Epistolae ad Gregorium VII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10242 Epadgrv
9.1
VIII. Epistola Hugonis Diensis episcopi ad papam. [MANSI Concil., tom. XX.]
9.1
Reverendissimo patri et domino papae GREGORIO suae sanctitati inutilissimus servus, HUGO, humilis presbyter Diensis, salutem.
9.2
Quoniam didicimus R. vestrum Parisiensem rediisse, cui injunxeramus ut fideliter, sicut filius vester, vobis referret gesta Augustodunensis concilii, cui interfuit, qui neque per nos rediit, neque quidquam de statu vestro nobis scripsit; rogamus paternitatem vestram ut sententiam suam nobis dignetur scribere super ordinatione Remensis, Bituricensis et Carnotensis Ecclesiarum. Sciat quoque paternitas vestra quia ille Noviomensis dictus episcopus, sub comminatione publicae examinationis a nobis familiariter exactus, confessus est nobis Simoniam suam praesentibus Laudunensi et Lingonensi episcopis, cum aliis quibusdam. Unde etiam sacramento supra sacra Evangelia nobis firmavit quod, visis litteris vestris vel legatione vestra, Ecclesiam quam male occupaverat bene dimitteret, et pro posse et scire suo ut juxta Deum ordinaretur, adjuvaret. Silvanectensis vero episcopus, accepta investitura de manu regis, ordinatus est ab illo Remensi haeresiarcha, cui litteris vestris interdixistis ne hujusmodi in episcopos acciperet. Antissiodorensis infra annos ordinatus, investituram quidem de manu regis non accepit, quanquam per familiares regis gratiam ejus consecutus sit. De Senonensi autem archiepiscopo, quantam contumeliam quantamve injuriam auctoritati vestrae in nostra legatione intulerit, a praedicto R., ut spero, sufficienter audistis. Neque hoc dicens, Deus testis est, gloriam meam quaero. Burdegalensis quoque, quoniam vocatus praeterito anno ad Arvernense concilium neque venit neque canonice se excusavit, in eodem concilio ab episcopali officio suspensus est. Quod ille vilipendens, interdictum sibi usurpavit officium. Rursus vocatus ad Augustodunense concilium, quoniam nullam causationem nobis misit, etiam a sacerdotio suspendimus eum. De his ergo omnibus quid magnitudo vestra judicaverit, quid inde agere placuerit, parvitati nostrae, rogamus, rescribite. Praeterea summopere poscimus ut per dominum Valentinum episcopum pallium nobis mittatis ad confirmandam ordinationem religiosissimi Lugdunensis Ecclesiae archiepiscopi, contra oblatrantes haereticos, et de regis indignatione adversus ordinationem Dei carnaliter gloriantes. Ipse enim, postpositis omnibus incommodis et periculis penuriae atque itineris, sanctitatis vestrae conspectui devotissime se praesentaret, si Ecclesia illi commissa, tandiu languida et pastoris solatio destituta, quoquomodo absentiam ejus sine magno detrimento pati potuisset. Valentino episcopo praecipite, et securitatem in manu vestra accipite, quatenus circa festum S. Joannis Baptistae, prout nos cum eo condiximus, Ecclesia sua ad celebrandum officium illum accipiat, quia valde opportunus videtur ad oppugnandam provincialium arrogantiam. Manassem autem amicum nostrum in Christo, qui in Claromontano concilio Remensis Ecclesiae male acquisitam praeposituram in manu nostra dimisit, commendamus gratiae sanctitatis vestrae, sicut catholicae fidei sincerum defensorem et dominum Brunonem Remensis Ecclesiae in omni honestate magistrum. Digni sunt enim ambo a vobis, et in his quae Dei sunt vestra auctoritate confirmari, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Et ideo consultores profuturos causae Dei et cooperatores in partibus Franciae adhibeatis. Remensis haeretici depositionem con..... revelatam iniquitatem sanguis coeli et....... clamat, auctoritatis vestrae scripto robora....... hos rogamus Remensi Ecclesiae destinate....... suam satisfactionem, aut ipse si placit........ aut nobis suscipiendam praecipite. Quia........... excommunicationem vestram, nobis inconsultis, episcopi electionem fecerunt. Tiezo filius vester jam redisset ad vos, nisi ad convocandum concilium XVIII Kalendas Februarii, Pictavis, Deo annuente, celebrandum detineretur; in quo concilio meritorum vestrorum patrocinium adesse nobis suppliciter exoramus. Orate pro nobis, sanctissime Pater.
9.3
( Eo spectant, arbitror, quae habet Gregorius pontifex supra epist. 17 libri V, indict. I, septimo Idus Martii.)
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).