Epistolae ad Ludovicum Francorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 10524 Epadluf
7.1
VII. R. DE BALNEO, FIDELIS IMPERATORIS CONSTANTINOPOLITANI.
7.1
LUDOVICO, Dei gratia excellentissimo Francorum regi, R. DE BALNEO, de numero fidelium domini E[ MMANUELIS] Constantinopolitani imperatoris semper augusti, sincerae fidelitatis obsequium.
7.2
Legationis negotium super quo Adrianopolitanus abbas, et prior Hospitalis Constantinopolitani, cum legatis domini R. Sancti Aegidii comitis, vestram visitavere praesentiam: mihi cum eis pariter tanquam imperii fidelissimo a domino meo E. inclyto et sancto imperatore injunctum fuit. Proinde quia ipsi apparatu meo et providentia, jam ad dominum meum imperatorem marino itinere redire coeperunt, fidelitatis debito, quam vobis exhibere tanquam domino desidero, confidenter consulendo rogo, et rogando consulo, ut legatos vestros et litteras ad dominum meum E. imperatorem sanctum, sine cunctatione et mora mittatis. Scio enim quia fraterno amore et germana charitate personam vestram, honorem regni vestri, et gloriam diligit, et indissolubili vinculo et germano consortio vobis sociari et uniri exoptat. Vivat et valeat per multa tempora sublimitas vestra, et me inter fideles regni vestri numerare dignetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).