Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores varii
Formulae diversae
Dive 19
Choose a text More by Auctores varii
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8256 Fordiv
19.1
XIX. Canonicae litterae ab ordinatoribus datae Hedenulfo episcopo Laudunensi, ad clerum et plebem Ecclesiae Laudunensis.
19.1
Hincmarus sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, clero, ordini et plebi in sancta Laudunensi Ecclesia consistenti in Domino pacem et salutem.
19.1
Sicut beatus papa Innocentius docet, oportet nos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua principium sacrae institutionis nos accepisse dubium non est. Propterea documento ac verbis beati Gregorii vos alloqui procuramus, insinuantes quia probabilibus desideriis vestris nihil attulimus tarditatis, fratrem jam et coepiscopum nostrum Hedenulfum vobis ordinantes praesentia vel consensu ac litteris coepiscoporum totius nobis commissae provinciae secundum sacros canones sacerdotem, pastorem quoque atque rectorem. Cui his litteris, quas sacri canones ordinatos prius de conciliorum placitis, ne se aliquid contra eorum statuta egisse poeniteat, instructos, ab ordinatoribus suis, manibus eorum conscriptas jubent accipere, secundum traditionem ecclesiasticam dedimus in mandatis ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virginem, si de conjugatis agendum est, non est sortitus uxorem, neque illitteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut ex publice poenitente, aut curiae vel cuilibet conditioni obnoxium, notatumque, ad sacros ordines permittat accedere. Sed et si quos hujusmodi forte repererit, respectu divino non audeat promovere. Alienum etiam clericum sine voluntate et consensu episcopi sui contra sacras regulas non sollicitet, non suscipiat, non in sibi commissa Ecclesia ordinet, nec eos qui probatae fidei non fuerint sacris ordinibus praesumat quoquo modo applicare. In ordinatione autem presbyterorum ac diaconorum caeterorumque ecclesiastici ordinis ministrorum, a totius muneris, id est, a manu, a lingua, aut obsequio indebito, juxta quod Dominus per prophetam praecipit, quantum patitur humana fragilitas, mundas et cordis et corporis manus exhibeat; ne uno eodemque gladio et dantem et accipientem munus interimat, et illicito munere polluens manus, aliis se benedictionem credat tribuere cum fuerit jam propriae iniquitati substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. Ab eis etiam quos ordinaverit indebitum et contra sacras regulas sibi sacramentum fieri non compellat. Sed sicut Dominus, praescius nonnullos accepti sancti Spiritus donum in usum negotiationis inflexuros, praecepit dicens: Gratis accepistis, gratis date, quod gratis, id est, sine ulla venalitate dati vel accepti aut etiam promissi vel sperati muneris, quantum ex nobis est( caeterum ipse viderit, habens conscientiae suae testem quem habebit et Judicem) per ministerium nostrae exiguitatis accepit, suis etiam comministris gratis conferat, sciens ex Evangelio quid Redemptor noster per se ipsum fecerit, videlicet quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Quod qui agere praesumit, suam Deo judice cathedram ipse evertit, et quos cum pretio ordinat, provehendo agit ut secum et ipsi simoniaci haeretici fiant, et pro benedictione maledictionem a beato Petro apostolorum principe Simoni, qui domum sancti Spiritus pretio emere voluit, juste illatam, una cum ipso, per ipsum, a quo non benedicuntur, sed maledicuntur, judicio ejusdem Spiritus sancti suscipiunt. Et quoniam, sicuti comperimus, quidam diversis adinventionibus turpia lucra sectantes, quod ministris altaris minime convenit, defunctis presbyteris, juxta quod didicerant viduatas ecclesias facultates habere, exenia pro his obtinendis exegerunt, et gradus ecclesiasticos eis non tribuebant antequam illis eadem exenia persolverentur, et synodos temere frequentabant ut factione ministrorum suorum diverso modo denarios quasi pro eulogiis acciperent, et, quod dictu nefas est, etiam pro sacri chrismatis dispensatione, vel de ecclesiarum consecratione, quocunque emolumenta ingenio caperent, et necesse est ut contra pestifera morborum genera salubria medicamentorum quaeramus experimenta, sicuti et de manus impositione, ita et de hac simoniacae haereseos ingeniosa et male studiosa collatione quiddam eum accipere interdicimus, monentes illam attendere comminationem Domini per prophetam dicentis: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum. Unde iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum.
19.2
Verbis quoque beati Gregorii eum monemus, illique interdicimus, ut sacerdotes per suam parochiam, quoties ad consignandos infantes egressus fuerit, ultra modum gravare minime debeat, nec summam collationis, qua sui praedecessores, qui hoc bene misericorditer ac rationabiliter atque sacris constitutionibus exsecuti sunt convenienter, contenti fuerunt, excedat, et de capellis antiquitus subjectis ecclesiis non aequalem sicut de principalibus ecclesiis collationem exigat, sed principalis ecclesia cum sibi subjectis capellis debitam et antiquitus consuetam collationem conferat. Principales vero ecclesias aliis ecclesiis loco capellarum non subjiciat, quia secundum sacros canones non licet episcopis parochiam antiquitus constitutam inconsulte confundere atque dividere. Ne mansionaticos suis amicis aut suis hominibus a presbyteris parari faciat. Ne etiam quasi ad receptionem regis, vel legationem, aut ad ornatus suae ecclesiae faciendos adjutoria quasi petendo, potius autem exigendo, denarios, vel caballos, aut verres seu friskingas, aut ad iter aliquod paraveredos, aut alia quaelibet accipiat, id est, rapiat. A quo verbo accipere aves quae alias aves capiunt, accipit es nominantur, cum episcopi suos subditos, non ut accipitres capere, sed sicut gallina pullos suos fovere, et quosque infirmos ut peritus medicus convenienti medicamento ac tempore debeant curare, et quos curare non potuerint, aut patienter tolerare aut regulariter usque ad correctionem sustinentes a sano corpore submovere. Regulam siquidem quae de quarta parte redituum ecclesiae, juxta consuetudinem aliarum regionum, ita ut est scripta intelligat; et non prave illam interpretans, perinde in his regionibus quae sunt presbyterorum contra regulas sacras diripiat. Unde si qua fuerunt gravamina illis imposita, temperet, quia et in praesenti et in futura vita sibi proficiet, si eos qui sibi commissi sunt, sine gravamine conservare studuerit. Ministros vero, id est, archipresbyteros et archidiaconos, secundum quod providere, Domino inspirante et cooperante, valuerit, tales constituat qui oderint avaritiam, et non diligant munera, nec sequantur retributiones, neque pro ordinandis clericis vel reconciliandis poenitentibus munus accipiant, et ipso munere eum corrumpere satagant. Et presbyteros in paratis et exeniis indebitis non affligant. Et sicut supra de episcopo diximus, per diversas petitiones, ut illis adjutorium faciant, quae sunt presbyterorum, unde ipsi vivere et hospites recipere et suas ecclesias continere debent, colludio quocunque diripiant. Et ut eisdem ab inquisitione sui ministerii parcant, et pro infamia eorum calcanda vel cooperienda quodcunque emolumentum non accipiant. Et si agentes talia ministros repererit, in ministerio manere non sinat, et canonica invectione corripiat. Ipse quoque pro constituendis ministerialibus ecclesiasticis videlicet oeconomo, id est, Ecclesiae facultatum dispensatore, archipresbyteris et archidiaconis, in quibus fidei sinceritatem et probos mores ac religiosam vitam debet eligere, praemia non constituat, quia ecclesiasticum obsequium, quod male comparaverint, accipientes munus a subditis prius[ F., suis] venundare curabunt. Nec pro quocunque judicio contra sacras leges neque super innocentem contra veritatem pretium ullum accipiat. Nec etiam odio, vel gratia, livore, aut iracundia, quantum scierit et potuerit, a judicio recto declinet, dicente Domino: Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Juste judica proximo tuo, et juste quod justum est exsequaris. Juste namque quod justum est exsequitur qui in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerit.
19.3
Pro baptizandis denique infantibus vel pro sepultura, obaudiens decreta beati Gregorii, pretium de terra concessa putredini quemquam non permittat in parochia sua quaerere et de alieno velle facere luctu compendium. Sed si quando aliquem quisque sepeliri in commisso sibi loco concesserit, si quidem parentes ipsius proximi vel haeredes pro luminaribus vel in eleemosyna defuncti sponte quid offerre voluerint, accipere non prohibeat; peti vero aut exigi aliquid omnimodo vetet, ne, quod valde irreligiosum est, ut venalis, quod absit, dicatur Ecclesia, aut de humanis sacerdotalis religio videatur mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studuerit quaerere quolibet modo compendium.
19.4
Ab omni quoque avaritia et usura ac turpi lucro secundum sacros canones et ipse abstineat et ministros Ecclesiae abstinere faciat, et etiam laicos abstinere suadeat. Se autem et sibi commissos ministros ecclesiasticos solerter solliciteque custodiat ne contra sacros canones conductores vel procuratores alienarum possessionum fiant, ne turpi negotio aut inhonesto lucro victum quaerant, neque saecularia negotia sub cura sua suscipiant, Deique ministerium parvipendentes, per saecularium domos non discurrant, nec propter avaritiam gratiae, aut honoris, vel pecuniae, patrimoniorum sollicitudines aut alienorum testamentorum defensiones assumant, nec fidejussionibus inserviant.
19.5
A familiaritate nihilominus ac contubernio illicito et vetito feminarum se et comministros suos, sed a tabernis, secundum sacras regulas ecclesiasticos ministros faciat abstinere. Attendat quoque quod beatus Job dicit: Si adversum me terra mea clamat, et cum ea sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia. Unde beatus Gregorius: Omnis, inquit, qui praeest, si perversa in subditis exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent, quia contra ejus injustitiam rudes identidem populi in murmurationis vocibus erumpunt, et imperfecti quique pro pravo ejus opere sese in fletibus affligunt. Fructus enim terrae absque pecunia comedere est, ex Ecclesia quidem sumptus accipere, sed eidem debitum praedicationis pretium non praebere. De qua scilicet praedicatione auctoris voce dicitur:« Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura». Terrae igitur fructus absque pecunia concedit qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed non impendit quod subjectorum debetur cordi. Non igitur redemptionem aut pretium de collatione presbyterorum episcopus debet exigere et alimenta ecclesiastica mutus manducare. Et cum Dominus praedicatoribus praecipiat ut intrantes in domos eorum quibus pacem praedicant, illa edant et bibant quae apud illos sunt, per parochiam praedicando ac confirmando pergens episcopus non debet superfluas pensiones in pigmentis et aliis quibusque a presbyteris quae non habent requirere, et talia quae forte in domo sua non accipit, voluptati potius serviens quam necessitati, exigere, et suis parcens opibus, de superflue acceptis et venditis ditescere. Nec ideo debet praedicare ut sumptus accipiat, sed ideo sumptus accipere, ut sufficiat praedicare.
19.6
Ecclesias quoque in proprietatibus liberorum hominum ac cohaeredum consistentes ut suae tradantur ecclesiae non debet cogere: sed secundum synodalia et imperialia capitula, quae regularia esse probat Ecclesia, satagat quatenus dotis immunitates, sicut caeterae ecclesiae, auctoritate regis habeant, et ipsae ab eisdem liberis hominibus potiantur. Talemque se cooperante Domino in cunctis exhibeat, ut sacrum ministerium non vituperet, qui etiam ab his qui foris sunt testimonium bonum juxta apostolicam doctrinam habere debet. Nam cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur; et cum pastor per abrupta graditur, solet fieri ut ad praecipitium grex sequatur. Et ne quemquam ecclesiastici ordinis ministrum, occasione turpis lucri, ut aliquid ab eo absoluto capiat, contra sacras regulas excommunicet inhibemus. Quia ut sanctus Augustinus exponens sententiam Pauli apostoli, Auferte malum ex vobis, demonstrat, non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendi sunt mali ab Ecclesiae communione. Multo magis autem cavendum est ne sine regulari judicio ministri Ecclesiae officio suo priventur. Quapropter, sicut beatus docet Gregorius, si quid de quocunque clerico ad aures suas pervenerit quod eum juste posset offendere, facile non credat, nec ad vindictam illum res accendat incognita, attendens quod scriptum est: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Et praesentibus senioribus ecclesiae suae diligenter veritatem perscrutari modis omnibus studeat; et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonice districtio culpam feriat delinquentis secundum ordinem a sacris regulis propositum. Et ut cuncta brevi cingulo perstringamus, nihil per contemptum contumaciter faciat vel fieri in parochia sua permittat, quantum ex ipso fuerit, quod sit evangelicae veritati et apostolicae traditioni aut sacris regulis inimicum. Si autem factum contigerit, arguendo, obsecrando, increpando, secundum quod cuique viderit expedire, juxta traditionem majorum, quantum potuerit, emendare procuret.
19.7
Pastoralem siquidem regulam beati Gregorii mente, ore, ac manu, quantum sibi Dominus scire ac posse contulerit, in cunctis sequi procuret. Ministerium itaque, ornatum, vel patrimonium, atque reditus vel facultates Ecclesiae, prout leges divinitus promulgatae praefigunt, studeat conservare, ampliare, augere, vel dispensare, et monasteriis in parochia sua sitis canonicam providentiam gerat, et quantum ex ipso fuerit, debita privilegia et antiquam ac regularem consuetudinem servet. Ordinationes vero presbyterorum et diaconorum et sacrosancti baptismatis sacramentum secundum traditionem ecclesiasticam studeat agere.
19.8.1
Cui etiam licet, inspirante divina gratia, abundans adsit doctrina, tamen pro nostri officii debito ex scrinio sanctae metropolis Rhemorum documentum dare studebimus qualiter se, cooperante Domino, morum probitate et doctrinae studio debeat gerere. Ipsum vero non nescium quod totius provinciae cura per sacros canones sit metropolitano commissa, ad eamdem metropolim suam, sicuti ad matrem, ut ex ejus catholicis uberibus salubrem sugat doctrinam, humiliter ac sedulo atque obedienter monemus recurrere, et non amplius quam sibi per sacras regulas est concessum indebite usurpare, cum tanto charitatis ac humilitatis glutino praeceptis salutaribus adinvicem simus connexi ut dicente sibi mandato divino: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi, et nobis: Rectorem te posuerunt, noli extoli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis, et: Qui major est vestrum, erit minister vester, obedientibus scilicet ministrando paternam doctrinam, et inobedientibus quod majoris est regularem charitatis correptionem, nos fratrum et consacerdotum nostrorum salubribus debeamus uti consiliis, et ipsi obedire paternis ac regularibus monitis. Huic ergo et haec et alia praecepta salubria observanti devotis animis vos obsequendo obedire oportet, ut irreprehensibile placidumque fiat corpus Ecclesiae, per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
19.8.2
Hincmarus, sanctae metropolis ecclesiae Rhemorum episcopus et plebis Dei famulus, et venerabilis fratris Hedenulfi in sancta Laudunensi ecclesia favente Dei gratia ordinator, his litteris canonicis et ordinato et electoribus ipsius publice datis anno Incarnationis Dominicae 877, anno autem regni domini Caroli imperatoris 37, et anno imperii ejus 11, subscripsi.
19.8.3
+ Odo Belgivacorum episcopus subscripsi.+ Raginelmus Noviomagensis episcopus subscripsi.+ Joannes Cameracensis Ecclesiae episcopus subscripsi.+ Willebertus Catalaunorum humilis episcopus subscripsi.+ Hildebaldus Suessionensis Ecclesiae episcopus subscripsi.+ Geroldus Ambianensis Ecclesiae episcopus subscripsi.+ Hadebertus Silvanectensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note