Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Documenta historica
Auctores variiHist 13.1 · 11437-dochisMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 11437 Dochis
13.1
XIII. STEPHANI LANGTON ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS TRACTATUS DE TRANSLATIONE BEATI THOMAE.
13.1
Translationis beati Thomae memoriam annuae devotionis studio recolentes ante mentis oculos statuamus, quod debellatoribus Ecclesiae primitivae dicitur per prophetam, ut nostrae servitutis debitum fidelius persolvamus, et ad ministerium nostrum implendum validius accingamur. Ait siquidem Zacharias:« Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris, et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram.» Nulli vero videatur indecens aut indignum, quod agere volentibus diem festum bellatores proponimus in exemplum. Necessarium est enim, ut solemnia celebrantes sint ad spirituale praelium expediti, ne dum sanctorum merita venerantur, inimicorum jaculis vulnerentur. Quod bene significat ille bellator egregius, Judas videlicet Machabaeus, qui sancta mundare disponens et templum Domini dedicationis officio renovare, ordinavit viros, qui pugnarent interim adversus eos qui erant in arce.
13.2
Hujus exemplo solemnius insistentes, contra malignos spiritus in arce superbiae residentes viriliter dimicemus. Qui peccati venenum festivitatis vino miscentes interficiunt infelices, qui solemnitatum obtentu negotium ventris agunt, et spirituale gaudium exsultatione carnali corrumpunt. Imitemur ergo, charissimi, Matathiam et filios ejus, qui cum fidelibus Antiocho resistentibus provide statuerunt, ut contra gentes, quae tempore Sabbatorum in eos insurgent, unanimiter dimicarent. Nos namque prudenter et fortiter hostibus resistamus, qui Sabbata nostra perturbant, et iniquis subreptionibus machinantur, ut spirituale gaudium, in perniciem transeat animarum, quod ad earum remedium est statutum. Si enim laetitiae frena laxantes praetextu laetitiae, lasciviam amplectamur, et abjecto cingulo disciplinae viri ecclesiastici fuerint dissoluti, hostes ecclesiam intuentes ejus Sabbata deridebunt. Cum igitur in psalmo legamus, quod in justorum tabernaculis vox exsultationis resonet et salutis, si justi esse volumus, attente curemus, ut si apud nos fuerit vox exsultationis, eadem sit et salutis. Nec exsultatio salutem excludat, aut temporale gaudium dolorem perpetuum introducat.
13.3
Tota mentis intentione vitemus, ne juxta Thadaei testimonium Dei nostri gratiam in sanctorum gloria constitutam in luxuriam transferamus. Quoniam in judicium sunt proscripti, et damnationis titulo jam notati, qui temeritatis hujus audaciam attentare praesumunt. Dies enim festos quos in hac vita laetitia prosequitur, inhonestae vitae terminus juxta verbum propheticum in lamentationem convertet et luctum. Quis namque miretur, si Domino servire cogantur in poenis, qui eum coegerunt in suis servire peccatis, juxta quod conqueritur per prophetam qui suam et sanctorum gloriam ad voluptatem retorserunt et culpam? Modum autem et formam solemnitatibus celebrandis scriptura praescribit, quae cujusdam festivitatis celeberrime gaudia prosequens asserit omnem secundum faciem sanctorum fuisse jucundum. Qualis vero sit ista solemnitas, Apostolus docet dicens:« Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.» Vir enim sanctus, licet in Jericho conversetur, faciem tamen euntis in Hierusalem non amittit, quia licet eum in mundo detineat conversatio corporalis, faciem tamen retinet ad coelestia suspirantis.
13.4
Bellatores itaque primitivos, sicut diximus, imitemur, quorum probitas nos invitat, ut in diebus festis hostes fortiter impugnemus. Sermo propheticus laudans ait:« Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris,» etc. Haec verba non solum praeliatores primos indicant, sed et sanctorum solemnia celebrantes reformant. Tria namque notantur in his verbis, propter quae salubriter statutum est, ut Ecclesia solemniter celebret festa sanctorum. Prima causa est gaudium, ut in Domino gaudeamus eorum beatitudini congaudentes, quos ipse pie dilexit, excellenter ornavit, stola gloriae induit, et magnifice coronavit. Gaudium autem notat prima clausula verbi prophetici supra praemissi. Secunda causa est exemplum, ut nos qui sanctorum merita recensemus, in sensu bonorum operum eorum vestigiis insistamus, et eos mentis gressibus imitemur, de quorum patrocinio gloriamur. Secunda clausula supraposita denotat hanc causam. Qui enim pro virium facultate sanctorum operibus se conformant, congrue vasis sacris et altaris cornibus conferuntur, ut sequentia declarabunt. Tertia causa est subsidium, ut qui de sanctorum meritis gratulantur, de eorum patrocinio glorientur. Nec eis in auxilio sancti desint sed obsequium sibi factum vicissitudine grata compensent. Hanc tertiam causam notat tertia clausula verbi praemissi. Viatorem ad superna tendentem, et per festivitatem annuam ad continuam suspirantem refrigerant ista tria. Quoniam ab exemplo deducitur, a subsidio sustentatur, a gaudio refovetur. Exemplum enim obtinet vicem ducis, subsidium adjutoris, et ne solatium ei desit, gaudium his duobus assistit.
13.5
Quid autem magis expedit viatori, quam ut iter ejus sit certum, securum, et laetum? Ad quae omnia sufficiunt ista tria:« Quoniam exemplum certitudinem, subsidium securitatem, gaudium laetitiam administrat.» Ecce quanta suavitas ex observantia festivitatum emanat, quae per gaudium, de quo diximus, indicatur. Ecce qui fructus de solemnitatibus colliguntur, si pia devotione fuerint observatae, quos subsidium et exemplum superius expressa designant. Unde cum propheta sanctos lapides super terram elevandos dixisset, insinuans per hoc verbum sanctorum corpora gloriose de tumulis transferenda, quantum translationis gloria sit fructuosa fidelibus, mox declarare volens adjungit:« Quid enim bonum ejus est; et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines? subsidium et exemplum, quae de solemniis oriuntur, sicut superius est ostensum, frumentum indicat electorum. Sicut enim in area trituratur, ut granum a palea separetur, sic in Ecclesia discussa sunt gesta sanctorum, ut excussa palea vanitatis tam sancta sit eorum memoria, quam solemnis, et grana sine paleis reservantes eorum adjuvemur auxiliis, et informemur exemplis. Frumentum etiam in horreo mundo reponitur, ut servetur, nec absque munditia cordium possunt votiva solemnia, prout decet, observari.»
13.6
Gaudium autem sanctum, quod festivitatibus est annexum, per vinum germinans virgines indicatur. Vinum namque spiritualis laetitiae munditiam germinat virginalem, quia castitatem nutrit et servat. Sed vinum laetitiae saecularis generat aut germinat meretrices, quia libidinem, incitat et inflammat. A festivitatibus ecclesiasticis sit alienum hoc vinum, in quibus est vinum aliud propinandum. Unde Dominus per prophetam eunuchos ejus Sabbata custodire testatur. Illos, inquam, eunuchos,« qui,» sicut in Evangelio ipse dicit,« semetipsos propter regna coelestia castraverunt.» Hi sunt qui pro coelestis regni desiderio turpitudinem noxiae voluptatis a sua carne resecant et abscindunt. Notandum autem quod egregie solemnitatum utilitas commendatur, dum ad eam sublimiter extollendam bonitas et pulchritudo junguntur. Sic nempe fratrum concordiam commendavit Psalmista, cum ait:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!» Sic etiam, Christianae devotionis obsequium in timore divino consistens et observantia mandatorum, vir sapiens laudat dicens:« Nihil melius quam timere Deum, et nihil melius quam respicere in mandatis illius.»
13.7
Tria superius memorata, scilicet gaudium, subsidium, et exemplum, quae festivitatibus, ut diximus, sunt annexa, notavit Dominus per prophetam dicens:« Filios advenae, qui adhaerent Domino ut colant eum, omne custodientem Sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum, adducam eos in montem sanctum meum, et levabo eos in domo orationis meae. Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altare meum.» Advenam sacra Scriptura populum gentilem appellat. Unde populo Judaico dictum est:« Advena qui tecum versatur, in terra ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes et eris inferior.» Hoc autem est evidenter impletum in populo Judaico et gentili. Nos igitur advenae filii sumus omnes, qui de gentibus orti sumus. Evidenter autem cultus divini modum et formam expressit sermo propheticus, cum de colentibus Deum ait:« Qui adhaerent Domino, ut colant eum.» Scriptum quippe est:« Qui adhaeret Domino, spiritus unus est.»
13.8
Docet autem Dei cultores, ipsum in festivitatibus venerantes, esse spiritum et non carnem, quia spiritualem laetitiam, non carnalem exigit cultus Dei. Econtrario de equis Aegypti, per quos potentes saeculi designantur, dicitur per prophetam:« Equi eorum caro, non spiritus.» Sunt enim plerumque mundi potentes ad spiritualia segnes et tardi, sed ad carnalia veloces et prompti, et impletur in eis illud propheticum:« Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, nullus qui super peccata sua agat poenitentiam, dicens: Quid feci? Omnes conversi ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad praelium.» Recte vero subjungitur:« Omne custodientem Sabbatum, non polluat illud et tenentem foedus meum. Qui enim festivitatem divino cultui deputatam aliqua transgressione violat, foedus cum Domino initum non observat.» Antiquitus autem foedus effusione sanguinis firmabatur. Nos igitur in festis eorum, qui sanguinem suum pro Christo fuderunt, foedus quod cum Domino nostro contraximus, toto mentis desiderio confirmemus. Legitur quod quando populus Israel foedus cum Domino Josue mediante percussit, ipse pergrandem lapidem in sanctuario statuit, quem hujus negotii testem fecit. In sacra Scriptura per lapides plerumque sancti martyres designantur, sicut sequentia declarabunt. Lapis ergo pergrandis in sanctuario Domini erigitur, cum alicujus martyris magni reliquiae in Ecclesia sublimiter exaltantur.
13.9
Cum igitur hodie recolamus, qualiter lapis grandis in sanctuario sit erectus, id est Thomas martyr gloriosus de tumulo elevatus, ad hunc lapidem cordis dirigamus intellectum, et defigere studeamus in eo nostrae mentis affectum, ut devotionis nostrae testis esse possit et velit. De his autem, qui sinceris mentibus Deum colunt, dicitur consequenter:« Adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae, holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi, sicut altare meum.» Quibus verbis primo notatur exemplum, secundo gaudium, tertio suffragium. Quae tria superius sunt expressa. Sanctorum enim exemplum nos in montem Domini, aeternae scilicet beatitudinis sublimitatem adducit. Exemplum namque, sicut diximus, ad superna tendentibus viam rectam exhibet vice ducis. Unde dicitur per Psalmistam:« Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.» Quid rectius lucis nomine, qua Dei gratia figuratur, sine qua nihil lucidum, nihil serenum, sed omnia tenebrosa?
13.10
Veritas autem est conversatio sancta justorum. Impiorum namque vita vanitas est et mendacium, veritas autem vita bonorum. Unde dicitur per prophetam:« Pacem et veritatem diligite.» Justus quippe pacem cum proximo, veritatem diligit in seipso. Deducunt namque lux et veritas virum justum, eum in montem et in tabernacula adducentes: quia praevia Dei gratia per sanctorum exempla regnabimus in patria, proficiemus in via. Mons siquidem, in quo civitas aedificatur, ad patriam; tabernacula, quae sunt viatorum, referuntur ad viam. Spirituale vero gaudium, quod festivitatibus annuis est annexum, exprimitur evidenter, cum subjungitur:« Laetificabo eos in domo orationis meae.» In holocaustis et victimis, de quibus additur consequenter, sanctorum suffragia denotantur. Victimas enim et holocausta pro vobis offerimus, cum eorum merita, qui per fidem regna vicerunt, et seipsos in odorem suavitatis ei obtulerunt, pro nobis Domino praesentamus, ut eorum precibus ejus offensam placare possimus.
13.11
Nunc verbum propheticum ab initio propositum perscrutemur.« Bibentes inebriabuntur quasi vino,» etc. Frequenter in sancta Scriptura per comestionem et potum spiritualis laetitia designatur. Hinc Ecclesiastes ait:« Omnis homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.» Bona de laboribus suis videt, qui in sanctis operibus se exercet, et laboris sui fructum constituit praemium sempiternum. De quo scriptum est:« Bonorum operum gloriosus est fructus.» Est autem spirituale gaudium vitae laudabilis condimentum. Convenienter enim exsultant, qui laboribus fructuosis et honestis insudant. Hinc apostolus Petrus ait:« Communicantes Christi passionibus gaudete.» Non enim eum exsultare decet, qui passionis imitationem abhorret:« Quia non erit consors Redemptoris in gloria, qui non fuerit consors ejus in poena.» Quia testante Apostolo, qui non compatitur non conregnabit.» Est autem passionis consortium, quia gustantibus amarescit, spirituali laetitia dulcorandum. Unde Domino dicitur per prophetam:« Occurristi laetanti et facienti justitiam.» Dominus enim quasi promptus auxiliator occurrit ei, qui cum gaudio carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigit.
13.12
Cum ergo comedit homo et bibit, et de labore suo bona percipit, hoc donum Dei est juxta testimonium Salomonis. Dominus enim solus est, qui mentem afflictam exhilarat, et patientis animum inter tormenta laetificat. Qualiter autem comedat et bibat, qui bonis operibus vigilanter insistit, sententia quae praecedit, evidenter aperit et ostendit. Praemittitur enim istud:« Cognovi, quod non esset melius, nisi laetari, et bene facere in vita sua, comedere, et bibere, et collaetari.» Idem enim est de laboribus bona videre, quod bene facere in hac vita. Spirituale quoque gaudium notans in Canticis Sponsus ait:« Comedite, et bibite, et inebriamini, charissimi.» Sicut per cibum et potum spiritualis laetitia, sic per inebriationem abundantia talis laetitiae denotatur. Dicat ergo patenter, gaudeant et exsultent quicunque Domino per amicitiam sunt conjuncti. Plenius tamen gaudeant, qui per altiorem charitatis amicitiam ei familiarius appropinquant. Quid tamen admonitionem istam praecedat, sollicite perpendamus. Postquam enim dixerat, messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo, consequenter amicos ut comedant, charissimos autem ut inebrientur, invitat.
13.13
In horto suo Dominus cum aromatibus myrrham metit, cum in Ecclesia recipit corporum disciplinam bonorum operum admistione conditam. Mellis nomine contemplatio figuratur. Et rei convenit haec figura, cum sit mellifluus supernorum aspectus. Contemplationem melli contulit, qui ait:« Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, ita perscrutator majestatis comprimetur a gloria.» Favus est dulcedo mentis interna, contemplationi supernorum adjuncta. Favum ergo cum melle suo comedit dominus, quia gratum est ei contemplationis obsequium, cum dilectione cordis oblatum. Mordax est vinum et vulnerum corporis curativum. Unde per vinum compunctio figuratur. Quae cum sit intus pungitiva, spiritualium vulnerum est medela. Per lac, quo simplices et parvuli nutriuntur, cordis simplicitas intelligitur. Gratanter ergo cum lacte Dominus vinum bibit, quia dolorem illum acceptat, quem ei cordis simplicitas recommendat.
13.14
Post ita praemissa sequitur competenter:« Comedite, amici,» etc. Decenter enim exsultant, qui talibus obsequiis Deum placant. Quoniam autem inebriatio, sicut diximus, spiritualis laetitiae notat abundantiam, recte qui Dominum in sanctorum memoria venerantur, inebriandi dicuntur, ut aperte notetur, quod sancti laetitia debeant abundare. Notandum autem, quod nobis ebrietas animum, quem exhilarat, a temporalibus alienat. Unde scriptum est:« Qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.» Qui enim aliorum animos exhortatione salutis separat a terrenis, ipsius animus avelletur ab eis, ejus operante clementia, qui in fortitudine vinctos educit. Unde Dominus per prophetam ait:« Si convertens convertam ad te, et ante faciem meam stabis. Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.» Hinc etiam per eumdem prophetam dicitur:« Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus.» Inebriat intuentem facies Creatoris, quia contemplantis animum a transitoriis rebus eripit, ad bona sempiterna deducit. Inebriat etiam auditores divini sermonis auditus, quia terrenorum amorem verba sancta depascunt, et desiderium aeternorum accendunt. Unde vivis carbonibus comparantur, qui cibaria, paleamque consumunt. Spiritualis autem laetitia, sicut ebrietas mentem supernis inserit, a terrenis avertit. Inebriantur hoc modo, qui nostram matrem venerantur, ut coelestibus intendentes fugitiva bona despiciant, et permanentia concupiscant.
13.15
Rursum ebrietas doloris sensum adimit, adeo quod ebrius etiam cum dolenda sustinet, hilarescit; unde vocem ebrii vir sapiens ita format:« Verberaverunt me, et non dolui, traxerunt me, sed non sensi.» Hinc etiam Jeremias sub persona carnalis hominis loquens ait:« Inebriavit me absynthio.» Cujus verbi sensum aperiens beatus Gregorius sic exponit:« Ebrius quod patitur nescit.» Absynthio ebrius est, qui amaritudines mundi tolerat, et tamen quid patitur, ignorat. Fuerunt ergo tanquam ebrii bellatores Ecclesiae primitivae, qui cum interna laetitia corporum tormenta vicerunt, et juxta verbum Apostoli:« Rapinas bonorum suorum cum gaudio susceperunt.» Spiritualis autem jucunditas, similiter ut ebrietas tristitiae sensum tollit; et mentibus persecutione pulsatis, hilaritatem sanctam infundit.
13.16
Qualis autem exsultatio sanctorum festivitates debeat comitari, declaravit Psalmista cum ait:« Exsultationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum.» Humani generis inimicus illis confidenter tendit insidias, quos saeculi gaudiis invenit irretitos. Profundius enim infirma sua discutit dolens animus, quam exsultans. Nisi namque tentator callidus tempus laetitiae tentationi congruere cognovisset, nequaquam filiis et filiabus Job in domo primogeniti fratris sui vescentibus, ipse concussis angulis domus totam beati viri progeniem exstinxisset. Quoniam igitur plerumque, sicut diximus, mentem in tentationis laqueos exsultationis aditus introducit, valde necessarium est, ut dum exsultatio guttur occupat, manus gladium apprehendat. Illum, inquam, gladium, quem Apostolus nominat, Dei Verbum. Opus autem est, ut gladius in manu portetur, quia parum est Dei verbum in corde versari, nisi quis illud studeat operibus implere. Manus igitur gladium apprehendat, ut quod corde sentitur, bonorum operum testimonio confirmetur. Unde beatus Job ait:« Arcus meus in manu mea instaurabitur.» Arcus instauratur in manu, cum instrumentum pugnae coelestis, de quo jacula mittuntur in hostes, bonae conversationis adjutorio roboratur.
13.17
Praesens igitur festivitas, sic laetitiae recipiat blandimentum, ut severitatem gladii non excludat. Qualis etiam laetitia debet esse festivitatibus sanctorum annexa, manifeste demonstrat quod dicitur per Psalmistam:« Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.» Cum timore serviendum est Domino, quia sic exsultatio timore debet acui, sicut timor exsultatione condiri. Decet enim, ut si servitii spiritualis occasio saecularem laetitiam introducat, timoris magisterium eam premat, ut in refectione sacra dulcedinis simul et acriminis serviat condimentum. Quod etiam alibi monstravit aperte Psalmista, cum ait:« Deduc me, Domine, in via tua, ingrediar in veritate tua, laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.» Per viam Domini ambulat, qui sapienter ei ministrat. Ministrans autem Domini veritatem ingreditur, cum ejus ministerium ad coelestia retorquetur. Ministerii vero modus aperitur, cum dicitur:« Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.»
13.18
Eleganter expressit, qualiter in obsequio Domini sit gaudendum, qui laetari petiit, ut timerent. Talis enim debet esse laetitia, ut timorem Domini nullatenus minuat, et talis esse timoris custodia, quae spiritualem laetitiam non excludat. Unde postquam Psalmista praemiserat:« Servite Domino in timore,» recte subjungit:« Et exsultate ei cum tremore.» Cum enim Ecclesiae filios oporteat salutem suam cum timore et tremore, sicut dicit Apostolus, operari; necesse est, ut cum exsultatio foris adest, ejus ingressum timor interius moderetur, ne tota veniens ad cor intret, et ad immoderatum ejus ingressum infirmatio suffocetur. Hoc autem periculum timor et tremor excludant, videlicet ut mens mala quae possunt accidere, sollicite pertimescat, et corpus mentis obsequio se reverenter addicat.
13.19
Sequitur:« Replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.» Per phialas et altaris cornua, nobis est insinuata justitiae duplex forma, variis considerationibus observanda. Sancta namque conversatio, ut ita dixerim, nunc ab angusto tendit in latum, phialae figuram exprimens, quae fundum habet angustum, sed patulum os et amplum: et dum in altum ascendit, paulatim in latitudinem se diffundit. Ita justitia, dum proficit, paulatim incrementum suscipit et in bonis operibus dilatatur. Interdum autem sanctitas progreditur in acutum, sicut altaris cornua sumunt initium a latitudine, sed deinceps se coarctant, itaque in acumine terminantur.
13.20
Assimilatur his cornibus justitia consummata, quae cum perfectionem fuerit assecuta, per humilitatis modestiam se constringit, cum in meritorum excellentia prius fuerit dilatata. Attendit enim Verbum Sapientis viri dicentis:« Quanto magna est potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.» Hac consideratione vir justus, quanto magis in perfectionem se erigit, tanto per humilitatem amplius se substernit, ne superba de se sentiat, et per praesumptionem praecipitatus corruat, aut per inanem gloriam evanescat.
13.21
Qualiter justitia proficiens dilatetur, Salomon docet dicens:« Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.» Justitia namque cum incipit, primo tenui luce clarescit. Sed cum perfectionem attigerit, claritatis suae radios circumquaque diffundit. Hinc per Psalmistam dicitur:« Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.» Et iterum: Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.» Hinc etiam in Proverbiis ad Filium Pater ait:« Viam justitiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.» Justitia namque festinans ad praemium, nec angustia coarctatur, nec offendiculo praepeditur, quia Dominus ei contraria dissipat, et ejus impedimenta complanat. Hinc etiam cum profectus David Scriptura sacra describeret, ait:« David proficiens, et semper se ipso robustior erat, domus autem Saul decrescens quotidie.» Justus enim per incrementa meritorum ascendet, injustus autem per malorum operum decrementa decrescet.
13.22
Qui autem profectui virtutum insistit, quasi semetipsum proficiendo transcendit. Carnis enim corruptelam deserit, et spirituale fastigium potenter accingit. Nonne super semetipsum excreverat is, qui ait:« Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me Christus?» Nonne super se ascendere videbatur, cum dicebat:« Quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora me ipsum extendo? Quod de virtutis incremento praediximus, videlicet, quod justitia proficiens dilatatur, fuit evidenter in templi fabrica figuratum. Superius namque tabulatum in templo majorem latitudinem obtinebat, inferius vero minorem. Nam infimum tabulatum quinque cubitos latitudinis habuit, medium vero sex, superius autem septem.
13.23
Tabulata, quibus templi parietes decorantur, sunt fideles Ecclesiae, qui eam vestiunt et ornant, sicut dicitur ei per prophetam:« Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabit tibi eos quasi sponsa.» Bene autem tabulata viros Catholicos indicant, quorum corda charitas dilatavit, disciplina coelestis excidit, simplicitas complanavit. Huic sensui bene congruit, quod tabulata fuerunt in superioribus latiora, quia fidelium mentes ad temporalia se constringunt, et ad coelestia se expandunt. Similiter autem templum, quod Ezechieli fuit ostensum, superius fuisse latius perhibetur. Qui autem templi nomine figurentur, docet ille qui ait:« Nescitis quia templum Dei estis?» Et si suave videtur hoc verbum, pungiturum est valde quod sequitur:« Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.»
13.24
De templo etiam superius memorato legitur audisse propheta:« Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, ut confundantur ab iniquitatibus suis Confunduntur namque salubriter peccatores cum eis proponitur in exemplum vita justorum. In hoc enim speculo maculas suas agnoscunt, et eas lacrymando diluunt, et poenitentiae lamentis abstergunt. Eleganter autem hoc templum superius fuisse latius memoratur, quia, sicut diximus, corda justorum coarctantur in infimis, et dilatantur in summis. Sunt enim corda bonorum thuribulo valde similia, quod cum sit clausum inferius, superius est apertum. Secundum hanc similitudinem piae mentes ad terrena se claudunt, et aperiunt ad superna. Hoc quia in Apocalypsi legitur, Angelum tenuisse thuribulum, quod sanctorum orationibus erat plenum. Illorum namque cordium angeli sunt custodes, de quibus orationum fumus ascendit, quarum odore Dominus demulcetur, et suavitate placatur.
13.25
Nunc Scripturae testimoniis ostendamus, quomodo perfecta justitia, cum consummata fuerit, se constringit, et quae dilatatur in imo, quomodo coarctatur in summo. Quod arca Noe figuravit expresse: scilicet eam superius unus cubitus consummavit. Quid per arcam Noe melius, quam Ecclesia figuratur, quae sinu mentis expanso Spiritus sancti flatum accipit, cujus impulsu saeculi fluctus secat, et ad vitae portum tota cordis intentione festinat? Haec dilatatur in imo, et coarctatur in summo, quia quae latitudinem et longitudinem inferius habuit, postquam in virtutis exercitio se diffudit, dum retributionem supernam attendit, opera sua despicit, et ea tanquam modica perpendit, sub humilitatis custodia se comprimit, et inflationem noxiam virtutis pede restringit. Haec esse sollicite facienda Salvator ostendit, qui discipulis suis ait:« Cum omnia bene feceritis, semper dicatis: Servi inutiles sumus.» Qui omnia bene facit in bonis operibus se dilatat. Sed qui postea se servum inutilem reputat, per humilitatis modestiam se coarctat. Hinc rursus ad sponsam in Canticis sponsus ait:« Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.»
13.26
Plerumque ventris nomine mens significatur, eo quod cogitationes in mente sicut cibaria digeruntur in ventre. Unde dicitur per prophetam:« Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo.» Quem autem dolorem plangeret, mox aperuit, cum subjunxit:« Sensus cordis mei turbati sunt.» Fuit ergo prophetae plangenti mentis tribulatio dolor ventris. Hinc etiam de impio scriptum est:« Uterus ejus praeparat dolos.» Constat autem, quod carnalis uterus dolos praeparare non potest, sed uterus dolos praeparans est animus fraudis machinamenta pertractans. Venter itaque, sponsae signanter, acervo tritici comparatur, qui cum sit latus in imo, tamen est angustus in summo. Quia fidelis anima prius in bonorum operum exercitio se diffundit, demum post contemplationem coelestium in se redit, et per humilitatem, ut diximus, se constringit.
13.27
Bene autem acervo tritici comparatur, quia, palea vanitatis excussa, meditationis sacrae thesaurum, quasi grana tritici in horreo conscientiae congregat et servat. Hic autem acervus liliis dicitur esse vallatus, quia fidelis animus undique munditia castitatis est cinctus. Nec solum lilio, sed liliis vallari dicitur, quia verae castitatis geminus est effectus; videlicet, ut et cor complectatur et corpus. Unde per byssum retortam et duos turtures figuratur in lege. Praemissis consonat, quod Sapientia de se dicit:« Ego quasi cypressus in monte Sion.» Intelligitur autem hoc verbum, sicut de capite, sic de membris, ut una sit vox capitis et membrorum. Cypressus pulcherrimam comam habet, cujus summitas surgit in comam. Est ergo vir justus quasi cypressus, quia coma pulcherrima est conversatio speciosa. Dicitur autem esse quasi cypressus in monte Sion, quoniam in contemplationis vertice constitutus coelestium consideratione se premit, et dum intra mentis se sinum colligit, sub humilitatis custodia se constringit.
13.28
Mundanus autem usus hujus rei manifestum ostendit exemplum. Nam et avis domestica, aliis avibus capiendis assueta, se premit, cum praedam conspicit, quam ardenter appetit, et ad quam dirigendam sese sentit. Quis ergo miretur, si mens in humilitate se comprimat, dum praedam beatitudinis considerat, ad quam inhianter aspirat? Per phialas igitur et altaris cornua, sicut diximus, figurantur viri spirituales, divini praelii bellatores, et virtutum ornamentis instructi, tanquam armatura coelesti. Dicuntur autem phialae a phialui, quod est vitrum in Graeco, quia proprie vasa vitrea vocantur vasa phialae. Unde de luxuriose bibentibus dicitur per prophetam:« Bibentes in phialis vinum.» Luxuriae namque non sufficit ut gustui placeat vini sapor, nisi visum quoque demulceat ejus color. Unde Salomon in Proverbiis cohibere volens luxuriam istam, ait:« Ne intuearis vinum, quando flavescit, et cum splenduerit in vitro color ejus.» Quod autem periculum sit annexum consequenter ostendit:« Ingreditur blande et in novissimo mordebit, ut coluber, et quasi regulus venena diffundet.» Regulus aves volantes inficit, coluber autem latibula quaerit et colit. Bene ergo vinum colubro comparatur et regulo. Colubro, quia libidinem provocat, cujus turpitudo quaerit abscondi. Regulo vero, quia vinum immoderate sumptum viros magnos interdum enervat, qui duabus alis, abundantiae scilicet et potentiae, volare poterant ad superna, si recte dirigerent iter suum.
13.29
Licet autem phialae dicantur vasa vitrea, phialae tamen erant aureae, quae jubente Domino fuerant in tabernaculo praeparatae. Hoc autem bene congruit viris justis, ut sint quasi vitrei, et tamen in veritate sint aurei. Videlicet ut sint quasi debiles, tamen vere sint fortes. Tales voluit esse justos, qui sicut dictum est supra, discipulis suis ait:« Cum omnia bene feceritis, semper dicatis: servi inutiles sumus.» Fortis est utique, qui omnia bene facit, sed debilem se reputat, qui inutilem servum se vocat. Nonne vas aureum fuit ille, qui plus omnibus laboravit, tamen quasi vas vitreum se exhibuit, qui se nec dignum apostolatus nomine judicavit? In hoc autem vitri similitudinem habeant viri justi, ut solis radium et claritatis lucem admittant, venti tamen flatum excludant, videlicet ut gratiam recipiant, sed noxiae tentationi resistant. Sunt autem phialae oblationi libaminum reputatae. Spirituales ergo viri replentur ut phialae, si sacrarum cogitationum et piarum intentionum oblationibus cum bonorum operum studiis copiose redundent. Sciendum tamen quod liquida libamina dicebantur. Decet autem quod liquidae sint oblationes justorum. Quod utique fiet, si per devotionis ardorem animus liquefiat. Unde dicitur per Psalmistam:« Effundo in conspectu tuo orationem meam.» Effundi potest oratio, si fuerit lacrymosa, sed nequaquam effunditur, si per cordis duritiam fuerit congelata. Dicebantur etiam libamina, quia ministri degustando probabant, utrum essent ad offerendum idonea. Sic Domino ministrantes cogitationes suas et intentiones debent quasi gustando discutere, ne quid in eis occurrat, quod Domino debeat displicere.
13.30
Replentur etiam ut altaris cornua viri sancti. Super altaris cornua sanguis hostiae ponebatur, unde et eo repleri dicuntur. Haec igitur solemnia celebrantes velut altaris cornua sanguinis aspersione replentur, quia martyrem venerantes passionis ejus memoria imbuuntur. Illorum autem mentes memoria martyris imbuit, quorum conversatio fortitudinis ejus formam in se ostendit. Imitantur enim martyrem, quibus licet non sit datum pati pro Christo, pro ejus tamen amore labentia cuncta despiciunt, carnem affligunt, et ad promerenda coelestia se potenter accingunt.
13.31
Nobis itaque, qui speciali martyris protectione gaudemus, praecipue congruit, ut nos in ejus obsequio specialiter affligamus, dicente Scriptura:« Qui transfert lapides affligetur in eis.» Lapidum nomine martyres figurari sequentia declarabunt. Lapides ergo transferunt, qui translationi martyrum obsequia suae devotionis impendunt. Qui scilicet eorum reliquias de locis humilibus elevant, ut sublimius et solemnius cum debita veneratione reponant. Nos igitur lapidem pretiosum transtulimus, cum translationi martyris obsequium quale potuimus, exhibere curavimus. Ut itaque supra positum scripturae verbum impleatur in nobis, ob venerationem ipsius, qui se pro Domino hostiam obtulit, carnem nostram Domino viventem hostiam immolemus, ut a nobis concupiscentias noxias et prava desideria resecemus. Sic itaque Domino largiente servitutis nostrae mysterium impleamus, ut pro modulo suo capiti membra respondeant, et Patrem Filii pro viribus studeant imitari.
13.32
De viris quoque justis additur consequenter in verbo prophetico, quod suscepimus exponendum:« Salvavit eos quasi gregem populi sui.» Illum namque populum Dominus elegit ad salutem, qui cum ratione vigeat, per quamdam tamen similitudinem se gregi conformat. Decet enim, ut fideles Domino servientes per sapientiam et discretionem sint populus, per mansuetudinem et simplicitatem sint grex. Unde dicitur per Psalmistam:« Nos populus et oves pascuae tuae.» Populus sunt et oves, qui sunt prudentes ut homines, et simplices velut oves. Hinc iterum per Psalmistam dicitur:« Qui deducis velut ovem Joseph.» Vir justus per vias rectas deducitur ad superna, cum in bonis operibus proficit quasi Joseph; Joseph enim interpretatur augmentum. Et tamen ut ovis nec simplicitatem deserit, nec mansuetudinem derelinquit, viri sancti Creatori dedicati taliter ad patriam deducuntur, quia profectui vigilanter insistunt, pastorique suo simpliciter et humiliter acquiescunt. Unde religionis eminentiam bene significat turris gregis, de qua legitur in Scriptura. Per gregem enim humilitas, per turrim altitudo significatur. Quid est igitur turris gregis, nisi sublimis humilitas, aut humilis altitudo? Quarum utramque status religionis observat, quia sublimitas est in opere laborantis, et humilitas in aestimatione laboris. Unde Balaam castra filiorum Israel videns ait:« Quam pulchra tabernacula tua Jacob, et tentoria tua Israel, quasi valles nemorosae!» Per castra filiorum Israel religionis acies figurantur, quae vallibus nemorosis egregie comparantur, quia vallis est humilis, nemus altum. Quid est igitur vallis nemorosa, nisi depressa sublimitas, aut humilitas exaltata? Quam conversationis formam religiosi bene conservant, quia sunt in cordibus suis humiles et in operibus suis excellentes.
13.33
Sequitur in verbo prophetico:« Salvavit eos Dominus Deus eorum, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.» Salutem ergo fidelium operatur sanctorum lapidum elevatio super terram. Quod lapidum nomine sancti martyres designentur, qui solidi fuerunt in constantia, fortes in justitia, duri contra tormenta, testatur ille qui ait:« Quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides.» Montium imbres rigant, quos viri tam scientia, quam vita sublimes verbis pariter et exemplis informant. Velamine autem carent, qui bonorum operum ornamenta non habent. Sunt namque virtutum opera quasi vestes, quibus anima decenter ornatur, et pudendorum actuum foeditas operitur, ne a superbo judice videatur. Unde scriptum:« Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet;» et Apostolus Corinthiis scribens ait:« Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, domum non manu factam habemus in coelis.» Et paulo post addit:« Si tamen vestiti, et non nudi inveniamur.» Ducitur namque vestitus ad regna, sed nudus ejicitur ad tormenta. Hinc iterum scriptum est:« Nonne vestimenta calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?» Austro terra perflatur, cum Spiritus sancti gratia repletur. Unde sponsus ait in Canticis:« Surge aquilo, veni auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius.» Rectissime potest dici hortus Domini quies claustri, in quo doctrina coelestis inseritur, sancta conversatio propagatur, vitiorum frutices succiduntur. Dominus igitur est rogandus, ut ab horto suo flatum aquilonis excludat, ut ad eum libere flatus australis accedat, quia claustralibus incumbit orare, quod Dominus inimici insidias repellat ab eis, et Spiritum sanctum requiescere faciat super eos. Facit autem aromata fluere flatus austri, id est Spiritus sancti gratia procurante per laudabilis famae praemium ad eos, qui foris sunt, odorifera claustralium opera derivantur, quatenus exempla justorum confundant, impios autem convertant. Est itaque Spiritus sanctus auster et ejus inspiratio flatus austri. Opera vero bona, sicut diximus, per vestimenta signantur. Facit itaque vestimenta calida flatus austri, quia virtutum opera reddit devotione ferventia coelestis inspiratio cor illuminans et inflammans, quoniam ab austro veniunt lux et calor. Quos igitur montium imbres rigant, et non habentes velamen lapides amplexantur, quia peccatorum sarcina praegravati, cum fuerint doctrinis salubribus eruditi, vel propria calamitate compulsi, martyrum reliquias venerantur, ut eorum nuditas sanctorum intercessione tegatur.
13.34
Rursus de lapidibus istis scriptum est:« In praeruptis silicibus aquila commoratur.» Per aquilam vir contemplativus intelligitur, qui suae mentis intuitum justitiae in sole defigit, qui sublimia volando penetrans, considerationi supernorum intendit.« Praeruptum autem est, ut dicit beatus Gregorius, cujus pars cecidit, pars subsistit.» Praeruptis ergo silicibus recte martyres comparantur, quorum corpora per martyrium ceciderunt, spiritus autem in coelestibus requiescunt, et sicut de viris sanctis canitur, reddentes terrae corpora, beatas coelo animas intulerunt. In praeruptis ergo silicibus aquila commoratur, quia contemplativi martyrum obsequio deputati in eorum memoria requiescunt, et eorum venerationi et imitationi se totos impendunt. Alioquin nequaquam in silicibus commoratur aquila, nisi martyribus servientes, tam mente quam corpore servitutis suae debitum studeant exhibere. Nequaquam commoratur in silice, qui psallit aut cantat coram martyre, mens autem ejus vagatur exterius in saeculi vanitate.
13.35
Sunt ergo lapides sancti, sicut ostendimus, martyres Jesu Christi. Super terram ergo sancti lapides elevantur, cum reliquiae martyrum de tumulis transferuntur. Notandum autem, quod non tantum super terram ejus sancti lapides elevandi dicuntur, quia sanctorum reliquiae non solum superius elevantur, sed in Ecclesia, quae terra Domini appellatur, eorum elevatio reverenter impletur. Ex hoc salutem Dei populo provenientem sermo propheticus, quem prosecuti sumus ostendit. Speremus igitur et nos, quod martyris nostri translatio, quam solemniter celebramus, nobis in praesenti veniam peccatorum, et salutem perpetuam nobis apud Dominum obtinebit percipiendam post hujus vitae decursum. Roboraverunt autem valde spem istam quaedam signa, quae misericordia Dei vobis ostendit, quando translatio facta fuit. Provisum namque fuerat ab his, qui martyrem transtulerunt, ut feria tertia transferretur, quia feria tertia passus fuit, ut talis dies ejus gloriae deserviret, qualis ejus passioni ministerium suum impendit. Sed in Christo testamur praeter humanam providentiam accidisse, Dei gratia taliter procurante, quod anno quinquagesimo passionis ipsius, venerabile corpus ejus gloriam translationis accepit. Quid autem nobis per istum insinuatur eventum? Quinquagenarii nobis virtus indicat, quem remissionis numerum esse constat, quod nullus sacrae paginae lector ignorat. Ex hoc igitur quod anno quinquagesimo transferri voluit, spem certam nobis tribuit, quod nisi per nos steterit, remissionis nobis gratiam obtinebit.
13.36
Aliud autem accidit, quod humana deliberatio nullatenus ordinavit. Bissextilis siquidem fuit annus translationis, in quo est plenus dierum numerus et perfectus, ut ex hoc eventu speremus, quod martyris intercessio dies nostros in praesenti complebit in bono, et perducet nos ad dierum plenitudinem in futuro.
13.37
Contigit et illud memorabile, quod ad martyris gloriam procurante Domino creditur accidisse. Martyr enim fuit ea die de terra translatus, qua rex Henricus, cujus tempore passus est, fuit in terra sepultus, ut impleretur hoc modo quod legitur in Scriptura:« Mons cadens defluit, et saxum de loco suo transfertur.» Montes sunt, qui terram plenam altitudine sua transcendunt, et in sublimitate cacumen suum attollunt. Montes itaque sunt reges et principes, qui terrarum dominium obtinent, et sublimiores sunt caeteris eminentia potestatis. Mons ergo magnus cecidit, cum regem mortuum sinus terrae suscepit. Defluente igitur monte saxum est de loco suo translatum, quia regis corpore in terra deposito, martyris corpus est honorifice sublevatum. Miracula quoque varia translationis tempore martyr fecit, per quae favorem suum translationem exsequentibus et venerantibus adesse monstravit.
13.38
Ad translationis corporis beatissimi Thomae meritis gloriam declarandam, parabolam evangelicam ad memoriam revocemus:« Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.» Quod beatus martyr, cujus solemnia celebramus, lucerna fuerit ardens et lucens, coelum et terra testantur. Ardens, inquam, sanctitatis exemplo, lucens documento salutifero. Dominus hanc lucernam accendit, cum electum suum in apicem eximiae praelationis erexit. Hanc etiam lucernam emunxit, cum martyrem suum exsilio diuturno, contumeliis, damnis et injuriis innumeris affligi permisit. Fuit enim haec tribulationum immensitas tanquam emunctorium hujus lucernae, quia quod beatus vir purgandum habuit, fornacis hujus flamma consumpsit. Dominus hanc lucernam exstinxit, cum servum suum martyrio consummavit. Sed dum corporaliter eam exstinxit, spiritualiter eam magis accendit, quia sanctitatis ejus titulum post mortem ipsius crebris miraculorum testimoniis illustravit. Lucernam ergo suam Dominus nequaquam abscondit, quia martyris sui gloriam virtutum assertione monstravit. Aliquandiu tamen sub modio latuit haec lucerna, sed eam Dominus opportuno tempore revelavit. Cum mensura quaedam modius appellatur, recte per modium potest tumulus designari, qui se mortuo commensurat, et se corpori tumulando conformat. Sicut autem modio mensuratur annona, quae indigentibus erogatur, sic de tumba martyris largitas divini muneris saepe provenit infirmis. Latuit igitur lucerna sub modio, quandiu martyr requievit in tumulo. Sed eam de latebris nunc eductam supra candelabrum Dominus exaltavit, quia martyris reliquias de tumulo reverenter assumptas in loculo pretioso martyris usibus deputato sublimiter collocavit. Capsam enim martyris quid rectius dixerim quam candelabrum luminis, quae lumen illud egregium, quod ad se tam corde, quam corpore venientes illuminat, intuentibus repraesentat? Ad hanc ergo lucernam, charissimi, totis mentibus accedamus, et ei vitae nostrae maculas praesentemus, quia ut dicit Apostolus:« Omnia quae arguuntur, a lumine manifestantur.» Si igitur ad claritatem hujus luminis accedamus, malum quod in nobis prius videre nequivimus, ejus beneficio cognoscimus. Ad memoriam revocemus quod in Evangelio scriptum est:« Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguantur opera ejus.» Fugiamus tamen istud exemplum, et quod sequitur imitemur:« Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.»
13.39
Rursum, ut translationis fructum et gloriam plenius indicemus, illud Scripturae testimonium attendamus:« Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, stultus ut luna mutatur.» Sapiens, in Proverbiis notificans stultum, ait:« Stultus transilit et confidit.» Stultus enim est, qui mandata transgreditur, et tamen sibi de impunitate blanditur. Specialiter autem stultus est, evangelica veritate testante, qui super arenam aedificat domum suam. Arena est temporalis abundantia, quia sterilis est et gravis. Sterilis Salomone dicente:« Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.» Gravis, Apostolo teste, qui ait:« Qui divites volunt fieri incidunt in desideria multa, inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem.» Hinc etiam Salomon ait:« Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, afflictio spiritus. Vanitas sterilitatem indicat, afflictio spiritus gravitatem. Stultus ergo super arenam aedificat domum suam, quia terrenorum amator figit in temporalibus desideriis mentem suam. Hic autem ut luna mutatur. Cum mundana mutabilitas lunae nomine designetur, bene stultus dicitur ut luna mutari, quia mundanam vicissitudinem imitatur, quem extollunt prospera, frangunt adversa. Homo vere sanctus in sapientia manet ut sol. Justum est, ut Domino servientes omnes sint sancti. Unde Moysi dictum est:« Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.» Specialiter tamen sancti sunt, qui contemplationi coelestium sunt addicti.« Sanctus enim, ut ait Beda, Graece dicitur ἅγιος agios, quod sonat, extra terram. Sancti ergo sunt, qui a temporalibus separati in coelestibus conversantur. Unde dicitur per Prophetam:« Sanctus Israel Domino primitiae frugum ejus.» Sicut interpretatio nominis indicat, Israel est supernorum inspector et coelestium contemplator. Sunt autem primitiae frugum in agro Domini, qui coelestibus sunt intenti, quia superna ferventius concupiscunt, quanto saepius eorum consideratione se pascunt. Est autem sanctus homo ut sol, qui calidus est, et fervet animo, lucet exemplo. Manet autem in sapientia sanctus, sed eam cito deserit homo stultus, si interdum eam assumit. Unde scriptum est:« Quoniam aspera nimium est sapientia indoctis hominibus et non permanebit in illa excors.» Econtrario dicitur viro isti:« In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias ejus Investiga illam, manifestabitur tibi, et continens factus ne derelinquas eam.» Quod homo sanctus beatus martyr fuerit, Dominus ipse patenter ostendit. Quem amaritudine pressurarum a dulcedine temporalium ablactatum Dominus ad mensae suae delicias invitavit, et ei beatitudinem, ad quam aspirare debuit, patefecit. In sapientia vero mansit, quia dum vixit, fideliter Deo servivit; novissime vero pro eo vitam suam impendit. Fuit autem ut sol, qui sanguinis sui radiis sanctam Ecclesiam illustravit.
13.40
Elevationem igitur hujus solis solemniter veneramur, cum translationem hujus martyris sinceris mentibus celebramus. Quod igitur scriptum est servorum ejus congregatio diligenter attendat:« Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo.» Luna lumen trahens a sole est haec congregatio, quae ab exemplo martyris vivendi formam assumit. Luna igitur in ordine suo stet, quoniam elevatus est sol, id est martyri servientes ab ordinis sui regula non declinent. Sed patronum suum in sublimi positum coram oculis suis videant, et eum in bonis operibus adjutorem confidenter exspectent. Qualiter autem ad observantiam ordinis prosit sublimitas solis, colligitur ex subjectis. Sol enim elevatus in altum, ministrat abundantiam luminis et caloris. Speremus itaque quod sol noster de tumulo elevatus servis suis lumen tribuet, quod ab eis tenebras ignorantiae nocivae repellet, calorem etiam conferet, qui mentes eorum ad amorem divini cultus accendet. Faciet etiam abundantia luminis, quod servetur honestas, et quae turpitudinem, si fieret, revelaret. Unde nihil sustinet inhonestum. Abundantia vero caloris efficit, ut secundum ordinem cuncta fiant. In his autem duobus religionis summa consistit, ut ab his, qui religioni colla supponunt, juxta verbum Apostoli, honeste et secundum ordinem cuncta fiant. Sol item elevatus in altum attrahit guttas maris. Unde sol justitiae de se dicit:« Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.» Tanquam sol, qui mundum illuminat, de se dicat:« Ego cum elevatus fuero super terram, attraham innumeras maris guttas.» Prodest itaque viris justis gloria translationis, quia solis elevatio lunam in ordine suo servat. Prodest et peccatoribus hujus mundi, quia sol cum fuerit elevatus, guttas attrahet aquae salsae, quibus peccatores rectissime comparantur, tum propter brevitatem et salsuginem vitae mortalis, tum propter amaritudinem peccatorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note