Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae ad Gregorium VII
Auctores variiVII 5.1 · 10242-epadgrvMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 10242 Epadgrv
5.1
V. Sigifredi Moguntini archiepiscopi ad Gregorium VII epistola .[MANSI Concil. XX, 390.]
5.1
Reverentissimo Patri, noviter sacerdotio primae sedis apostolicae infidato, S. Moguntinae dispensator Ecclesiae, sedulam benevolentiae servitutem, et debitam obedientiae subjectionem.
5.2
Semper quidem desiderio desiderabamus eum apostolicae sedis praesulem esse, qui vita et moribus, verbis, exemplis ad salutem praeesset et prodesset sanctae Dei Ecclesiae. Nunc vero quomodo melliflui facti sunt coeli, solito dulcius distillantes rorem gratiae Dei, divina miseratio votis nostris solito cumulatius satisfecit, et eum, quem maxime optabamus, eidem sanctae Romanae Ecclesiae praefecit, qui nobis semper dexter stetit in omnibus negotiis, nunquam nobis defuit in nostris. Unde totis praecordiorum medullis gratias agimus Deo altissimo, qui cathedram Petri, caput scilicet ecclesiarum, vestro, mi reverende Pater, illustravit et ornavit sacerdotio, humili supplicatu orantes et deprecantes ut qui primitias apostolatus vestri perfudit oleo laetitiae prae participibus vestris, gratiam et pacem multiplicet Ecclesiae suae cunctis diebus vestris. Optamus autem promereri ut peculiarem gratiam apud vos obtineamus, et a vestra paternitate specialem nobis provenire clementiam, non solum ea charitate quam universali debetis Ecclesiae, sed etiam eo gratiae privilegio quod semper sacra sedes vestra Moguntinae impendit Ecclesiae, ut pia mater speciali filiae. Hac ergo freti gratia, in omnibus quae nobis obviant, ad vos recurrimus, et quidquid nobis adversatur, ad vos velut membra ad caput referimus. Unum humiliter intimamus vestrae sanctitati quod sub antecessore vestro piae recordationis papa A. contigit nos, ut salva reverentia dixerimus, injuste praejudicium pati, et inclementer deturbatos esse ab eo jure, quod sacri canones et Patrum scita metropolitanis jubent servari. Denique eidem sanctissimo Patri de fratre et suffraganeo nostro episcopo Pragensi sinistra relatione suggestum est, et, me ignorante, ab inimicis apud eum accusatus est; unum et hactenus insolitum ab eo exiit edictum, ut eumdem fratrem, et coepiscopum nostrum nec inter fratres suos canonice prius auditum, nec canonice ad se vocatum, nec inobedientiae culpa denotatum, non solum ab officio suo suspenderit, sed etiam rebus et reditibus suae Ecclesiae omnino spoliaverit et extruserit, ita ut missis nuntiis publice nuntiari fecerit in clero et populo ut, eum qui excommunicatum habentes, nihil quod episcopi esset vel quaererent vel acciperent ab eo. Quod factum si apostolicam deceat mansuetudinem, si decretorum servet auctoritatem, vestram non praeterit sanctitatem. Debuit namque, juxta decreta canonum, ad nos primum causa deferri, et ad concilium vocatus intra provinciam, inter fratres suos audiri; ego vero et fratres mei deberemus ad apostolicam sedem, velut ad caput nostrum referre, si tanta res esset ut per nos nec posset nec deberet terminari. Nunc autem frater noster et coepiscopus a sede sua vagus et profugus, et, ut diximus, rebus et reditibus Ecclesiae suae injuste spoliatus et extrusus, indignum patitur judicium, et omnibus fratribus et coepiscopis nostris magnum inde provenit scandalum, et episcopale nomen et officium, quod apud Deum et homines sacrum est, intolerabile patitur opprobrium. Porro Ecclesia illa jam multis diebus pastorali caret administratione, et unico pastore vidua episcopali vacat benedictioni, in quo episcopus ille qui expulsionis et perturbationis hujus auctor est, ejus sibi usurpat officium, et, quod omnibus conciliis et decretis maxime cautum est, consecrando et confirmando eumdem circuit episcopatum. Quod maxime ob hoc periculosum est, quod gens illa catholicae fidei novella est plantatio, et nondum radicata et fundata in Christianismo, et facile ad antiquum paganismi revolabit errorem, si inter pastores suos tantam viderit durare dissensionem. Quapropter ego et omnes fratres mei vestigiis vestrae sanctitatis affusi oramus et obsecramus, primum Ecclesiae rationes, necnon maligni hujus temporis inclamare importunitates. Habebam quoque de quibusdam agere vobiscum ipse praesens, quod nec litteris intexere, nec nuntio etiam alicui fidelissimo habeo aperire. Quapropter praesentes fratres cum litteris meae excusationis ad vos dirigo, qui vobis suggerant quod ad vos non veni non esse temeritatis, sed inevitabilis et supremae necessitatis. Noverit autem sancta paternitas vestra quod non est homo in terra me vobis fidelior, et ad omne praeceptum vestrum implendum devotior, nec adventum meum ad vos aliquod negotium posset retardare, si tamen juvarer virium valetudine. Pro inveterata autem Thuringorum obduratione novam vobis facio conquestionem, qui, sicut semper, sic etiam adhuc Spiritui sancto ejusque justissimis resistunt legibus, redituum suorum negando decimationem, usque adeo ut, dum monerem eos ut omnipotenti Deo obedirent, ipsi e contra armata manu promiscuae plebis me et meos obsiderent; nisi Dominus omnipotenti manu liberavisset, forsitan crudelitas eorum usque ad internecionem in nos desaevisset. Unum rogo sacram paternitatem vestram, ut contra tam nefarium tamque insolitum facinus, respectu ecclesiasticae disciplinae, nobis compatiendo succurratis, et contra inimicos Dei gladium arripiatis, quatenus sentiat contumax et rebellis serva Thuringia, quod adhuc in clavigera manu Petri vivit et regnat imperatrix Roma.

Intertext edge

Open linked passage

Note