Epistolae ad Calixtum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10767 Epadca
1.1
I. Litterae haereticorum ad Calixtum II papam.--Ipsius electioni assensum praebent. (Anno 1119.)[MANSI, Concil., XXI, 224.]
1.1
CALIXTO Dei gratia universali pontifici, R. S. Eusebii cardinalis, et G. SS. Apostolorum, et M. S. Pancratii abbas, obedientiam in Domino.
1.2
Etsi litterae electionis vestrae ad nos non pervenerint, ea tamen nobis manifestata, gavisi sumus, orantes Deum, ut si quid minus in ea est, gratia ipsius benigna vobis et nobis impleat. Nos quod jam per septennium plurimum fatigati pro catholicae veritatis confessione vix jam valentes sufficere, postulamus per Dei misericordiam respirare. Verum quia id in vobis obtinere posse Deum credimus, electionem vestram, quam neque lepra Simonis, neque tumor ambitionis infecit, tanquam a Deo datam amplexi sumus. Intelleximus enim a vobis completum fuisse capitulum electionis, quam Apostolus in Epistola ad Hebraeos interierit: Nec quisquam, inquit, sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Pontificatu igitur vestro a Deo vocato, nullam maculam secundum conscientiam nostram in probando electionem vestram, secundum votum quod semper habuimus collaudantes, amplectimur, sperantes omnem maculam haeresis per sanctum studium vestrum ab Ecclesia Romana propelli. Unde nostra suscitata diligentia electioni vestrae, eam confirmantes, subscribimus, tanto quidem devotius, quanto puriorem esse per Dei gratiam confidimus.
1.3
Similiter presbyter Bonushomo, presbyter Berardus, presbyter Angelus S. Andreae, presbyter Angelus, Joannes archipresbyter S. Mariae Rotundae, Dodo presbyter S. Mariae in Aquiro, Desiderius archipresbyter Sanctorum Apostolorum, cum omnibus clericis ejusdem ecclesiae, presbyter Benedictus S. Stephani, presbyter Joannes S. Nicolai, Angelus Sanctae Mariae in Via, Beraldus S. Basilii, Astaldus et Joannes abbas Sancti Apollinaris, presbyter Mannus S. Petri ad Vincula, presbyter Leo, et Nicolaus S. Laurentii in Lucino, cum pluribus aliis.
2.1
II. Requisitio Urbani Landavensis episcopi versus Calixtum II papam apud Remis. (Anno 1119.)[WARTHON, Anglia sacra, II, 673.]
2.1
Venerabili CALIXTO apostolico et totius Christianitatis summo patrono, URBANUS Landavensis Ecclesiae episcopus, fidele servitium et orationes debitas.
2.2
Ecclesia Dei nostraque sub Deo et vobis vestrae misericordiae et pietati hanc dirigit epistolam, et suppliciter rogat ut pro summo Rege Christo eam praecipiatis diligenter vobis recitari et a vobis misericorditer exaudiri. A tempore antiquorum Patrum, dilectissime Pater et domine, sicut chirographum sancti patroni nostri Teiliavi testatur, haec Ecclesia praedicta prius fundata in honore S. Petri apostoli, aliarum omnium Ecclesiarum Gualliae semper magistra exstitit in dignitate et in omni privilegio; donec tandem per seditiones et tot bellorum flagitia, et inveterato antecessore meo Herwaldo, et inde debilitata Ecclesia coepit debilitari; et fere viduata pastore, et annihilata indigenarum crudelitate et invasione supervenientis gentis Northmannicae. Semper tamen religiosi viri ad serviendum in ea haeserunt, tum propter Anglorum viciniam, a quibus in ecclesiastico quidem ministerio nihil discrepabant, quia apud eosdem fuerant tam nutriti quam eruditi; tum etiam quod ab antiquis temporibus, id est a tempore Eleutherii papae sedis Romanae, episcopus illius loci, et post adventum Augustini in Britanniam insulam Dorobernensis Ecclesiae metropolitani, ejusdem archiepiscopo simul et regi Anglorum semper fuerat deditus et per omnia obediens. Novissime autem Willelmo rege regnante, maxima cleri parte jam deleta, XXIV tamen canonicis Ecclesia fuerat munita: quorum in praesenti nulli praeter duos in ea remanent; et in dominio Ecclesiae IV carrucae et quatuor librae; nec tantum in territoriis oblatis nunc Ecclesia desolata et dispoliata, verum etiam in decimis ablatis sibi et clericis omnibus totius episcopatus tam laicali potestate quam monachorum invasione, quam etiam fratrum nostrorum episcoporum, Herefordiae videlicet et Sancti Dewi, territorii simul et parochiae grandi invasione. Nunc precor vos, ut Patrem, velut inermis armatum et debilis fortem, quatenus Ecclesiae nostrae vobis commissae succurratis, ut qui vos fecit, ipse vos manu teneat, et post laboris terminum perducat vos ad perenne solatium. Amen.
3
III. Ludovici VI Francorum regis ad Calixtum.--Scribit se nunquam toleraturum subjectionem quam ab archiepiscopo Senonensi exigebat primas Lugdunensis. (Anno 1121.)[MANSI, Concil., t. XXI.]
3
Scripsit nobis sublimitas vestra de captione illius apostatae Burdini, et de incolumitate status vestri. Unde, Pater dulcissime, plurimum et prae caeteris vos amamus, honoremque vestrum studium nostrum in omnibus esse intelligimus. De sententia sane in metropolitanum Senonensem pro nostro honore relaxata animum nostrum ex parte mitigastis; sed quoniam ad tempus est relaxata, suspensum vehementer ac dubium reddidistis. Videtur enim aliquam adhuc spem habere Lugdunensis archiepiscopus super illa quam quaerit subjectione; sed, ut verum fatear, sustinerem potius regni nostri totius incendium, capitis etiam nostri periculum, quam bonis subjectionis et abjectionis opprobrium. Videtur enim ad nostrum respicere contemptum, contra nos hoc modo fieri, quod nunquam exstiterit factum. Novit autem experientia vestra regnum Francorum, in obsequiis promptum, in necessitatibus amicum vobis exstitisse, nec a fidelitate Romanae Ecclesiae precibus aut promissionibus imperatoris nos avelli unquam potuisse. Et quanto animi fervore, quanta mentis humilitate vobis obedierimus, ut si taceat vox vestra, clament opera nostra, monstrent obsequia mea; ut enim caetera dimittam, illud inter alia meminerit paternitas vestra, quod quamvis gravi, ut scitis, laborarem infirmitate, molestia corporis vehementer urgente, Remensi tamen concilio, cum labore quidem nostro, sed cum honore vestro interesse studuimus, et plus vestrae voluntati quam nostrae facultati, plus honori vestro quam dominio nostro consuluimus. Hoc vobis, dulcissime Pater, memorando scripsimus, non quia non placeat nobis hoc fecisse, sed quia volumus hoc a memoria vestra non recessisse. Si quid igitur valet, si quid potest apud vos amor noster, et obsequium nostrum, rogamus et petimus ut Senonensis Ecclesia, quae ab ista de qua nunc pulsatur subjectione huc usque aliena exstitit et libera, per vos non fiat ancilla, sed antiqua ejus libertas auctoritate apostolica roboretur, et privilegii firmitate muniatur; in quo tamen nihil a vobis contra justitiam exigitur. Si enim opponitur quod veterum institutio Lugdunensi Ecclesiae primatum contulerit, respondetur ex opposito quod antiquae libertatis possessio Senonensem Ecclesiam ab ejus subjectione defendit. Quod enim antiqua possessione acquiritur, nullo, ut fertur, jure adimitur, etiamsi de jure Romanae Ecclesiae fuisse cognoscitur. Hac igitur ratione Senonensis Ecclesiae libertas remanere debet inconcussa et intacta, nec pulsari aut violari debet pro subjectione noviter et imprudenter facta. Facta est enim, ut dicitur, latenter et quasi furtive subjectio ista, nesciente scilicet clero Senonensi, inconsultis etiam episcopis illius dioecesis, ignorante etiam rege. In quibus omnibus dignitas pendet Ecclesiae, et subjectio taliter facta respicere potius videtur ad ignominiam male accipientis quam ad commodum Ecclesiae nescientis. Res enim communis communi tractanda est consilio, non latenti et privato terminanda colloquio. Cum igitur dignitas sit Ecclesiae, non personae, si Senonensis archiepiscopus iste et quidem solus de non sua fecit quod non oportuit, si promisit quod non debuit, Ecclesia tamen Senonensis quod suum est non amisit, nec privatam libertatem quam ex antiquitate habuit; nec cogenda est ad subjectionem quam nunquam exhibuit. His ita se habentibus, videat, dulcissime Pater, discretio vestra ne civitas Lugdunensis, quae de alieno est regno, de nostro floreat detrimento, nec subjiciatur amicus amico, quia, si decipitur pro amico amicus, juste fiet de amico inimicus. Rex ergo Franciae, qui proprius est Romanae Ecclesiae filius, si in facili causa, si in levi petitione contemnitur, nulla spes in majori relinquitur, nec ulterius in aliis patietur repulsam, si in istis sustinet repulsionis offensam. Melius est enim regiae honestati a precibus desistere quam de repulsa naevum ruboris contrahere. Quod minus in litteris continetur praesentium lator Algrinus viva voce supplebit, cujus verba tanquam ex ore nostro suscipite et custodite.
4.1
IV. Radulphi archiepiscopi Cantuariensis ad Calixtum. --Queritur de injuria sibi et Ecclesiae Cantuariensi illata in consecratione archiepiscopi Eboracensis. (Anno 1122.)[WILKINS, Concilia Magnae Britanniae et Hiberniae, t. II, p. 396, ex ms. Cott. Domitian. A. V., fol. 2 et seqq.]
4.1
Reverendissimo domino et unice colendo Patri summo pontifici CALIXTO, et universae sanctae et apostolicae Ecclesiae Romanae, RADULPHUS, Cantuariensis archiepiscopus, et tota Ecclesia Cantuariensis, in Domino salutem et debitam subjectionem.
4.2
Quoniam exigentibus malis nostris nova quidem temporibus his Ecclesiae Cantuariensi, et ab exordio Christianitatis Anglorum inaudita subintravit adversitas, alio modo jam quam prior usus erat vestrae majestati, alloqui praesumimus excellentiam, o beatissime domine et unice colende Pater. Cogimur namque ad querelas, viderit Deus causam Ecclesiae suae, qui mutat et ordinat omnia, prout ipse novit. Siquidem ex quo beatus pater Gregorius sanctum et venerabilem virum Augustinum ad praedicandum populis Anglorum destinavit, in consuetudinem religionis devenit, quatenus apostolica sedes quidquid dignitatis primatus, et privilegii catholico et canonico more decebat, Ecclesiae Cantuariensi impenderet, et Ecclesia Cantuariensis quidquid humilitatis, subjectionis, et fidei Christiano et ecclesiastico jure decebat, apostolicae sedi perpetua stabilitate referret. Id firmum et illibatum servatum est, excepto quod Stigandus quidam hujus sanctae Cantuariensis Ecclesiae contra canonicam et propriam consuetudinem praesulatum invasit, qui tempore Alexandri II papae, assistentibus cardinalibus, ab apostolica sede directis, in Wintoniensi urbe accusatus, convictus et depositus, a superba temeritate desivit; praeter hunc neminem Cantuariensium episcoporum contra sedem apostolicam quidquam invasisse vel praesumpsisse, historia vel memoria didicimus. Unde recte et pulchre actum est, ut quingentis jam et eo amplius annis, quidquid prima et summa apostolicae sedis auctoritas ad catholicae fidei veritatem confirmandam, ad sanctae et universalis Ecclesiae pacem observandam vel ad bonorum morum honestatem dilatandam in posteros derivaret, id totum sancta Cantuariensis Ecclesia inviolate custodiens, per omnes Britanniarum partes inter subditos praedicaret; et quis erit vel etiam nostrae partis summus adversarius, qui infra tot annorum spatia aliud quidquam de nostra Ecclesia se didicisse audeat confiteri? nempe quod pace vestra dictum iri potuerit, quis veterum historiarum nostrae Ecclesiae seriem nosse contendat, tam diuturnam et aeternam inter sedem apostolicam et Ecclesiam Cantuariensem reperit benevolentiam, ut non jam quasi duas, id est, illam majorem et istam minorem judicaverit, sed quantum ad imperii et obedientiae eamdem attinet voluntatem, illam et istam unam et eamdem esse putaverit? Facile namque inter Christianorum animos justum imperium et voluntarium obediendi obsequium multorum comparat unitatem: porro quod Roma Cantuariae, id Cantuaria toti Britanniae voluntate et beneficio ministravit. Unde igitur obscuratum est aurum, et mutatus est color optimus? Astutia quippe et delatione hominum pauculorum excellentia vestra turbata est, et rumore novitatum tantae diuturnitatis concordia coepit paulisper infirmata deficere; et nisi, quia Deo permittente, adeo praesentium dierum malitia, indignum erat, ut delatorum novitas tanta facilitate in nostram grassaretur injuriam, et Christianae pacis confunderet unitatem.
4.3
Porro cum scriptum sit:« Ne transgrediaris terminos, quos posuerunt patres tui,» irreligiosum est, ut episcopus Eboracensis ultra pedem tendat novae praesumptionis quam Ecclesiae suae facultas erat et norma priscae consuetudinis. Caeterum episcopo Cantuariensi in debitum et aeternae ignominiae dedecus erit, si de privilegiis Ecclesiae suae quidquam diminuat, et unde juste ab antiquo illam investitam reperit, inertiae suae consensu diebus suis exspoliari permittit.« Malo, inquit beatus Gregorius, quaelibet adversa pati, quam Ecclesiam Petri temporibus meis degenerari.» Cum igitur Paulus dicat:« Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit,» nihil indebitum ab episcopo Eboracensi episcopus Cantuariensis expostulat, nisi ut sibi canonicam subjectionis humilitatem debeat, quam antecessores ejus antecessoribus suis debuisse fideliter constat. Unde beatus Gregorius:« Omnia, inquit, quae antiquitas statuit intemerata serventur.» Nempe nulli sapienti incognitum, cujus capitis membrum est, qui propriae vanitates subreptionis alterius Ecclesiae justitiam deterit; et cui testamento Christianae institutionis subjectus est, ei contra fas rectitudinis similis esse contendit; Apostoli nimirum sententia est:« Qui potestati resistit, Dei ordinationi resisti.»
4.4
Hoc est igitur, hoc est, serenissime Pater, quod tota conqueritur Ecclesia Cantuariensis, quia, sicut dictum est, in injuriam nostram pauculorum hominum nova grassatur importunitas. Et locus qui Ecclesiae nostrae hactenus beneficio aliquantulum habuit statum religionis, in fine dierum justitiae nostrae detrahet audacia propriae adinventionis: et certe non immerito moti sumus, quia patriae, ut ita dicam, extremus angulus in Ecclesia Dei dissensionis intulit molestiam, et tam perpetuam Ecclesiae Cantuariensis aboleret eminentiam; quod si hucusque ignorat Eboraca, quid jam per quadringentos et eo amplius annos utilitatibus suis Cantuaria contulit, vel quid ipsa Cantuaria debuit, vixerit, ut assertionibus nostris credere velint; publicas et veteres gentis Anglorum historias relegant, tam Eboracensis quam Cantuariensis Ecclesiarum privilegia inquirant, nec veritati quos non habet angulos inducant. Quod si veterum Patrum institutis et litteris non credunt, nec verbis nostris credituri sunt. Miramur, inquiunt, quibus institutis veterum gloriantur; praesertim cum beatus Gregorius, qui primus populis Anglorum Christianitatis officium procuravit, et Ecclesiarum nostrarum leges et consuetudines instituit, in Anglia duo pallia, duas sedes metropolitanas, Lundoniensem videlicet et Eboracensem, duos archiepiscopos ordinasse videatur, quibus post obitum Augustini hanc distinctionem imponit, ut qui fuerit ordinatus prior habeatur. Id sane, ut videatur, intendens ut non Cantuaria, sed Lundonia metropolis diceretur, et esset. Unde verum sapientibus liquet, quia alterius metropolis transmutatio alteri non translatae nec fuit, nec esse debuit priscae dignitatis ablatio. Sed Cantuariensis, in quam metropolis nec ante illud decretum, nec post translata fuisse reperitur. Nil ergo nostra interest, quidquid inter Lundoniam et Eboracam distinguitur, tantum ab utraque Cantuariae canonica reverentia teneatur. Siquidem in ecclesiastica Historia gentis Anglorum, quam venerabilis Beda presbyter luculento et verissimo stylo describit, luce clarius est, quia praedicante Augustino et sociis ejus verbum Dei Cantuariorum populo, tam eorum rex quam idem populus, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi Ecclesiae credendo sociavere. Nec distulit rex, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Dorobernensi metropoli sua donaret, simul et necessarias in diversis speciebus possessiones conferret. Interea vir Domini Augustinus venit Arelas, et ibi juxta quod jussa sancti Patris Gregorii acceperat, genti Anglorum ordinatur archiepiscopus; reversusque inde Britanniam, jam non Lundoniensis, sed Dorobernensis archiepiscopus, misit continuo Romam Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum non Lundoniae sed Doroberniae factum esse referrent, simul et de eis, quae necessariae videbantur quaestionibus ejus consulta flagitans: nec mora congrua questui responsa recepit, quae etiam Historiae suae Beda inserere commodum duxit. Porro sciendum quia tunc in Lundonia et finitima gente ejus, sicut idem historiogaphus memorat, necdum ad fidem conversa, principatum habebat, non ipse rex, sed quidam nepos Aethelberti, regis Cantuariorum, quamvis sub potestate positus ejusdem Aethelberti. At vero Augustinus, testante Beda, ubi in regia civitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperavit in ea regio fultus adminiculo ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicererat, et eam in nomine sancti Salvatoris sacravit; atque ibidem sibi habitationem statuit, et cunctis successoribus suis. Revertentes igitur post haec, qui, sicut dictum est, Romam missi fuerant, retulerunt secum ad Augustinum illam famosissimam beati Patris Gregorii epistolam, in qua inter Lundoniensem saepe dictam distinxisse videtur. De cujus distinctionis intelligentia, ne quid dubium remaneret, Joannes levita Romanus, in Vita beati Gregorii ad Joannem papam ita scribit, dicens:« Misit, inquit, beatus Gregorius Augustino pallium, jubens, ut sub metropoli sua Cantiae duodecim episcopos ordinaret, ad Lundoniam et Eboracam singulos episcopos mitteret, qui duodecim sub se nihilominus episcopos consecrantes, pallium ab apostolica sede perciperent, et post Augustini obitum ipse inter eos primus haberi debuisset, qui primus consecrare meruisset.» Juxta quam prudentis viri sententiam nequaquam successoribus Augustini beatus Gregorius debere subtrahi praesignavit, quidquid primatus, seu dignitatis illi, sicut ejusdem gentis apostolo, apostolicae sedis auctoritate concessit. Nam et ipsum ab illo usque in praesens investitura Cantuariensium episcoporum indesinenter obtinuit. Denique in eadem beatus Gregorius ita:« Ad Eboracam, inquit, civitatem te volumus mittere, quem ipse judicaveris ordinandum, ita ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur.» At vero neque Augustinus, neque Laurentius, neque tertius ab Augustino Mellitus Dorobernensis archiepiscopus, aliquem ad Eboracam destinavit ordinandum episcopum. Quartus autem ab eo Justus Paulinum antistitem consecravit, et eum provinciae Eboracensi praedicatorem delegavit. De quo Justo scire velim, an eum Eboracensem erga se minoris fuisse dignitatis asseverent quam Augustinum fore decrevit, an ejusdem; qui fecit quod ille facere debuit; nec tamen fortasse potuit. Ni fallor ejusdem prorsus, inquient, quia nihil impedit personarum diversitas, ubi idem facit eadem et voluntas et potestas; ita tamen ut successores Paulini itidem censerentur cum successoribus Justi, quales futuri esse decernuntur cum successoribus Augustini. Habuit igitur vel unum Augustinus successorem quem Ecclesia Eboracensis et habuit et habere debuit primatem. Sed enim Paulinus, gentem ad quam missus est, a gentilitatis errore convertit, et ab apostolica sede pallium suscipiens, in Eboraca cathedram episcopalem instituit, episcopum tunc in provincia neminem creavit. Ac deinde post haec defuncto Justo, Honorius pro eo Cantuariensis succedit episcopus. Turbatis itaque rebus Northanhimbrorum, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse videret, Paulinus rediit ad matrem suam Cantuariensem Ecclesiam, atque ab Honorio archiepiscopo multum honorifice susceptus est.
4.5
Quo in tempore Roffensis Ecclesia, quae non Cantuariae tantum magisterio, verum etiam temporali dominio hucusque serviebat, pastorem minime habebat, ac per hoc curam ipsius praefatus Paulinus invitatione et praecepto Honorii archiepiscopi suscepit ac tenuit, usquedum et ipse suo tempore ad coelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua Ecclesia moriens, pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit; quo circa simplicium auribus planum est, quia in omni primatu sui similem alterum non habuit Augustinus successorem nisi forte Eboracenses dicant Paulinum suum interim non subjectum, quandiu suus, subjectum vero, quia Roffensis postmodum erat episcopus. Sane quidquid egit, subjectionis praetendit judicium, et quod recepit, ecclesiae Cantuariensis insigne erat beneficium. Denique in tota illa historia venerabilis Bedae presbyteri certum est Eboracam nec fidei, nec religionis ullam habuisse constantiam, nisi beneficio et gratia Cantuariensis Ecclesiae. Quippe quae, usque ad haec Northmannorum tempora, vix unquam clericos vel monachos instituit, nec in provincia sua aliquem episcopum procreavit, neque ipsa suis etiam pontificibus sepulturam procuravit. Interea post decessionem Paulini provincia Northanhimbrorum religione fluctuabat et fide; quocirca rogatu Deo dilecti regis Oswaldi, Scotorum episcopi, beatae memoriae Aidanum consecratum antistitem in Angliam transmiserunt, qui primus in Lindisfarnensi insula sedem episcopalem accepit, tempore vero sequenti, mutatis rebus, qui tunc episcopus Lindisfarnensis, nunc dicitur et est Dunelmensis. Post quem itidem Scoti usque ad quatuor viritim episcopos ad eamdem insulam direxerunt, de quibus Scotis praetereundum non est, quia, juxta decretum beati Patris Gregorii, suffraganei erant Cantuariensis archiepiscopi. In illa namque saepe dicta epistola postquam de distinctione Lundoniensis et Eboracensis episcopi, unde movetur tanta contentio, satis actum est, beatus Gregorius ad Augustinum ita subjungit, dicens:« Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eboracae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes habeat Deo Domino nostro Jesu Christo auctore subjectos.» Et idem in responsionibus ad eumdem ita:« In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus, Britanniarum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur, Britannias siquidem pluraliter appellat, propter diversas ejusdem insulae provincias et linguarum divisiones. Beda namque cum Britanniae qualitatem describeret: Haec, inquit, insula in praesenti juxta numerum librorum, quibus lex divina scripta est, quinque gentium linguis unam eamdemque summae veritatis et verae sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum videlicet Britonum, Scotorum, Pictorum et Latinorum quae meditatione Scripturarum caeteris omnibus est facta communis.» Idem in tertio ejusdem Historiae libro:« Denique, inquit, omnes nationes et provincias Britanniae quae in quatuor linguas, id est Britonum, Pictorum, Scotorum, et Anglorum divisae sunt, in ditionem Oswaldus accepit.» Et saepenumero idem in eodem volumine distinguit inter Scotos, qui Britanniam, et illos qui incolunt Hiberniam. Episcopos igitur Scotiae beatus Gregorius suffraganeos deputavit Cantuariensis Ecclesiae; illos sane duntaxat illa apostolicae sedis auctoritate decernens, qui ante beati Augustini adventum in Angliam ab olim conversis Britonibus et Scotis instituebantur antistites, de quibus, ut ibi legitur,« plurimos Augustinus in exordio episcopatus sui convocavit ad colloquium suum, fraterna admonitione suadens, ut pace catholica secum habita, communem evangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent: qui cum longa disputatione habita Augustino et sociis ejus assensum praebere noluissent, tandem utriusque partis concordia caecus adducitur in medium cujus illuminatione conjectum est vera esse quaecunque Augustinus astruebat. Attamen illi nil horum, quae astruebantur, se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant, unde factum est, ut minitante et praedicente Augustino, suae postmodum cum suis gravissimam paterentur censuram perversitatis, quia utiliter noluerunt obedire allegationibus veritatis.» Et de Laurentio successore Augustini Beda ita subsequitur dicens:« Denique, inquit, non solum novae, quae de Anglis erat collecta, Ecclesiae curam gerebat, sed et veterum Britanniae incolarum, necnon et Scotorum, qui Hiberniam insulam Britanniae proximam incolunt, populis pastoralem impendere sollicitudinem curabat.» Quam videlicet pastoralis curae sollicitudinem nunquam postea Cantuariensis Ecclesiae tam universae Britanniae quam hiberniae beneficio simul et primatu impendere cessavit, nisi modo quando a novis et omnium veterum acutissimis Eboracensis Ecclesiae doctoribus omnia in aliud et melius corriguntur. Porro defuncto Honorio Deusdedit sextus in episcopatu Ecclesiae Dorobernensis accipitur; cujus in tempore vir quidam, Ceadda nomine, magnae et religiosae simplicitatis in episcopatum Ecclesiae Eboracensis eligitur. Cumque Doroberniam consecrandus advenerit, Deusdedit archiepiscopum jam migrasse de saeculo reperit; quapropter ad quemdam illius suffraganeum, qui solus in tota Britannia orthodoxus remanserat, divertit, et ab eo consecratus Eboracum rediit. Interea quoque vacante Dorobernia quidam Wilfridus a rege Northanhimbrorum electus, Galliam mittitur, et consecratus Angliam revertitur. Igitur tam rex Cantuariorum, quam rex Nothanhimbrorum, licet ipse duos jam episcopos in provincia sua consecrari obtinuisset, Britanniam tamen totam a nuper accepta Christiana religione vacillare timentes, quia Cantuaria archiepiscopum non haberet, pari consensu, electum quemdam presbyterum, nomine Wighardum, ad apostolicam sedem consecrandum direxerunt. Qui apud Vitalianum papam optime susceptus, superveniente pestilentia ibidem obiit peregrinus. Quo defuncto, quidam magnae virtutis monachus, Theodorus nomine, Tharso Ciliciae natus, tam lingua Graeca quam Latina praeditus, tam saecularis philosophiae quam ecclesiasticae sapientiae gratia refertus, ab ipso papa eligitur, consecratur, et comitante eum Adriano abbate, atque viro sapientissimo, non solum Doroberniae, sed sicut Beda saepenumero memorat, totius Britanniae archiepiscopus destinatur. Cujus laudis vitae, et primae dignitatis praeconium saepedictus historiographus eleganter exprimit dicens:« Ut enim, inquit, breviter dicam tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum Ecclesiae, quantum nunquam ante potuere coeperunt. Neque unquam prorsus ex quo Britanniam petierunt Angli, feliciora fuerunt tempora, dum et fortissimos Christianosque habentes reges, cunctis barbaris nationibus essent terrori et omnium vota ad nuper audita coelestis regni gaudia penderent, et quicunque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promptu magistros, qui docerent.» Pervenit igitur Theodorus ad Ecclesiam suam, non aliunde sed a sede apostolica directus, comitante Andriano, sicut Beda refert, qui cooperator existens, diligenter attenderet, ne quid ille contrarium veritati, fidei et Ecclesiae, Graecorum more, in Ecclesiam cui praeest, introduceret. Moxque peragrata insula tota quaquaversum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur et audiebatur, rectum vivendi ordinem tam clero quam populo disseminabat, quaeque erant mutanda mutabat, quae corrigenda corrigebat, cujus primatu et doctrina tam Ecclesiae status, quam episcoporum numerus proficiebat. Isque erat primus in archiepiscopis Doroberniae, sicut Beda eisdem verbis testatur, cui omnis Anglorum Ecclesia manus dare consentiret.
4.6
Ubi tunc Eboracensium haec nova et admirabilis industria, quae jam in novissimis diebus male molitur eripere, quod jam Ecclesia Cantuariensis per quadringentos et eo amplius annos inviolate meruit possidere. Nec historia docet, nec memoria tenet, quando per tam diuturnum spatium primatu suo Ecclesia Cantuariensis exuta fuisse dicatur, nisi modo quando Eboracensium novitas in nostram injuriam vehementer et prospere elevatur, vel beati Gregorii, vel sacrorum canonum auctoritate didicimus quia quidquid altera Ecclesia saltem per triginta vel per quadraginta annos illibate meruit obtinere, alterius postmodum Ecclesiae improbitate non debeat amittere. Nobis autem omnium miserrimis nec quadringentorum annorum poterit quidquam diuturnitas subvenire. Fatendum plane est quia, juxta prophetam, pertransierunt multi, et novorum Eboracensium multiplex est scientia. Si voluerint, fateantur et acclament quia illorum sumus, quia Ecclesia Cantuariensis illorum mancipatur servitio, sit eis pro ratione, et voluntas, et praesumptio; vel dicant, quo tempore, quo auctore Ecclesia Eboracensis hanc manus dationem excussit, quia post beatum Theodorum usque modo, Ecclesia Cantuariensis merito beneficium et primatum obtinere promeruit. Caeterum interim videamus quid, Beda referente, beatus Theodorus circa Eboracum et ejus provinciam egerit, quid Christianae religionis, quid fidei, quid ecclesiasticae et canonicae institutionis ibidem operatus fuerit; nisi forte cassare velint quidquid ille ordinavit, quia, illis absentibus, imo necdum existentibus, quidquam ordinare praesumpsit. Igitur Theodorus audiens quod Ceadda Eboracensis episcopus assistentibus non catholicis episcopis fuerit ordinatus, deposuit eum. Sed quia vir vitae venerabilis et mirae religionis erat, aliquanto tempore post canonice reconciliatum praefecit eum in provincia Dorobernensi Ecclesiae, quae modo Cicestrensis appellatur, administrante Eboracae civitatis episcopium praedicto viro venerabili Wilfrido, qui non solum Eboracensis, sed etiam omnium Northanhimbrorum episcopus erat. Cum autem idem Wilfridus emergentibus causis ab episcopatu, Egfrido rege cogente, per auctoritatem Theodori pulsus fuisset, ipse Theodorus nolens provinciam Northanhimbrorum episcoporum solatio carere, duos episcopos ordinavit, et unum Eboracensi, alterum Lindifarnensi Ecclesiae praefecit; quibus etiam opportuno tempore post in eadem provincia locis opportunis alios tres addidit, et eorum aliis decedentibus, alios, quos volebat, subrogavit. Quanta ibi bona Theodorus fecerit, quoties consilia congregaverit, quot monasteria per discipulos suos instituerit, in ecclesiastica Anglorum historia luce clarius est videre. Occiso autem rege Egfrido, ipse Theodorus praefatum Wilfridum a Cicestrensi pontificatu, quem ipse Wilfridus in Selesei conversa per se ad fidem Christi tota Australium Saxonum provincia primus instituit abstractum, Eboracae et toti provinciae Northanhimbrorum episcopum restituit, remotis his quos jam olim eo repulso ipsemet eidem provinciae, ut diximus, instituerat. Translato autem ad coelestia Theodoro, successor ejus Birthwoldus, Cantuariensis archiepiscopus, coacto generali concilio in parochia Eboracensi saepe nominatum Wilfridum propter cujusdam contra Ecclesiam Cantuariensem factam inobedientiae culpam, loco pontificatuque submovit, et postmodum monitus a Romano pontifice Joanne, suis omnibus eum revestivit; sicque in pace quatuor annis supervixit, quinto ad Dominum transiit: juxta quod ei a Roma remeanti, et apud Meldum Galliae urbem infirmanti sanctus Michael archangelus repromisit. Nulli ergo sapienti dubium, tam Theodorum quam ejus successorem in Eboraco et ejus provincia primatum habuisse, qui toties in eisdem locis episcopos instituerunt et restituerunt, et quibus omnes, ut Beda testatur, manus dare consenserunt.
4.7
Hucusque gentis nostrae fidem et Ecclesiae primitias et antiquam seriem, venerabilis Beda commemorat. Verum Eboracenses velut ex aliqua paritate sibi non mediocriter arrogare videntur, quia videlicet Honorius papa inter Cantuariensem et Eboracensem episcopum ita convenire judicat, ut cum eorum alter ex hac vita transierit, qui superest alterum in loco defuncti debeat ordinare. Et quidem id ita constat hucusque fuisse servatum, quatenus videlicet quandocunque episcopus Eboracensis a Cantuariensi consecrandus erat, ubicunque juberet Cantuariensis Eboracensis consecrandus adiret; vel quandocunque Cantuariensis ab Eboracensi consecrandus erat, illuc consecraturus adveniret ubi Cantuariensis juberet. Non est igitur acclamanda parilitatis aequalitas, ubi tempore, primatu, cura et beneficio totum jure vindicat alterius et facultas et investiturae illibata diuturnitas. Et ni fallor, nec historia, nec memoria tenent Eboracenses quod omnibus his contradicere valeant. Unde Christianis auribus satis liquet, cujus temeritatis audacia est matri filiam velle rebellare, cujus semper ministerio religionis suae lac sumpsit et gratiam. Superbe igitur Eboracensis Cantuariensi subtrahere nititur, quod tanto merito priscae subjectionis debeatur.« Grave nimis est, inquit beatus Gregorius, contra veterem usum sacerdotes sibi quidquam arripere. Religio Christianae veritatis est, malle ubi decet humiliter subjici, quam superbe majoribus ubi non decet aequari.» Fuit, inquiunt, ista subjectio quandiu Ecclesia Eboracensis fuit sine pallio. Revera, inquam, sicut in veteribus chronicis Anglorum invenitur, centum viginti quinque annis sine pallio perduravit. Non igitur temere debet praetermitti, quod tanto tempore potuit obtineri. Et si adeo meruit Ecclesia Eboracensis per Cantuariensem enutriri, non sit tunc ingrata beneficio, sed eo magis humilis et obnoxia matris solatio. Pullorum crudelitas notari solet, qui post incrementum aetatis, intendunt jugulo matris. Et Dominus per prophetam:« Filios, inquit, enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.» Porro si restituto pallio aliquatenus meruit crescere, non tamen adeo, ut per se valeat existere. Quomodo namque metropolitanus, vel archiepiscopus jure vocatur, cui nulla episcoporum provincia suffragatur. Habet, inquiunt, Lindisfarnensem, qui et Dunelmensem; habet Glasguensem. Excepto, inquam, interim hoc Northmannorum tempore, fatemur plane, quia tempore priori nunquam Eboracensis archiepiscopus aut Lindisfarnensem suffraganeum habuit, aut Glasguensem. Sane dicant Eboracenses, quem unquam archiepiscopus Eboracensis episcopum instituit? quem unquam in provincia sua consecravit? Imo, si pace illorum dici potest, Ripensem et Hagustaldensem, quos Ecclesia Cantuariensis instituit, Ecclesia Eboracensis per terrenae potestatis subreptionem destituit. At vero Glasguensi breviter intimandum, quod est antiquorum Britonum episcopus, quos beatus pater Gregorius singulatim episcopo Cantuariensi subjectos fore decrevit. Cujus videlicet Ecclesiae episcopus, sicut a majoribus natu illorum traditur, usque ad haec Northmannorum tempora vel ab episcopo Scotorum, vel Gualensium Britonum consecrari solebat. Caeterum de Lindisfarnensi a quibus institui vel consecrari solebat, luce clarius supra ostensum est, sed de institutis antiquorum quid interim Eboracensibus sua interest providere. Invadant securi et dicant: Alii laboraverunt, nos autem in labores eorum introeamus. Lapidatus est Naboth, nullo impedienti, possideamus vineam ejus. Esto tamen; habeat duos Eboracensis suffraganeos episcopos; quibus vel eorum altero defunctis qualiter alios canonice solus restituat, perspicuum non est: nisi forte cum voluerit uti libuerit, vel archiepiscopum Cantuariensem, vel ejus provinciales accersiri jubeat, quibus dicto citius adventantibus, suos Eboracensis instituat. Decernit, inquiunt, beatus Gregorius, ut episcopus Eboracensis duodecim episcopos ordinare debeat, qui suae postmodum subjaceant ditioni. Habeat, inquam, dominus Eboracensis vel duodecim vel tredecim, vel quot ipse creavit episcopos, et consecravit. Illos saltem Cantuariensi benigne dimittat, quos Cantuariensis instituit, et diu sine calumniarum retractatione obtinuit. Quid enim, inquiunt, restituto pallio, neminem archiepiscopus Eboracensis suffraganeum habuit? Si habuit, inquam, ostendant, vel per veritatis historiam, vel per testimoniorum memoriam usque ad haec Northmannorum tempora alicujus episcopi suam investituram. Denique Alcuinus, qui et Albinus, sanctissimus et antiquus Caroli imperatoris magister, ad Adelardum archiepiscopum Cantuariensem, scribens, inter caetera sic dicit:« Ecclesiastica dignitas ubique exaltetur, sanctaque sedes, quae prima fuit in fide, prima sit in sanctitate et honore. Quae quidem partim discissa est non rationabili, ut videtur, consideratione, sed quadam potestatis cupiditate. Quod si fieri posset ut pacifice adunetur, et scissio resarciatur, bonum videtur hoc fieri cum consilio omnium sacerdotum Christi; ita ut tunc ille pallio diebus suis non exuatur, licet ordinatio episcoporum ad sanctam et primam sedem recurrat.» Testatur etiam Alcuinus in eadem epistola, quia per invasores regni haec Ecclesiae discissio, et praedicta pallii restitutio provenit. Nam et Leo papa, quo invasore id usurpatum est, insinuat scribens ad Coenwlfum regem Merciorum, qui sunt populi Anglorum:« De epistola, inquit, quam Aethelardus reverendissimus et sanctissimus nobis emisit, quemadmodum poposcit vestra excellentia, sicut decebat, sanctitati ejus enucleatius reddidimus responsum, quia nos de clerico illo apostata, qui ascenderat in regnum, similem deputantes Juliano, depravato, et anathematizantes abjecimus, quatenus eum a nequissimo expellamus regno, et de salute animae illius procuremus. Nam pro hujusmodi valde laudavimus fratrem nostrum praefatum archiepiscopum, quia pro fide orthodoxa animam suam posuit.» Ecce antiquo et hactenus illibato more Roma Cantuariam pro defensione fidei orthodoxae beatificat, invasorem regni et apostatam notat, quo auctore contra Ecclesiae Cantuariensis debitam honestatem, alter, qui non debebat palliatur. Ecce alterius et longinqui imperii magister jam per saeculum usitato nomine primam sedem appellat, et manente pallio, ordinationem episcoporum ad primam sedem recurrere debere judicat, quam in fine saeculorum contra veterem et illibatum usum, nova temeritate Ecclesia Eboracensis exhaeredare festinat.
4.8
O mira et inaudita perversitas! si plus valeat usurpatae temeritatis audacia, quam diuturnae et inconcussae veritatis fida memoriae. Nec mos, nec noviter introducta consuetudo fuit Ecclesiae nostrae, contra antiqua statuta nova vel usitata praesumere; sicut ex veterum historiarum auctoritate didicimus, credimus propter quod et loquimur. Haec fuit toto Anglorum tempore Ecclesiae Cantuariensis prima excellentia, o beatissime et unice colende Pater! Caeterum toto hoc Northmannorum tempore qualibet inter Cantuarienses et Eboracenses convenerit, praesens et viva memoria declarabit. Si quidem a Northmannis Anglia debellata, et sicut ante dictum est, Stigando deposito, cum vacaret Ecclesia Cantuariensis, electus est in archiepiscopum Lanfrancus, abbas Cadomensis, vir reverendissimus, et omnis tam divinae quam saecularis philosophiae peritissimus, et totius Latinitatis magister doctissimus. Qui consecratus in sede propria a suis, invitavit electum Eboracensem, virum honestae castitatis et bene litteratum, Thomam nomine, quatenus ad primam sedem Cantuariensem consecrandus adveniret. Venit, et profiteri monitus distulit. Tandem post haec professus consecratus est. Interea Romam ambo veniunt, et apud Alexandrum papam de palliis morem gerunt. Fortassis arrogantiae videratur edicere, quanta tunc reverentia Lanfranco apud sedem apostolicam assurgitur, vel quanta subjectione Lanfrancus omnibus diebus suis apostolicae majestatis imperium prosequitur. Acceptis itaque palliis, Thomas de appetita et accepta professione coram papa calumniam movet, et Lanfrancus pro loco et tempore Ecclesiae suae privilegia exhibet. At vero domnus papa bona deliberatione praecepit, quatenus uterque revertatur ad propria, et collectis in unum majoribus natu, tam episcopis quam nobilibus Britanniae, illorum memoria et veterum historiarum testimonio tanta discissio terminetur. Igitur peractis his, nihil aliud definiri potuit, quam quod Ecclesiarum prisca consuetudo, sicut praefati sumus, et tenuit et instituit. Quo circa Thomas sibi hactenus incognitam rerum veritatem edoctus, et humiliter veniam petens, Lanfranco et primae sedi reconciliatur.
4.9
Eo sane reconciliationis tempore quaecunque in posterum suboriri poterat altercationis occasio, removetur, et tunc primum Eboracensium metropolitanus Ecclesiae Lindisfornensis episcopus, Lanfranco concedente, suffraganeus adhibetur. Ita duntaxat, quatenus in posterum de facienda professione scrupulositas nulla remaneret, et Cantuariae prima fides in sui primatus honore pristino perduraret. Unde et Alexander papa inter alia quae Lanfranco mittebat, ita scribit:« Accepimus, inquit, a quibusdam venientibus de vestris partibus ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quod quidam clerici associato sibi terrenae potestatis, laicorum videlicet, consilio, diabolico spiritu repleti, moliuntur de Ecclesia Sancti Salvatoris in Dorobernia, quae est metropolis totius Britanniae, monachos expellere, et clericos inibi statuere. Igitur Thomas Eboracensis tres viritim sibi succedentibus episcopos, quorum unus hodieque superest, in Lindisfornensi Ecclesia consecravit. Nec tamen in urbe sua, quippe solus non poterat, sed ubi Ecclesia Cantuariensis in provincia sua concedebat, et episcoporum suorum solatia exhibebat.
4.10
Post haec Lanfrancus in senectute bona defungitur, et in locum ejus beatae memoriae Anselmus, Beccensis abbas eligitur, cujus vitam et miraculis gloriosam spiritalis et incomparabilis sapientiae quidam divinus splendor illuminavit. Hunc Thomas Eboracensis in Dorobernia metropoli sua ordinaturus et venit, et totius Britanniae primatem consecravit; qui cujus obedientiae et humilitatis et fidei erga sedem apostolicam fuerit, testantur persecutiones, exsilia et pericula, quae, sicut pene totus mundus agnovit, pro libertate Romanae Ecclesiae patiente sustinuit. Quem quidem cum Willielmus Junior, rex Anglorum crudelissimus, ad abnegandum Urbanum papam illum coegisset solus pene cum Ecclesia sua in tota Anglia Romani nominis splendorem non foedavit. Quapropter inter alia quae passus est, etiam ille dominus Thomas Eboracensis nec Deum timens, nec Romanae majestatis fidem reverens, Christiano et sancto viro jussu quidem praedicti regis nefando ore fraternitatem abnegavit. Quo tandem defuncto, in locum ejus quidam Gerardus succedit, de cujus lectione, vita, moribus, et miserrimo obitu melius est silere, quam quidquam, quod Christianae pietatis aures offendat, enarrare. Interea sedes apostolica de investituris ecclesiarum cum rege Anglorum constanter actitabat. Unde et bonae memoriae Paschalis papa scribens ad Anselmum archiepiscopum, cum provida deliberatione non debere per manus laicorum investituras Ecclesiarum dari decrevisset, postea sic infert:« Haec ita doceas, inquit, sicut tuo scis primatui expedire, quem profecto fraternitati tuae ita plenum et integrum confirmamus, sicut a tuis constat praedecessoribus fuisse possessum.» De cujus primatus confirmatione item Paschalis Anselmo sic:« Quondam, inquit, in litteris ab apostolica sede tibi directis, Cantuariensis Ecclesiae primatum ita tibi plenum concessimus, sicut a tuis constat praedecessoribus fuisse possessum. Nunc autem petitionibus tuis annuentes, tam tibi quam tuis legitimis successoribus eumdem primatum, et quidquid dignitatis seu potestatis, eidem sanctae Cantuariensi seu Dorobernensi Ecclesiae pertinere cognoscitur, litteris praesentibus confirmamus.» Porro Gerardus accepto pallio de Roma Britanniam veniens, contra decretum domni papae, pro voluntate regis graviter mentitus est. In ea namque fide, qua vivere episcopus debet, juravit, quia contra decretum suum dominus papa regi Anglorum investituras ecclesiarum concessisset. Qua de re epistolae vel Anselmi ad Paschalem, vel Paschalis ad Anselmum habentur. Haec et alia his similia Gerardus Eboracensis contra Romanam Ecclesiam attentare praesumebat, dum Anselmus Cantuariensis pro illa persecutiones et exsilia libenter pati non formidabat. Vae peccatis meis quibus ad malum imputatur, quidquid praedecessores mei optime meruerunt, et domnus Thurstanus Eboracensis sola nostrae partis injuria redimit, quidquid praedecessores ejus male gesserunt. Vel si illi imputari non debet praedecessorum suorum culpa, mihi prodesse non debebit praedecessorum meorum virtus et justitia. Quia etsi peccata Radulphi tanta sunt ut pati talia debeat, Augustini, Theodori, Lanfranci et Anselmi peccata nulla sunt, ut novissimis temporibus pati ista mereantur.
4.11
Porro Gerardus cum Anselmo de facienda professione data fide jurasset, fallaci tamen ut erat animo, profiteri distulit. Quippe se interim erga regem in via sua prosperari, et dominum Anselmum in via Dei et fide sedis apostolicae cernebat injuriis et odiis hominum affligi. Tunc Gerardo bonae memoriae Paschalis ita scribit:« Quanquam, inquit, prave adversus nos, imo contra matrem tuam sanctam Romanam Ecclesiam te non ignoremus egisse, praesentibus tamen litteris tibi mandamus ut professionem tuam venerabili fratri nostro Anselmo, Cantuariensi episcopo, facere non negligas. Audivimus enim quondam praedecessorem tuum ex hac eadem re contentionem movisse, et cum in praesentia domni Alexandri secundi papae ventilata esset, ex praecepto ejus definitione habita, post varias quaestiones Lanfranco praedecessori suo et successoribus suis eamdem professionem fecisse. Unde et nos quod tunc temporis definitum est, volumus auctore Deo, firmum illibatumque servari.» Interea Gerardus Eboracensis miserrima et subita morte defungitur, et in locum ejus vir valde castus et bene litteratus Thomas junior subrogatur. Qui non longe posthaec, defuncto in pace Christianissimo viro Anselmo archiepiscopo, professus, sanctae et primae Ecclesiae Cantuariensi consecratus est in Lundonia ab ejus urbis episcopo. Is itaque quemdam Britonem Glasguensi Ecclesiae ordinavit episcopum, quae jam pene praeter memoriam non habuerat episcopi solatium. De quo episcopum sciendum, quia, sicut praedictum est, si antiquorum Britonum episcopus est, secundum beati Patris Gregorii decreta Cantuariensis Ecclesiae suffraganeus est. Quod si forte propter provinciarum viciniam, licet mutato et loco et populo, idem Pictorum episcopus debet putari, nihilominus Ecclesiae Cantuariensi suffragatur, utpote institutus et creatus a Theodoro archiepiscopo, sicut Beda testatur. Verumtamen sicut in Gestis sanctorum virorum, Columbae videlicet, presbyteri et abbatis, qui, Beda referente, ante adventum beati Augustini in Britannia primus Scotorum et Pictorum populis Christum praedicavit, et venerabilis Cantugerni episcopi, qui primus Glasguensi Ecclesiae praefuit invenitur, non iste est Candidae Casae episcopus, quem Theodorus instituit, sed unus de illis antiquis Brittaniarum episcopis fuit, quos, sicut saepe dictum est, singulatim beatus Gregorius Ecclesiae Cantuariensi subjugavit. Haec est igitur Cantuariensis et Eboracensis Ecclesiarum priscae consuetudinis institutio quam non momentaneo et novo ritu, sed per quadringentos et eo amplius annos illibato more sanctorum Patrum acceptavit, et facultas et Christianae simplicitatis cauta dispensatio, o beatissime papa, et unice colende pater. Hoc est, hoc est, quod requirit Ecclesia Cantuariensis, quod non extorquetur impetu superbiae, sed debetur officio Christianitatis et obedientiae. Equidem justitiae fas est, non culpa vehementiae, sacerdotes non segniter vindicare, quidquid Ecclesiae suae postulat et usus libertatis et privilegium gratiae. Unde et Augustinus ad Simplicianum libro primo:« Quis non videat, inquit, iniquitatis neminem argui posse, qui quod sibi debetur exegerit, nec eum certe, qui quod ei debetur donare noluerit.» Et quis, inquam, ore sobrio dominum Eboracensem reprehendat, quasi accepta calamitatis et contumeliae, si primae sedi et sanctae Cantuariensi Ecclesiae solvere velit, quidquid olim dignum fuisse deprehenditur, et diuturnitate consuetudinis et merito justitiae. Unde et concilio Toletano undecimo capitulo,« Unusquisque qui ad gradus ecclesiasticos est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innodationem promittat.» Et certe Radulphus peccator non merito arguendus est alicujus infamiae, quippe qui Christianae fidei vinculo detinetur, quatenus Ecclesiae suae, cujus licet indigne suscepit regimina, non debeat excellentiam libertatis subvertere, quam tanto tempore tot praedecessores ejus sanctissimi et sapientissimi viri voluerunt et potuerunt obtinere. Solent enim Romani pontifices de observandis indeclinabiliter decretis antecessorum suorum ante consecrationem suam profiteri, et mihi quisquam audeat imponere, quatenus Ecclesiae meae privilegia debeam evacuare. Quod si forte alicujus occasionis articulo tantum nefas praesumam attingere, certum est, quod spiritalis reus ero adulterii, quia primam fidem irritam feci. Hinc profecto beatus Gregorius scribit ita:« Grave nimis, inquit, et contra sacerdotale constat esse propositum, velle cujusquam Ecclesiae privilegia olim indulta confundere.» Quod autem nec ipsi summo pontifici liceat sanctorum Patrum traditionibus contraire, Zosimus papa sic testatur:« Contra statuta, inquit, Patrum aliquid concedere aut mutare, nec hujus quidem sedis potest auctoritas.»
4.12
Viderit apostolicae sedis summa prudentia, quanta benevolentia veritatis digni sunt, quorum astutia et delatione vestra adversum nos ingratitudo convaluit, quatenus de consecratione domini mei Eboracensis episcopi dignaretur incipere, quod nemo per tot tempora praedecessorum vestrorum consuevit, vel saltem inchoavit. Et avertat Deus ne majestati vestrae subrepat illorum invidia, qui malevole dicunt Cantuariam contra nos transgredi, quia juxta paternarum institutionum terminos juste exigit legitimam subjectionem Eboracensis episcopi. Errant, inquam, quia hoc Cantuaria meruit, hoc, salva benevolentia Romanae sedis excellentiae, non contra Petrum, sed cum Petro et sub Petro multis millibus dierum tenuit, hoc priscae consuetudinis investitura, et antiquitatis veneranda majestas instituit. Et ut interim beati Gregorii utamur verbis:« Quia cunctis liquet unde Britanniarum regionibus fides sancta prodierit, cum priscam consuetudinem sedis apostolicae Ecclesiae Cantuariensis humilitas repetit, quid aliud quam bona soboles ad sinum matris recurrit?» Ravennas olim episcopus, in tempore beati Gregorii de usu pallii in solemnibus litaniis Ecclesiae suae priscam consuetudinem solo testium juramento comprobavit; nobis nec veritatis historia, nec apostolicae sedis data privilegia, nec tantae diuturnitatis investitura prodesse sufficiet.« Admonitus, inquiunt, ad dominum papam cum prope esset venire noluisti.» Venire, inquam, nolui, quia non potui. Novit Deus, qui me voluntate sua corripuit, quia passionis meae molestia tantae majestatis tumultum, et terrorem sustinere non potuit. Denique infirmitas non habet legem. Quantumcunque igitur velit, lapidabit me domini mei Eboracensis episcopi et suorum violentia, certe non dabo vineam meam, nec vendam haereditatem patrum meorum. Habeamus, inquiunt, veritatis et opportunitatis indicium, facile est ostendere, quod nihil debemus Cantuariae, nisi quod omnis Ecclesia omni Ecclesiae.
4.13
Totam illorum, inquam, de qua gloriantur facilitatem, superius exposuimus, o serenissime domine et reverendissime Pater! Quae tamen illorum facultas quantacunque sit, hic jure ventilanda esset, ubi antiquitatis historiae, ubi veterum chronica habentur, provinciae et provinciarum singula loca dignosci et praesens testium memoria potest adhiberi. Et quidem in saecularibus judiciis solent minores potestates cum suis inferioribus quaecunque inter se discrepare videntur, in curia tractare, nec antea majoris potestatis curiae praesentari quam justitiae veritatem in sua deprehendantur violasse. Nec judicatur ibi debere quemquam subire judicium, donec investiatur, unde sine judicio passus est spoliari. Qua in re nec sacri canones dissentire videntur, qui etiam ad veritatis definitionem triginta vel quadraginta annorum investituram in rebus ecclesiasticis satis esse testantur. Et quid de hominibus jactare conamur, cum inter Deum et Ecclesiarum potestates, ista sit habitudo, ut quidquid earum judicio in curia religionis ecclesiasticae fuerit solutum, in coelo solutum credatur, et quod hic fuerit ligatum, ibi etiam ligatum teneatur?
4.14
Nihil ergo indignum excellentiae vestrae, si Ecclesia Cantuariensis, quae, sicut notum est, de pietate apostolicae sedis fidei primordia lucra virtutis, et religionis accepit incrementa; in Christiana fide mereatur intra curiam provinciae suae obtinere, quod tanto tempore praedecessorum vestrorum legitima voluntate potuit habuisse. Neque dominus Eboracensis pace vestra indignetur reddere sanctae Cantuariensi Ecclesiae, quod ab antecessoribus suis redditum est, humiliter intendens, et in mente cum propheta ita revolvens: Neque melior sum quam patres mei. Memineritque sapienter quia disceruit Christus reges super columbam, et maledictus qui facit opus Dei fraudulenter. Sapiatque quorum caput est, qui dixit in corde suo, Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo. Nullius rem concupiscimus aut invadimus; terminos quos posuerunt patres nostri juste vindicamus. Manus dationem, subjectionem, et professionem Eboracensis Ecclesiae semper Ecclesia Cantuariensis obtinuit; idem requirimus, quia ita investitam reperimus. Quocirca viderit sanctae sedis apostolicae summa justitia si spoliari debet per subreptionem unius hominis, quod potuit haberi per spatium tanti temporis. Mementote, quod pace vestra dixerim, quid Apostolus dicat: Patres, inquit, nolite provocare ad iracundiam filios vestros. Et propter Deum providete, ne super vos obvenerit, quod ipsa veritas clamat: Tradentur filii a parentibus. Neque vero quisquam sapiens et benevolus justum esse fateatur, ut quoties ab aliquo juris nostri suffraganeo provocamur, toties Romanae majestatis curiam adeamus. Denique sanctitatis et justitiae vestrae celsitudinem appellamus, quatenus Ecclesiae nostrae terminos, quos posuerunt patres vestri, firmos et integros observetis, quatenus more suo Ecclesia Cantuariensis totius bonae voluntatis vestrae sequatur imperium et optimum principatum. Quod si vobis utile nec onerosum videtur, potestis et debetis de cardinalibus vestris, et de Galliarum episcopis, quos volueritis, huc transmittere, in quorum praesentia semper astruatur, si ita fuit primatus Ecclesiae nostrae, sicuti praelocuti sumus, necne, vel si quidquam habeant Eboracenses, quod contra haec omnia certum valeant approbare. Iterum atque iterum majestatem vestram appellamus, ne in diebus novissimis sanctae Cantuariensis Ecclesiae bonam fidem, et erga beati Petri summam et primam sedem optimam obedientiam despiciatis.
4.15
Valeat in Christo sanctitas vestra, o beatissime papa, et unice colende Pater.
5.1
V. Epistola Adalberti archiepiscopi Moguntini ad Calixtum. --Monet eum de his quae Cono episcopus Argentinensis Ecclesiae reconciliatus ab imperatore passus fuerit. (Anno 1122.)[MARTENE, Ampliss. Collect. I, 676.]
5.1
CALIXTO, beatissimo domino suo et patri universalis Ecclesiae,[ ADALBERTUS] Dei et sui gratia quidquid est, debitam cum omni devotione obedientiam.
5.2
Debitae humilitatis et devotionis obedientia singula quae circa nos aguntur ad majestatis vestrae audientiam perferenda putavimus, quatenus et a nobis negligentiae culpam removeamus, et quantum nostrae parvitatis est, in his quae nobis notiora sunt, serenitatem vestram praemuniamus. Frater noster Cono Argentinensis episcopus statim post Remense concilium misericordiam postulavit, et a cardinali sanctae Romanae Ecclesiae absolutionem recepit. Qui cum prius in obsequio regis assidue fuisset, saepe eum monuimus ut Ecclesiae Dei obediret, et ut hac via magis proficeremus; canonicis ut ab ejus errore recederent, et ad unitatem pacis Christi redirent, multoties scripsimus. Illi vero non tantum inobedientes permanserunt, sed vestrae auctoritatis litteras, quas novissime in idipsum eis transmisimus, aperire et legere contempserunt. Postquam autem absolutus fuit episcopus, corde et corpore ab imperatore se subtraxit, et in servitio ac fidelitate Ecclesiae utcunque injustus et peccator, fidelis tamen et utilis veritatis assertor permansit. Omnimodis eum persecutus et cum judicio fratrum nostrorum canonicam, et vocem et audientiam amiserint, omnibus quibus possunt insidiis eum circumveniunt. Hac occasione accepta, imperator tam gravi eum odio prosecutus est, ut omnibus rebus suis eum abraserit, et de civitate expulerit. Quod totum assecutus est imperator. Compositione hujus pacis, quia ante adversus episcopum praevalere non potuit, ex quo ab eo recedens episcopus, ad Ecclesiam rediit. Nam priusquam ad Ecclesiam rediret, inter primos amicos imperatoris habebatur. Haec non ideo dicimus, ut injustitiam episcopi studeamus defendere vel approbare. Sed ideo coram Deo loquimur, quia si tam absoluta potestas imperatori conceditur saeviendi in qualemcunque istum episcopum, reliquis fidelibus, qui cum Ecclesia Dei permanserunt, scandalum et intolerabilis persecutio generabitur. Propter quod si vestrae discretioni placeret, vestrae humilitatis consilium, seu potius devotissima supplicatio haec esset, ut ad praesens severior disciplina ejus correptionem dissimularet, quia sic dispensatio vestra grassantis hominis impetum in caeteros fideles inhibere poterit, et suo loco et tempore de praefato episcopo plenam justitiam Ecclesia Dei obtinebit.
6.1
VI. Epistola secunda Adalberti archiepiscopi Moguntini ad Calixtum. (Anno 1122.)[MANSI, Concil., XXI, 275.]
6.1
CALIXTO beatissimo domino suo et Patri, universalis Ecclesiae pontifici, A. Dei gratia et sui misericordia quidquid est, debitam cum omni devotione obedientiam.
6.2
In multis et magnis persecutionibus et angustiis hactenus positi, quoties de persona domini imperatoris scripserimus vestrae majestati quid vobis placeret, quid principes nostri sentirent, in qua demum sententia convenissent, non dubitamus recordari vestrae discretionis beatitudinem, et in his omnibus per litteras et nuntios vestros cognovimus circa haec maxime semper versari vestrae pietatis desiderium, ut apostolica dispensatione vestris potissimum diebus pax et concordia descenderet in universum mundum, si tamen ita eam pacem imperator et daret et susciperet, quod honorem Dei et matris Ecclesiae non obfuscaret, acceptaque esset dominis ac Patribus nostris cardinalibus, qui in idipsum de latere vestro ad nos missi sunt, totius consilii et ingenii nostri vires in hoc contraximus, ut tam generale bonum ad communem Ecclesiae et regni utilitatem non differretur ulterius. Sed quia tam imperium quam imperator tanquam haereditario quodam jure baculum et annulum possidere volebant, pro quibus universa laicorum multitudo imperii nos destructores inclamabat; nullo modo potuimus his imperatorem exuere, donec communi quique consilio, cum his qui aderant fratribus et dominis cardinalibus huic periculo nostro compatientibus, inde Ecclesiae censuram verentibus, et ob hoc vix nobis assentientibus, omnes pariter sustinuimus, quod in ipsius praesentia Ecclesia debeat electionem facere, nihil in hoc statuentes, nec per hoc in aliquo, quod absit, apostolicis institutis et canonicis traditionibus praejudicantes, sed totum vestrae praesentiae et vestrae deliberationi reservantes; immobilia enim per omnem modum et fixa esse praecepta non dubitamus, quae ad tuendam et corroborandam libertatem..... et Ecclesiae aeterna lege sancita..... ipse tamen imperator parum attendens quanti periculi laqueum per vestram misericordiam evaserit, et quod utcunque concessa sibi potestas adhuc impediat. Igitur judicia vestrae discussionis in legatorum vestrorum praesentia, quantum ea abusus sit ex eis expeditus, cognoscere poteritis. Quocirca si per hujus..... eamdem..... sive gaviorem Ecclesia Dei debet sustinere seu virtutem solum hoc restat, ut pro palma victoriae de caetero subjecta sit ad......... despectiones ignominiae. Haec non ideo dixerimus quod per nos vestra excellentia circumspecta in omnibus praemuniri possit. Sed quia sine......... sub vestra auctoritate libertatem Ecclesiae desideramus. Itaque majestatis vestrae genibus provoluti, tam suppliciter quam juste deposcimus, ut in fratre...... episcopo Rokkero opus Ecclesiae agnoscere dignemini, et quam ipsa libere et canonice ad hunc apicem promovit, misericordia vestra confirmet et prohibeat........... expulsione ita suffocatur libertas Ecclesiae, quod laicus quidam adhuc occupat ipsius sedem, et dissipando episcopatum persequitur et destruit, qui fideles............ qui ultimus omnium annulo et baculo investire non abhorruit, sub ipso articulo exterminandae excommunicationis. Propterea memorem esse decet clementiam vestram...... in servitio et fidelitate sanctae Romanae Ecclesiae patrimoniis et beneficiis suis adhuc proscribuntur omni cartulae perferenda commisimus, et alia complurima desiderantur in hoc sancto concilio, quae ad vos ipsi pertulissemus nisi in aegritudine, ut noverunt cardinales, praepediremus, et nisi alpium asperitas et tot locorum angustiae ante periculum his praecipue diebus malis nobis incussissent. Desiderio enim faciem vestram videre desideramus antequam ad alterutrum viam universae carnis ingrediamur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).