici convenit: praesertim cum de jure non filia, sed mater Cantuariensis Ecclesiae sit; sicut et a prima constitutione Ecclesiae in Anglia, diebus quinquaginta duorum apostolicorum fuisse perhibetur, et in scriptis authenticis legitur: sicut etiam beatus Gregorius, in ea Christianitatem renovans, censuit et ordinavit ut deinceps esset prout ejusdem scripta testantur; quamvis secus obtinuerit, occasione paganitatis quae mox Londoniae nequivit exstirpari. Propterea sedes archiepiscopalis praeter ordinem esse coepit, et hactenus manet, Cantuariae: ubi primo renovata est, et inde paulatim per Angliam propagata, reclamantibus tamen assidue Londoniensibus episcopis. Sic igitur bona fide, justisque rationibus se liberum proclamans episcopus, velut semel per auctoritatem apostolicam manumissus et exemptus, nec unquam deinceps novae subjectionis servituti suppositus, et inobedientiae se reum in nullo probat, tanquam nec obedientiae debitorem.
1.12
Si replicat archiepiscopus quod saltem tanquam apostolicae sedis legato sibi tenebatur obedire, contra id episcopus oppositae appellationis et recusationis obstaculum objicit: qui se solum domino papae deinceps subjectum fuisse manifeste convincit. Addit etiam quod jure legationis nondum habet archiepiscopus jurisdictionem in Anglia. Siquidem Romanae sedis legatus ut legatus Caesaris est, scilicet praeses vel corrector provinciae vel proconsul. Sic autem in Digesto est:« Proconsuli jurisdictio, scilicet contentiosa, prius non competit quam in provinciam venerit.» Item:« Praeses in provinciae homines tantum imperium habet, et hoc, dum in provincia est.» Nec igitur, ut infert episcopus, potest aliquatenus archiepiscopus ut legatus in Angliam advertere, cum nec in ea sit, nec in eam post tempus legationis venerit.
1.13
Sic itaque concludit episcopus sententiam excommunicationis in se latam nullatenus tenere: tum quia prius praeter ordinem lata est, cum in se nihil notorium criminis sit, tum quia prius appellavit, tum quia de archiepiscopi jurisdictione non sit.
1.14
Archiepiscopus ad haec: Quamvis, inquit, praedicta in episcopo notoria non sint, quia tamen publice de eo dicuntur et creduntur, ob ea juste damnatus est; et praeter observationem ordinis judiciarii: maxime quia in multis libertas et dignitas Ecclesiae, per ejus, sicut ipsemet loquitur, dissimulationem et patientiam periclitata sit. Quem ob hoc etiam extra ordinem puniri justum et utile fuit, ut alii rebelles et turbatores Ecclesiae magis terreantur, et resipiscant, cum sibi dubitare non debeant inferendum quod tanti nominis et potestatis viro jam viderint illatum. Saepius enim contra strictum rationis tenorem, et institutionis solitum ordinem, necessitatum varietas multa fieri suadet et urget. Quia, sicut ait papa Innocentius:« Aliud est ordo legitimus, aliud usurpatio quod fieri tempus impellit.» Sed Silvester papa similiter in quosdam adversarios suos animadvertisse legitur, sicut ipsemet scribit. Ait enim:« Usiliarius Patricius mandavit me ad se pacifice venire, et pro quibusdam ecclesiasticis dissitationibus in palatium principis, ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum et populum, qui mecum veniebat, nisi me solum et Vigilium diaconum meum-- me vero vi retentum miserunt in exsilium, in quo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego tamen non dimisi, nec dimitto propterea officium; sed cum episcopis, quos congregare potui, eos qui talia erga me egerunt anathematizavi.» Idem Vigilio:« Habeto cum his, qui tibi consentiunt, plenae damnationis sententiam; sublatumque tibi nomen ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus judicio, et apostolica a nobis auctoritate, damnatus.» Ad hujus igitur exemplum, quod de crimine, quamvis non notorio, tamen sibi manifesto et indubitato, rectissime, quamvis extra ordinem, damnaverit episcopum, congrue sibi videtur archiepiscopus allegare; quasi de jure facere potuerit et fecerit, praesertim cum et domini papae vice fungatur, cujus etiam legatus est.
1.15
Episcopus contra: Non exemplis, inquit, sed legibus judicandum est; nec quid factum sit Romae, sed quid fieri debuit, attendendum est. Licuit quidem semper et licet domino papae contra jus strictum saepius agere, maxime cum necessitas postulet. Quamvis enim legibus vivat, legibus tamen solutus est. Et sicut Christus in se sacramenta nostra complevit, non aliqua sui necessitate, sed nos ad imitandum provocandi voluntate: sic etiam dominus papa saepe canonibus obtemperat, non quod necesse habeat, sed ut ejus auctoritas et exemplum alios ad obtemperandum urgeat. Saepius etiam eis non stat. In ejus siquidem potestate est sicut novos condere, sic et veteres moderari, vel temperando vel aggravando, nonnunquam etiam eorum censuram penitus omittendo, vel contra faciendo. Quam utique potestatem solus accepit, et sibi soli continue retinet, et, cum vices suas saepius aliis credat, in partem quidem vocat sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Quibus etiam si quandoque laxius indulget, non tamen eatenus ut liceat eis aliquid vel extra metas antiquitatis, praesertim quas auctoritate Veteris et Novi Testamenti tenentur observare. Nam nec etiam domino papae licet has transgredi, sicut est testis Zosimus papa:« Contra Patrum,» inquit,« statuta aliquid concedere vel mutare nec hujus sedis potest auctoritas.» Apud nos inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui dicta Patrum sanxere reverentiam. Et servata quidem semper, etiam a primo hominis peccato, semper antiquitas est, ut criminis reus damnetur, sed deinde, qui confessus, vel convictus, vel citatus fuerit. Nam et Adam est non prius damnatus, quam citatus et commonitus, cum dictum est ei:« Adam, ubi es?» nec prius quam confessus, cum ait:« Mulier dedit mihi et comedi.» Mala quoque Sodomae sicut scribit Evaristus papa:« Noluit Dominus audita prius judicare, quam manifeste cognosceret: cum tamen omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Unde ait: Descendam et videbo utrum clamorem opere compleverint. Cujus exemplo monemur ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque discussa quoquo modo judicemus, dicente veritatis voce: Nolite judicare, et non judicabimini. Sed nec aperte traditur, quod adversus haec aliquid egerit papa Silvester in Usiliarium et Vigilium.
1.16
Contra ordinem igitur quem etiam tam diligenter Deus ipse servavit, et ex se servandum docuit, quem etiam tam immobiliter servandum auctoritas sanctorum tradit, nunquid quod archiepiscopus egit etiam legatus obtinere debet? et non magis irritum esse? praesertim cum et simul accusator et judex non potuerit. De suspecto siquidem ait Nicolaus papa:« Quia suspecti et inimici judices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et multis probatur exemplis. Quoniam quid gratius dare quis inimico potest, quam si ei ad impetendum, quem laedere forte voluerit.» Et infra:« Hinc Justinianus imperator pius legibus suis promulgasse dignoscitur dicens: Liceat ei, qui suspectum judicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur. Ita quodam modo naturale est suspectorum judicum insidias declinare, et inimicorum judicium velle refugere.» Idem:« Anastasius etiam Pirenorum episcopus tertio vocatus, quia non occurrit, a patriarcha suo condemnatus exstiterat. Sed solum quia, cum vocaretur ad synodum, quod inimicus esset ipse qui judicabat, clamavit, a sancta Chalcedonensi synodo ad sententias illatas examinandus reservatur, sed quasi pro nihilo habita condemnatione priori.» Quod item non debeat idem accusator esse, simul et judex, testis est Augustinus dicens:« Quis sibi utrumque audet assumere, ut cujusquam ipse sit accusator et judex?» Item Fabianus papa:« Nullus unquam praesumat accusator simul esse, et judex, vel testis; quoniam in omni judicio quatuor personas semper necesse est esse: scilicet judices, non idem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se accusati:» Sicut igitur infert episcopus, ejus qui contra praecedentia omnia, tam manifeste, tam indiscrete, tam praecipitanter egit, quid nisi verborum inanis prolatio et in ventum jactatio putanda est, ut nec nomen sententiae mereatur?
1.17
Archiepiscopus addit etiam item quod cum intra diutinam exspectationem, multis saepe supplicationibus, comminationibus, dominum regem flectere studuisset, nec praevaleret, et demum in hoc esset ut securim poneret ad radicem, cum ulterius parcere nec posset nec deberet, episcopus in regis causa tam indubitanter et notorie injusta se primum adversarium, et eatenus vehementem defensorem opposuit, ut ipse etiam contra justitiae prosecutionem appellaverit. Sic consensum notorium in crimine notorio palam et inexcusabiliter ostendens: et ex hoc, quin excommunicatione, quamvis praeter ordinem facta, juste firmiterque teneatur, negare nullatenus valens.
1.18
Episcopus econtra: Non solum se, sed Ecclesiam Angliae totam, illius appellationis interpositionem consuluisse, secumque fecisse, respondit; non malis consentiendo, non mala defendendi proposito, sed ob Ecclesiae Romanae fidelitatem, suique pacem: scilicet praepediendo nimiam nimisque periculosam archiepiscopi severitatem, ne schismatis augeretur discrimen, quod etiam cum enormi Ecclesiae damno secuturum fuisse dubitari non poterat, si conatus archiepiscopi processissent: quando etiam constat humilitate patientiae melius vicisse potuisse, et jam acerbitatis multiplicatione satis periculosius regem exacerbasse. Si replicat archiepiscopus quod non eo minus, sed etiam magis notorius est mali consensus, quod in socia deprehenditur multitudine: contra episcopus magis praepeditionem schismatis probabiliter confitetur; et mali consensum prorsus diffitetur. Sed et id post secundam et etiam tertiam demum correptionem fieri debet, sicut et Dominus in Evangelio praecipit dicens:« Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; si non audierit te, adhibe tecum unum aut duos; si eos non audierit, dic Ecclesiae: quod si nec Ecclesiam audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus.» Nihil igitur, sicut concludit episcopus, virium habere sententia non indigne censetur, quae nihil etiam ordinis prorsus observare reperitur.
1.19
Archiepiscopus ad haec determinat: Tune quidem ordinem omittendum non esse, cum servari potest; cum autem non potest servari, pro servato tamen per interpretationem habendus est. Nam et alias etiam apud Deum factum est, quia fieri non potuit, pro facto tamen nihilominus accipitur; ut in eo qui baptismi seu poenitentiae sacramentum desiderat, nec implere potest.
1.20
« Huic enim,» sicut ait Cassiodorus,« Votum pro opere reputatur, scilicet propter impossibilitatem. Sed et apud homines regula juris est, in omnibus causis id pro facto accipi, in quo quis alium perhorrescit quo minus fiat; ut in codice dicitur de eo qui propter vim vel metum non appellat: nihilominus enim res jure appellationis agitabitur. Similiter itaque, sicut infert archiepiscopus, jure processisse dicit, in causa contra episcopum, quamvis non in synodo sua, quamvis sine commonitione vel citatione praemissa. Synodum etenim alienam habuit qui suam habere non potuit. Sed et pro citato et praemonito probat habendum, qui se magis etiam obtulisse debuit, ut cujus fama plurimum laborabat; quem etiam multis ex causis satagere vel commonere nequivit: primo quidem, quia magnum chaos terrarum inter se et ipsum sit; deinde, quia jamdudum apud exteras gentes peregrinus et exsul, eorumque eleemosynis sustentatus, neminem ad faciendas citationes vel commonitiones officialem habere possit, nisi forte qui se gratis et pro Deo tantum obtulerit; tertio, quia, cum aliqui quandoque missi per regis ministros capti, verberati, male tractati, incarcerati, periculoque membrorum aut mortis subditi sunt; caeteri, justo metu praepediti, legationem tam formidabilem subire deinceps ausi non sunt. Sic igitur, ut concludit, legaliter et canonice tanquam contra citatum et praemonitum episcopum, sententia processit, et firmiter obtinet.
1.21
Episcopus econtra: Non semper quod fieri debet pro facto habendum, respondit; cum fieri propter vim vel metum non potest. Namque et alias, ut in Digestis scribitur, in jure proditum est, deprehensione fieri manifestum furem. Caeterum, si cum tibi furtum facerem, abscondisti te ne te occidam, etiam si vidisti furtum fieri, attamen non est manifestum. Cum etiam, propter metum, testamentum non facis, litem non contestaris, rem non evincis, reum non accusas; non tamen vel testamentum factum, vel lis contestata, vel res evicta, vel quis accusatus. Habet etiam similibus multis similiter. Denique quod dicitur propter metum aut vim omissum pro facto accipi, non de his accipitur quae lex fieri jubet, sed de his quae ad remedium indulget; ut sunt appellationes, praescriptionum interpretationes; nam haec, si propter vim vel metum omittuntur, pro factis tamen accipiuntur, maxime si quis eas facere non ausum publice protestetur. Propterea quidem archiepiscopus ordinem etiam commonitionum et citationum observasse potuit, hinc plane convincitur, quia multo fortius excommunicationis faciendae praeparatoria praemissae timere non debuit, quia jam factae denuntiationis, passim et publice per Angliam post mittere non dubitavit, scilicet litteras suas de evitandis excommunicatis per nuntios suos ardenter praesentans, in episcoporum synodis, in publicis ecclesiarum conventibus, in procerum etiam consessibus. Cum itaque, sicut episcopus infert, ordo nullatenus vel servatus vel pro servato sit, patet quod excommunicatio, facta praeter ordinem, excommunicationis nomine digna non sit.
1.22
Archiepiscopus instat et aliter adhuc. Contra crimen, inquit, notorium appellari non potest. Nam in codice est:« Eis qui aperte manifesteque convicti sint, appellationis beneficium denegatur.» Item:« Observandum est ne quis eorum qui manifestam violentiam commiserint, audiatur appellans.» Item in Digestis:« Constitutiones quae de recipiendis appellationibus loquuntur, locum non habent in eorum personis, quos damnari publice interest.» At, ut assumit quin in rege contra Deum et ejus Ecclesiam periculosissima sit et manifesta transgressio, manifesta etiam circa sui et suorum spoliationem innocentiumque proscriptionem violentia, nec ipse diffiteri potest; quae certe palam operum evidentia testatur, super quibus etiam tam consona totius mundi detestatione convincitur. Unde, sicut infert, tanquam aperte manifesteque convictus, nec in eis appellans audiri debet, maxime cum ipsum ob ea puniri publice intersit, ut et ipse resipiscere compulsus salvetur, et Ecclesiae status reformetur. Itaque, sicut addit, in ejus causa prorsus excluditur appellatio, si nec episcopus nec aliquis pro eo vel appellare potest, vel appellans audiri debet; praesertim cum in Digestis est:« Non liceat in aliena causa cuiquam appellare.»--« Nisi forte,» sicut ibidem excipitur,« quibus mandatum est, vel negotium alienum gerunt; quod mox reus ratum habeat.» At, ut assumit, hic nec mandari nec ratum haberi potest: quod nec fieri debet. Solent item, sicut et indignum est, audiri appellantes quorum interest:« Sed hos,» sicut et ibidem est,« verum est propriam causam defendere. Propriam autem causam eam esse palam est, cujus emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet, ut cum procurator victo venditore, vel e converso; vel creditor, victo debitore, vel e converso. Causa vero regis, ut assumit, nec episcopi nec alterius quidquam interesse facit, ut intercessionem interponant; imo potius patrocinium ad corrigendum communiter Ecclesia tota fidelium adhibere debet. Quia publice interest potius tantum malum coerceri, quam, vel sub alicujus necessitatis palliatione, foveri. Non itaque, sicut concludit, in tam detestandi negotii parte aliquem, vel ab ipso rege, vel ab episcopo, vel ab alio quovis appellatio fieri potest vel facta recipi debet.
1.23
Episcopus econtra respondit, et regem et se, vel quemvis, nomine regis juste provocare potuisse: maxime quia dominus rex nunquam se justitiae subtraxerit, imo semper obtulerit; sed et instanter et satis anxie postulare non deserit sibi judices contra archiepiscopum delegari; coram quibus etiam prius satisfacere pollicebatur, dummodo securus esset, sibi postmodum satisfacturum iri: cum inter haec, contra leges et canones, archiepiscopus in eum et accusator et judex esse niteretur, contra tam manifestum gravamen, et rex et ejus nomine quivis justissime potuit appellare. Praeterea licet etiam rex appellare pro se dedignaretur, non eo minus tamen id alii fuerat indulgendum, sicut et indulgetur in causa damnandorum. Nam ut in Digestis est:« Non tantum ei qui ad supplicium ducitur provocare permittitur, verum alii quoque nomine ejus; non tantum si ille mandaverit, verum quisquis alius provocare voluerit.» Nec distinguitur utrum necessarius sit necne; creat enim humanitatis ratio omnem provocantem audiri debere: ergo, etsi ipse acquiescat sententiae; nec quaeritur cujus intersit. Quid ergo si restat, qui damnatus est, perire festinans? adhuc- putem differendum supplicium? Si hoc itaque, sicut argumentatur episcopus, admittitur in causa periculi corporis contra poenam temporalem: quanto fortius admitti debet, ubi periclitatur etiam ad mortem aeternam animae, scilicet in anathematis causa. Quanto siquidem corpore dignior est anima, tanto potentius ei subveniri debet. Item quod episcopus et alii congrue provocare potuerint et juste provocaverint, hinc, ut idem ait, palam est; quia sui plurimum, imo totius Ecclesiae, simul interfuit, scilicet ne schisma dilataretur, quin etiam contra gravamina propriae causae justae provocaverit ipse, non potest, inquit, negari.
1.24
Archiepiscopus addit et item, sibi legationem esse concessam, et animadversionis in rebelles et turbatores Ecclesiae potestatem indultam, remoto appellationis obstaculo, proptereaque nec appellationem sequentem, vel praecedentem impedisse jam factam anathematis ultionem, vel eam ullatenus infirmare.
1.25
Episcopus contra: Quamvis, inquit, sine provocationis obstaculo, non tamen contra leges et canones ipsi mandata est exsecutio. Nam, quamvis etiam liberam et generalem jurisdictionem ex mandato suscepit; non tamen ex hoc consuetum et legitimum jurisdictionis ordinem transgrediendi facultatem habuit: sicut argumento est illud in codice.« Siquando talis concessio imperialis processerit, per quam libera testamenti factio concedatur, nihil aliud videri principem concedere, nisi uti habeat legitimam et consuetam testamenti factionem: neque enim credendum est Romanum principem, qui jura tuetur, hujusmodi verbo totam observationem restitutorum multis vigiliis excogitatam atque inventam velle subverti.» Similiter itaque, sicut infert episcopus, quamvis dominus papa legationem etiam generalem et liberam archiepiscopus dederit, si forte dedit; non tamen contra legitimum et consuetum juris ordinem ei facere quidquam permisit. Qui si contra fecit, sicut utique fecisse supra probatum est, tamen etiam ipso jure cassum et irritum non eo minus est, quia legatus est, vel quia provocatio prohibita est. Item et, sicut addit episcopus, quamvis contra animadversionem archiepiscopi per dominum papam prohibita sit appellatio; non eo minus tamen sibi provocare licitum fuit. Nam et alias, ut in Digestis est:« Cum a principe appellandi nec facultas, nec fas sit, interdum et ipsius sententiam suspendit appellatio. Cum enim praeses provinciae deportandi quem in insulam, vel decurionem puniendi jus non habeat; debet tamen eum adnotare scilicet bonis ejus descriptis, quem deportandum vel puniendum putat: sic deinceps principi scribere, missa plena opinione scilicet quare deportandum vel puniendum sentiat; ut ita princeps aestimet an sequenda sit ejus sententia, demumque in insulam deportando, vel decurioni, poenam assignet.» Potuerunt itaque, sicut ibidem dicitur, appellare, non solum quando praeses principi scribit, sed etiam quando princeps de insula, seu de poena rescribit. Quid enim si praeses mendaciis apud principem oneraverit eum, quem deportandum vel puniendum laborat. Recte itaque dicitur humanitate suggerente ut, et hoc, et illo tempore, non frustra provocent, quia non adversus principem, sed adversus judicis calliditatem, provocant. Quorum etiam status interesse jubetur, provocatione interposita. Ergo, etsi abstinere ab ordine decurio jussus sit, scilicet per principem et provocaverit, poterit interim participare; cum sit hoc constitutum, et sit juris, ne quid pendente appellatione innovetur. Itaque, sicut infert episcopus, sicut a principe non sit appellandum, nonne similiter et episcopo, quem archiepiscopus per se punire de canonum censura prohibetur, licere deberet, etiam si dominus papa eum ad archiepiscopi suggestionem degradasset, appellatione tamen obviare, statumque sibi integrum retinere? Multo fortius igitur, etsi non dominus papa, sed per dominum papam archiepiscopus in ipsum, etiam sublato provocationis obstaculo, similiter advertisset, sequens tamen idem appellationis remedium ipsi subveniret; quanto magis et praeveniens, ne quid fieri posset, impediret. Et hoc igitur in excommunicationis etiam sententia non minus obtinere debere concludit episcopus, non solum si generaliter in quos animadvertendi, sed etiam si specialiter excommunicandi se potestas archiepiscopo, non obstante appellatione, concessa fuerit. Item, ut addit, quamvis appellatio, velut inhibita, sententiam infirmare non posset, infirmat tamen eam praemissa toties contra archiepiscopum tanquam domini papae postulata cognitio. Nam et utrumque decernit Sixtus papa:« Dum,» inquit,« episcopi Romanam Ecclesiam appellaverint, aut ab ea se audiri poposcerint, nullus eos interim excommunicare praesumat. Quod si aliter a quoquam fuerit praesumptum, nil erit, sed viribus carebit.» Juxta quod, etiam Anastasii Pirenorum episcopi depositionem non tenuisse supra memoratum est.
1.26
Archiepiscopus post haec ad specialia quaedam transit. Dicit enim se dudum corripuisse episcopum, quod filios sacerdotum contra canones ad sacros ordines promoverit; et inter caeteros unum ad sacerdotii gradum, in ecclesia quadam in qua ipsum patri successisse cognovit: quod incontinentiam etiam clericorum in episcopatu suo, non solum non correxerit, sed etiam pretii interventu sustinuerit. Et ob hoc se mox etiam mandatum subdedisse commemorat, nisi de tantis excessibus judicio coepiscoporum satisfaceret. Quod cum, inquit, facere neglexerit, jure in eum tanquam in praemonitum et aperte contumacem anathematis ultio facta est, nec, appellationis occasione, rata non esse debet. Nam, ut dictum est:« Per contumaciam condemnatus, si appellat, non auditur.»
1.27
Episcopus econtra, se de contumacia nititur excusare, quia nec, ut archiepiscopo, tanquam non subjectus, nec ut legato, tanquam suspecto et recusato, tenetur obedire; sed soli domino papae: maxime postquam ad eum appellaverit, et ipsius audientiam elegerit. Contumaces autem, ut in Digestis est, non judicantur, nisi qui obedire deberent et non obsequuntur, id est qui ad jurisdictionem ejus, cui negant obsequi, pertinent.
1.28
Sed et plane negat episcopus clericorum incontinentiam muneris interventu permisisse, vel eorum correctionem neglexisse. Quin imo, sicut notum esse respondit, saepius omnes communiter in synodis, et seorsum in capitulis diligenter commonuit: omnibus etiam, ut decuit, saepius publice comminatus est, et nonnullos demum digne corripuit, et emendavit. Si vero prorsus vitium exstirpatum non est, ait non imputandum sibi, sed magis delinquentium multitudini, vixque, vel nunquam, abolendae consuetudini. Quod enim a multis peccatur, multum est praesertim id malum, cui tam invincibiliter ex prima damnatione peccati subjaceat genus humanum. Quod item reprehenditur filios sacerdotum ordinasse, nec huc usque quidem confitetur concessum. Omnes quidem administrare nequaquam ignorabat prohibitum esse, sed nec omnes poterat rejicere; proptereaque quod decuit et potuit fecit. Scilicet archidiaconos suos, quibus plenior est notitia clericorum, et quorum officii est eos praesentare, diligenter adjuravit, et eis districte praecepit, ne quem contra canonum censuram admitterent, vel praesentarent. Si quid igitur contra minus canonice fieri contingit, in archidiaconos, inquit, magis redundare convenit. De filio quoque sacerdotis quem in ecclesia reperit a praedecessore suo prius institutum, et diaconum ordinatum, posteaque per se cuidam archiepiscopi clerico ad annuum canonem gravem satis, de ecclesia solvendum, ex transactione quadam dicit obligatum, et quia de residuo secum capellanum sustentare non poterat; ipsum quidem se promovisse fatetur in presbyterum: praesertim quia non alias eum indignum, sed boni testimonii satis agnovit. Si minus itaque vel in hoc vel in alio diligens fuit, etiamsi archiepiscopo tenebatur obedire, non tamen contumax et ejus mandati contemptor, ut ait, convincitur, quod judicio coepiscoporum, prout mandavit non satisfecit; quod nec illud subterfugit, nec coram illis, sine accusatore praesente, quem diffitetur excessum corrigere cogebatur. Si quid vero deliquit, domini papa censuram in nullo refugit: quod, sicut auctor est canonum, ita et ultor est transgressionis eorum.
1.29
Archiepiscopus demum ait: Quod etiam sententia, quamvis non legitima vel illicita, tamen liget, teste Parisiensi concilio in quo legitur sic:« De illicita excommunicatione lex Justiniani imperatoris, quam probat et servat, decrevit ut nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam canones hoc fieri jubent. Si quis autem adversus eam aliquem excommunicaverit, ille quidem, qui excommunicatus est, majoris auctoritate sacerdotis, ad gratiam sanctae communionis redeat. Is autem, qui non legitime excommunicaverit, in tantum abstineat a sancta communione tempus, quantum majori sacerdoti visum fuerit.» En, inquit, excommunicatio quamvis illicita, vel non legitima, tamen tenet; adeo quidem ut per majorem sacerdotem ad communionem redire, id est absolvi, debeat, qui sic excommunicatus fuerit. Et hoc igitur etiam in episcopo tenendum consequenter concludit. Item, ut addit: Si prius non tenet sententia, jam tenet cum contemnetur. Nam, ut ait Gregorius:« Sententia pastoris, sive justa, sive injusta sit, timenda est vel tenenda, ne hic qui subest, et injuste forsitan ligatur ipsam suae obligationis sententiam ex alia culpa mereatur. Is igitur, qui sub manu pastoris sui judicatur, timeat reprehendere, ne, etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumida reprehensionis superbia, culpa quae non erat, fiat. Si igitur, saltem ex sequenti scilicet contemptus culpa, vere ligatum probat episcopum; eatenus etiam, ut quamvis injusta sit sententia, tamen omnimodo vitandus sit. Sicut est in concilio Sardicensi in quo legitur sic:« Si episcopus forte iracundus, quod non esse debet, cito et aspere commovetur adversus presbyterum sive diaconum, et eum de Ecclesia exterminare voluerit; providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Et idcirco habet potestatem, is, qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur et diligenter tractetur. Ille vero episcopus, qui juste vel injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, et vel probetur ejus sententia pluribus, vel emendetur. Tamen, priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuit communione privatus, ante cognitionem, nullus debet praesumere ut communioni societ. Qui etiam, si communicare praesumpserit, et officium suum agere, gravius ex decretis puniendus arguitur. Nam in concilio Antiocheno est:« Si quis episcopus damnatus a synodo, vel si presbyter aut diaconus a suo episcopo, et ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, nullo modo liceat eis nec in alia synodo spem restitutionis, aut locum satisfactionis habere.» Item in concilio Martini papae:« Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, sive presbyter aut diaconus ab episcopo suo, et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille sive presbyter aut diaconus facere oblationem, vel matutinum vel vespertinum sacrificium in officio suo agere, sicut prius; non liceat ei, nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra reconciliari.» Item in concilio Africano:« Placuit universo concilio ut, qui excommunicatus fuerit, pro suo neglectu, sive episcopus sive quilibet clericus, et tempore suae excommunicationis, ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. Ex his igitur omnibus, sicut concludit archiepiscopus, non solum vere excommunicatus convincitur episcopus, sed etiam contemptu suo prorsus deponendus.
1.30
Episcopus econtra: Sententiam illicitam vel non legitimam dici determinat injustam, scilicet ex causa, ut cum subest culpa propter quam infertur, vel ex animo, vel cum minore culpa quam deceat forte, per iracundiam vel ignorantiam infertur, juxta illud Agathensis concilii:« Episcopi, si, sacerdotali moderatione postposita, innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, a vicinis episcopis commoneantur.» Tales etenim, ut episcopus prosequitur, sententiae cum ordinatim dantur, nec per appellationem impediuntur, quamvis injustae sint, tamen utique ligant, scilicet apud Ecclesiam, quamvis non semper apud Deum. Nam et e converso saepius tenent apud Deum, cum tamen non fiunt apud Ecclesiam. Ut enim ait Origenes:« Exit a civitate, a fide, a charitate; per haec exit de castris ecclesiae, etiam si voce episcopi non abjiciatur. Si aliquis econtra non recto judicio foras mittitur, sed si non egit, si non meretur, nihil laeditur. Interdum enim qui foris mittitur intus est, et qui foris est intus retineri videtur.» Timendam tamen et tenendam vel injustam sententiam, secundum Gregorium, fatetur episcopus, nec contemnendam, ne forte, si contemnatur, ex ipsa, sicut addit Gregorius, tumida superbia reprehensionis, culpa quae non erat fiat; scilicet ut deinceps etiam apud Deum ex contemptu teneatur, qui prius apud Ecclesiam de pastoris tantum judicio tenebatur. Hoc igitur est, sicut distinguit episcopus, ubi sententia, sicut de facto, sic de jure quidem aliqua est, licet injusta. Ubi vero, quamvis de facto, nulla tamen de jure, velut quae datur contra juris ordinem contra appellationem, contra rationem subditam, ibi quidem vere etiam injusta, sicut recte sentit episcopus, vel est, vel dici potest; nec etiam, si non servatur, vel ex contemptu convalescit. Quia quae ab initio non valent sententiae tractu temporis convalescere non possunt. Idemque qui contra eam communicaverit, vel non minus officium suum fecerit, prorsus in nullo reus est, nec poenis praemissorum canonum ullatenus subjacet. Sic igitur integrum sibi statum jure defendit, nec excommunicatum, nec absolvendum se vere probat episcopus, imo nec prorsus ex aliquo vel prius, vel post facto, reum.
2.1
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. I
2.1
. Quoniam enormis quaedam consuetudo in quibusdam locis contra sanctorum Patrum constitutiones invaluit, ut sub annuo pretio sacerdotes ad ecclesiarum regimen statuantur, ne id fiat, modis omnibus prohibemus. Quia dum sacerdotium sub hujusmodi mercede venale disponitur, ad aeternae retributionis praemium consideratio non habetur.
2.2
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. II.
2.2
Non satis viriliter avaritia in populo arguitur, si ab his qui in clero constituti sunt, et praecipue qui contempto saeculo religiosorum nomen profitentur, et regulam modis omnibus non cavetur. Prohibemus igitur, ne ab his, qui ad religionem transire voluerunt, aliqua pecunia requiratur: neve prioratus aut capellaniae quaelibet monachorum aut clericorum annua distractione vendantur, neque ab eo, cui regimen ipsarum committitur, pro illarum commissione ullum pretium exigatur. Hoc autem simoniacum esse sanctorum Patrum auctoritas manifeste declarat. Unde quisquis hoc de caetero praesumpserit, tam qui dederit, tam qui accepit, partem secum simoniae non dubitet habiturum. Pro sepultura quoque chrismatis et olei perceptione nulla cuiquam pretii exactio intercedat: neque sub obtentu alicujus consuetudinis reatum suum aliquis tueatur, quia, diuturnitas temporis non minuit peccata sed auget.
2.3
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. III.
2.3
Quia in quibusdam episcopatibus decani quidem vel archipresbyteri ad agendas vices episcoporum seu archidiaconorum et terminandas causas ecclesiasticas sub annuo pretio statuuntur, quod ad sacerdotii gravamen et subversionem judiciorum non est dubium redundare, id ulterius fieri districtius prohibemus: quod qui fecerit, removeatur a Domino. Episcopus quoque cum hoc in sua dioecesi sustinuerit, et ecclesiastica judicia sua patitur dissimulatione subverti, canonica districtione plectatur.
2.4
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. IV
2.4
. Non magnopere antiqui hostis invidia infirma membra Ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabilia ejus et electos quosque nititur supplantare, dicente Scriptura:« Es de ejus electis.» Multorum siquidem casum operari se putat, ubi pretiosius aliquod membrum sua calliditate detractum. Inde nimirum est quod se in angelum lucis more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicas ponderandas de claustris suis educit. Unde ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rerum actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, de praesentis assensu concilii statuimus, ut nullus omnino post votum religionis, post factam in aliquo religioso professionem, ad physicas legesve mundanas legendas permittatur exire. Si vero exierit, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierit, sicut excommunicatus ab omnibus evitetur, et in nulla causa si patrocinium praestare tentaverit, audiatur. Reversus autem, in choro, capitulo, mensa et caeteris, ultimus fratrum semper existat, et nisi ex misericordia forte apostolicae sedis, totius spem promotionis amittat.
2.5
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. V.
2.5
Quamvis grave nimis et divini dignum animadversione judicii habeatur quod laici quaedam quod sacerdotum est, in ecclesiasticis rebus usurpant, majorem tamen incutit formidinem ac dolorem, quod fomitem sui erroris in ipso Deo dicuntur aliquoties invenire, dum quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum aliorumque praelatorum ecclesiae decimas eis et ecclesiarum dispositionem indulgent, et in devia mortis compellunt, qui praedicatione ipsorum ad vitae viam fuerant revocandi. De quibus dicit Dominus per prophetam:« Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem provocant animas eorum.» Unde statuimus, ut quisquis alicui laico in saeculo remanenti ecclesiam decimamve concesserit, a statu suo, tanquam arbor quae inutiliter terram occupat, succidatur, et donec emendet suae ruinae jaceat dolore prostratus.
2.6
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. VI.
2.6
Majoribus ecclesiae beneficiis in sua integritate manentibus indecorum nimis esse videtur, ut minores clericorum praebendae recipiant sectionem. Idcirco ut, sicut in magnis ita in minimis quoque membris suis firmam habeat Ecclesia unitatem, divisiones praebendarum aut dignitatum permutationes fieri prohibemus.
2.7
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. VII.
2.7
Plures clericorum et quod merentes dicimus eorum quoque qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt, dum communes usuras quasi manifestius damnatas exhorrent, commodata pecunia indigentibus possessiones eorum in pignus accipiunt, ut provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco generalis concilii decernit auctoritas, ut nullus a modo constitutus in clero vel hoc vel aliud usurae genus exercere praesumat. Et si quis hactenus alicujus possessionem data pecunia sub hac specie in pignus accepit, deductis expensis si sortem suam de fructibus inde percepit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere revertitur ad dominum. Quod si post hujusmodi constituta in clero quispiam exstiterit quod detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte beneficium ecclesiae fuerit, quod redimendum ei de manu laica hoc modo videatur.
2.8
II. CAPITULA CONCILII ALEXANDRI TERTII HABITI TURONIS. CAP. VIII.
2.8
In partibus Tolosae damnanda haeresis dudum emersit, quae more cancri paulatim se ad loca vicina diffundens, per Guasconiam et alias provincias quam plurimos jam infecit. Quae dum in modum serpentis infra suas revolutiones absconditur, quanto serpit occultius, tanto gravius Dominicam vineam in simplicibus demolitur. Unde contra eam episcopos et omnes Domini sacerdotes in illis partibus commorantes vigilare praecipimus, ut sub interminatione anathematis prohibere, ne ubi cogniti fuerint illius haeresis sectatores, receptaculum eis in sua terra aut praesidium impertiri quisquam praesumat. Sed neque in venditione aut emptione aliqua cum eis communio habeatur, ut solatio saltem humanitatis amisso, ab errore viae suae resipiscere compellantur. Quisquis autem contra haec venire tentaverit, tanquam particeps iniquitatis eorum, anathemate feriatur. Illi vero si deprehensi fuerint, per catholicos principes custodiae mancipati, omnium bonorum amissione multentur. Et quoniam de diversis partibus crebro in unum latibulum conveniunt, et praeter consensum erroris nullam cohabitandi causam habentes in uno domicilio commorantur, talia conventicula et investigentur attentius, et si inventi fuerint, canonica severitate vetentur.
3
III. JURAMENTUM MAGISTRI GIRARDI PUCELLE ET ALIORUM A SCHISMATE REDEUNTIUM.
3
Ego Girardus refuto et anathematizo omnem haeresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam Catholicam, et praecipue schisma et haeresim Octaviani et Guidonis Cremensis. Ordinationes quoque eorum irritas esse pronuntio, et a modo ut antea obediens et fidelis ero domino papae Alexandro ejusque successoribus Catholicis. Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
4.1
IV. NARRATIO THOMAE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS De ampulla olei sancti, quo reges Angliae ungi debent in coronatione, sibi divinitus ostensa.
4.1
Quando ego Thomas Cantuariensis archiepiscopus exsul ab Anglia fugiebam ad Franciam, veni ad papam Alexandrum, qui tunc Senonis erat, ut ei ostenderem consuetudines malas et abusiones quas rex Anglorum in Ecclesiam introducebat. Una autem nocte, cum essem in ecclesia Sanctae Columbae in oratione, rogavi Reginam virginum, ut daret regi Anglorum et haeredibus suis propositum et voluntatem emendandi se erga Ecclesiam et quod Christus pro sua misericordia ampliori dilectione ipsum diligere faceret Ecclesiam. Statim apparuit mihi beata habens in pectore istam aquilam auream, et in manu sua tenens parvam ampullam lapideam; et accipiens aquilam de pectore suo, ampullam inclusit et aquilam cum ampulla in manu mea posuit, et haec verba per ordinem mihi dixit:« Ista est unctio, de qua ungi debent reges Anglorum, non isti qui modo regnant seu regnabunt, quia maligni sunt et erunt, et propter peccata sua multa amiserunt et amittent. Sunt autem reges Anglorum futuri, qui unguentur unctione ista, benigni et pugiles Ecclesiae erunt. Nam isti terram amissam a parentibus pacifice recuperabunt, donec aquilam cum ampulla habeant. Est autem rex Angliae futurus, qui post unguetur unctione ista, qui terram amissam a parentibus, scilicet Normanniam et Aquitaniam, recuperabit suis. Rex iste erit maximus inter reges, et est ille qui aedificabit multas ecclesias in terra sancta, et fugabit omnes paganos a Babylone, et in eadem plures ecclesias aedificabit, et quotiescunque rex portabit aquilam in pectore, victoriam habebit de inimicis, et regnum ejus semper augmentabitur. Tu autem futurus es martyr.» Et tunc rogavi beatam virginem ut ostenderet mihi ubi custodirem tam pretiosum sanctuarium. Quae dixit mihi:« Est vir in civitate ista, Willelmus monachus Sancti Cypriani Pictavensis, ejectus injuste ab abbate suo de abbatia, qui rogat papam ut abbatem suum compellat, ut eum in abbatiam reducat. Trado tibi aquilam cum ampulla, ut eam ad civitatem Pictavensium portet, et in ecclesia Sancti Gregorii, quae est juxta ecclesiam Hilarii, eam abscondat in capite ecclesiae versus occidentem sub lapide magno. Ibi invenietur tempore opportuno et erit unctio regum Anglorum. Capi... paganorum erit causa inventionis istius aquilae.» Et haec omnia sibi tradidi inclusa in quodam vase plumbeo.
4.2
PROPHETIA ANTIQUA CIRCA DICTAM AMPULLAM ET REGIBUS ANGLIAE, ETC.
4.4
Anno a creatione mundi sex millibus, quingentis LXXXVII annis, lilium regnans in nobili parte mundi movebitur contra semen leonis, et veniet in terram leonis, et stabit in agro inter spinas regionis illius. Tunc Filius hominis veniet ferens tres feras in brachio, cujus regnum est in terra lunae. Cum magno exercitu transibit aquas, et ingredietur in terram leonis carentis auxilio, quia bestiae regionis suae pellem suam dilaceraverunt. Illo anno veniet aquila a parte orientali, alis extensis sub sole, cum multitudine pullorum suorum, in adjutorium Filii hominis. Illo anno multa castra destruentur: terror magnus erit in mundo; et in quadam parte leonis erit bellum inter plures reges. Illa die erit diluvium sanguinis et lilium perdet coronam, de qua postea Filius hominis coronabitur. Per quatuor annos sequentes fient in mundo praelia multa inter fidem tenentes, et major pars mundi destruetur. Caput mundi erit in terram declinatum. Sed Filius hominis cum aquila praevalebit. Tunc erit pax in toto orbe terrarum et copia frugum. Et tunc Filius hominis admirabile signum sumens transibit ad terram promissionis, quia primo causae promissa tunc adimpleta permanebunt.
4.5
Aquila est imperator; Filius hominis est rex noster; lilium est rex Franciae; leo est dux Burgundionum et dictus rex noster habet dictam aquilam cum ampulla.
5.1
V. COLLOQUIUM INTER CARDINALES ET ARCHIEPISCOPUM.
5.1
Haec est actio, quae celebrata est inter dominum Cantuariensem et regem Anglorum, inter Gisortium et Triam in praesentia cardinalium, Willelmi de Papia cardinalis presbyteri Sancti Petri ad Vincula, Odonis diaconi cardinalis Sancti Nicolai de carcere Tulliano.
5.2
Dominus Cantuariensis, in octavis beati Martini, advenit de Burgundia in regionem Wolcasinum ad Triam oppidum ad colloquium cardinalium qui a rege Anglorum a Cadomo occurrerent archiepiscopo ad Gisortium. Consederunt pariter inter Gisortium et Triam duo illi cardinales cum archiepiscopo Rotomagensi et multi alii ex parte regis: archiepiscopus quoque Cantuariensis sedis apostolicae tunc nuntiatus legatus et cum eo exsules ejus Joannes Salesberiensis cum Herberto de Boseham, Lombardus de Placentia, Alexander Wallensis, Gaufridus prior de Panteneia et Garinus canonicus, Robertus et Gilbertus canonici capellani Cantuariensis, Joannes Cantuariensis, Alanus, Ricardus, Henricus et multi alii. Coeperunt cardinales multa proponere de charitate domini papae et sollicitudine multa qua cruciabantur quotidie, pro procuranda pace et securitate domini papae, Cantuariensis et suorum. Inde de suo adventu de urbe Romana, et laboribus et periculis itineris sui quod fecerant, exeuntes ab urbe mense Martio jam medio et pervenientes in Northmanniam mense Novembrio; deinde de magnitudine regis Anglorum et de necessitate Ecclesiae Romanae, quae multa beneficia habere solebat de rege et regno ejus, quibus tunc carebat, occasione discordiae hujus. Deinde de malitia temporis, deinde de amore et beneficiis quibus rex Angliae providerat Cantuariensi, et de honore quem ei semper exhibuit. His subjunxerunt querelas et injurias, quibus rex a Cantuariensi se laesum esse conquerebatur, imponens ei inter caetera, quod ei excitaverat guerram regis Francorum: ad ultimum quaesierunt consilium: quomodo indignationem tanti principis placare possent, quia, inquiunt, sine multa humilitate et moderatione et magni honoris exhibitione, remedium tantis periculis adhiberi non poterit.
5.3
Haec autem dicebant consulto, ut animum ejus terroribus frangerent, vel ad indignationem provocarent: quo vel minus sapienter vel minus humiliter responderet. Dominus vero Cantuariensis in omni humilitate et mansuetudine spiritus, sereno vultu, radiantibus oculis, et rosea facie, lingua Latina, facundissime et disertissime primum gratias agit domino papae de charitate et sollicitudine quam habebat erga se et coexsules suos: mirante omni multitudine, quae aderat, super prudentiam et responsum ejus. Ad singula enim quae illi proposuerant, seriatim et eodem ordine respondet, rationibus veris et probabilibus, querelas regis evacuans et injurias Ecclesiae et damna intolerabilia patenter exponens. Et quia humilitatem et delationem honoris ab eo exigebant, respondit se libentissime omnem humilitatem exhibiturum, et honoris et reverentiae domino suo regi quantumcunque posset salvo honore Dei, et libertate Ecclesiae, et personae suae honestate et possessionibus ecclesiarum. Et si iis videretur aliquid adjiciendum, rogavit cardinales ut consilium darent, dicens se habere propositum acquiescendi salva libertate conditionis, professionis et ordinis. Responderunt illi se non venisse ut ei, sed ut eum consulerent et reconciliationis tentarent viam. Quaesierunt dehinc cardinales ab archiepiscopo, an in sua provincia vellet promittere observantiam consuetudinum Clarendoniae, id est Cleri- Damni: quibus, secundum quod rex eis persuaserat, muneribus magnis datis et majoribus promissis, reges Anglorum audierant usos fuisse antecessorum suorum archiepiscoporum temporibus: et sic sopitis omnibus querelis in gratiam redire et repetere sedem suam et administrationem et pacem sibi et suis. Ad haec respondit archiepiscopus, nullum praedecessorum suorum ab aliquo regum ad hanc professionem fuisse arctatum: neque se Deo auctore promissurum unquam ut observet consuetudines quae Dei legibus patenter adversantur: quae sedis apostolicae convellunt privilegium; quae Ecclesiae perimunt libertatem; quas dominus papa Senonis in illorum et multorum praesentia condemnavit:« Et ego, inquit, domini papae secutus auctoritatem, quasdam earumdem consuetudinum cum observatoribus suis anathematizavi, sicut in multis jam conciliis catholica Ecclesia fecisse dignoscitur. Ideo ipsum scriptum regiarum constitutionum quas apud Cleri- Damnum statuisse dignoscitur, cum pravitatibus quae in eo continentur in irritum duxi ac quassavi: praesertim eo quod non appellatur ad sedem apostolicam.»( Vide quae diximus in praefatione).
6.1
VI. SUMMA CAUSAE INTER REGEM ET THOMAM.
6.1
De prima manifestae inter dominum Cantuariensem et dominum regem discordiae causa.
6.2
Henricus, nobilis rex Anglorum, dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegaviae, venit Londoniam Kalendis Octob. anno Verbi incarnati 1163, et archiepiscopus Cantuariensis Thomas et Eboracensis Rogerius et omnes episcopi Angliae. Sola autem et summa causa concilii fuit, ut metropolitanus Cantuariensis totius Angliae primas esse solemniter monstraretur; cui solus in hoc Eboracensis obviavit: cum ecce praeter spem omnium, rex Anglorum quaedam satis dura proponere coepit.
6.3
Primo enim conquestus est de archidiaconorum violentia, quod aliorum delicta in sua verterent lucra, quod peccatorum pretia exigant, et de his suos supra modum luxus exerceant, cum tamen peccantibus debitam correctionem non impendant: dixitque se velle, ne archidiaconi quemquam quantumcunque infamem super aliquo crimine conveniant, praeter officialis sui conscientiam. Moxque ad aliud sermonem vertens:« Cogito, inquit, cogitationes pacis, moveorque multum pro bono pacis, quae in regno meo clericorum malitia perturbatur, qui rapinas et furta perpetrant, et homicidia plerumque. Peto igitur et volo, ut tuo, domine Cantuariensis, et coepiscoporum tuorum consensu clerici in maleficiis deprehensi vel convicti vel confessi exauctorentur illico, et mox curiae meae lictoribus tradantur, ut omni defensione ecclesiae destituti, corporaliter puniantur. Volo etiam et peto, ut in illa exauctoratione, de meis officialibus aliquem interesse consentiatis, ut exauctoratum clericum mox comprehendat, ne qua ei fiat copia corporalem vindictam effugiendi.»
6.4
Ad haec, dominus Cantuariensis, cum super petitionis hujus responso nec usque mane impetrare posset inducias, secessit in partem cum episcopis suis. Moxque hinc inde allegatum est: episcopi dicebant secundum leges saeculi clericos exauctoratos curiae tradendos, et post poenam spiritualem, corporaliter puniendos, quoniam quo digniores sunt ex privilegio, eo deteriores judicantur in delicto; et quo deteriores in delicto, eo graviori sunt afficiendi supplicio.« Non ergo mirum, inquiunt, et privationem ordinis sequatur supplicium corporis.» Id ipsum etiam non solum legibus, sed etiam authenticis probabant exemplis; Levitas Veteris Testamenti proponentes in medium, quos reos forte flagitii lege prohibiti, sequebatur mors corporis; vel juxta similitudinem criminis, multatio in membris.
6.5
Dominus vero Cantuariensis sacris canonibus consentiens, in contrarium allegabat, asserens omnino injustum fore, et contra canones, et contra Deum, si ob unius punitionem delicti, duo quis subeat judicia.« Nec enim Deus judicat bis in idipsum.»-- Quod enim, inquit, judicat Ecclesia, aut justum est aut injustum: sed non dabis injustum, erit ergo justum. Quod, cum non contineat absolutionem, continet damnationem. Si ergo damnatur reus, cum exauctoratur, non debet aliud judicium inchoari ad ejusdem condemnationem peccati. Ad haec quoque cavendum est, inquit, nobis, ne nostro consensu opprimatur et pereat libertas Ecclesiae: pro qua, exemplo summi sacerdotis nostri, ex officio tenemur usque ad mortem certare. Nondum autem usque ad mortem restitistis.»
6.6
Ad haec episcopi pereuntem ecclesiae libertatem nullum periculum afferre ecclesiae dicebant; sed, aiunt, Potius nunc expedit, ut pereat, ne toti pereamus. Faciamus ergo quod rex petit; alioquin peribit fuga a nobis, et non erit, qui requirat animas nostras. Regi vero consentientes, haereditate possidebimus sanctuarium Dei, et in possessionibus ecclesiarum nostrarum securi dormiemus. Malitiae etiam temporis hujus multa indulgenda sunt.[ Hoc enim dictum est propter schisma, quod tunc fuit in Romana Ecclesia: erat namque apud Alemanniam quidam antipapa.] Haec dicebant episcopi, tanquam diei malitia sua non sufficiat, nisi et ipsa augeatur per malitiam episcoporum.
6.7
Ad haec dominus Cantuariensis zelo domus Dei succensus:« Video, inquit. vos vestras inertias sub specie sustinentiae consolari, et dispensationis vestrae praetextu, sponsae Christi libertatem suffocari. Et quis vos fascinavit, o insensati pontifices? Quid prudenti vocabulo dispensationis manifestam iniquitatem vestram contegitis? Quid vocatis dispensationem, totius Ecclesiae Christi dispendium? Rebus vocabula serviant; non cum rebus pervertantur vocabula. Quod autem dicitis, malitiae temporis multa fore indulgenda; assentior certe, sed non ob id peccata accumulanda esse peccatis. Potens est Deus Ecclesiae suae conditionem facere meliorem, quamvis non efficiamini deteriores. Nunquid impotens est Deus subvenire sanctae Ecclesiae, nisi per vitia doctorum Ecclesiae? Arbitror vos compati infirmitatibus Christi, quasi impotens sit sponsam suam erigere, nisi sensibus nostris adjuvetur. Revera tentat vos Deus. Quaeso namque, quando se debent episcopi offerre discrimini? Nunquid in tranquillitate et non in discrimine? Erubescitis certe fateri, quod in tranquillitate. Restat ergo, ut cum in Ecclesia est perturbatio, pastor ecclesiae opponat se periculo. Nec enim majoris meriti fuit olim episcopis, in suo sanguine Ecclesiam Christi fundare quam nostris temporibus pro Ecclesiae libertate sanguinem fundere. Et ego quidem, Deo teste, affirmo, non esse nobis tutum a forma illa recedere, quam a sanctis patribus nostris accepimus. Nec nos quemquam morti debemus exponere, cum etiam judicio sanguinis nobis non licet interesse.»
6.8
Haec verba mox ad regem relata sunt. Videns illico quamplures Ecclesiae, non dico columnas, sed arundines, vento agitari et trepidare, audito quod non per omnia voto regis essent parituri. Et certe statim ante minas cessissent, nisi domini Cantuariensis constantiam persensissent. Videns autem rex, quod in verbo illo, ubi voluit proficere, non valuit, citius ad alia se convertit, sciscitans ab eis, si consuetudines suas regales essent ei per omnia servaturi. Dominus vero Cantuariensis cum consilio locutus.« Etiam, inquit, in omnibus; salvo tamen per omnia et in omnibus ordine nostro. Et cum postea id ipsum rex a singulis ex ordine quaereret, erat quidem tunc vox illa in ore omnium. Cum vero diutius instaret, volvens et revolvens, si consuetudines suas regales absolute et absque apposita ordinis sui salvatione, simpliciter omnino se ei servaturum promitteret dominus Cantuariensis; a Christi vicario, quod voluit, obtinere non valuit. Turbatus est ergo rex vehementer, et omnis Jerosolyma cum illo: subitoque in illa spiritus vehementia exsiliens, Londonia discessit universis negotiis suis infectis, et ratiociniis pendentibus. Videres tunc murmur in populo, commotionem in clero. Episcopi turbati et tremuli, regem abeuntem sunt prosecuti; metuentes, se non prius regem inventuros, quam audirent se omnia bona sua perdituros. Moxque operati sunt cum rege occultam conventionem, omni mentione Dei et ordinis sui postposita: et tam facile regis petitioni assensum praebuerunt, ut viderentur consensisse antequam ille petisse, adeo ut qui inter eos aestimabantur scientiores, ad opprimendam Ecclesiae libertatem fierent proniores. Cantuariensis autem solus praesul resedit, considerans ad dextram et ad sinistram; nec fuit qui cognosceret eum. Requirebat in fratribus solatium; at illi abierunt retro, et jam cum illo non ambulabant. Pacem denique peecatorum videns, et sibi undique imminere discrimen:« Unum, inquit, locutus sum; quod terreni regis regales nullatenus servarem consuetudines, nisi salvo in omnibus ordine meo.» Ob id offensam regis incurri: ob id episcopi mei dereliquerunt me; ob id totius orbis oculos offendi. Sed quid? Velit, nolit mundus: ego cum mortali paciscens homine, nullo unquam tempore Dei mei et ordinis mei immemor ero, Deo volente. Absit a me, ut cujusquam mortalis metu vel gratia Deum inveniar contempsisse! Si angelus de coelo venerit, et tale mihi consilium dederit, anathema sit.»
6.9
De compromissione et consensu archiepiscoporum et omnium episcoporum super consuetudinibus regni.
6.10
Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto, papatus Alexandri anno sexto, illustrissimi regis Anglorum Henrici II anno undecimo in praesentia ejusdem regis facta est haec recordatio vel recognitio cujusdam partis consuetudinum, et libertatum, et dignitatum antecessorum suorum, videlicet regis Henrici avi sui, et aliorum, quae observari et teneri deberent in regno. Et propter dissensiones et discordias, quae emerserant inter clerum et justitias domini regis, et barones regni, de consuetudinibus et dignitatibus regni, facta est ista recordatio vel recognitio coram archiepiscopis, et episcopis, et clero, et comitibus, et baronibus, et proceribus regni. Et easdem consuetudines recognitas per archiepiscopos et episcopos, et comites et barones, et per nobiliores et antiquiores regni, Thomas sanctae memoriae Cantuariensis archiepiscopus, et Rogerus Eboracensis archiepiscopus, et Gilbertus Londoniensis episcopus, et Henricus Wintoniensis episcopus, et Nigellus Eliensis episcopus, et Willelmus Norwicensis episcopus, et Robertus Lincolniensis episcopus, et Hilarius Cicestrensis episcopus, et Joselinus Saresberiensis episcopus, et Ricardus Cestrensis episcopus, et Bartholomeus Exoniensis episcopus, et Robertus Herefordensis episcopus, et David Menevensis episcopus, et Rogerus Wigorniensis electus, concesserunt, et in verbo veritatis viva voce firmiter promiserunt tenendas et observandas domino regi et haeredibus suis, bona fide, et absque malo ingenio, praesentibus istis: Roberto comite Legecestriae, Reginaldo comite Cornubiae, Conano comite Britanniae, Joanne comite de Augo, Roberto comite de Clarend., comite Gaufredo de Mandavilla, Hugone comite Cestrensi, Willelmo comite de Arundel, comite Patricio, Willelmo comite de Ferrariis, Ricardo de Luci, Reginaldo de sancto Walerico, Rogerio Bigot, Reginaldo de Warennis, Richerio de Aquila, Willelmo de Braiosa, Ricardo de Cambilla, Nigello de Mowbray, Simone de Bello- Campo, Humfrido de Boun, Mattheo de Herefordia, Waltero de Meduana, Manasse Biseth Dapifero, Willelmo Malet, Willelmo de Curci, Roberto de Dunstanvilla, Joselino de Baillolio, Willelmo Lanvalis, Willelmo de Caisneto, Gaufrido de Ver, Willelmo de Hastinga, Hugone de Morevilla, Alano de Nova Villa, Simone filio Petri, Willelmo Malduit Camerario, Joanne Malduit, Joanne Mariscallo, Petro de Mara, et multis aliis proceribus et nobilibus regni, tam clericis quam laicis.
6.11
Consuetudinum vero et dignitatum recognitarum quaedam pars in praesenti scripto continetur. Cujus partis capitula haec sunt:
6.12
CAP. I. De advocatione, etc.
6.13
Facta est autem praedictarum consuetudinum et dignitatum recordatio regiarum a praefatis archiepiscopis, et episcopis, et comitibus, et baronibus, et nobilioribus et antiquioribus regni, apud Clarendonam, quarta die ante purificationem Sanctae Mariae perpetuae virginis, domino Henrico filio regis cum patre suo domino rege ibidem praesente.
6.14
De exsilio et proscriptione domini Cantuariensis et propinquorum ejus.
6.15
Thomas igitur, Deo dignus archiepiscopus Cantuariensis, juxta sanctorum Patrum instituta, quae ad ecclesiam suam juste pertinere cognovit, congregata conservare et dispersa revocare satagens, praedia Ecclesiae a praedecessoribus suis minus juste donata vel dimissa, variis tunc de causis, his qui nimia potestate praediti vel affinitate ipsius conjuncti erant, revocare et pristinum jus Ecclesiae reformare nitebatur, quoniam oeconomo Ecclesiae ecclesiastica praedia colere et augere, non negligere nec minuere licet. Clericos etiam qui de curia regis erant, cum eorum deprehenderet incuriam, et caetera omnia quae ad ecclesiasticam jurisdictionem pertinent, ita sibi vindicabat, ut sacrilegi et rerum ecclesiasticarum invasores, cum quibusdam episcopis, et simili schemate clericis, regem et omnem ejus familiam adversus sanctum Domini exasperarent, et in tantum exacuerent, ut post compromissionem illam factam apud Clarendonam, circa proximum Sancti Michaelis festum, praefatus archipraesul Northamtoniam quasi ante tribunal Caesaris judicandus citaretur. Die statuta, cum ei pro certo intimatum esset quosdam ex regalibus in mortem suam conspirasse, quia interiorem hominem veste sacerdotali, juxta hoc quod dicitur:« Sacerdotes ejus induam salutari,» jam pridem induerat, nunc exteriorem indumento sacerdotis superficiario sub birro secretius munivit, crucem propriis manibus bajulans, ne a se suae passionis elongaretur exemplum. Archiepiscopus igitur nobilis, solo Deo comitatus, cum ab universis et super multis causis impeteretur, ne stans personam sacerdotis oneraret, residens, quod ei divinitus inspiratum est, mirifice respondit majorem scilicet a minoribus suis non debere ad judicium vocari, neque eorum sententia ligari. Ordo enim confunditur, si pastorem ovis feriat, si discipulus magistrum, si filius patrem verberet. Non enim ita pretiosius aurum est plumbo, sicut sacerdotalis dignitas regia potestate sublimior. Laici vero suffraganei sui, imo jam nunc magis refraganei, eum haec dicentem et sedem apostolicam appellantem nihilominus condemnaverunt. Sed vir sanctus clam ut potuit paucis comitatus, appellationem suam prosequens, sanctissimum papam Alexandrum tertium Senonis invenit, et ad pedes ejus se provolvens, causam sui adventus non ignoranti exposuit. Posteaque, ut pro certo cognitum est, juri archipraesulatus sui in manu domini papae resignavit, expostulans ut aliquem doctiorem et fortiorem de Anglorum Ecclesia in eorum metropoli constitueret cardinalem. Sanctus autem papa elevans filium suum amplexatur, osculatur, lacrymas lacrymis immiscens, Deo referens gratias, quod virum tam humilem spiritu, pastorem tam sollicitum in salute ovium, advocatum tam constantem in causa, imo in multis causis Dei invenisset. Dignitatem igitur, quam refutaverat, quia neminem ad hoc onus fortiorem esse cognoscebat, dominus papa reddendam ei decrevit, renitenti et invito. Ventilabatur itaque inter ipsum et regem contentio, rege consuetudines regni sui, ut asserebat, confirmare volente, archiepiscopo imo Ecclesia Romana reclamante, quod illae consuetudines veritati per electos Dei manifestatae in multis casibus obloquerentur, veritatique manifeste cedere consuetudines oportere. Invenitur enim Christus aliquando dixisse:« Ego sum veritas,» sed nunquam dixit: Ego sum consuetudo. Et ita altercatio ista sub hoc Marte inter has personas agitabatur, regnante felicissimo rege Ludovico filio Ludovici regis supra Francorum nationem et exhibente praefatum archiepiscopum, quia rebus Ecclesiae suae penitus erat proscriptus, necnon et clericos qui secum morabantur, qui similiter possessionibus suis privati erant, quousque ad gratiam saepedicti regis redirent, et consuetudines, super quibus lis orta fuit et adhuc per appellationem suspensa, se non impugnaturos promitterent.
6.16
Nam in eos rex talia promulgaverat edicta, singulis Angliae vicecomitibus sic mandans:--« Praecipio tibi quod si aliquis laicus in baillia tua Romanam curiam appellaverit, eum capias et firmiter custodias, donec voluntatem meam praecipiam; et omnes reditus et possessiones clericorum archiepiscopi saisias in manum meam, sicut Randulphus de Broch et et alii ministri mei tibi dixerint, et omnium clericorum qui cum archiepiscopo sunt, patres et matres, fratres et sorores, nepotes et neptes ponas per salvos plegios et catalla eorum donec voluntatem meam inde praecipiam. Et hoc breve tecum afferas cum submonitus fueris.»
6.17
Singulis vero episcopis scripsit sic:--« Nostis quam male Thomas archiepiscopus operatus est adversum me et regnum et quam male recesserit. Et ideo mando tibi quod clerici sui qui circa ipsum fuerunt post fugam suam et alii clerici qui detraxerunt honori meo et honori regni, non percipiant aliquid de reditibus illis quos habuerunt in episcopatu tuo nisi per me, nec habeant aliquod auxilium nec consilium a te. Teste Ricardo de Luci apud Merlebergam.
6.18
Sed cum nec propter proscriptionem sui vel clericorum suorum sanctus sacerdos in aliquo flecteretur, jussi sunt tam majores quam parvuli utriusque sexus de cognatione sua, necnon et quidam familiares ejus ut magis ex his contristaretur exsulare. Praetaxatus vero archiepiscopus cum parvulorum deportationem cognosceret, quorum adhuc alimenta in maternis pendebant uberibus, ita contristatus est tanquam ipsius animam pertransisset gladius. Sed reminiscens quoniam Abrahae dictum est:« Egredere de terra et de cognatione tua,» sicuti et terram ita et cognationem suam postponendam Ecclesiae honori penitus destinavit, quia contra Dominum nulli hominum aliquid debetur.
7.1
VII. DE JURAMENTIS CONTRA ROMANAM ET CANTUARIENSEM ECCLESIAM PUBLICE PER ANGLIAM PRAESTITIS.
7.1
Anno ab Incarnatione Dominica 1069, rex Henricus jurare facit omnem Angliam, a laico duodecim vel quindecim annorum supra, contra dominum papam Alexandrum et beatum Thomam archiepiscopum, quod eorum non recipient litteras neque obedient mandatis, et si quis inventus foret litteras eorum deferens, traderetur potestatibus tanquam coronae capitalis inimicus regis. Archiepiscopus, hoc audito, tanto compatiens errori et apostasiae, misit litteras, quae sequuntur, ad quosdam timoratos Dei ut caeteros absolvant.
7.2
Capitula vero constitutionum, quas rex Henricus eodem anno in Normannia constituit et justitiis suis, Ricardo de Luci et duobus archidiaconis Galfrido Ridell Cantuariensi et Ricardo Pictaviensi, omnibusque principibus et populis Angliae juranda et servanda contra dominum papam et archiepiscopum mandavit, continentur in prima parte epistolarum cum capitulis dignitatum regiarum et consuetudinum avitarum, quae apud Clarendonam in praesentia domini regis ab archiepiscopis, episcopis, et baronibus et nobilioribus et antiquioribus regni recordatae sunt et confirmatae.
8
VIII. FRAGMENTUM AD FISCUM PERTINENS.
8
Dicetis super sacramentum vestrum quid vicecomes vel bailivi eorum ceperint quoquomodo de singulis hundredis, singulis villatis, singulis hominibus postquam rex transfretavit. Dicetis quot et quas terras vicecomes vel bailivi eorum emerint vel invadiaverint. Dicetis quid et quantum vicecomes vel bailivi eorum dederit justitiis errantibus. Dicetis quid actum sit de catallis fugitivorum, qui propter assisam de Clarenduna fugerunt. Dicetis, si aliquis fuit retatus et postea praemio relaxatus et reversus. Dicetis quid datum sit ad filiam regis maritandam, et cui traditum sit. Dicetis si vicecomes vel bailivi eorum vel domini villarum aliquam pacem fecerint vel faciant cum hominibus gravatis ne querimonia coram rege vel justitiis veniret. Dicetis de admerciatis si quis relaxatus fuerit et per quem. Dicetis si aliquis est qui homagium non fecerit domino regi vel filio suo. Dicetis de dominiis domini regis, si sic sunt ut rex praecepit antequam rex transfretavit. Dicetis de his qui habent aliquam bailiam de rege in custodia, sive de archidiaconatibus; sive de episcopatibus, sive de abbatiis vel de aliqua eschaeta, quid ipsi vel bailivi eorum ceperint, vel quid in bailia illa acquisierint. Dicetis quid forestarii vel bailivi eorum ceperint de forestis domini regis, et si aliquem relaxaverint, qui retatus fuerit de foresta. Dicetis quid domini villarum vel seneschalli eorum ceperint praeter rectam consuetudinem. Dicetis quid et quantum archidiaconi vel decani ceperint injuste et sine judicio.
9.1
IX. DE SCHISMATIS INNOVATIONE.
9.1
Hoc est jusjurandum quod juravit Joannes Sil. et Henricus de Oxenfordia apud Coloniam, cujus occasione juramenti schisma jam fere emortuum revixit in Alemannia, et ipse cum socio Ricardo de Ilcestre haeresi damnata involutus est, sicut in Anglia etiam participatione illius grandis et insignis schismatici Coloniensis Reginaldi excommunicationis sententiam contraxerunt.
9.2
Cum clerum plurimum et principes suos ad concilium suum if hac solemnitate Pentecostes imperator adunasset, Sabbato et secunda feria tractatum est de pace et concordia inter nos et ipsum reformanda. Ad haec superveniens Coloniensis electus in medio omnium protestatus est:« Domine imperator, concilia quae adversus papam Alexandrum huc usque captasti ad destitutionem ejus, nihil tibi profuerunt, nihil ei nocuerunt. Nam et de nostris plurimi ei obediunt et adhaerent, sicut dominus Moguntinus et alii. Sed si mihi et consilio meo acquieveritis, in promptu erit et Alexandri dejectio et papae nostri Paschalis exaltatio. En ego acquisivi parti nostrae quinquaginta episcopos cum archiepiscopis suis et plures numero de dominatione regis Angliae, qui papae Paschali adhaerebunt et nobis, si vos Alexandri obedientiam et eo decedente cujusque de parte ejus electi abjuraveritis. Inque certitudinem hujus rei ecce praesentes adsunt duo nuntii regis Anglorum parati in persona domini sui jurare, quod ratum habebit et jurabit quod vos hic jurabitis super hoc et statuetis.» Placuit imperatori forma consilii, et se nomen Alexandri et obedientiam in perpetuum abjuraturum promisit. Cumque clerus de sententia et consensu interrogaretur et instantius conveniretur, ait Magdeburgensis et plurimi alii; quoniam futura incerta sunt et plerumque quem eligunt principes, abjicit Deus, et quem populus approbat, improbat Deus, temerarium esse hujusmodi sacramentum et se prius regalia relicturum quam ita juraturum. Ait imperator eum oportere et regalia retinere et cum eo ita jurare. Cumque jam excandesceret ira imperator, Magdeburgensis ad mitigandum vel differendum rem ait:« Si dominus Coloniensis, qui hujusmodi consilium et sacramentum inducit, primus omnium abjuraverit Alexandrum et juraverit quod ordinationem suam et consecrationem a Paschali recipiet, de secreto animi sui certiores nos reddet: omnem scrupulum suspicionis pravae a mentibus nostris auferet: nosque sic in hujusmodi sententiam et sacramentum facilius inducet.» Acquievit imperator. Cumque Coloniensis ita primo jurare jussus detrectaret, et etiam usque ad lacrymas reniteretur, vehementer accensus imperator ait:« En apparet quod tanquam proditor operatus sis adversum me et animam meam. En apparet quod sanum consilium dedit mihi Moguntinus defuncto Octaviano dicens quod cum Dominus, eo mortuo, me a periculo maximo jam liberasset, caverem mihi ne me iterum periculo consimili involverem. Unde tibi missis mandatis scripsi ne me inconsulto de substituendi pontificis electione quidquam tractares, tu vero clam me auctoritate tua istum elegisti et Te Deum laudamus per te decantasti. Parasti nobis foveam; primus modo incides in eam.» Sicque Coloniensis primus et absolute juravit in supradictam formam. Postmodum imperator obedientiam vestram et cujusque de parte vestra electi abjuravit: hoc sane retento et determinato quod si contigerit et vos et Paschalem decedere et utraque pars in unam personam eligendam concorditer convenerit, liberum sit ei assentire et eam recipere. Tunc Coloniensis adjecit ita, si de consensu vestro fuerit celebrata electio, et addidit quod faceret principes suos jurare et eos qui aderant, et eos qui aberant, in partibus suis et provinciis suis, in consimilem formam et quod ipso decedente imperatore non prius alium imperialibus insignibunt, quam ipse substituendus idem praestet sacramentum abjurationis. Tunc juravit dux Saxonum marchio Albertus, quidam comes palatinus frater imperatoris et quidam sororius ejus. Magdeburgensis archiepiscopus tandem et cum lacrymis abjuravit, hoc adjecto, quandiu regalia retinebit et si omnes qui aberant idem jurent. Postmodum Brunensis duoque alii suffraganei ejus juraverunt et nuntii regis Angliae in personam ejus. Duo episcopi excusati per absentiam archiepiscopi sui non juraverunt, sed dilatum est eorum et caeterorum, qui aberant, sacramentum usque ad octavas Petri et Pauli.
10.1
X. GRADUS COGNATIONIS INTER REGEM ET REGINAM.
10.1
Hanc computationem praesentaverunt Pictavienses cardinales, quando sanctus Thomas exsulabat, sed non sunt auditi.
10.2
Sic computati sunt gradus cognationis inter regem Anglorum et reginam. Willelmus rex Anglorum et Robertus comes Moritonii uterini fratres fuerunt. De Willelmo natus est Henricus; de Henrico Mathildis imperatrix; de Mathildi rex Henricus. Item de Roberto comite nata est Beatrix comitissa Pictaviensis; de Beatrice Willelmus comes; de Willelmo comite Alienoris regina.
11
XI. REVOCATIO ARTICULORUM QUOS REX HENRICUS SECUNDUS VOLUIT ECCLESIAM ANGLICANAM OBSERVARE.
11
In Dei nomine, Amen! Anno Domini 1173, coram venerabilibus in Christo patribus et dominis, domino Alberto divina dignatione tituli Sancti Laurentii in Lucina et Theodwino tituli Sancti Vitalis presbyteris, cardinalibus, et apostolicae sedis legatis, priore et conventu Ecclesiae Cantuariensis ac aliis quampluribus regni Angliae personis, in Ecclesia conventuali Sanctae Trinitatis Cantuariensi congregatis. Nos Henricus Dei gratia rex Angliae, dux Normannorum poenitentiam a vobis dominis legatis auctoritate apostolica in remissionem peccatorum nostrorum injunctam, humiliter et devote perficere volentes, in litteris scriptis publice et palam revocamus, abdicamus, renuntiamus et resignamus omnes illas malas consuetudines, contra illas antiquas libertates Ecclesiae Anglicanae per nos nequiter inductas, easque et earum singulas pro nobis et haeredibus nostris totaliter dimittimus in perpetuum, pro quibus beatus Thomas nuper Cantuariensis archiepiscopus usque ad mortem decertavit. Praeterea ad honorem omnipotentis Dei, beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, ac in remissionem peccatorum nostrorum, concedimus pro nobis et haeredibus nostris, quod Ecclesia Cantuariensis ac omnes aliae ecclesiae Anglicanae sint liberae, et habeant omnes libertates illaesas, sicut habere consueverunt ante coronationem nostram. Et quod omnes ecclesiae in regno nostro Angliae per nos vel haeredes nostros de caetero fundandae gaudeant omnibus et singulis libertatibus praedictis. Ita quod occasione vocationis earumdem, vel alicujus earum, temporalia earumdem ecclesiarum per nos vel haeredes nostros concedenda minime in manus nostras seu haeredum nostrorum capiantur seu salsentur; et si aliqua occasione praemissa capiantur seu saisentur, volumus et concedimus per praesentes quod sine dilatione integre restituantur et liberentur, nulla inde exactionis alicujus ratae ratione praemissa per nos vel haeredes nostros ab iisdem vel ab aliqua earumdem aliqualiter exigenda vel praecipienda. Protestamur etiam et promittimus bona fide pro nobis et haeredibus nostris ad auxiliandam, corrigendam, emendandam et dilatandam praedictam revocationem, abdicationem, renuntiationem, resignationem nostram forma meliori, ad honorem Dei et Ecclesiae, ad nos vel haeredes nostros ad hoc per archiepiscopum Cantuariensem seu per aliquem praelatorum regni nostri porrecta, qui pro tempore fuerint ac hoc debite fuerint requisiti. Acta sunt haec anno Domini supradicto.
12.1
XII. HAEC SUNT CAPITULA PURGATIONIS
12.1
Quam praestitit Eboracensis quarta manu juratorum, quorum unus fuit magister Vacarius.
12.2
Quod ipse consuetudines avitas, super quibus vertebatur controversia inter regem et dominum Cantuariensem, nec scripto nec juramento firmaverat.
12.3
Quod ipse nec opere nec sermone, nec per se nec per interpositam personam, scienter aliquid machinatus est, quod dominum Cantuariensem in mortem traheret.
12.4
Quod litteras domini papae in Angliam destinatas de inhibitione coronationis filii regis nec recepit nec vidit, nec aliquid fieri fecit, quo minus eas videret vel reciperet.
12.5
Quod ipse in coronatione filii regis debitum juramentum recepit integre, nec aliquid omisit quod in coronatione regis Angliae praestari solet.
13.1
XIII. STEPHANI LANGTON ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS TRACTATUS DE TRANSLATIONE BEATI THOMAE.
13.1
Translationis beati Thomae memoriam annuae devotionis studio recolentes ante mentis oculos statuamus, quod debellatoribus Ecclesiae primitivae dicitur per prophetam, ut nostrae servitutis debitum fidelius persolvamus, et ad ministerium nostrum implendum validius accingamur. Ait siquidem Zacharias:« Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris, et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram.» Nulli vero videatur indecens aut indignum, quod agere volentibus diem festum bellatores proponimus in exemplum. Necessarium est enim, ut solemnia celebrantes sint ad spirituale praelium expediti, ne dum sanctorum merita venerantur, inimicorum jaculis vulnerentur. Quod bene significat ille bellator egregius, Judas videlicet Machabaeus, qui sancta mundare disponens et templum Domini dedicationis officio renovare, ordinavit viros, qui pugnarent interim adversus eos qui erant in arce.
13.2
Hujus exemplo solemnius insistentes, contra malignos spiritus in arce superbiae residentes viriliter dimicemus. Qui peccati venenum festivitatis vino miscentes interficiunt infelices, qui solemnitatum obtentu negotium ventris agunt, et spirituale gaudium exsultatione carnali corrumpunt. Imitemur ergo, charissimi, Matathiam et filios ejus, qui cum fidelibus Antiocho resistentibus provide statuerunt, ut contra gentes, quae tempore Sabbatorum in eos insurgent, unanimiter dimicarent. Nos namque prudenter et fortiter hostibus resistamus, qui Sabbata nostra perturbant, et iniquis subreptionibus machinantur, ut spirituale gaudium, in perniciem transeat animarum, quod ad earum remedium est statutum. Si enim laetitiae frena laxantes praetextu laetitiae, lasciviam amplectamur, et abjecto cingulo disciplinae viri ecclesiastici fuerint dissoluti, hostes ecclesiam intuentes ejus Sabbata deridebunt. Cum igitur in psalmo legamus, quod in justorum tabernaculis vox exsultationis resonet et salutis, si justi esse volumus, attente curemus, ut si apud nos fuerit vox exsultationis, eadem sit et salutis. Nec exsultatio salutem excludat, aut temporale gaudium dolorem perpetuum introducat.
13.3
Tota mentis intentione vitemus, ne juxta Thadaei testimonium Dei nostri gratiam in sanctorum gloria constitutam in luxuriam transferamus. Quoniam in judicium sunt proscripti, et damnationis titulo jam notati, qui temeritatis hujus audaciam attentare praesumunt. Dies enim festos quos in hac vita laetitia prosequitur, inhonestae vitae terminus juxta verbum propheticum in lamentationem convertet et luctum. Quis namque miretur, si Domino servire cogantur in poenis, qui eum coegerunt in suis servire peccatis, juxta quod conqueritur per prophetam qui suam et sanctorum gloriam ad voluptatem retorserunt et culpam? Modum autem et formam solemnitatibus celebrandis scriptura praescribit, quae cujusdam festivitatis celeberrime gaudia prosequens asserit omnem secundum faciem sanctorum fuisse jucundum. Qualis vero sit ista solemnitas, Apostolus docet dicens:« Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.» Vir enim sanctus, licet in Jericho conversetur, faciem tamen euntis in Hierusalem non amittit, quia licet eum in mundo detineat conversatio corporalis, faciem tamen retinet ad coelestia suspirantis.
13.4
Bellatores itaque primitivos, sicut diximus, imitemur, quorum probitas nos invitat, ut in diebus festis hostes fortiter impugnemus. Sermo propheticus laudans ait:« Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris,» etc. Haec verba non solum praeliatores primos indicant, sed et sanctorum solemnia celebrantes reformant. Tria namque notantur in his verbis, propter quae salubriter statutum est, ut Ecclesia solemniter celebret festa sanctorum. Prima causa est gaudium, ut in Domino gaudeamus eorum beatitudini congaudentes, quos ipse pie dilexit, excellenter ornavit, stola gloriae induit, et magnifice coronavit. Gaudium autem notat prima clausula verbi prophetici supra praemissi. Secunda causa est exemplum, ut nos qui sanctorum merita recensemus, in sensu bonorum operum eorum vestigiis insistamus, et eos mentis gressibus imitemur, de quorum patrocinio gloriamur. Secunda clausula supraposita denotat hanc causam. Qui enim pro virium facultate sanctorum operibus se conformant, congrue vasis sacris et altaris cornibus conferuntur, ut sequentia declarabunt. Tertia causa est subsidium, ut qui de sanctorum meritis gratulantur, de eorum patrocinio glorientur. Nec eis in auxilio sancti desint sed obsequium sibi factum vicissitudine grata compensent. Hanc tertiam causam notat tertia clausula verbi praemissi. Viatorem ad superna tendentem, et per festivitatem annuam ad continuam suspirantem refrigerant ista tria. Quoniam ab exemplo deducitur, a subsidio sustentatur, a gaudio refovetur. Exemplum enim obtinet vicem ducis, subsidium adjutoris, et ne solatium ei desit, gaudium his duobus assistit.
13.5
Quid autem magis expedit viatori, quam ut iter ejus sit certum, securum, et laetum? Ad quae omnia sufficiunt ista tria:« Quoniam exemplum certitudinem, subsidium securitatem, gaudium laetitiam administrat.» Ecce quanta suavitas ex observantia festivitatum emanat, quae per gaudium, de quo diximus, indicatur. Ecce qui fructus de solemnitatibus colliguntur, si pia devotione fuerint observatae, quos subsidium et exemplum superius expressa designant. Unde cum propheta sanctos lapides super terram elevandos dixisset, insinuans per hoc verbum sanctorum corpora gloriose de tumulis transferenda, quantum translationis gloria sit fructuosa fidelibus, mox declarare volens adjungit:« Quid enim bonum ejus est; et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines? subsidium et exemplum, quae de solemniis oriuntur, sicut superius est ostensum, frumentum indicat electorum. Sicut enim in area trituratur, ut granum a palea separetur, sic in Ecclesia discussa sunt gesta sanctorum, ut excussa palea vanitatis tam sancta sit eorum memoria, quam solemnis, et grana sine paleis reservantes eorum adjuvemur auxiliis, et informemur exemplis. Frumentum etiam in horreo mundo reponitur, ut servetur, nec absque munditia cordium possunt votiva solemnia, prout decet, observari.»
13.6
Gaudium autem sanctum, quod festivitatibus est annexum, per vinum germinans virgines indicatur. Vinum namque spiritualis laetitiae munditiam germinat virginalem, quia castitatem nutrit et servat. Sed vinum laetitiae saecularis generat aut germinat meretrices, quia libidinem, incitat et inflammat. A festivitatibus ecclesiasticis sit alienum hoc vinum, in quibus est vinum aliud propinandum. Unde Dominus per prophetam eunuchos ejus Sabbata custodire testatur. Illos, inquam, eunuchos,« qui,» sicut in Evangelio ipse dicit,« semetipsos propter regna coelestia castraverunt.» Hi sunt qui pro coelestis regni desiderio turpitudinem noxiae voluptatis a sua carne resecant et abscindunt. Notandum autem quod egregie solemnitatum utilitas commendatur, dum ad eam sublimiter extollendam bonitas et pulchritudo junguntur. Sic nempe fratrum concordiam commendavit Psalmista, cum ait:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!» Sic etiam, Christianae devotionis obsequium in timore divino consistens et observantia mandatorum, vir sapiens laudat dicens:« Nihil melius quam timere Deum, et nihil melius quam respicere in mandatis illius.»
13.7
Tria superius memorata, scilicet gaudium, subsidium, et exemplum, quae festivitatibus, ut diximus, sunt annexa, notavit Dominus per prophetam dicens:« Filios advenae, qui adhaerent Domino ut colant eum, omne custodientem Sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum, adducam eos in montem sanctum meum, et levabo eos in domo orationis meae. Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altare meum.» Advenam sacra Scriptura populum gentilem appellat. Unde populo Judaico dictum est:« Advena qui tecum versatur, in terra ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes et eris inferior.» Hoc autem est evidenter impletum in populo Judaico et gentili. Nos igitur advenae filii sumus omnes, qui de gentibus orti sumus. Evidenter autem cultus divini modum et formam expressit sermo propheticus, cum de colentibus Deum ait:« Qui adhaerent Domino, ut colant eum.» Scriptum quippe est:« Qui adhaeret Domino, spiritus unus est.»
13.8
Docet autem Dei cultores, ipsum in festivitatibus venerantes, esse spiritum et non carnem, quia spiritualem laetitiam, non carnalem exigit cultus Dei. Econtrario de equis Aegypti, per quos potentes saeculi designantur, dicitur per prophetam:« Equi eorum caro, non spiritus.» Sunt enim plerumque mundi potentes ad spiritualia segnes et tardi, sed ad carnalia veloces et prompti, et impletur in eis illud propheticum:« Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, nullus qui super peccata sua agat poenitentiam, dicens: Quid feci? Omnes conversi ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad praelium.» Recte vero subjungitur:« Omne custodientem Sabbatum, non polluat illud et tenentem foedus meum. Qui enim festivitatem divino cultui deputatam aliqua transgressione violat, foedus cum Domino initum non observat.» Antiquitus autem foedus effusione sanguinis firmabatur. Nos igitur in festis eorum, qui sanguinem suum pro Christo fuderunt, foedus quod cum Domino nostro contraximus, toto mentis desiderio confirmemus. Legitur quod quando populus Israel foedus cum Domino Josue mediante percussit, ipse pergrandem lapidem in sanctuario statuit, quem hujus negotii testem fecit. In sacra Scriptura per lapides plerumque sancti martyres designantur, sicut sequentia declarabunt. Lapis ergo pergrandis in sanctuario Domini erigitur, cum alicujus martyris magni reliquiae in Ecclesia sublimiter exaltantur.
13.9
Cum igitur hodie recolamus, qualiter lapis grandis in sanctuario sit erectus, id est Thomas martyr gloriosus de tumulo elevatus, ad hunc lapidem cordis dirigamus intellectum, et defigere studeamus in eo nostrae mentis affectum, ut devotionis nostrae testis esse possit et velit. De his autem, qui sinceris mentibus Deum colunt, dicitur consequenter:« Adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae, holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi, sicut altare meum.» Quibus verbis primo notatur exemplum, secundo gaudium, tertio suffragium. Quae tria superius sunt expressa. Sanctorum enim exemplum nos in montem Domini, aeternae scilicet beatitudinis sublimitatem adducit. Exemplum namque, sicut diximus, ad superna tendentibus viam rectam exhibet vice ducis. Unde dicitur per Psalmistam:« Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.» Quid rectius lucis nomine, qua Dei gratia figuratur, sine qua nihil lucidum, nihil serenum, sed omnia tenebrosa?
13.10
Veritas autem est conversatio sancta justorum. Impiorum namque vita vanitas est et mendacium, veritas autem vita bonorum. Unde dicitur per prophetam:« Pacem et veritatem diligite.» Justus quippe pacem cum proximo, veritatem diligit in seipso. Deducunt namque lux et veritas virum justum, eum in montem et in tabernacula adducentes: quia praevia Dei gratia per sanctorum exempla regnabimus in patria, proficiemus in via. Mons siquidem, in quo civitas aedificatur, ad patriam; tabernacula, quae sunt viatorum, referuntur ad viam. Spirituale vero gaudium, quod festivitatibus annuis est annexum, exprimitur evidenter, cum subjungitur:« Laetificabo eos in domo orationis meae.» In holocaustis et victimis, de quibus additur consequenter, sanctorum suffragia denotantur. Victimas enim et holocausta pro vobis offerimus, cum eorum merita, qui per fidem regna vicerunt, et seipsos in odorem suavitatis ei obtulerunt, pro nobis Domino praesentamus, ut eorum precibus ejus offensam placare possimus.
13.11
Nunc verbum propheticum ab initio propositum perscrutemur.« Bibentes inebriabuntur quasi vino,» etc. Frequenter in sancta Scriptura per comestionem et potum spiritualis laetitia designatur. Hinc Ecclesiastes ait:« Omnis homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.» Bona de laboribus suis videt, qui in sanctis operibus se exercet, et laboris sui fructum constituit praemium sempiternum. De quo scriptum est:« Bonorum operum gloriosus est fructus.» Est autem spirituale gaudium vitae laudabilis condimentum. Convenienter enim exsultant, qui laboribus fructuosis et honestis insudant. Hinc apostolus Petrus ait:« Communicantes Christi passionibus gaudete.» Non enim eum exsultare decet, qui passionis imitationem abhorret:« Quia non erit consors Redemptoris in gloria, qui non fuerit consors ejus in poena.» Quia testante Apostolo, qui non compatitur non conregnabit.» Est autem passionis consortium, quia gustantibus amarescit, spirituali laetitia dulcorandum. Unde Domino dicitur per prophetam:« Occurristi laetanti et facienti justitiam.» Dominus enim quasi promptus auxiliator occurrit ei, qui cum gaudio carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigit.
13.12
Cum ergo comedit homo et bibit, et de labore suo bona percipit, hoc donum Dei est juxta testimonium Salomonis. Dominus enim solus est, qui mentem afflictam exhilarat, et patientis animum inter tormenta laetificat. Qualiter autem comedat et bibat, qui bonis operibus vigilanter insistit, sententia quae praecedit, evidenter aperit et ostendit. Praemittitur enim istud:« Cognovi, quod non esset melius, nisi laetari, et bene facere in vita sua, comedere, et bibere, et collaetari.» Idem enim est de laboribus bona videre, quod bene facere in hac vita. Spirituale quoque gaudium notans in Canticis Sponsus ait:« Comedite, et bibite, et inebriamini, charissimi.» Sicut per cibum et potum spiritualis laetitia, sic per inebriationem abundantia talis laetitiae denotatur. Dicat ergo patenter, gaudeant et exsultent quicunque Domino per amicitiam sunt conjuncti. Plenius tamen gaudeant, qui per altiorem charitatis amicitiam ei familiarius appropinquant. Quid tamen admonitionem istam praecedat, sollicite perpendamus. Postquam enim dixerat, messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo, consequenter amicos ut comedant, charissimos autem ut inebrientur, invitat.
13.13
In horto suo Dominus cum aromatibus myrrham metit, cum in Ecclesia recipit corporum disciplinam bonorum operum admistione conditam. Mellis nomine contemplatio figuratur. Et rei convenit haec figura, cum sit mellifluus supernorum aspectus. Contemplationem melli contulit, qui ait:« Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, ita perscrutator majestatis comprimetur a gloria.» Favus est dulcedo mentis interna, contemplationi supernorum adjuncta. Favum ergo cum melle suo comedit dominus, quia gratum est ei contemplationis obsequium, cum dilectione cordis oblatum. Mordax est vinum et vulnerum corporis curativum. Unde per vinum compunctio figuratur. Quae cum sit intus pungitiva, spiritualium vulnerum est medela. Per lac, quo simplices et parvuli nutriuntur, cordis simplicitas intelligitur. Gratanter ergo cum lacte Dominus vinum bibit, quia dolorem illum acceptat, quem ei cordis simplicitas recommendat.
13.14
Post ita praemissa sequitur competenter:« Comedite, amici,» etc. Decenter enim exsultant, qui talibus obsequiis Deum placant. Quoniam autem inebriatio, sicut diximus, spiritualis laetitiae notat abundantiam, recte qui Dominum in sanctorum memoria venerantur, inebriandi dicuntur, ut aperte notetur, quod sancti laetitia debeant abundare. Notandum autem, quod nobis ebrietas animum, quem exhilarat, a temporalibus alienat. Unde scriptum est:« Qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.» Qui enim aliorum animos exhortatione salutis separat a terrenis, ipsius animus avelletur ab eis, ejus operante clementia, qui in fortitudine vinctos educit. Unde Dominus per prophetam ait:« Si convertens convertam ad te, et ante faciem meam stabis. Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.» Hinc etiam per eumdem prophetam dicitur:« Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus.» Inebriat intuentem facies Creatoris, quia contemplantis animum a transitoriis rebus eripit, ad bona sempiterna deducit. Inebriat etiam auditores divini sermonis auditus, quia terrenorum amorem verba sancta depascunt, et desiderium aeternorum accendunt. Unde vivis carbonibus comparantur, qui cibaria, paleamque consumunt. Spiritualis autem laetitia, sicut ebrietas mentem supernis inserit, a terrenis avertit. Inebriantur hoc modo, qui nostram matrem venerantur, ut coelestibus intendentes fugitiva bona despiciant, et permanentia concupiscant.
13.15
Rursum ebrietas doloris sensum adimit, adeo quod ebrius etiam cum dolenda sustinet, hilarescit; unde vocem ebrii vir sapiens ita format:« Verberaverunt me, et non dolui, traxerunt me, sed non sensi.» Hinc etiam Jeremias sub persona carnalis hominis loquens ait:« Inebriavit me absynthio.» Cujus verbi sensum aperiens beatus Gregorius sic exponit:« Ebrius quod patitur nescit.» Absynthio ebrius est, qui amaritudines mundi tolerat, et tamen quid patitur, ignorat. Fuerunt ergo tanquam ebrii bellatores Ecclesiae primitivae, qui cum interna laetitia corporum tormenta vicerunt, et juxta verbum Apostoli:« Rapinas bonorum suorum cum gaudio susceperunt.» Spiritualis autem jucunditas, similiter ut ebrietas tristitiae sensum tollit; et mentibus persecutione pulsatis, hilaritatem sanctam infundit.
13.16
Qualis autem exsultatio sanctorum festivitates debeat comitari, declaravit Psalmista cum ait:« Exsultationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum.» Humani generis inimicus illis confidenter tendit insidias, quos saeculi gaudiis invenit irretitos. Profundius enim infirma sua discutit dolens animus, quam exsultans. Nisi namque tentator callidus tempus laetitiae tentationi congruere cognovisset, nequaquam filiis et filiabus Job in domo primogeniti fratris sui vescentibus, ipse concussis angulis domus totam beati viri progeniem exstinxisset. Quoniam igitur plerumque, sicut diximus, mentem in tentationis laqueos exsultationis aditus introducit, valde necessarium est, ut dum exsultatio guttur occupat, manus gladium apprehendat. Illum, inquam, gladium, quem Apostolus nominat, Dei Verbum. Opus autem est, ut gladius in manu portetur, quia parum est Dei verbum in corde versari, nisi quis illud studeat operibus implere. Manus igitur gladium apprehendat, ut quod corde sentitur, bonorum operum testimonio confirmetur. Unde beatus Job ait:« Arcus meus in manu mea instaurabitur.» Arcus instauratur in manu, cum instrumentum pugnae coelestis, de quo jacula mittuntur in hostes, bonae conversationis adjutorio roboratur.
13.17
Praesens igitur festivitas, sic laetitiae recipiat blandimentum, ut severitatem gladii non excludat. Qualis etiam laetitia debet esse festivitatibus sanctorum annexa, manifeste demonstrat quod dicitur per Psalmistam:« Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.» Cum timore serviendum est Domino, quia sic exsultatio timore debet acui, sicut timor exsultatione condiri. Decet enim, ut si servitii spiritualis occasio saecularem laetitiam introducat, timoris magisterium eam premat, ut in refectione sacra dulcedinis simul et acriminis serviat condimentum. Quod etiam alibi monstravit aperte Psalmista, cum ait:« Deduc me, Domine, in via tua, ingrediar in veritate tua, laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.» Per viam Domini ambulat, qui sapienter ei ministrat. Ministrans autem Domini veritatem ingreditur, cum ejus ministerium ad coelestia retorquetur. Ministerii vero modus aperitur, cum dicitur:« Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.»
13.18
Eleganter expressit, qualiter in obsequio Domini sit gaudendum, qui laetari petiit, ut timerent. Talis enim debet esse laetitia, ut timorem Domini nullatenus minuat, et talis esse timoris custodia, quae spiritualem laetitiam non excludat. Unde postquam Psalmista praemiserat:« Servite Domino in timore,» recte subjungit:« Et exsultate ei cum tremore.» Cum enim Ecclesiae filios oporteat salutem suam cum timore et tremore, sicut dicit Apostolus, operari; necesse est, ut cum exsultatio foris adest, ejus ingressum timor interius moderetur, ne tota veniens ad cor intret, et ad immoderatum ejus ingressum infirmatio suffocetur. Hoc autem periculum timor et tremor excludant, videlicet ut mens mala quae possunt accidere, sollicite pertimescat, et corpus mentis obsequio se reverenter addicat.
13.19
Sequitur:« Replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.» Per phialas et altaris cornua, nobis est insinuata justitiae duplex forma, variis considerationibus observanda. Sancta namque conversatio, ut ita dixerim, nunc ab angusto tendit in latum, phialae figuram exprimens, quae fundum habet angustum, sed patulum os et amplum: et dum in altum ascendit, paulatim in latitudinem se diffundit. Ita justitia, dum proficit, paulatim incrementum suscipit et in bonis operibus dilatatur. Interdum autem sanctitas progreditur in acutum, sicut altaris cornua sumunt initium a latitudine, sed deinceps se coarctant, itaque in acumine terminantur.
13.20
Assimilatur his cornibus justitia consummata, quae cum perfectionem fuerit assecuta, per humilitatis modestiam se constringit, cum in meritorum excellentia prius fuerit dilatata. Attendit enim Verbum Sapientis viri dicentis:« Quanto magna est potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.» Hac consideratione vir justus, quanto magis in perfectionem se erigit, tanto per humilitatem amplius se substernit, ne superba de se sentiat, et per praesumptionem praecipitatus corruat, aut per inanem gloriam evanescat.
13.21
Qualiter justitia proficiens dilatetur, Salomon docet dicens:« Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.» Justitia namque cum incipit, primo tenui luce clarescit. Sed cum perfectionem attigerit, claritatis suae radios circumquaque diffundit. Hinc per Psalmistam dicitur:« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.» Et iterum: Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.» Hinc etiam in Proverbiis ad Filium Pater ait:« Viam justitiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.» Justitia namque festinans ad praemium, nec angustia coarctatur, nec offendiculo praepeditur, quia Dominus ei contraria dissipat, et ejus impedimenta complanat. Hinc etiam cum profectus David Scriptura sacra describeret, ait:« David proficiens, et semper se ipso robustior erat, domus autem Saul decrescens quotidie.» Justus enim per incrementa meritorum ascendet, injustus autem per malorum operum decrementa decrescet.
13.22
Qui autem profectui virtutum insistit, quasi semetipsum proficiendo transcendit. Carnis enim corruptelam deserit, et spirituale fastigium potenter accingit. Nonne super semetipsum excreverat is, qui ait:« Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me Christus?» Nonne super se ascendere videbatur, cum dicebat:« Quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora me ipsum extendo? Quod de virtutis incremento praediximus, videlicet, quod justitia proficiens dilatatur, fuit evidenter in templi fabrica figuratum. Superius namque tabulatum in templo majorem latitudinem obtinebat, inferius vero minorem. Nam infimum tabulatum quinque cubitos latitudinis habuit, medium vero sex, superius autem septem.
13.23
Tabulata, quibus templi parietes decorantur, sunt fideles Ecclesiae, qui eam vestiunt et ornant, sicut dicitur ei per prophetam:« Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabit tibi eos quasi sponsa.» Bene autem tabulata viros Catholicos indicant, quorum corda charitas dilatavit, disciplina coelestis excidit, simplicitas complanavit. Huic sensui bene congruit, quod tabulata fuerunt in superioribus latiora, quia fidelium mentes ad temporalia se constringunt, et ad coelestia se expandunt. Similiter autem templum, quod Ezechieli fuit ostensum, superius fuisse latius perhibetur. Qui autem templi nomine figurentur, docet ille qui ait:« Nescitis quia templum Dei estis?» Et si suave videtur hoc verbum, pungiturum est valde quod sequitur:« Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.»

Intertext edge

Open linked passage

Note