Epistolae ad Gregorium VII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10242 Epadgrv
2.1
II. Hildebrandi ad Lanfrancum.--Ideo pallium, quod ejus legati petebant, missum non fuisse, quod absentibus mitti non soleat. Proinde necessarium esse ut Romam veniat. [ Ibid. ]
2.1
LANFRANCO venerabili Cantuariorum archiepiscopo sanctae Romanae Ecclesiae HILDEBRANDUS archidiaconus salutem in Domino.
2.2
Verba legatorum vestrorum graviter[ al. gratanter] accepimus, sed quod voluntati vestrae in mittendo absenti personae vestrae privilegio, ut illi petebant, rite non potuimus satisfacere, valde doluimus; neque id aegre ferat vestra prudentia, quoniam si alicui archiepiscoporum vestris temporibus absenti hoc concessum fuisse vidissemus, profecto religioni vestrae promptissima charitate honorem hunc absque vestra fatigatione impenderemus: unde necessarium nobis videtur vos apostolorum limina visitare, quatenus de hoc et caeteris una nobiscum efficacius quod oportuerit consulere valeamus atque statuere. De caetero si legatos nostros ad vos venire contigerit, solita charitate recipite, qui[ al., et quae] vobis in aure dixerint, prout charissimum sanctae Romanae Ecclesiae filium, et religiosum decet sacerdotem, procurare studete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).