Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Documenta historica
Auctores variiHist 14.2 · 11437-dochisMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 11437 Dochis
14.1
XIV. TRACTATUS DE PROMISSIONE BEATI THOMAE MARTYRIS, VIDELICET
14.1
Quod talis esset sibi successurus, qui ecclesiae Pontiniacensi recompensaret pro liberalitatibus sibi tempore sui exsilii impensis
14.1
Qui gubernationem hujusmodi Deo attribuunt, recte sentiunt, quia nec folium quod vento rapitur, ejus excedit potentiam; nec ipse ventus, qui de thesauris ejus producitur, flandi habet potentiam contra ipsius imperium. Quamvis enim homines, utpote animales, quaedam hujus mundi opera admirentur, quasi absque gubernatoris magisterio contra rectitudinis ordinem corruptibiliter defluant et excurrant, ut exclamare valeant cum propheta, dicentes:« Quare via impiorum prosperatur, bene est his qui perverse agunt?» tamen nequaquam est pertinaciter asserendum quidquam in hoc mundo fieri, nisi Deo gubernante, aut aliquoties permittente; cum enim ipse sit causa prima et principalis influens super omnia causata fluxu ordinatissimo et serenissimo, certum est quod illa quae ab ipso causam accipiunt, ad finem bonum rectissime ordinantur.
14.2
Mala autem incausalia sunt, nec habent rectum ordinem neque finem. In quantum enim a bono deficiunt; in tantum ad nihil tendunt, et non est in eis nisi privatio boni quod nihil ponit in re, sicut claudicatio in homine vel equo nihil ponit nisi privationem recte ambulandi. Quamvis igitur ratio reddi non possit de omnibus, quare hoc vel illud fiat, manet tamen apud Deum de omnibus certa causae redditio, nobis quidem occulta, ei autem qui lucem habitat inaccessibilem manifesta. Hinc est quod sacri expositores atque doctores conati sunt per mysticas expositiones et allegoricas significationes de rebus mirabilibus probabiles reddere rationes, quorum innumerabilia sunt exempla, de quibus uno posito plura possunt intelligi si oportet. Ponamus ergo illius maximi doctoris beati Gregorii unum exemplum, et sit totius sequentis materiae fundamentum. Ait enim super Evangelium beati Joannis, ubi de resurrectione Domini agitur, in hunc modum:« Cum discipulis consternatis fuit nuntiatum Dominum de monumento fuisse sublatum, tunc, inquit, currebant duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro.» Quid, ait beatus Gregorius, quid, fratres, quid cursus iste significat? ex interrogatione sua volens alicujus significationis magnum elicere argumentum. Huic interrogationi volo aliquid annectere nequaquam pro nostro tempore negligendum. Quamvis enim incuria hominum neglectu suo multa praetereat, quibus optata successibus praebere debuit incrementa, nos tamen ea quae digna sunt relatu comperimus, ne obliterari valeant, pro parte studuimus fideliter adnotare. Siquidem colendae occurrit memoriae recolendum, quod beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus atque primas exsilium eligens maluit exsulare, quam Cantuariensem Ecclesiam cui praefuit ancillare. Egressus igitur ab Anglia venit Pontiniacum, et ibi sex annis, ut dicitur, exsilii jura perpessus, in visione admonitus, ubi ante aram beati Stephani in contemplatione prostratus, ut laboris sui bravium aeternae felicitatis coronam perciperet, redire in Angliam est hortatus. De qua visione sanctus pontifex, et statim martyr post futurus, factus hilarior, ad promissam sibi victoriae coronam ocius properavit. Quem fratres ipsius monasterii vultu lugubri, et pene, ut erat, funebri lacrymabiliter subsequentes suppliciter exorabant, ne eos desereret, ne eos ipsos tantae spei solatio destitueret, ne ipsos tanquam orphanos relinqueret, sed apud ipsos vel omnino maneret, vel si sic oporteret, quanta posset celeritate rediret. Ad quod pius Pater brevi se sermone absolvit dicens:« Sic fieri oportere, nec divinis jussionibus contraire.» Sed hoc fore sciendum quod graves expensas et largos sumptus, quos monasterium tempore suae necessitatis praebuerat, aliquis successorum suorum sufficienter recompensaret, quod fratres monasterii illius multae simplicitatis, tunc quasi intelligere non poterant; sed subsequens res probavit eventus, sicut legitur de discipulis Jesu Christi, ut dicitur:« Haec non cognoverunt discipuli ejus primum; sed posquam resurrexit a mortuis, tunc cognoverunt, et haec fecerunt ei.» Ita verissime non cognoverunt fratres monasterii Pontiniacensis quid beatus Thomas vellet dicere per haec verba; sed postmodum cognoverunt quod de his diceret, sicut in sequentibus apparebit. Eo enim passo et martyrio coronato, et miraculis coruscantibus declarato, quod justam causam fuerat prosecutus, aliis et aliis substitutis, jam excesserat memoriam factum verbum illud martyris ore prolatum, sed congruo tempori reservatum.
14.3
Post aliquos enim dicti martyris successores tandem in Cantuariensem Ecclesiam instituitur per apostolicae sedis providentiam, magnus ille et famosus doctor Ecclesiae, videlicet dominus Stephanus de Languetone Romanae Ecclesiae cardinalis, qui accepto pallio et litteris ad suum propositum necessariis, nuntiis in Angliam ante praemissis, subsequi properabat. Sed veniens in partes Galliae, a praemissis nuntiis ad se redeuntibus responsum accepit, quod rex Angliae pro eo quod alium instituere decreverat, eum admittere recusabat: super quo licet saepius per apostolicae sedis litteras et legatos rex fuisset admonitus, tamen in suo proposito perstitit induratus: sicque praefatum archiepiscopum Stephanum ad Pontiniacense monasterium contigit accedere, ac finem causae per sex annos instar beati Thomae martyris in exsilio exspectare. In tantum enim invaluit regis commotio, quod tota Anglia propter hoc ecclesiastico supposita exstitit interdicto. Quin imo, invalescente contradictionis procella, plures ex episcopis Anglicanis pro devotione et obedientia de ipso regno oportuit secedere, et ad archipraesulem suum se transferre. In cujus rei argumentum unus ex ipsis videlicet Wigorniensis episcopus apud Pontiniacum postmodum est sepultus. Timor autem erat archipraesuli ne praefatum monasterium tantorum praesentia gravaretur, sed gaudium erat fratribus, quod tot et tantos pro causa tam nobili suscipere meruerunt. Postquam vero procellosa tempestas post nubilum conquievit, praefatus antistes cum honore debito vocatur in Angliam, ex quo sibi et sui ortum est gaudium, sibi autem soli magnae sollicitudinis et angustiae incitamentum. Pensabat autem vir prudens largos sumptus sibi et suis exhibitos recompensare; sed unde tunc temporis compensaret nec habuit, nec unde habere posset de facili non invenit. Quantum ergo ad hoc tristis abiit! Sed hanc tristitiam postmodum nobili compensatione redemit. Nam, postquam honoris sui plenitudinem est adeptus, quinquaginta marcarum reditus Pontiniacensi monasterio in perpetuum delegavit. Tunc credebatur impletum quod a beato Thoma, ut superius est expositum, fuerat prophetatum sibi successorem aliquem post ipsum debere substitui, qui satisfaceret pro utroque, verum licet haec opinio aliquantisper duraverit, et videretur a multis quod sic omnino ante promissum tunc fuisset solutum, nec esset qui contrarium autumaret, tamen aliter videmus impletum.
14.4
Nam, mortuo eodem archiepiscopo, et apud Cantuariam in pace sepulto, post aliquantum temporis beatus Edmundus cathedram archiepiscopalem suscepit, non sponte, sed invitus. Cathedram Cantuariensem elegit suscipere non humana ambitione, sed divina, ut credimus, dispensatione qua suscepta quod clam latebat in pectore, postmodum luculentius prodibat in messe. Erat enim quasi quaedam lucerna sub modio posita: sed postquam super candelabrum est elata, tunc certe patuit his qui in domo Dei ambulant confidenter. Nam in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus, et pro zelo justitiae, nec regem pertimuit, nec regni majores, nec etiam domesticos, quos rex allexerat in persuasionibus effrenatis tempus redimere volentes, exaudivit; sed potenti virtute accinctus, murum pro domo Domini se posuit, et malens instar praedecessorum suorum affligi pro populo Dei in exsilio quam temporalis peccati habere jucunditatem in patria. Se igitur subtraxit ab Anglia, et monasterium Pontiniacense est ingressus quasi muro inexpugnabili circumseptus; et in abscondito faciei Domini a conturbatione hominum veluti in tabernaculo Domini conquievit. Sed ex hac quiete intimum dulcedinis elegit Dominus evocare famulum suum ad statum interminabilem quietis aeternae.
14.5
Mortuus est itaque in aetate bona, mente secura, spe certa, consummatione beata, sepulturae suae locum eligens, ubi ipse et antecessores sui antea aliquando fuit degens. Verum quia nunquam post aurum abiit, nec in pecuniae thesauris speravit; non habuit unde Pontiniacensi monasterio retribueret, pro omnibus quae retribuit illud sibi. Ne tamen videretur ingratus, fecit quod potuit, et decem marcarum reditus priori pensioni quam dominus Stephanus assignaverat, adjecit. Et sic iterum credebatur impletum quod supra a beato Thoma meminimus repromissum. Sed certe largius scit providere Dei benignitas quam sperare audeat humana infirmitas. Non enim sine causa dictum est a Domino:« Qui reliquerit domum vel fratres propter me, centuplum accipiet in praesenti, et vitam aeternam in futuro.» Adeo enim benignus et largus est noster paterfamilias, quod non solum dilectores suos remunerat in futuro, sed etiam bene utentibus praestat praemia in praesenti, unde quod dilecto suo in vita defuit, ipse praedilectus et diligens, in dilectoris sui morte supplevit. Nam coruscantibus miraculis, ad ejus excubias aegri veniunt et sanantur, munera deferuntur, et quae ad mundi luxum deputata fuerant in auro et lapidibus pretiosis, ad tumbam sacri pontificis dedicantur. Videres ibi regales fibulas coruscare, aurea discriminalia emicare, monilia insertis gemmis pretiosissimis quodammodo scintillare, gemmatos de diversis pretiosis lapidibus annulos radiare, et diversarum imaginum species quasi sanctum Domini adorare. Sed et promiscui sexus et vulgi oblationes veluti quasdam minutias et forte apud Deum maximas quasi in gazophylacium Domini comportare. Et sic certe absque omni dubio oculo ad oculum hodie videmus impletum quod voce prophetica beati Thomae martyris olim fuerat praelibatum, nam in duplum vel in quadruplum credimus restitutum quod circa sacros pontifices plura liberalitate fuit depensum. Et haec potuit esse una ratio et non minima quare sit divina providentia, ut beatus pater Edmundus se pro se ac pro suis antecessoribus quasi obsidem daret, et solvendo charitatis seu hospitalitatis debitum, civiliter tamen indebitum se et illos liberaliter liberaret; et putandum quod fratres domus ipsius hoc debitum recipiant, ut debitum a donatoribus tanquam donum omnia convertentes ad ipsum beati Patris feretrum adornandum.
14.6
Nunc igitur convertere aliquantulum, o lector, si vis simplici oratione fore contentus, et dic cum B. Gregorio verba ipsius ad tuum referens intellectum. Quid, fratres, cursus iste significat? An casu gestum creditis quod electus ille Domini B. Thomas juris ecclesiastici maximus propugnator, excurrens de Anglia in Pontiniacense monasterium se locavit, et per sex annorum curricula ibidem aliasque perendinans in Domino militavit; et tandem rediens cursum suum felici martyrio consummavit. Nulliusne considerationis existit quod successor ipsius magnus ille Stephanus cardinalis consummatus in archiepiscopum, antequam ingrederetur in Angliam, eam pro libertate fere consimili apprehendens, antecessoris sui vestigia subsecutus, tot annis ibidem commoratus, et tandem ad propria revocatus, in pace apud Cantuariam est sepultus? Nunquid a mysterio charitatis vacare credimus quod tantorum etsi non inferior successor B. Pater Edmundus in patria sua laudabiliter conversatus, absens et nesciens ad apicem metropoleos sublimatus, tandem indutus lorica justitiae pro justitia exsulans apud saepedictum monasterium in assuetis sanctae vitae operibus aliquandiu conversatus, ibidem tumulatus, et postmodum ad locum honori suo congruum est translatus? An hoc totum quod circa tam eximios tres, videlicet patriarchas sive primates, quod idem est in re, sed diversum in nomine, casui vel fortunae, et non patiens ascribi debeat dispositioni divinae? Voluitne ea fieri pro nihilo qui dixit de duobus passeribus comparatis dipondio, quod nec alter cadet super terram sine Patre nostro cui est cura de omnibus? Nunquid major cura est illi de duobus passeribus quam de tribus pontificibus? de quibus primus exiens de finibus suis post exsilium est regressus et martyrio consummatus. Secundus antequam patriam ingressus exsilium est perpessus, et tandem in sua sede locatus, ibidem etiam est mortuus et sepultus. Tertius vero inthronizatus in pace exsulans sine pace temporis, in exsilio quaesivit pacem pectoris et invenit, et ab hac transivit ad pacem aeternitatis. Est ergo in omnibus tribus multa conformitas, et inter se discreta diversitas, de quibus licet aliquid ratione subnixum quid significet, cogitare et probabiliter cogitatum calamo licet humili exarare, et qui dictum causari voluerit, habeat licentiam cancellandi, vel materiam ipsam in meliorem formam et habitum transformandi.
14.7
Doctor gentium, Apostolus sanctus, Patres Veteris Testamenti in catalogo sub quodam epilogo ponens, nominatim expressis aliquibus aliis a justitiae operibus designatis, tandem concludit et dicit quod tales per fidem vicerunt regna. Fides enim testimonium accepit ab operibus, ab opere operante magis quam ab opere operato; unde sic concludit in fine:« Et hi omnes testimonio probati sunt.» Patres etiam Novi Testamenti testimonio fidei probati sunt, quia testes facti sunt usque ad mortem, unde in laude Innocentium dicitur quod testimonium reddiderunt Domino Jesu Christo etiam non loquentes; et idcirco a Graeco vocabulo, quod sonat testis, martyr vel martyres sunt vocati. Unde non incongrue quaeri potest quomodo B. Thomas martyr proprie dici possit, cum pro fide martyrium non acceperit, ut videtur. Constat enim regem Angliae sub quo passus est, et similiter illos a quibus passus est Christianos fuisse ac fideles, saltem fide informi, nec agebatur ad hoc ut jam dictus praesul aliquem articulum fidei cogeretur defendere, aut aris idolorum thura imponere. Sed erat quaestio inter regem et praesulem de quibusdam juribus, quae unus injuriam, alter justitiam, aestimabat. Quae quidem quaestio salva fide utriusque et moveri poterat et finiri. Sed ad hoc satis congrue respondetur, quod est fides articulorum, et est fides sacramentorum, et est fides catholicae dignitatis et ecclesiasticae libertatis. Pro fide articulorum in symbolis expressorum astiterunt sancti in agone certaminis contra principes, sed paganos. Pro fide sacramentorum et potestate clavium constituerunt doctores Ecclesiae contra haereticos atque schismaticos a fide devios. Pro fide ecclesiasticae libertatis pugnatum est et pugnant hodie fortes ecclesiarum praelati contra principes et tyrannos nomine tenus Christianos. In hac igitur ultima acie fortes facti sunt in bello B. Thomas, dominus Stephanus, et sanctus Edmundus, et suo testimonio probaverunt, quod non minus est testis qui defendit ecclesiasticam libertatem, quam is qui propugnat articulate fidei Christianitatem. Alioquin non diceret Dominus improperanter malis Ecclesiarum rectoribus per Ezechielem:« Non opposuistis vos murum pro domo Domini, ut staretis in praelio contra ascendentes ex adverso.» Magna enim potestate munivit Dominus vicarium suum, videlicet B. Petrum, cum tradita ei potestate clavium, ligandi scilicet atque solvendi, statim adjecit pollicens, quod portae inferi contra hanc auctoritatis potentiam minime praevalerent. Portas inferi haereses voluit intelligi et tyrannicas potestates.
14.8
Secundum ergo praeceptum legis divinae qua dicitur:« In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum,» manifestum est quod per hos testes tres eximios probata est peroptime causa atque defensio ecclesiasticae libertatis, et pro indicio demonstrativae probationis, ratio poscebat ut duo saltem ex tribus in Cantuariensi ecclesia, cujus causa agebatur, in monumentum victoriae duo testes legitimae probationis non solum vivi, sed et defunctorum corpora remanerent, ut essent quasi titulus triumphalis suffraganeos suos ad similia provocandi, et in spe certaminis victoriam obtinendi, nec oportebat ut tertius adderetur qui dispensatione divina ad ampliandum ecclesiastici honoris titulum utiliter ad alias servabatur. Non est enim inpraejudiciabile Cantuariensi Ecclesiae quod corpus B. Patris Edmundi ibidem cum aliis minime requiescit, quia ex hac causa nihil deperit, nec honor ejus inde vilescit. Imo bene rem intuenti, certum quod tam personae quam loco ex hoc plurimum honoris accrescit. Manet autem ejus memoriale quod non derelinquetur in saecula, quod talis fuit Cantuariensis archiepiscopus, et qui illius sedis patronus fuit et defensor in terris, et proculdubio eorum qui credenda crediderint est pius intercessor in coelis. Sed posito quod corpus ejus inhumatum fuisset in Anglia, quid honoris et gratiae pro tot beneficiis tantis patribus et successive exsulibus Gallia tunc haberet? Anglia quidem tunc laeta foret, sed Francorum patria, in qua fulserunt tam praeclara miracula, tractum modici temporis tam celebrem memoriam aboleret. Nunc autem dispensatione divina, ut credimus, melius est provisum, ut unum regnum gaudeat, se talem Deo genuisse devotum, et tantum habuisse patronum; et aliud regnum similiter tali sibi collatum coelitus fore donum, retinere scilicet thesaurum, vas, inquam, corporis sui omni lapide pretiosius.
14.9
Est et aliud memorabile et considerabile in hoc facto. Praedecessores sui B. Thomas et dominus Stephanus fuerunt ad suam ecclesiam solemniter revocati, utrum vere, an fictitie, nos facti ignari existimus, et melius rei probavit eventus. Sanctus Christi Domini confessor Edmundus non fuit aliqua solemnitate debita adhibita revocatus. Quomodo ergo venisset invitus, vel potius impudicus, qui pudicitia tam mentis quam corporis fuit hominum reputatione et rei Christianitate conspicuus? Fecit ergo quod debuit, et ultro se, ne fontem daret in frontibus, non ingessit, sed eorum loco et patria se subtraxit, qui ut ipsum possent retrahere libenter ad tempus cum ipso extra patriam exsularent, et exsilium post vitam sustinerent, quod inviti in vita cum ipso sustinuisse volebant. Providit ergo Deus melius, ut sine ipsis consummaretur in patria, in qua non erat eis calumniandi vel insultandi larga data licentia, quae ipsius patris vitam atque miracula facile suffocasset, si ejus corporis praesentiam in patris ipsius patria habuisset. Unde provisum est ut illis detraheretur detractionis materia, et Dominus sanctum suum per hoc proveheret ad majora. Exstant enim ipsius miracula miraculosa tam in Anglia, cui praefuit, quam in Francia quam adivit.
14.10
Alia, et ut videtur, uberior nunc ratio occurrit, quare separationem dictorum patrum Dei dispensatio sic providit. Certum est quod in Anglia B. Edmundi regis et martyris refulgent miracula pretiosa, quibus patria illa mirifice decoratur, et Deus in sancto suo mirabilis praedicatur. Posito autem et constante quod beatus confessor Christi Edmundus locum sepulturae suae fuisset in illa regione sortitus, ex aequivocatione nominis, saltem apud imperitos fuisset miraculorum attributio obumbrata, et per consequens forsitan diminuta. Et quamvis inter sanctos nulla sit prorsus dissensionis materia, quin potius gaudium et exsultatio, sicut de bono proprio de alterius praelatura: vulgus tamen ignarum facile contentionis materiam assumeret, et de sanctorum miraculis et meritis plusquam ratio exigeret, disputaret. Substracta est igitur controversiae calumnia, et magis relucent miracula ab uno ad alium relata. Et hoc nescio an in spiritu quasi videtur, quod Dei confessor Edmundus, ut regi Edmundo cum quadam reverentia sanctis congrua, regnum cederet, in quo prius ille pie regnaverat, et per martyrii gloriam tempus et locum praeanticipaverat, ut qui erat prior loco et tempore, ei cederetur charitatis honore. Et est verisimile, quod si tam pium regem B. praesulis Edmundi tempora habuissent, quod nequaquam de illa patria excessisset. Quin imo videtur ipso facto quod praesul martyrem honoravit, cum locum, ut dictum est superius, ei cessit. Nam aequivocationis ab eo sortitus est vocabulum, et non casualiter, sed secundum divinae praedestinationis eventum. Nam ut in ejus legenda diffusius enarratur, mater S. praesulis cum ipsum gestaret in utero veniens ad tumbam B. martyris, motus vitales primum sensit in parvulo quem gestabat in utero, et infans Edmundus nondum Edmundus videtur motu suo martyrem salutasse, et per hoc communis vocabuli gratiam impetrasse. Jam vivus mortuum salutavit, et moriens viventi in coelo martyri locum dedit. Qua in re quid aliud est pensandum, nisi quod factum est a Domino factum esse credatur, per quem quidquid in vivis agitur, aut mortuis, ordinatione rectissima sive occulta seu et i am manifesta, per Dei providentiam dispensatur.
14.11.1
Sed et hoc in fine credimus adnectendum, quod ratio superius posita exigebat B. Thomam martyrem in Dorobernensi Ecclesia tumulari, ad cujus gloriam est provisum, ut tantus doctor et pontifex cardinalis et primas tandem ei succederet, qui de loco sepulturae ipsius sanctum corpus ipsius laudabiliter et condigne transferret, et Scripturarum super translatione ipsa monumenta relinqueret, sicut hodie in Cantuariensi Ecclesia reperitur, quod videlicet praefatus dominus Stephanus archipontifex B. Thomae martyris corpus de crypta in qua statim in morte ipsius collocatum fuerat, propriis manibus ad superiora supremi altaris loca transposuit, et praesente rege Anglorum et fere cunctis pontificibus et principibus, aliisque regni optimatibus, in aureo et gemmato quasi stellato solio collocavit, et modum translationis et ordinem luculento sermone descripsit, et cum eo quem prudenter descripserat in Domino obdormivit. At B. praesul Edmundus similem non in loco, sed in modo, omnino habere meruit sepulturam, et translationis etiam modum consimilem et consimilibus indiciis gloriosum. Sepultus est enim in Pontiniacensi ecclesia cum gloria et honore, sicut superius est narratum. Sed postquam Domino complacuit sanctum suum amplius sublimare, ut excellentior locus ipsum exciperet, et celebritatis ejus memoriam duplicaret, tunc, inquam, auctoritate apostolica est provisum, ut ad hujus translationis gloriam commendandam, cardinalis Albanensis episcopus, antea Rothomagensis archiepiscopus, et non solum ipse, verum etiam Tusculanus episcopus, similiter cardinalis, cum pluribus archiepiscopis et episcopis advenirent, et coram Francorum rege illustri, et quasi coram tota familia procerum regni Franciae translationis obsequium devotissime celebrarent. Similitudo igitur permaxima est in istis, quod utraque translatio de mandato summi pontificis per cardinales hinc et inde, per archiepiscopos et episcopos utrobique, per reges et utriusque regni principes, et per multitudinem fidelium populorum cum omni veneratione, qua fieri decuit et oportuit et potuit, ut completa, ut ipso facto quasi digito potuit demonstrari, quod Deus et non homo ad honorem sanctorum suorum et ad excitandum devotionem fidelium haec insignia voluit procurari. Qui se vult in sanctis gloriosum et admirabilem et superlaudabilem et superexaltabilem in omnibus et ex omnibus et prae omnibus praedicari. Cui est honor et gloria, imperium et potestas per infinita saecula saeculorum. Amen.
14.11.2
Explicit tractatus de promissione beati Thomae martyris facta Pontiniacensibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note