Auctores varii
Epistolae pontificum Romanorum
Roma 4.2
Choose a text
More by Auctores varii
—
8626 Epporo
4.1
25 IN S. ZACHARIAE EPISTOLAM MONITUM.
4.1
Pontificiae majestatis argumenta plura exhibuit Zacharias, ut dixi agens de Gregorii litteris. Ex sequenti epistola decretali nil tale suppetit; omnia enim spectant directam pontificis potestatem: et nisi ex allatis Gregorii ejusdem litteris imploratae Francorum opis testimonium minime dubium haberemus, ad indirectam quod attinet, nullum sanctae sedi cum Francis negotium intercessisse videretur: tam altum de ea silentium est in hac epistola! Quin etiam indicia plura exstant abjectae spei omnis, quam unum Gregorium vidimus in Francis collocasse. Eodem quippe anno exeunte, quo idem pontifex semel et iterum tentarat animum Caroli Martelli, ut Langobardorum furorem ab apostolica sede averteret, litteras ad Bonifacium de ecclesiis Germaniae et Franciae( invitus arbitror) ita claudit:« Data IV Kal. Nov. imperante domno piissimo Aug. Leone imperii ejus an. 23, sed et Constantino Magno imp. ejus filio an. 20, ind. 8.». Perinde successor ejus Zacharias epistolis fere omnibus impii Copronymi annos adjungit. Et, quod maxime notandum velim, concilio Romano, quod iste habuit anno 743, hujusmodi epoche adjicitur:« Factum est hoc concilium anno secundo Artabasdi imperatoris, necnon et Liuthprandi regis anno trigesimo secundo ind. 12 feliciter.»
4.2
Veritati equidem adversarer, si ex characteribus istis temporum ante excitatam imperatoriam dignitatem in Occidente, aut dominationem Augustorum orientis, quod minus recte ab aliquibus fit, aut Langobardorum jus ullum elicerem in sancta republica, quam pontifex tum temporis moderabatur. Etenim notariorum consuetudini tribuenda potius est appositio temporis, quam certo inde aliquid statuendum de republica. Nihilominus, citra Augustorum annos, quos ascribere moris erat, Artabasdi qui dejecto impio Constantino imperium invaserat; et Liutprandi Langobardorum regis, qui Zachariae quatuor urbes, et patrimonia aliquot restituerat, sanctaque de republica bene erat meritus, numerari annos videmus: hujus quidem, quia respiratura per eum Italia videbatur; illius vero, quia impietati finem allatum iri credebatur. E contrario Caroli Martelli, ad quem confugere, dura 26 urgente necessitate, oportuit, nullo usquam in monumento reperiuntur notata patriciatus tempora. Quid dico tempora? ne patriciatus quidem mentio ullibi reperitur praeterquam in sensu, quo Franci eam dignitatem usurpabant, tanquam ducatu praestantiorem. Quare Gregorius II an. 724 ante coeptam Graecorum impietatem, Patricium appellavit Carolum Martellum. Eam tamen rem minime omitti decuit, si patricius Romanorum, ut una cum Francis eruditi recentiores tenent, fuisset. Ab anno enim 738, cum legatione tentatus est Carolus, ad ejus mortem triennium fere excurrit( quod in paucos menses anni 741 nullo jure contrahi, est demonstratum); praeterea Zachariae sunt anni decem, totaque ea temporis intercapedine et litterae Gregorii III ad Bonifacium, ac praesules Langobardiae; et Zachariae plures item litterae, aliaque non pauca monumenta exstant, praecipue litterarum commercium Bonifacii et Francorum cum Zacharia: neque Caroli Martelli ulla merita memorantur; plurima vero enarrantur damna Francorum ecclesiis illata, quae aperte pugnant cum iis, quae de eodem praedicantur.
4.3
Et vero, ut Baronio aliisque assentiar Carolum defendentibus a funesta illa nota, quam in Bonifacii litteras irrepsisse aiunt; Hincmari ac praedicti Bonifacii testis oculati verbis fidem negem? Zachariam is monet se vocatum a Carolomanno altero ex Martelli filiis, ut maximo vulneri ecclesiis suae provinciae inflicto mederetur convocata synodo:« Promisit, inquiens, se de ecclesiastica religione, quae jam longo tempore, id est non minus, quam per 60 vel 70 annos calcata et dissipata fuit, aliquid corrigere, et emendare velle.» Ac paulo infra miseram describens conditionem ecclesiarum, quam Caroli opera subiisse illas ait, prosequitur:« Modo autem maxima ex parte per civitates episcopales sedes traditae sunt laicis cupidis ad possidendum, vel adulteratis clericis, scortatoribus, et publicanis saeculariter ad perfruendum». Duae synodi Germanica, et Liptinensis, ea de re celebratae an 742 et sequenti; necnon Suessionensis in altera regni parte, quam Pippinus Carolomanni frater moderabatur, Bonifacii relationem confirmant. Praecipue autem comprobari illam patebit ex tot capitibus disciplinae corruptae, quae sequenti epistola continentur.
4.4
Eam scilicet dedit Zacharias ad Pippinum, episcopos, abbates, et caeteros Francos anno 747 exeunte vel sequentis initio, postquam Carolomannus, nuntium remittens terreno principatui, Romam 27 venerat, monachumque induerat in Cassinensi coenobio. Chronologiam hanc aliis ejusdem pontificis litteris acceptam referimus. Datae istae sunt« Nonis Jan., imperante domno nostro piissimo Aug. Constantino a Deo coronato magno imp., anno 28, imperii ejus an. 6, ind. 15», ad Bonifacium, ut praefatam epistolam Pippino, etc., legi curet in synodo. Cumque aliquid discriminis inveniatur in tribus iis characteribus temporis, hinc est, quod Cointius vult datas anno 748, Sirmondus et Pagius 747, verum Cointii potiorem sententiam esse, eique adhaerendum puto; quanquam indictio, et annus imperii sextus designent annum 747. Nam Carolomannus Romam venit mense Martio, ut animadvertit Pagius, seu potius Junio, ut contendit ibidem cl. Mansius, et quidem anno 747, quod constanter tradunt auctores omnes veteres. Cumque epistola Zachariae uni« Pippino majoridomus in regione Francorum» dirigatur, hinc palam fit Carolomannum dignitati eidem bipertito divisae renuntiasse, antequam litterae darentur ad Pippinum, etc., quae alteras ad Bonifacium praecesserunt. Quod si anno 747 ineunte, seu Nonis Januarii utrasque datas esse quis velit, Continuatorem Fredegarii et chronologos omnes apud Baronium et Pagium mentitos, rem sane difficilem, demonstret necesse est. Quamobrem statuendam reor cum Cointio aetatem litterarum anno 748. Hactenus de chronologia, quae litterarum pars minima est.
4.5
Quod serio animadverti debet, sex fere annorum spatio uterque Martelli filius sanctissimi viri Bonifacii opera disciplinam pessum datam vix erigere aliquantulum potuerant. Ea propter ut nihil de Martelli laudibus detrahatur, id pro certo habendum est, principem istum Bonifacii ejusdem praedicationi in Germaniae partibus constanter favisse sub utroque Gregorio. Quod docent Mundeburdi ac defensionis monumentum, quo Carolus Bonifacium Germaniae apostolum ubique excipiendum in regno Francorum mandavit missionis initio; et litterae quas Gregorius II se dedisse« Carolo filio nostro patricio» testatur anno 747, ut praedicationem Bonifacii ab episcopo quodam turbari non sineret. Gregorii pariter tertii litterae sub finem anni 739 uberrimae testes sunt continuati per Carolum studii atque operae ut totum Francorum regnum Christi fidem amplecteretur: sic enim Bonifacio gratulatur pontifex:« Quae innotuisti jam de Germaniae gentibus, quas sua pietate Deus noster de potestate paganorum liberavit, et ad centum millia animas in sinu matris Ecclesiae tuo conamine et Caroli principis Francorum 28 aggregare dignatus est.» At contra nullam Romanae Ecclesiae opem, utcunque legatione atque iteratis litteris rogatum, allaturum fuisse historia omnis docet, adversus recentiorum conjecturas et argumenta, quibus nil infirmius in rebus facti: foedere enim cum Langobardis, perpetuisque domi ac foris bellis impediebatur, quin faciles praeberet aures flagitanti pontifici. Quin etiam vulneribus eorumdem bellorum causa jam antea inflictis Gallicanae Ecclesiae, novum vulnus, idque acerbius adjecit disciplinam pervertendo, quod sexto post ejus mortem anno maximae curationis indigens, apostolicae tandem sedi detectum est.
4.6
Opportunum ea quidem remedium attulit. Nam Zacharias Francorum consultationi septem et viginti capitibus conceptae singillatim respondit auctoritate canonum prolata. Novo is, atque antea inaudito exemplo apud sanctam sedem, cujus erat in more positum scrinia, seu bibliothecam adire, ubi quaestiones hujusmodi ad eamdem deferebantur, collectione canonum usus est versionis Dionysianae. Non utique collectione ipsa Dionysiana, sed breviario Cresconii, quod ex Collectione illa coaluerat, Adrianique codicis, ac demum canonis( ut canonum Ecclesiae Romanae Codex audiebat) fons et origo fuit. Qualis hic canon, seu Codex canonum fuerit, quisve ejus usus, Leo IV, nos edocet perspicuis hisce verbis:« De libellis et commentariis aliorum non convenit aliquem judicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere, vel Decretalium regulas, id est quae habentur apud nos simul cum illis in canone, et quibus in omnibus ecclesiasticis judiciis utimur, id est apostolorum, Nicenorum, Ancyranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Antiochensium, Laodicensium, Chalcedonensium, Sardicensium, Carthaginensium, Africanensium, et cum illis regulae praesulum Romanorum Silvestri, Siricii, Innocentii, Zosimi, Coelestini, Leonis, Gelasii, Hilarii, Symmachi, Simplicii. Isti omnino sunt, per quos judicant episcopi et per quos episcopi simul et clerici judicantur».
4.7
Hujusmodi canonem esse adhibitum a Zacharia, qui centum fere annis Leonem IV praecessit, non contendo. Illud affirmare non dubito, quod Zachariae usus collectionis refertur acceptus, quae nono demum saeculo in codicem illum canonum evaserat, quem nuper descriptum vidimus. Sirmondi opinionem, qui canones Joannis II, litteris an. 534 suppositos pro veris habuit, eruditosque omnes secum traxit; ita ut passim tribuatur collectionis Dionysianae usus sanctae sedi ab ipsa ejusdem origine; Sirmondi opinionem, inquam, neque hujus temporis, 29 neque hujus loci est rejicere. Falsitatem tantummodo patefacere non gravabor, sancta scilicet sedes ante octavum fere saeculum, cum Ecclesiae praeerat Zacharias, canones tantum Nicaenos et Sardicenses tuebatur, Constantinopolitanos aperte rejiciebat, et siquem ex Chalcedonensibus adhibuit, tres illos tantum adhibuit, qui ante recessum legatorum conditi erant in fine sessionis 6, tametsi ipsi etiam reperiantur inter alios act. 15, quarto nimirum, tertio, et vicesimo loco. De iis luculenter Pelagius II in epistola ad Histros« In actionis, inquit, sextae terminum jam canonum norma praelibatur, dum illic a principe venerabilibus episcopis dicitur: aliqua sunt capitula, quae ad honorem vestrae reverentiae vobis reservavimus..... Praelibatione itaque sextae actionis ostenditur, quia jure constitutiones canonum nonnisi in septima continentur... Quamvis si solerter aspicimus, canonum regulas positas non, sicut putatur, in septima, sed intextas sextae actioni invenimus.» Quod si animadvertisset Natalis, haud tribuisset Gelasio vicesimum canonem Chalcedonensem; eum quippe esse tertium ex propositis a Marciano, probatisque a concilio in fine actionis sextae deprehendisset.
4.8
Ad Constantinopolitanos vero quod attinet, sanctus Gregorius Pelagii II successor Eulogio Alexandrino, et Anastasio Antiocheno scribit in hanc sententiam:« Canones quidem Constantinopolitani concilii Eudoxianos damnant, sed quis fuerit eorum auctor Eudoxius, non dicunt. Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet nec accipit. In hoc autem eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum. Reliquas vero haereses, quae illic memoratae sunt ab aliis jam patribus damnatas reprobat.» Et cum in synodica ad patriarchas Orientis quatuor se concilia venerari ait, ut quatuor Evangeliorum libros, continuo subjunxit, quatenus haereses damnarunt: ne quis forsan suspicaretur, conciliorum acta illum amplecti, quatenus condiderunt canones ambitioni praesulum Constantinopoleos faventes, legatisque sanctae sedis absentibus. Ita factum puta a Gregorii successoribus pene usque ad finem septimi saeculi: cum religioni haberi coeptum est oecumenicis ex conciliis quidpiam respuere. Id constat ex libro Diurno pontificum: namque indiculum, seu professio Romani pontificis, post defunctum Constantinum Pogonatum, sive post annum 685 edita, perspicue docet, acceptum fuisse Romanae sedi quidquid in conciliis generalibus actum erat:« Sancta quoque universalia 30 concilia Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum primum, Chalcedonense, et secundum Constantinopolitanum, quod Justiniani piae memoriae principis temporibus celebratum est usque ad unum apicem immutilata servare: et una cum eis pari honore et veneratione sanctum sextum concilium quod nuper Constantino piae memoriae principe, Agathone apostolico praedecessore meo convenit, medullitus, et plenius conservare.»
4.9
Inversionis causae non longe petendae. Tanta rerum inscitia tum temporis fuit in ipsa Urbe, ut praeter fidei dogmata, quae ignorari non poterant, ne falsa quidem a veris satis secernerentur. Exemplo sunt Marcellini, Silvestri, Xysti et Polychronii acta, de quibus, recte, ni fallor, P. Constantius:« Non sapiunt, inquit, haec opuscula Romani hominis, et ecclesiasticae disciplinae doctrina vel mediocriter tincti ingenium, ac stylum, sed neophyti cujusdam Gothi, qui suum in apostolicam sedem studium ut declararet, mendacium dicere religioni non habuit.» Ejusmodi vero farraginem tanti habuit Theodorus Cantuariensis episcopus qui sub finem septimi saeculi florebat, ut quaedam inde traducere in suum Poenitentiale non dubitarit, quare Natalis Bedae auctoritate fretus Theodorum commendans, subdit, aliena quaedam ab Evangelio et traditione in Poenitentiali esse. Nihilominus sanctae ipsi sedi sapiunt: ita ut sanctus Gregorius III suum et ipse poenitentialem librum conficiens ita monitum voluerit lectorem in praefatione:« Ex multis allegoriarum floribus, et de magnorum tractatibus, prolatisque sermonibus, Patrum dictis, canonumque sententiis, id est Isidori, Augustini, Gregorii, Bedae, Gelasii, Innocentii, Theodori, Cassiani, Egberti, vel caeterorum, ad opus consacerdotum nostrorum excerpere atque insimul colligere hunc ibellum poenitentialem studuimus.» Quamobrem recte animadvertit Morinus minime mirandum esse:« si Theodori archiepiscopi viri suo saeculo doctissimi atque propter auctoritatem summi pontificis, a quo consecratus et in Angliam missus fuerat, omnibus acceptissimi liber poenitentialis brevi tempore universum fere Occidentem pervasit, illumque imitati sint multi alii episcopi non tantum ipsius poenitentialem probantes, sed etiam alios instar illius commodiores, et ampliores componentes. 31
4.10
Quae sane animadversio quam vera sit, venerabilis Bedae liber De Remediis peccatorum, pauloque post Egberti Eboracensis episcopi Poenitentialis, aliique plures in Galliis, necnon Romanus antiquus apud Canisium, et quem nuper memorabam Gregorii III, Graecis omnes canonibus redundantes, ac suppositis quandoque rebus respersi, uberrime testantur. En certa aetas collectionis canonum, quam sancta sedes amplexa est: cum enim Graecos canones ubique cognitos videret, magnamque eorum segetem Cresconii ex Breviario haberet( qui praesertim per materias digesti, compendium laboris scrinialiis, remque acceptissimam pontificibus exhibebant), tunc sensit, facili admodum negotio episcoporum consultationibus responderi posse; nec nisi raro bibliothecae codices evolvi exinde coepti. Utinam scribendi istud genus minus late pervagatum, aut obtusis minus ingeniis lenocinatum esset! Quem enimvero eruditorum latet, Adriano pontifici tributa diu esse octoginta illa capita Angilramni, queis plura continentur ab Ecclesiae disciplina abhorrentia, non pauca etiam a bonis moribus absona? Baluzii tantum opera compertum tandem est, quis illa congesserit, nam optimis ex codicibus verum auctorem protulit:« Incipiunt capitula collecta ex diversis conciliis, sive decretis pontificum Romanorum ab Angilramno Metensi episcopo, et Adriano papae oblata:» et quidem« XIII Kalendas Octob. indict. 9,» seu anno 785, ut est in editis exemplis. Inde autem profluxisse putat Petrus de Marca Isidori Mercatoris merces, quae disciplinam penitus everterunt: quamvis alii sentiant istas capitulis praeivisse, nec de aetate quidquam certi audeant definire. Ista vero huc non pertinent: quare ad collectionem canonum revertor, qua primum omnium pontificum usum esse Zachariam contendo.
4.11
Pugnantia proferre videar, qui Gregorio III nuper aiebam collectionem ejusmodi fuisse usui; modo Zachariam qui Gregorio successit, alios omnes praeivisse contendam. Aliud vero est collectionem probasse, indeque in suos libellos aliquid transtulisse; aliudque de disciplina decernere auctoritate illorum canonum, quod Zacharias fecit his litteris in Franciam missis, novo, ut aiebam, atque antea inaudito exemplo. Hunc secutus est Stephanus II in responsis anno 754 datis, dum erat in Francia; uterque enim collectione utitur contra morem praedecessorum, aliquo tamen cum discrimine inter se. Namque ad concilia quod attinet, tam Zacharias quam Stephanus numerandi rationem sequuntur, qua usus est Cresconius, 32 singula nimirum capita cujusvis concilii seorsim recensentes. In decretalibus autem litteris laudandis, tametsi uterque dissidet a Cresconio; Zacharias, ubi affert Innocentii decreta 14 et 20, sequi videtur Dionysium: Stephanus vero capita Decretalium profert juxta numerum uniuscujusque epistolae, ut de conciliis est dictum; non enim decreta uniuscujusque pontificis cum Zacharia, sed capita cujusvis epistolae, ejus nomen etiam enuntians, cui scripta unaquaeque fuit, diligenter enumerat. Id autem inde factum puta, quod Breviarium Cresconii capitibus trecentis constans, ad singula capita plures, paucioresve canones titulosque Decretalium epistolarum alios tempore alio latos indicabat, qua re ad quamvis quaestionem solvendam nihil accommodatius; at indicatos canones, titulosque Decretalium aliunde petere oportuit. Hinc est quod Zacharias Dionysiana ex collectione sumpsisse videtur canones, et decreta, quippe qua usus erat Cresconius; at Stephanus canones inde tantum decerpsisse.
4.12
Quamvis autem haec testimonia valde perspicua sint versionis Dionysianae apud sanctam sedem: non utique intra ejus collectionis limites coarctandum est jus vetus sanctae Romanae Ecclesiae, quod tantopere Justellus, et prae aliis Natalis contendunt, suppositos illos canones Joannis II litteris, Sirmondo auspice, obviis ulnis amplectentes. Nam, praeterquam quod nemo ex Joannis successoribus Dionysiana versione usus est, ita ut Gregorius III in laudato Poenitentiali sancti Isidori Hispalensis versionem adhibuerit( ipsa eadem est quam Mercator usurpavit), sanctus Zacharias, qui primus Dionysianae versionis acceptor fuit, et ipsa in epistola ad Francos collectionis limites excessit, et in concilio Romano decreto inhaesit Gregorii II, de gradibus agnationum, quod et successores fecisse constat late extra collectionem vagantes per omnium decreta pontificum, quorum tam modicam partem Dionysius collegit. Itaque, nisi veritati adversari quis velit, illud fateatur necesse est, quod ante conditam collectionem propriam, quae Canon dicebatur, nulli alii collectioni se obligavit sancta sedes; tametsi Cresconiano Breviario duce quaecunque in sacra bibliotheca erant, oblata occasione adirentur, adeoque Dionysiana collectio potissimum tereretur. Post Zachariae vero tempora certis limitibus coarctari coepisse judicia ecclesiastica, caeteraque ad disciplinam et mores attinentia non est dubium, quoad canon ipse prodiit.
4.13
Et vero Stephanus III anno 769 in concilio Romano ita sanxit:« Non amplius suscipiantur apostolorum canonum prolata 33 per sanctum Clementem, nisi quinquaginta capita, quae suscipit sancta Dei catholica Romana Ecclesia.» Itaque sancta sedes quinquaginta illis apud Dionysium, et Cresconium selectis jam insueverat: cum Zacharias ante annos duos et viginti uti illis coeperat. Adrianus postmodo successor Stephani non modo canonum illorum quinquaginta, sed orientalium omnium conciliorum, quae in collectione sunt, praeter generalia, compendiariam explicationem canonum tradidit Carolo Magno, ut ad reformandam in Galliis disciplinam illa uteretur. Quamobrem collectos eos canones non amplius aversabatur sancta sedes. Hac autem super compendiaria traditione canonum, quam Pagius, Labbeus, Basnagius mutilam esse decernunt, nec Adriano tribuendam existimant, nonnulla breviter animadverti oportet, quae integram illam esse demonstrent, atque Adriano vindicent contra eorum sententiam praecipitem.
4.14
Ac primo canones apostolorum 45 esse videntur, quia vicesimus primus tres simul conflatos continet 21, 22, 23, vicesimus quintus duos 27, 28, totidemque tricesimus quartus 37, 38, ac denique tricesimus septimus tres 41, 42, 43, ita ut uno plures videantur; at quintus et quadragesimus in duos divisus ad unitatem reducendus est, sic totos quinquaginta habebimus. Neocaesarienses quindecim videntur, quia secundus bipartito dividitur. Perinde Laodicenus 35 cum sequenti in unum revocati 59 Laodicenos efficient. Antiocheni pariter 25 erunt, modo decimus et undecimus simul conflati secernantur. Operosior res est in Africanis: etenim post canonem 49 sequitur 60 et 99 cum sequenti conjungitur, perveniturque ad num. 105, cum centum tantummodo esse debeant Africani canones, quos 33 Carthaginenses praeeunt, juxta Breviarium Cresconii; quo haud dubie Adrianum esse usum demonstrant et divisio haec 33 Carthaginensium ab Africanis centum, qui Dionysio tanquam Africani omnes continuata serie 133 numerantur, et concilia Graeca unumquodque suam aciem ducentia. Nihilominus ex decem iis qui videntur deesse, ne unus quidem desideratur in Cresconii Breviario.
4.15
Etenim nonus decimus de visitatione provinciarum peculiari Africae; 49 de manumissionibus in Ecclesia celebrandis cum imperatoris venia; 51 de idolorum reliquiis exstirnandis; et 75 qui duorum conciliorum initium est contra Donatistas, et contra Pelagii, et Coelestii haeresim; quatuor isti, qui Dionysio sunt 52, 82, 84, 108, tanquam inutiles a Cresconio omittuntur, quare et Adrianus eos deserit, hac tantum in re ab illo recedens, quod numerandi ordinem prosequitur, 34 ubi praedictos canones omittit, ne manca videatur series, numeratque quinque suprema capita, quae a Cresconio non recensentur. Ita novem his capitibus addendo centesimum, quod Cresconius fecit ex 99 in duas partes diviso, ut videre est Breviarii cap. 287, lacuna illa numerorum decem explebitur. Et est notandum cum Labbeo quod in cod. Vat. n. 4929, ad centesimum caput haec leguntur:« Hoc capitulum Aurelii cum subscriptionibus episcoporum in canone apostolici Romae non habetur». Quae mirum in modum comprobant, perinde Adrianum, ac Zachariam Cresconiana collectione, seu Breviario usum esse, non Dionysiana, cujus tantum versio idcirco adhibetur, quia Cresconius inde hausit suum indicem, et anonymus, qui canones integros apposuit, indidem eos decerpsit.
4.16
Quid dicam de duplici eorum hallucinatione, dum alio capite mutilum dictitant Adriani codicem: quod nimirum initio canonum Carthaginensium legunt:« Deinde etiam 20 capitulis Nicaeni concilii recitatis, ut superius descripta inveniuntur, communi decreto statuerunt capita 33 quae sequuntur?» Estne hoc de monumentis veterum recte judicare? Compendium, id est eorum quae praeiverunt centum capita in Africano concilio ex variis synodis recitata, quaeque apud Labbeum audiunt; concilium Carthaginense VI in decem capita distributum, et apud Justellum tam in collectione Dionysiana, quam in codice Africano, citra ullam divisionem in plura vel pauciora capita locum tenent praefationis: tametsi actio prima concilii Africani revera sit. Eadem fere verba Justellus refert citatis locis, quae Adrianus exscripsit, et tam Dionysiana collectio quam codex Africanus, quem Adrianus secutus est, habent:« statuta quoque Nicaeni concilii in 20 capitulis similiter recitata sunt, sicut in superioribus inveniuntur adscripta. Deinde quae in conciliis Africanis promulgata sunt, actis praesentibus inserta noscuntur.» Quamobrem mentio illa Nicaenorum canonum ad Africanas synodos refertur, non vero ad Adriani codicem, qui proinde hoc capite mutilus injuria dicitur. Quid enimvero Nicaeni huc canones advocandi sunt, si Adrianus Chalcedonenses quoque inde abstulit, unoque in codice oecumenica sex concilia dedit Carolo, quorum veluti appendicem esse voluit has Graecas regulas simul cum Africanis ab eo descriptis, mutatis, et emendatis, ut prostant? Nonne satis perspicue rem docet in praefatione? Quin etiam monendos episcopos ita censuit:« Sed in his omnibus illa sequi debemus 35 quaecunque a Nicaeno concilio, et a sancta atque apostolica Ecclesia Romana non discrepare videmus.»
4.17
Postrema haec demonstrant quam inepte collectio Dionysiana ascribatur sanctae sedi usque ab initio sexti saeculi: dum Adrianus de ubique jam receptis iisdem regulis seu canonibus, qui suis etiam praedecessoribus Zachariae et Stephano II usui fuerant, tanta cum circumspectione loquitur. Attamen eorum nonnullos pro summa auctoritate correxerat, ut patet. Canon, exempli gratia, apostolorum 27, lectoribus et cantoribus nubendi facultatem impertitur. Adrianus autem scripsit:« Quod lectoribus tantum liceat matrimonium contrahere.» Can. apost. 46 absolute prohibet baptisma haereticorum ab episcopis, presbyteris, diaconis comprobari. Adrianus explicat:« Episcopus, presbyter baptisma haereticorum non in nomine Trinitatis baptizantium suscipiens damnetur.» Canon Ancyranus 9 diaconis matrimonium permittit, si ordinationis tempore continere non posse dixerint. Adrianus emendat:« Diaconi incontinentes deponantur.» Can. Neocaes. 4 gratiae divinae concupiscentiam non consummatam tribuit. Contra Adrianus:« Gratiae divinae non imputetur, si desiderata libido non perficitur.» Can. Antioch. 10 chorepiscopis permittit ut ordinent lectores, subdiaconos et exorcistas. Adrianus:« Chorepiscopi ordines inferiores usque ad subdiaconatum dare non possunt.» Ejusdem concilii 12 de episcopis et clericis post iteratum judicium iterum ad imperatorem confugientibus repellendis, sic Adrianus recte, et juxta Ecclesiae regulas:« Clerici damnati si imperatorem adierint, nunquam restituantur.» Quintusdecimus ejusdem concilii canon apostolicae sedi aperte contrarius omnino omittitur numero tantum apposito. Hic autem expendendi Adriani codicis finem facio; nam hucusque allata hallucinationem eorum patefaciunt, qui Compendii volunt auctorem quemdam alium; Adrianum vero canones totos expansos tribuisse Carolo: quasi vero emendationes, ac variationes ejusmodi ab alio quam a pontifice potuissent fieri.
4.18
Ad canonem quintum decimum quod attinet, silentio praeterire non debeo, cur illum Adrianus omnino omiserit. Appellationibus ad sanctam sedem ille scilicet adversatur, quibus nulla Occidentalis Ecclesiae pars, ne Africa quidem, post agnitos Sardicenses canones, refragabatur jam inde a quinto Ecclesiae saeculo. Jam vero canon iste ipse, cujus Adrianus ne verbum quidem pronuntiat, una cum quarto ejusdem 36 concilii, et duobus apostolorum dolo malo est subjectus epistolae Joannis II in causa Contumeliosi Regiensis episcopi; eamque ex variis codicibus inconstanter istas merces exhibentibus, praecipue ex uno Rhemensi Sirmondus in lucem protulit, tanto cum successu, ut Justellus Cassiodori auctoritate, et hujus epistolae, collectionem Dionysianam ab ipsa origine receptam velit ab apostolica sede. Deinde sequitur:« Atque haec est prima et antiquissima decretalium pontificum collectio, quae Liber Decretorum dicta est a Zacharia papa, epistola ad Pippinum, etc.» Postremo ex decretalibus, et canonibus decernit:« Atque ipse est codex canonum, qui ab Adriano I papa Carolo Magno regi Romae oblatus est anno 805( erat tum pontifex Leo III, qui ante annos decem Adriano successerat) ad usum Ecclesiarum Occidentalium..... Atque hi sunt canones et decreta, quibus in judiciis ecclesiasticis Romana usa est Ecclesia, ut testatur Leo IV papa, qui concilia ipsa et pontificum decreta, quae hoc codice Romano continebantur, recenset.» Ita ignotae suppositionis a viro doctissimo Sirmondo evulgatae pessimo publico, unico praesidio fultus vir aeque doctissimus Christophorus Justellus Natalem secum traxit, minoresque alios: et uno verbo jus apostolicae sedis super levissimo isto fundamento collocavit, plaudentibus caeteris.
4.19
Jam dixi controversiam ejusmodi nec loco nec tempori convenire: fundamentum tantummodo diruendum suscepi, quod mihi videor perfecisse. Caeterum parum scite Justellus Cassiodori auctoritate nititur ut sanctae sedi tribuat collectionem Dionysianam in judiciis. Cassiodorus enim( tam longe est, ut naturam illam ei collectioni ascribat) qui Dionysio familiarissime usus erat; ejus virtutibus, atque exemplis, fortasse etiam consiliis motus monasterium in suo fundo prope Schylacium ulterioris Calabriae oppidum condidit, vitamque monasticam et ipse est amplexus. Ea occasione collectionem Dionysianam transcribi fecit suisque monachis legendam suasit; quod ut efficacius faceret, Romae etiam passim legi testatus est. Verba ipsa ejus proferam, ne veritati videar fucum facere:« Petitus a Stephano episcopo Salonitano ex Graecis exemplaribus canones ecclesiasticos moribus suis, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam 37 salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare.» Dogmaticum hic, sive noralem librum animis, Christianorum informandis ad catholicam disciplinam, qualis tunc credebatur, a Cassiodoro describi compertum est: quamvis alium finem sibi proposuerit Dionysius, Salonitanum nempe episcopum instituendum ad ecclesiasticas regulas tum quae in conciliis decretae fuerant, tum quae minus certae apud nonnullos erant in pretio, ut idem testatur in praefatione. Apostolicae autem sedi, quae regulas, seu canones illos nonnisi post duo saecula amplecti coepit, neque Dionysius, neque Cassiodorus fuisse usui affirmant, aut affirmare possunt. Falso igitur jus vetus in ea collectione statuitur.
4.20
Nec praetereundum quod Cassiodorus de canonibus tantum agit: decretales quippe epistolas constat, a Dionysio postea collectas, ut Juliano presbyteri cardinali morem gereret, cujus maxima cura erat quae ad ecclesiasticam disciplinam pertinerent inquirere, quod Dionysius idem testatur. Quae vero est ejusmodi collectio, privata auctoritate facta, sacraeque bibliothecae forulis minime excussis? Exsulant inde scilicet praecipuae sancti Leonis epistolae ad episcopos, et principes conscriptae anno 449, in magna ea commotione totius Orientis ob haeresim Eutychetis, inque iis duae celebres ad Flavianum, octava et decima omnium celeberrima de qua concilium sub Gelasio ita decrevit non multo ante Dionysii adventum Romam:« Cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit.». De Siricii, Innocentii, Gelasii( cujus nonam tantummodo collector novit) decretalibus litteris a collectione exsulantibus nihil dico. Unum id tacere non possum, quod quae ad astruenda fidei dogmata, ad Romani pontificis potestatem, ad Ecclesiae universae regimen et ad potissima disciplinae momenta pertinent, ea omnia a collectione absunt, ut sedulo eam expendenti palam fiet. Quare doctissimos illos viros Justellum et caeteros collectionum ingenium ac finem assecutos non esse vix crediderim. De ingenio quippe luculenter Cresconius Liberino episcopo, ubi ait Ferrandum quem ipse sequitur,« Indoctorum, quorum est maxima multitudo, in eodem opere studium probatur, ut ita dixerim, sequestrasse..... ea condiscere valentibus et volentibus dubitationis ambagem auferre, ut eorum plena instructio non ex difficultate scriptoris, sed ex desidia jam dependeat lectoris..... probabili examinatione condiscat, utrum ex severitate, an ex lenitate suum animum debeat moderari.» 38
4.21
Ex quibus non obscure patet, collectiones omnes usque ad octavum Ecclesiae saeculum( nam Cresconius in septimi extremo scribebat) tam quae generales erant canonum, quam quae poenitentiales tantum continebant, publicam utilitatem spectasse, ac proinde illarum finem fuisse instructionem cleri, et quorumcunque fidelium. Cujus rei locupletissimum habemus testem Martinum Bracarensem, qui ad suam collectionem, prae aliis haec praefatur: Propterea in ipsis canonibus aliqua simplicioribus videantur obscura: ideo visum est, ut cum omni diligentia et ea quae per translatores obscurius dicta sunt, et ea quae per scriptores sunt immutata, simplicius et emendatius restaurarem. Id primum observans, ut illa quae ad episcopos, vel universum clerum pertinent, una in parte conscripta sint: similiter et quae ad laicos pertinent, simul sint adunata: ut de quo capitulo scire aliquis voluerit, possit celerius invenire. Haec profecto causa est cur nullam canonum collectionem sanctae sedi oblatam videre erit. Non enim hujusmodi rivulis indigebat, cui fontes ipsi praesto erant in sacra bibliotheca, quos in omnibus causis eam adiisse per suos scriniarios compertum erit, modo, recentiorum disputationibus omissis, diligenter consulantur concilia, epistolae pontificiae, et caetera monumenta vetera, quae typis mandata exstant. Ea Christophorus Justellus, eumque secuti tot alii, juris licet peritissimi, haud morati esse videntur: quippe qui unum sibi proposuerunt, ut praepropere suum codicem canonum appingentes sanctae sedi, jus hujus vetus stabilirent, unde novum admodum discrepare ostenderent.
4.22
Utinam barbaries per Italiam longe lateque effusa Romana etiam non hebetasset ingenia! Non enim scriniarii, taedio forsan laboris, ni fallor, compendiariam illam viam a Gregorio etiam III monstratam, proposuissent Zachariae, quam postmodum Stephanus et successores terere non dubitarunt. Haud dubie mos antiquus bibliothecam consulendi in desuetudinem sensim non abiisset; ita ut saeculi unius spatio Canon, seu Codex canonum a Leone IV laudatus, ut supra aiebam, in episcoporum causis, rebusque ad disciplinam pertinentibus fere unus esset usui: et, quod magis dolendum, Joannes VIII, nono saeculo declinante, constitutione nimis effusa sanxerit, Anastasio teste, ut canones et decreta omnia acciperentur quae fidei, moribus, sanctaeque sedis institutis minime adversarentur. Verba ipsa bibliothecarii pontificem alloquentis proferam:« Apostolatu vestro decernente, non solum illos solos 50 canones Ecclesia recipit, sed et omnes eorum, 39 utpote Spiritus sancti, tubarum, quin et omnium omnino probabilium Patrum, et sanctorum conciliorum regulas et institutiones admittit illas duntaxat, quae nec rectae fidei, nec probis moribus abviant, sed nec sedis Romanae decretis ad modicum quid resultant.» Quamvis enim suppositae istae merces in Canonem relatae nunquam fuerint ab apostolica sede, usus tamen earum permissus altissimum vulnus disciplinae inflixit, quod ferreo saeculo decimo exputruit, nec nisi post diuturna remedia cicatricem obduxit. Ansam praeterea dedit Petro de Marca et Natali, ut tam multa de jure veteri et novo extra aleam disputarent. Quorum omnium fons est epistola haec Zachariae, quam modo subjiciam omnium oculis.
4.23
Ex brevibus eidem notis appositis plura iis suppetent, quae mihi visa sunt praemonenda. Duo hic adjiciam, quorum unumpate faciet Collectionis usum apostolicae sedis decretis adversantia suppeditasse: alterum vero opinionis Sirmondi falsitatem magis magisque ostendet. Primo igitur Franci rogant cap. 11:« Qui clerici etiam ab uxoribus abstinere debeant?» Reponit Zacharias auctoritate can. Afr. 37:« Episcopos, presbyteros, diaconos debere continere, alios non cogi.» Id vero cum decreto sancti Gregorii pugnat, qui exeunte sexto saeculo continentiam injunxerat etiam subdiaconis per totum Occidentem. En verba ejus Venantio Lunensi episcopo rescribentis:« Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab officio suo irrevocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant.» Item metropolitae Mediolanensi:« similiter etiam et tres subdiaconos, quos fraternitas vestra lapsos innotuit, a suo semper vacare, ac decernimus privatos esse officio: quibus nihil aliud quam inter laicos sacra est praebenda communio.» Pugnantiam hujusmodi conciliat Thomassinus aiens, post annos 150, Gregorii decretum adhuc vacillasse, et parum constanter servatum esse. At bona cum ejus venia non vacillabat decretum; inducta collectio hujusmodi contraria decreta suppeditabat. Et nisi etiam ipse Sirmondo habuisset fidem, rem novam a Zacharia proferri sensisset apostolicae sedi contrariam, quia primus deseruit viam a praedecessoribus tritam. Perinde esse video de can. apost. 27, reposito consultationi 18.« Qui clerici uxores sortiri debeant,» ab Ecclesiae enim Romanae disciplina abhorret.
4.24
Alterum caput, unde suppositio patet subjectorum canonum epistolae Joannis II est responsio ad consultat. 2.« De episcopis presbyteris, 40 diaconibus damnatis,» quae cum causa Contumeliosi convenit. Zacharias enim reponit unicum canonem apostolor. 29, omissis caeteris. Si autem Joannes anno 534 antequam Italiam barbaries invaderet, duos apostolorum canones, totidem Antiochenos adjiciens, horum postremum, qui est 15 contra appellationes ad sanctam sedem, adhibere non esset veritus, quidni Zacharias, barbarie jam undique effusa, qui praeterea canones alios sanctae sedi contrarios se adhibuisse non sensit, aut hunc, aut ex aliis aliquem in causa eadem attulit? Cum praesertim Cresconio duce Dionysianam percurreret collectionem? Quia scilicet tam in contumeliosi persimili causa, quam hac in consultatione, Antiocheni canones abs re erant, et solum ad impostoris molimina accommodati, cujus patria et aetas quaeri debent in provinciis Rhemensi, et Moguntina post Ludovici Pii exauctorationem: occurrent enim cum Hincmaro episcopi alii plures appellationum osores. Sed de his alibi clarius. Audiatur nunc Zacharias ipse singillatim probans quae hucusque sunt dicta.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).