Epistolae ad Ludovicum Francorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 10524 Epadluf
4.1
IV. A[MALRICI] PATRIARCHAE S. RESURRECTIONIS.
4.1
A., Dei gratia Sanctae Resurrectionis Ecclesiae patriarcha, charissimo filio LUDOVICO, eadem gratia illustri Francorum regi, salutem et cunctorum hostium triumphum.
4.2
Quoniam paterni regni solium conscendere vos fecit divina dispensatio, pro gratia vobis collata divinam interpellamus clementiam ante passionem et resurrectionem Dei et Domini nostri Jesu Christi, ut idem Deus et Dominus noster vitam vestram prospere prolonget ac foveat, et post hujus vitae terminum vitam vobis tribuat sempiternam. Quia vero sub vestra tutela pauperes Christi quiete conversari et fructificare cognoscimus, pro filiis nostris pauperibus leprosis, qui extra muros Hierusalem perpetuo infirmitatis suae detinentur et damnati sunt carcere, de quorum cruciatu et ardore non tantum dicere possumus quantum oculis vestris vidistis, sublimitatem vestram rogamus attentius, commendantes vobis latorem praesentium eorumdem pauperum fratrem, quem excellentiae vestrae pro sua necessitate transmittunt, quatenus, ea audita, prout vobis visum fuerit, et Deus vobis inspiraverit, eorumdem necessitati, qui humani aspectus et humanae prorsus laetitiae sunt expertes, occurrere dignemini, ut pro his et pro aliis beneficiis a remuneratore bonorum omnium Deo, et in praesenti victoriam, et post peractam temporalis regni administrationem, aeternae beatitudinis accipere mereamini portionem. In praefato siquidem loco ex diversis mundi partibus infirmorum et pauperum Dei circumfluit multitudo. Et quoniam ad sustentandam eorum miserabilem et inopem vitam, multa eis sunt necessaria, et multorum evidenter indigent auxiliis, Orientalis Ecclesia multis tribulationibus et paganorum incursionibus oppressa, eis ex toto in necessitatibus subvenire non potest. Unde benefactores eorum universos omnium orationum et beneficiorum vestrorum, et eorum maxime quae in sancta civitate Jerusalem fiunt, et de caetero fient, participes et consortes facimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).