Epistolae ad Gregorium VII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10242 Epadgrv
7.1
VII. Ejusdem ad eumdem. [ Mansi Concil. XX, p. 433.]
7.1
Specialis reverentiae patri GREGORIO, primae sedis antistiti S. Moguntinus id quod est Dei gratia, quod patri filius, quod praelato subjectus.
7.2
Adhibito desidiae pastorum et negligentiae sacrae exhortationis et ammonitionis incitamento, vigilantia pastoralis officii vestri, mi reverende Pater, nos quasi de somno excitavit, et ut opus Evangelii, ad quod servi Patrisfamilias deputati sumus, indesinenter curemus implere, quam studiose incitat, tam religiose invitat. Sacra namque est pia sollicitudo providi pastoris, beata et renumerabilis exsecutio hujus divini operis, sed heu! multum reclamat rerum vertigo, et iniquitas temporis. At vero si dies mali sunt, tamen admonita vestra vigilanti cautela tempus redimendum est, ne, si propter aurae intemperiem vineam Domini culturare desistat, de negligentia condemnetur quilibet inutilis operarius, et, si tempestas hodie ingruit quae nos ab opere repellat, cras coelitus reddita serenitate studium nimirum in id ipsum recurrat. Itaque indixit auctoritas vestrae sanctae paternitatis ut statuta die, collectis fratribus ex apostolicae legationis mandato, concilium debeamus celebrare, et quidquid in provincia aut in regno nostro vel per Simoniacam haeresin vel quomodocunque contra regulam ecclesiasticae rectitudinis perperam gestum aut male usurpatum vel temere praesumptum occurrerit, judicio fratrum recidere non differamus falce justitiae. Quod praecipitis mihi, Pater, aequum est et justum, et hoc per provincias bis in anno fieri mandant decreta sacrorum canonum; sed ad quod decretorum auctoritas et vestra paternitas impellit, ab hoc et rerum inaequalitas et hujus maligni temporis importunitas nos longe repellit. Denique auditum credimus vestrae paternitati, quantus in regno nostro motus, quanta sit perturbatio, quam periculose bella grassantur et seditiones, sicut audivimus in evangelico. Auditum, inquam, credimus vobis de bello, quod a Domino nostro rege factum est contra Saxones et Thuringos, et quomodo dextra Domini prostraverit et fugaverit rebelles et impios; et tamen adhuc in eadem obstinatione perdurant etiam victi, et iterum perfidiae caput levant, ac totius regni gladios contra se acuentes iterum recidua bella parant. Unum timemus, quod pro peccato populi de vagina sua eductus sit gladius Domini, et tamen[ nisi] per nostram aliorumque sanctorum propitietur intercessionem, forsitan desaeviet usque ad internecionem. Soluto namque pacis vinculo et rupto disciplinae freno, gens insurgit contra gentem de terminis regni. Hostilis gladius exterminavit concordiam et pacem, et ita obmutescentibus Evangelii tubis, nec praeco clamoris vocem, nec populus habet audiendi aurem. Hostili praeda et pervasione magna ex parte disperit res et reditus episcopi nostri, et hoc idem patiuntur plurimi fratres nostri, neque haec rerum angustia eos patitur venire ad concilium. Huc accedit quod plures coepiscopi nostri, qui ad concilium vocati sunt, non sunt in gratia principis, nec usquam audent progredi sine dispendio salutis suae. Et si consideremus eos episcopos qui accusantur, et eos qui adesse non audent, si concilium congregetur, vix inveniantur qui judicent. Accedit hic etiam ad cumulum nostri timoris et exaggerat vim nostri doloris, quod, si de diversis imo adversis regionibus ad concilium convocentur, qui ad invicem inimicantur, dum putamus nos colligere ad concilium fratres, paratas habeamus acies ad bellum: et dum corrigendis erroribus et sopiendis querelis in unam tendimus pacis ecclesiasticae communionem, forsitan, nisi Deus prospiciat, conventus noster turbabitur usque id internecionem. Recordetur autem sanctitas vestra quod propter Wultensem abbatem aliquando contigerit Goslariae, quot boni milites in ipsa vespera Pentecostes gladio perempti sunt intra septa ecclesiae, perfusa sunt altaria sanguine interfectorum, et instigante diabolo totum profanatum est sanctuarium. Et tunc certe omnes convenerant ad curiam sub specie pacis, nisi quod inter eos latebat quaedam simultas, quasi doloso cineri suppositus ignis. Et quid credimus futurum si illi qui aperte inimicantur, congregentur in unum? Pro his et pro hujusmodi fratres nostri, qui sunt sanioris sententiae, dicunt sibi bonum videri ut adhuc concilium differatur, donec videamus si quomodo reddita pace Dominus propitietur. Nos autem omnibus consiliis et conciliis vestram praeferimus sententiam, id quod nobis indicitis nullo modo propter vestram omittemus conscientiam. Unde statim post regiam expeditionem multa cum festinantia nostram vobis dirigemus legationem, nec ad hoc intemperiem consideramus anni, ut advertatis quanti nobis constet auctoritas praecepti vestri. Ergo sapientia vestra, quae in se ipsa cuncta metitur, retractet quis hujus perturbationis provenire posset eventus; et pericula, quae timemus, consilio et oratione praeveniens disponat in melius, et quidquid dictante Spiritu sancto super hujusmodi fieri decernitis, nobis de oraculo sacri pectoris vestri respondere velitis. Quod si probatis, propter pericula, quae timemus, ad praesens indictum concilium differatur, et quidnam vobis placuerit, et opportunitas evenerit, celebretur in id ipsum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).