Epistolae ad Ludovicum Francorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 10524 Epadluf
3.1
III. AMALRICI REGIS HIEROSOLYMORUM.
3.1
LUDOVICO, per Dei gratiam Francorum regi gloriosissimo, AMALRICUS per eamdem Jerosolymorum rex, salutem.
3.2
Vestrae credimus innotuisse serenitati, charissime, multorum ex relatione veridica, quoniam postquam, peccatis nostris exigentibus, princeps Antiochenus a Turcis captus fuit, et omnes sui aut captivitate aut morte perditi et pessumdati sunt, ex improviso supervenit repentinus interitus. A saeculo etenim inauditus terraemotus, castella, turres, municipia, omnia fere tam in montanis quam in planis, tam in Antiochia quam in omnibus ei adjacentibus, tunc in planis, tunc in montanis, solo adaequavit, et innumerabilem, proh dolor! Christianorum utriusque sexus multitudinem morti improvisae addixit, et exstinxit, et, ut verius dicamus, terra tenus absorbuit. Ad cumulum autem miseriae et in summam desolationis omnimodae, viam universae carnis ingressus est, heu, heu! ille rex inclytus et egregius, clypeus et fortitudo, post Deum, Ecclesiae Orientalis, et praecipue regni Jerusalem unica et irrefragabilis spes et fiducia salutaris, vester vestrique regni praecordialis, nosterque dominus et frater rex Christianissimus Balduinus. Cujus ideo inconsolabilior et vehementior est transitus, dolor et desolatio, quod, Deo auctore, in ipso et per ipsum omnium universitas Christiana habebat promptum adjutorium, et contra singula infestantia sufficientiam. Inde, inde est nimirum, dilectissime, quod vestrae majestati tanquam lineamenta de capite pendentia inclinantes, sustentamentum nostrum et fidei deificae basem aeneam inexpugnabilemque civitatem, serenitatem vestram fore in Christo cognoscimus, et humilitatem nostram, vestram esse curam peculiarem in Domino profitemur. Quae ergo vel quanta fuerit verae charitatis abundantia et perfectio in piae memoriae amico vestro rege Jerusalem praetaxato, Dei pro causa et illius invictissimo amore, in nostra nunc omnibus appareat et Ecclesiae Orientalis desolatione. Sicut enim de praedecessorum vestrorum et totius prosapiae vestrae piissima intentione verissime didicit sanctitas vobis innata, ex more et proposito laudabili, semper consuevit regnum cui praeestis in Domino, civitatem sanctam et regionem ei universam adjacentem, et universos fidei catholicae charactere insignitos, protegere, fovere, manutenere ac corroborare. Si itaque Spiritus consilii Serenitati vestrae magnificae inspiravit velle iterum, ad majorem coronam vestri, visitare locum ubi steterunt pedes Domini corporaliter, modo instanter saltem in hac Christianitatis magna necessitate et anxietate multimoda, venire non denegetis, nec differatis. In vestra sanctitate enim omnium vota conveniunt, et, pro nutu vestro et amico imperio, nos et regnum nostrum totum exsudabimus digne Deo. De caetero vestrae commendamus paternitati praesentium latorem, magnae honestatis virum, et venerabilem, Mamistriae archipraesulem, ad omnia bene agenda strenuum, quatenus eum benigne recipiatis, et ei sicut ori nostro credatis. Illi enim, ne epistolarem excederemus brevitatem, secreta nostra ut vobis viva voce edisserat, commisimus. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).