Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae de tempore
Auctores variiTemp 10 · 8526-hodeteMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 8526 Hodete
1.1
HOMILIA PRIMA. IN DOMINICA PRIMA ADVENTUS DOMINI.(Ex Opp. beati Chrysostomi.)
1.1
In illo tempore, cum appropinquasset Jesus Jerosolymam, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea, etc..
1.2
Puto res ipsa exigit, etc. Sequentia vide apud sanctum Chrysostomum, Opp. in editione nostra, tomo VI. col. 834.
2
HOMILIA II. DE EADEM DOMINICA.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
2
Igitur quoniam post tempus spiritualibus epulis reficere nos debemus, videamus quid evangelica lectio prosequatur. Ait enim Dominus, sicut audivimus, de adventus sui tempore: Sicut fulgur coruscans de sub coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit adventus Filii hominis. Et addidit in consequentibus: In illa nocte erunt duo in lecto uno, unus assumetur, et unus relinquetur. Duae molentes in pistrino, una assumetur, et una relinquetur. Movet vos fortasse, fratres, etc. Reliqua videsis inter Opera sancti Maximi, hujusce Patrologiae tomo LVII, col. 226.
3.1
HOMILIA III. IN DOMINICA SECUNDA ADVENTUS.(Ex Opp. beati Gregorii papae.)
3.1
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi, etc..
3.2
Dominus ac Redemptor noster, etc. Reliqua videsis apud sanctum Gregorium papam, Opp. ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1077.
4
HOMILIA IV. DE EADEM DOMINICA.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
4
Superiore Dominica capitulum evangelicum, etc. Sequentia vide inter Opera sancti Maximi, Patrologiae tomo LVII, col. 227.
5.1
HOMILIA V. IN DOMINICA TERTIA.(Ex Opp. beati Gregorii papae.)
5.1
In illo tempore cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, etc..
5.2
Quaerendum est nobis, fratres charissimi, etc. Caetera videsis apud sanctum Gregorium papam, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1095.
6
HOMILIA VI. DE EADEM DOMINICA.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
6
Qui sunt in illa nocte duo in lecto, etc. Caetera vide inter Opera sancti Maximi, Patrologiae tomo LVII, col. 534.
7.1
HOMILIA VII. IN FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM.(Ex Opp. venerabilis Bedae presbyteri.)
7.1
In illo tempore missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria, etc..
7.2
Exordium nostrae redemptionis, fratres charissimi, etc. Sequentia vide apud venerabilem Bedam, Opp. ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 9.
8
HOMILIA VIII. DE EADEM FERIA.(Ex Opp. sancti Leonis papae.)
8
Cum de adventu regni Dei, etc. Reliqua videsis apud sanctum Leonem Magnum, Operum ejus tomo I, Patrologiae LIV, col. 185.
9.1
HOMILIA IX. IN FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM.(Ex Opp. ven. Bedae.)
9.1
In illo tempore, exsurgens Maria, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda, et intravit domum Zachariae, et salutavit Elisabeth, etc..
9.2
Lectio sancti Evangelii quam audivimus, etc. Reliqua videsis apud ven. Bedam, Operum ejus tomo V. Patrologiae XCIV, col. 15, ubi haec homilia inscribitur: IN FESTO VISITATIONIS SANCTAE MARIAE.
10
HOMILIA X. DE EADEM FERIA.(Ex Opp. beati Leonis Magni papae.)
10
Praesidia, dilectissimi, etc. Reliqua vide apud sanctum Leonem Magnum papam, Operum ejus tomo I, Patrologiae LIV, col. 182, ubi sermo hic inscribitur: DE JEJUNIO DECIMI MENSIS VII.
11.1
HOMILIA XI. IN SABBATO.(Ex Opp. S. Gregorii papae.)
11.1
Anno 15 imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, etc..
11.2
Redemptoris praecursor, etc. Hanc homiliam videsis apud S. Gregorium, Opp. ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1160.
12
HOMILIA XII. DE EODEM SABBATO.(Ex Opp. beati Leonis papae.)
12
Si fideliter, dilectissimi, etc. Hunc sermonem vide apud sanctum Leonem Magnum, Opp. ejus tomo I, Patrologiae LIV, col. 168, ubi sic inscribitur: DE JEJUNIO DECIMI MENSIS I.
13.1
HOMILIA XIII. IN DOMINICA QUARTA.(Ex Opp. beati Gregorii papae.)
13.1
In illo tempore miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas, etc..
13.2
Ex hujus nobis lectionis verbo, etc. Hanc homiliam videsis apud sanctum Gregorium, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1099.
14
HOMILIA XIV. DE EADEM DOMINICA.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
14
Laetitia quanta sit, etc. Reliqua vide inter Opera sancti Maximi, Patrologiae tomo LVII, col. 221.
15
HOMILIA XV.(Ex Opp. sancti Augustini.)
15
Sanctam et desiderabilem, etc. Hanc homiliam vide apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXIX, col. 1975.
16.1
HOMILIA XVI. IN DOMINICA ANTE NATALEM CHRISTI.(Ex ven. Bedae in Marci Evangelium Expositione.)
16.1
Initium Evangelii Jesu Christi, etc..
16.2
Conferendum est hoc Evangelii Marci principium, etc. Reliqua reperies apud venerabilem Bedam, Operum ejus tomo III, Patrologiae XCII, col. 133.
17.1
HOMILIA XVII. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.(Ex Origene.)
17.1
In illo tempore cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto, etc..
17.2
Cum deponsata esset mater ejus Maria Joseph. Quae fuerit necessitas ut desponsata esset Maria Joseph, nisi propterea quatenus hoc sacramentum diabolo celaretur, et ille malignus fraudis commenta adversus desponsatam virginem nulla penitus invenisset? Vel ideo fuerat desponsata Joseph, ut nato infanti, vel ipsi Mariae curam videretur gerere Joseph, sive in Aegyptum iens, vel inde denuo veniens: ideo desponsata fuit Joseph, non tamen in concupiscentia juncta. Mater, inquit, ejus. Mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater ejus: cujus ejus? Mater Dei unigeniti, Domini et regis omnium, plasmatoris et creatoris cunctorum: illius qui in coelis est sine matre, et in terris est sine patre; ipsius qui in coelis secundum deitatem in sinu est Patris, et in terris, secundum corporis susceptionem, in sinu est matris. O magnae admirationis gratia! o inenarrabilis suavitas! o ineffabile magnumque sacramentum! Ipsa eademque virgo, ipsa et mater Domini, ipsa et genitrix, ipsa ejus ancilla, plasmatio ejus ipsa quae genuit. Quis unquam ista audivit? quis vidit talia? quis hoc excogitare potuit, ut mater virgo esset, et intacta generaret, quae et virgo permansit et genuit? Sicut enim quondam rubus comburi videbatur, et ignis eum non tangebat, et sicut tres pueri in camino inclusi habebantur, et tamen eos non laedebat incendium, nec odor fumi erat in eis: vel quemadmodum fuit in Daniele, cui, intra lacum leonum incluso, claustris non apertis, allatum est ei prandium ab Abacuc: ita et haec sancta virgo genuit Dominum, sed intacta permansit. Mater effecta est, sed virginitatem non amisit. Genuit infantem, et( ut dictum est) virgo permansit. Virgo ergo genuit, et virgo permansit. Mater filii facta est, et castitatis sigillum non perdidit. Quare? Quia non homo iste tantum qui videbatur, sed unigenitus erat Deus qui in carnem advenerat. Nec subito carnaliter genitus est, sed perfecta deitas in corpore venit. Integer ergo iste et indivisus Deus in humano adveniens vel genitus est corpore, quique Deus et Dominus figuram servi suscepit. Non enim pars unigeniti venit in corpore, nec se ipse divisit, ut dimidius esset apud Patrem, et dimidius esset in Virgine, sed totus apud Patrem, et totus in Virgine, totus in sinu Patris et totus in humano corpore: non relinquens superna, venit quaerere terrena, quae in coelis sunt conservans, et quae in terris sunt salvans. Ubique omnipotens, inscissus, indivisus, hic sanctus unigenitus Deus. Si enim hoc verbum humanum et corporale immissum in auribus plurimorum, non dividitur per singulos, ut pars in alio, et pars sit iterum in alio, sed in omnibus integrum et plenum habetur, ut in unoquoque totum sit, quanto magis Verbum Dei unigenitus ubique totus est, et in coelo, et in terra, et apud Patrem, et in Virgine? Et non dividitur, ut dictum est, neque scinditur, neque in partes efficitur, sed totus totum tenet, totum implet, totum illustrat et possidet. Hujus itaque unigeniti Dei dicitur haec mater virgo Maria, digna digni, immaculata sancti, una unius, unica unici; nec enim alter unigenitus super terram venit, aut alia virgo unigenitum genuit. In his omnibus quae dicta sunt, desponsata legitur mater ejus Maria. Et ait: Inventa est in utero habens. Cui inventa, aut a a quo inventa est? Primo ab angelis custodientibus eam, protegentibus eam, conservantibus eam, vel ejus beatissimam animam ad honorem illius qui ab ipsa generandus erat. Dehinc inventa non incongrue putabatur ab ipso beato Joseph sancto et justo, qui pene licentia maritali, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabatur, uxoris omnia noverat. Joseph autem vir ejus, inquit, cum esset homo justus, et nollet eam traducere. Virum appellat contra Judaeorum pravitatem, ut adversus virginem non saevirent: propterea et desponsata fuit ipsi Joseph, ut supra dictum est. Si enim non fuisset desponsata Joseph, omnium bonorum incredibiles et inimici Judaei lapidibus eam occidissent; ideo virum ejus hic eum evangelista appellavit. Joseph vir ejus cum esset homo justus. Justus autem in verbo, justus in facto, justus in legis consummatione, justus in initio gratiae. Justus itaque cum fuisset, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Noluit eam traducere, noluit eam accipere, noluit eam male diffamare, sed voluit eam occulte dimittere. Occulte eam a se dimittere volebat, sicut pius, sicut mansuetus, sicut misericors. Talis ergo cum esset Joseph, cogitabat eam occulte dimittere. Haec, inquit, illo cogitante. Quaerendum est nobis nunc quid cogitaverit, ut occulte eam dimitteret. Haec cogitabat ut eam dimitteret. Si suspicionem in ea habebat, quomodo justus erat? Si ergo non est suspicatus, vel tale aliquid cogitavit, cur eam dimittere volebat? ut immaculatam et sanctam voluit dimittere. Injustum enim et hoc erat. Sed enim simplicem sensum audi hujus dictionis. Joseph justus erat, et illa Virgo immaculata erat. Sed ideo illam dimittere volebat quoniam virtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in eadem cognoscebat, cui approximare sese indignum aestimabat. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem, quaerebat se longe facere, sicut et beatus Petrus Domino se humilians aiebat: Recede a me, Domine, quia homo peccator sum. Vel sicut ille centurio ad eumdem Dominum mittens, dicebat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, quia nec meipsum dignum existimavi ad te venire. Vel sicut sancta Elisabeth ad ipsam beatam locuta est Mariam, dicens: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me( Lucae I)? Sic et Joseph juste humilians sese in omnibus cavebat et timebat sibimet istius tantae sanctitatis conjunctionem adhibere; et idcirco volebat eam occulte dimittere: Dimittam eam, dicens, et a me longe faciam eam, et a cognitione mea. Major est enim ejus dignitas, superexcellit ejus sanctitas, nec meae congruit indignitati. Ideo volebat eam occulte dimittere. Haec autem eo cogitante, angelus Domini per visum apparuit ei, dicens: Quid dubitas, Joseph? quare imprudenter cogitas? quare irrationabiliter meditaris? Deus est enim qui generatur. Hujus generationis minister es et non largitor; servus, et non Dominus; mancipium, et non plasmator. Propterea ministra, serva, custodi, fer curam, intende et huic qui nascitur et huic quae generat. Etenim si tibi uxor nominatur, si desponsata tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti electa mater est. Propterea, Joseph, fili David, qui has promissiones accepit, cui ista fidelia data sunt testamenta; Joseph, fili David, non tantum secundum carnem, sed secundum spiritum; Joseph, fili David: si enim filius David, juste et haeres ejus tanquam filius patris. Ideo in haereditatem accipe ea quae illi promissa sunt, testamenta fidelia. Joseph, fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam. Ne timueris, ne trepidaveris, ne conturberis, sed securus et intrepidus, accipe eam secundum legis praeceptum, uxorem tibi nominatam, sed secundum nuptiarum consuetudinem et conjunctionem, longe alienam. Accipe ergo eam sicut commendatum coelestem thesaurum, ut Deitatis divitias, sicut plenissimam sanctitatem, sicut perfectam justitiam. Accipe eam sicut Unigeniti mansionem, sicut honorabile templum, sicut domum Dei, sicut Creatoris omnium propriam, sicut regis sponsi coelestis domum immaculatam. Ita ergo, Joseph, fili David, ne timueris accipere eam tibi commendatam, tuae religiositati creditam serva, fer curam, attende fugiens ab Herode, duc in Aegyptum, iterum remeans post Herodis mortem, deduc in terram. Israel. Ne timueris accipere Mariam conjugem tuam. Conjugem audiens, non expavescas, nec conturberis, nec tu nec quisque sequentium usque in consummationem saeculi. Conjugem eam dico propterea ut diabolo virginitatem ejus occultem, et Judaeorum pravitatem excludam atque dejiciam, ut legis instituta non destruam, et in sequentibus demonstrabo quod ista nec tua conjux secundum consuetudinem conjugii habeatur, nec iste qui generatur, tuus filius esse credatur. Quod enim nascetur ex ea, de Spiritu sancto est, quia scilicet cooperator hujus nativitatis Spiritus sanctus est: nam unigenitus Filius, qui ante saecula ineffabiliter ex solo Patre natus est, jam saeculi appropinquante fine, ex voluntate Patris in humano corpore, sancto cooperante Spiritu, inter homines venit. Iste est de quo Scriptura praenuntiat, dicens: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Patris etenim unigenitus Filius ex Virgine generatus est, ut per illam Virginem priorem Evam quae ceciderat, iterum renovaret atque erigeret; et qui per pravam voluntatem filii effecti fuerant diaboli, per adoptionem gratiae filios efficeret Dei. Pariet, inquit, filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Virgo generat, et tu hunc genitum vocabis Jesum, quod interpretatur salvator. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Vocabis, ait, nomen ejus hoc quod ante fuit, quod ante saecula nominatum est. Non tu ei impones nomen, nec ex te ei vocabulum constitues, sed nomina et voca exsultando Jesum, id est, salvatorem. Salvatorem eum esse testare, nec ex tempore coepisse salvare, sed etiam antiquissimum salvatorem. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Duo enim per hoc verbum praeclara designantur, quod et Deus fuerit et Dominus prius ante incarnationem Christus, et quod populus ejus ab eo salvandus jam tunc annuntiabitur. Et ideo dictum est: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, ut vere Deus. Dei enim est virtutis, a peccatis salvare vel peccata dimittere. Iste ergo Filius Dei habens populum suum, ipsum venit( ut dictum est) liberare a peccatis atque salvare, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, de quo ipse jam per prophetam fuerat elocutus, dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Ipse salvabit populum suum a peccatis eorum, sanguine videlicet suo cunctos redimens, morte sua de mortis eos liberans potestate. Ipse salvabit, hoc est, salvator omnium hominum fidelium atque credentium. Hoc autem totum factum est. Quod totum? Hoc de Unigeniti descensione, hoc de ista Domini incarnatione, hoc de angeli ad Virginem destinatione, hoc de ipsius Virginis desponsatione, vel castitate. Hoc enim totum factum est ad totius mundi salutem: hoc totum factum est, ut unum compleretur, ut unum consummaretur. Quid illud? Quod virgo genuit, quod virgo permansit, quod mater fuit, et intacta virgo perseveravit. Ecce virgo in utero accipiet. Audite quod dicit, omnes filiae Evae: audite, omnes vos qui haereditatem doloris et tristitiae post illam et ex illius condemnatione sumpsistis; vos quae in tristitia generatis filios, vel magis vos quae concupiscentiam corruptibilem non timuistis. Audite et laetamini, audite et consolamini, audite quod virgo in utero accipiet, non ex desiderio partum concipiens. Neque serpentis persuasione decepta est, neque ejus afflatibus venenosis infecta est, sed virgo in utero accipiet, praedicationem angeli suscipiens, prophetarum testimonia assumens. Virgo in utero accipiet, ut Deum dignanter incarnatum ad mundi pariat salutem. Ecce, inquit. Hoc ipsum quod dicit, ecce, admirantis est tanti mysterii magnitudinem, ut omnes velut e somno suscitans, ad hoc dictum evigilent. Ecce virgo, dicit, in utero accipiet, et pariet Filium. Ad colligandum illum fortem armatum, ad conculcandum serpentis impii caput, ad conterendas vires ejus, ad praedam ejus diripiendam, atque captivitatem populi sui convertendam, pariet filium, ad denuo reparandum Adam, ad inobedientiam Evae per Mariae obedientiam excludendam, ad erigendum jacentium genus, quod per mulieris temerariam credulitatem fuerat dejectum. Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Vocant nomen prius angeli, psallentes in ejus generatione, sicut Deum omnium et regem pacis, ad homines venientem. Deinde apostoli, Unigeniti Dei dominationem atque virtutem omnibus gentibus praedicantes. Adhuc et sancti martyres, contra ignes et gladios usque in mortem resistentes. Deinde cuncti credentes, hoc ipsum nomen usque ad consummationem saeculi memorantes atque laudantes. Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Qui vocabunt, nisi justit quorum vocabitur in terra nomen novum, non sicu, prius in figuris et in imaginibus, sed facie ad faciem apparentem? Nobiscum Deus. Abrahae patri credentium tribus horis temporis, licet non per ipsam ineffabilem deitatis substantiam, sed potius per angelicam speciem a meridie visus est: nobis triginta tribus annis in terra apparuit, et cum hominibus conversari dignatus est. Jacob etiam per angelum nihilominus apparuit colluctans cum eo, quique ab eo superari permisit ut hunc mundicordem merito benediceret, atque Israel nominaret. Nobiscum Deus, amplius magis pro nobis magnificum certamen adimplens, et usque ad mortem accedens, ut morte sua mortem occideret, et benedictionem ac immortalitatem mundo corde populo condonaret, qui fiducialiter dicit, Nobiscum Deus per evangelistarum et apostolorum praedicationem, per sui sancti corporis et sanguinis sacramentum, per gloriosae crucis signaculum. Per ista ergo omnia nobiscum Deus, et ad nos atque in nobis, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
18.1
HOMILIA XVIII. IN NOCTE NATIVITATIS DOMINI.(Ex Opp. beati Gregorii papae.)
18.1
In illo tempore exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. Haec descriptio, etc..
18.2
Quia largiente Domino, etc. Reliqua videbis apud sanctum Gregorium Magnum, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1103.
19
HOMILIA XIX. DE EADEM NOCTE AC EVANGELIO LUCAE II.(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)
19
Audivimus, etc. Hanc homiliam vide apud venerabilem Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 334, ubi inscribitur: IN GALLI CANTU NATALIS DOMINI.
20.1
HOMILIA XX. IN EADEM SANCTA NOCTE VEL AURORA.(Ex eodem.)
20.1
In illo tempore pastores loquebantur adinvicem: Transeamus usque Bethlehem, etc..
20.2
Nato in Bethlehem Domino Salvatore, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam. Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 34.
21.1
HOMILIA XXI IN DIE SANCTO.(Ex eodem.)
21.1
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum.
21.2
Quia temporalem, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 8.
22
HOMILIA XXII. DE EODEM FESTO.(Ex sancto Isidoro.)
22
Natalis Domini dies ea de causa a patribus votiva solemnitate institutus est, quia in eo Christus pro redemptione mundi nasci corporaliter voluit, prodiens ex Virginis utero, qui erat in Patris imperio. Cujus susceptae carnis causa haec est. Postquam enim invidia diaboli, parens ille primus seductus vaniter cecidit, confestim exsul et perditus in omni genere suo radicem malitiae et peccati traduxit, crescebatque in malum vehementius omne genus humanum, diffusis ubique sceleribus, et, quod est nequius, omnium cultibus idolorum. Volens ergo Deus terminare peccatum, consuluit verbo, lege, prophetis, signis, plagis, prodigiis. Sed cum ne sic quidem errores suos admonitus agnosceret mundus, misit Deus unigenitum Filium suum ut carnem indueret, et hominibus appareret, et peccatores sanaret. Qui ideo in hominem venit, quia per semetipsum ab hominibus cognosci non potuit. Ut autem videretur, Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem. Assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. Ita idem Deus, et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus est mortalis in nobis. Pro nobis enim manens quod erat, de nobis suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat. Haec est ergo Dominicae nativitatis magna solemnitas, haec est diei hujus nova et gloriosa festivitas, adventus Dei factus ad homines. Itaque dies iste pro eo quod in eo Christus natus est, natalis dicitur. Quemque ideo observare per revolutum circulum anni festa solemnitate debemus, ut in memoriam revocetur quod natus est Christus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
23
HOMILIA XXIII. DE EODEM FESTO.(Ex Opp. beati Leonis Magni papae.)
23
Salvator noster, etc. Hanc homiliam reperies apud sanctum Leonem, Operum ejus tomo I, Patrologiae LIV, col. 190.
24
HOMILIA XXIV. DE EODEM FESTO.(Ex eodem.)
24
Exsultemus in Domino, dilectissimi, etc. Reliqua vide ut supra, tomo eodem, col. 193.
25
HOMILIA XXV. DE EODEM FESTO.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
25
Justissime, Fratres, etc. Hanc homiliam reperies inter Opera sancti Maximi Taurinensis, Patrologiae tomo LVII, col. 243.
26
HOMILIA XXVI. DE EODEM FESTO.(Ex Opp. beati Augustini.)
26
Salvator noster, etc. Hanc homiliam vide apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXIX, col. 1655.
27
HOMILIA XXVII. DE EODEM FESTO.(Ex eodem.)
27
Gaudeamus, fratres, etc. Quae sequuntur videsis apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXVIII, col. 999.
28.1
HOMILIA XXVIII. DE EODEM FESTO.(Ex eodem.)
28.1
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
28.2
Qui in principio erat, etc. Hanc homiliam videsis apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXIX, col. 2176, ubi inscribitur, DE FIDE CATHOLICA.
29.1
HOMILIA XXIX. DE SANCTO STEPHANO.(Ex beati Hieronymi in Evangelium Matthaei commentariorum libro IV.)
29.1
In illo tempore dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum. Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, etc..
29.2
Hoc quod antea dixeramus, etc. Sequentia vide apud sanctum Hieronymum, Operum ejus tomo VII, Patrologiae XXVI, col. 172.
30.1
HOMILIA XXX. DE EODEM FESTO.(Ex Herico.)
30.1
In illo tempore dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, etc..
30.2
Evangelicae hujus lectionis intellectus superiori narrationi haerere videtur. Supra siquidem Redemptor noster scribas et pharisaeos plurimis increpationibus objurgasse, atque inter caetera dixisse perhibetur: Vae vobis, scribae et pharisaei, qui aedificatis monumenta prophetarum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus in sanguine prophetarum socii eorum. Atque post pauca: Et vos, inquit, implete mensuram patrum vestrorum. Quod est dicere: Quae illi minus fecerunt, vos supplete. Illi occiderunt servos, vos Dominum crucifigetis: illi homines, vos Deum. Et quasi ad haec illi possent objicere: Non habemus modo prophetas quos occidamus, adjungit: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem. Prophetae hic apostoli appellantur, quia per donum Spiritus sancti futurorum habebant notitiam. Ipsi sunt sapientes corde, quia sermonem proferre noverunt in tempore opportuno. Ipsi scribae, quia legem Dei scriptam habent per Spiritum sanctum in cordibus suis. Ex illis ergo occiderunt Jacobum fratrem Joannis, et ipsum Joannem Baptistam, lapidaverunt Stephanum, crucifixerunt Petrum, flagellaverunt duodecim apostolos, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt haec pro nomine Domini pati, et persecuti sunt eos de civitate in civitatem: ut non recepti ab eis, juste ad gentes migrarent. Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Requirendum cur sanguis omnium justorum, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, ab una Judaeorum generatione requirendus praedicatur, cum neutrum eorum constet ab illis occisum. Et certe innumerabiles martyres tam in Veteri quam in Novo Testamento exstitisse legimus, quos illi non interfecerunt. Sed mos est Scripturarum duas tantum generationes, bonorum scilicet et malorum, texere: de bonorum siquidem generatione dictum est: Generatio rectorum benedicetur. Et, Haec est generatio quaerentium Dominum. At e contra de reprobis dicitur: Genimina viperarum, et, generatio prava atque perversa. Universi ergo reprobi qui in malitia similes sunt, in una generatione computantur; et omnes sancti e diverso qui se virtutibus imitantur, una generatio esse dicuntur. Quaerendum rursus quis sit iste Zacharias qui occisus inter templum et altare memoratur. Et quidem alii justum Zachariam opinantur illum ipsum esse qui in ordine prophetarum undecimus ponitur. Sed licet in eo patris nomen consentiat, quia scilicet filius Barachiae cognominatur, tamen quomodo inter templum et altare occisus sit non apparet, praesertim cum temporibus illius vix ruinae templi substiterint. Alii hunc Zachariam patrem Joannis intellexerunt, asserentes quod propterea a Judaeis occisus sit, quia adventum Salvatoris praenuntiaverit. Sed hunc nos Zachariam intelligimus sine dubio, quem Joas rex Judae inter templum et altare interfecit, sicut in Regum historia scriptum est: Et non est recordatus Joas, inquit, patris sui Joiadae, sed interfecit filium ejus qui se eripuerat de morte, et in templo septem annis abscondite nutrierat. Sed quaeritur cur hic Barachiae dicatur filius, cum in praefata historia filius Joaidae asseratur. Quod ita solvitur: Barachias namque benedictus Domini dicitur; Joiada justitia interpretatur. Qui ergo justitia plenus est, benedictus Domini rectissime potest appellari. Unus ergo idemque homo juxta nominis interpretationem et Joiada et Barachias aeque potest intelligi. Potuit etiam fieri ut ipse Barachias binomius fuerit, et sit altero nomine appellatus Joiada, sicut et Matthaeus evangelista vocatus est Levi. Item quaerendum cur dixerit, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae a Judaeis sanguinem prophetarum exquirendum. Cur enim a sanguine Abel dixerit, mirum non est; cur vero usque ad sanguinem Zachariae, quaerendum est, cum multi post eum exstiterint martyres. Ad quod dicendum quod per hos duos, quorum alter in campo, alter occisus est in templo, duo ordines martyrum designantur. Per Abel quidem, qui in campo occiditur, laici; per Zachariam vero, qui in templo necatur, hi qui ex sacerdotali dignitate ad martyrii provecti sunt palmam, figurantur. Ideo autem hos duos tantum nominatim posuit, quia ambo innocentes, et nulla justa causa existente interfecti sunt, ambo sacerdotes, ambo pastores, ille ovium, iste animarum. Et sicut ille interfectus est a fratre suo in agro, ita et iste a consobrino et collateraneo suo in templo. Quem occidistis, inquit, inter templum et altare. Duo erant altaria in templo, unum incensi interius, alterum holocaustorum exterius, inter quod et templum Zacharias est interemptus; vel inter templum et altare, id est, inter consensum populi et sacerdotum, quorum alii per templum, alii per altare signantur. Postremo, quid est quod in Evangelio vel Epistolis Abel speciali testimonio justitiae honoratur? Profecto quia decebat illum ex privilegio quodam tanto cognomine decorari, qui tribus praeclaris virtutibus typum Christi in se excellentissime praetulit. Fuit enim virgo, sacerdos et martyr. Inter tot et tam varias opiniones de Zacharia quinam fuerit, quoniam ad liquidum veritas historiae scrutari non potest, recurrendum est ad allegoriam. Hic enim est unicus exitus earum rerum quae in sancto Evangelio dicta tantum, non autem facta leguntur. Per Abel designantur omnes sancti qui fuerunt ab initio mundi usque ad passionem Christi et redemptionem humani generis, quod ipsa nominis interpretatio demonstrat. Interpretatur enim luctus, vapor, funiculus, vel funiculatio, significans sanctos passionem Domini praecedentes, qui considerantes se exsules, et a paradisi beatitudine dejectos, in luctu et moestitia erant, et praesentem vitam tanquam fumidam et transitoriam contemnentes, ad sortem et funiculum supernae haereditatis quantocius properabant. Zacharias vero significat sanctos a passione Domini usque ad finem saeculi. Interpretatur enim Zacharias memoria Domini, sive memorans, vel recordans Domini, eosdem significans sanctos, qui, considerantes se sui Domini passione, redemptos, eum semper in memoria habere ac condignas gratiarum actiones illi agere student. Hic Zacharias occisus est inter templum et altare. Altare designat aram dominicae crucis, in qua singularis ille Agnus pro salute humani generis Deo Patri oblatus est. Templum vero exprimit ingressum regni coelestis, ad quod omnes sancti peracto judicio intraturi sunt. Inter templum ergo et altare passus esse dicitur, qui, ut dictum est, eos designat qui a tempore dominicae passionis usque ad ingressum regni coelestis, vel passi vel passuri sunt. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quod nomen civitatis Jerusalem in cognominando replicat, id est repetit, non saxorum ruinam, sed populi perditionem deplangit. Quae occidis, inquit, prophetas, ut Isaiam, quem serra lignea viventem per medium secuerunt, et Amos, quem similiter transmisso vecte per tempora nefandissime necaverunt; et caeteros quos diversis et pene innumerabilibus referuntur vexasse suppliciis. Et lapidas eos qui ad te missi sunt, ut Naboth justum virum et Jeremiam prophetam in Aegypto, sicut Epiphanius Cyprius testatur. Quoties volui congregare filios tuos, id est, saepe volui, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ponit gallinae similitudinem, quae circa pullos tanta affectione ducitur, ut pro eis ipsa quoque infirmetur, ipsa etiam raucitate vocis exprimente affectum magnae compassionis. Qui ergo alibi Herodem vulpem vocat, recte se hic gallinae similat. Ut enim vulpes gallinis vorandis juges praetendit insidias, sic Herodes Redemptoris nostri necem sitiens, perennibus odiis insectando infestabat. Cujus saevitia inde potissimum claret, quod cum Pilatus ad ejus judicium Christum Dominum misisset; ille eum sprevit cum exercitu suo et illusit. Hoc etiam genus animantis cui se Redemptor comparat, quod in caeteris difficilius invenitur, alis suos pullos protegit, et contra milvum se erigit. Sic et mater nostra, id est Dei sapientia, quae Christus est, per carnis susceptionem infirmata quodammodo pro nobis( sicut Apostolus ait: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus[ I Cor. I]), protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos in interitum rapiat. In qua tamen defensione quod gallina contra milvum conatur affectu, hoc adversum diabolum perficit potestate. Si autem gallina per significationem Deus intelligitur, duae alae ejus Moyses et Aaron qui eduxerunt populum de Aegypto, seu Zorobabel vel Esdras, et Neemias, ac Jesu filius Josedech duces, qui eduxerunt eos de Babylone, et sub quibus idem populus Israeliticus de diversis captivitatibus est liberatus vel congregatus. Quid autem est quod dicit: Quoties volui, et noluisti? Nunquid humana voluntas voluntati Dei praevalet, cum scriptum sit: Omnia quaecunque voluit, fecit? Ad hoc dicendum quod liberum arbitrium Deus homini contulit, propter quod dicit, noluisti. Ac si diceret: Ex mea parte volui, sed tu ex tua noluisti. Aliter: Ego quidem volui, et quod volui, etiam te nolente, feci. Illa ergo filios quidem suos ab illo colligi noluit, sed ea quoque nolente, filios ejus ipse collegit quos voluit. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Domum Judaeorum, vel civitatem Hierusalem, quam juxta evangelistam nidum vocaverat, vel angustum in ea templum significat, quod primum quidem merito infidelitatis eorum a Deo desertum est, clamantibus angelicis potestatibus: Transeamus ab his sedibus. Deinde in vindictam crucis dominicae Romanis vastantibus, et tanquam vacuum nidum diripientibus, cunctis suis haereditatibus est destitutum. Dico autem vobis, non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Hoc de futuro tempore propinquante ad judicium Domino dictum, quando ad praedicationem Eliae et Enoch Judaei conversi ad fidem, Christum Domini benedictum non voce tantum, sed et operibus proclamabunt. Nam postquam hoc Dominus dixit, non legimus Judaeos hujuscemodi confessionem in ejus laudem protulisse. Postea enim hoc dixit quo quando intravit in templum cum laudibus turbarum, dum hunc ipsum versiculum in laudem Christi( ut supra narratum est) decantarent. Habent igitur Judaei tempus poenitentiae sibi datum, ut si voluerint confiteri Christum Dei Patris Filium benedictum in nomine Domini, faciem illius intueri mereantur, id est, potentiam divinitatis ejus intellectualibus oculis conspicere, et aequalem Patri credere. Tunc autem benedictum illum in nomine Patris proclamabunt, cum praedicatione Eliae et Enoch percepta( ut dictum est) fidem ejus recipient et gloriam praedicabunt, impleto Apostoli vaticinio: Quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. His de lectione evangelica prout posse fuit, praemissis, noverimus, quia beati Stephani primi martyris festivitati quam colimus, non solum venerationem debemus, sed et imitationem. Hunc enim primum Dominus Jesus post suam passionem pro se pati voluit, cujus dilectionem etiam circa inimicos invictam, nobis omnibus imitabilem sanxit. Sed hunc cur primum martyrem vocamus, ante quem millia parvulorum passa fuisse pro Redemptore novimus? Merito certe in Novo Testamento primus martyr dicitur, quia primus omnium post Domini praedicationem, passionem ac resurrectionem, per effusionem sanguinis meruit palmam consequi supernae retributionis, atque ad coronam suo et nomini et labori dedicatam pertingere, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
31
HOMILIA XXXI. IN NATALI SANCTI STEPHANI.(Ex Opp. beati Fulgentii.)
31
Heri celebravimus temporalem sempiterni regis natalem, etc. Reliqua videsis inter Opera sancti Fulgentii, Patrologiae tomo LXV, col. 729.
32
HOMILIA XXXII. DE EODEM SANCTO STEPHANO.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
32
Lectio Actuum apostolorum, etc. Hanc homiliam videsis inter Opera beati Maximi, Patrologiae tomo LVII, col. 379.
33
HOMILIA XXXIII. IN FESTIVITATE SANCTI STEPHANI.(Ex Opp. sancti Augustini.)
33
Fratres charissimi, celebravimus hesterna die natalem quo Rex martyrum, etc. Reliqua videsis apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXIX, col. 2145.
34
HOMILIA XXXIV. DE MIRACULIS SANCTI STEPHANI.(Ex sancto Augustino, libro XXII de Civitate Dei, cap. 8, num. 10.)
34
Ad Aquas Tibilitanas, etc. Reliqua videsis apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo VII Patrologiae XLI, col. 766.
35.1
HOMILIA XXXV DE SANCTO JOANNE APOSTOLO ET EVANGELISTA.(Ex sancti Augustini in Joannis Evangelium Tractatu, tract. 124, in cap. XXI, num. 1.)
35.1
In illo tempore dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, etc.
35.2
Non parva quaestio est, etc. Reliqua vide apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo III, Patrologiae XXXV, col. 1969.
36.1
HOMILIA XXXVI. IN DIE NATALI EJUSDEM SANCTI JOANNIS.(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)
36.1
In illo tempore dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem deligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?
36.2
Lectio sancti Evangelii, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 44
37.1
HOMILIA XXXVII. DE INNOCENTIBUS.(Ex Opp. venerabilis Bedae presbyteri.)
37.1
In illo tempore, angelus Domini apparuit Joseph in somnis, dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, etc..
37.2
De morte pretiosa martyrum Christi Innocentium, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 50.
38
HOMILIA XXXVIII. IN FESTO SANCTORUM INNOCENTIUM.(Ex sancto Severiano.)
38
Zelus quo tendat, quo prosiliat livor, invidia quo feratur, Herodiana hodie patefecit immanitas. Quae dum temporalis regni aemulatur angustias, aeterni regis ortum molitur exstinguere. Tunc Herodes, inquit, videns quia illusus est a magis, misit ad Bethlehem, et occidit omnes pueros qui erant in ea, et in omnibus finibus ejus. Videns quia illusus est. Dolet impietas se esse illusam, dilatans se crudelitas furit. Fremit dolositas se deceptam, et in se fraus reversa colliditur. Herodes stridet cadens ipse in laqueum quem tetendit, hinc iniquitatem quam considerat, evaginat. De fide perfidiae sumit arma, terreno quaerit furore, quem natum coelitus non credit. Ad sinus matrum militum cogit castra, inter ubera arcem pietatis oppugnat. In teneris uberibus ferrum durat, lac fundit antequam sanguinem, dat ante mortem sentire quam vitam, tenebras ingerit intrantibus lucem. Sic agit magister mali, minister doli, irae artifex, inventor sceleris, impietatis auctor, pietatis praedo, inimicus innocentiae, hostis naturae, suis pejor, pessimus sibi, quem Christus non ut evaderet, sed ne videretur, aufugit. In altum tendens, cadit ab alto. Coelum pulsans, intrat profundum, et in se vadit cum vadit in Deum. Se occidit, qui vitam conatur occidere: quia capere non potest perditionem salus, occisionem vita, aeternitas finem. O ambitio quam caeca semper! o quam praesumptio pessima! o quam perdit concessa, qui inconcessa captat! Herodes obsidens terrenum regnum, impugnat coeleste. Terrenis inhians, irruit in divina, ipsamque pietatem insectatur. Audierat natum regem: destinatus ad scelus, ad piaculum promptus, paratus ad crimen, causas innocentiae non requirit, jus abnegat, confundit fasque nefasque. Cui nequitia est sodalis, cui odiosa est aequitas, iniquitas est semper amica, qui caedibus vivit, qui se munit sanguine, qui crudelitatibus saevit, cui de timore stat totum, de amore nihil constat. Herodes tunc caecus sic Christum gladiis quaerit, investigat cruore, crudelitate rimatur: successorem timens, incessit in auctorem. Premit innocentes, volens innocentiam deperire, innocentis causam facit nocentium crimen. Munus nati natorum vertit in poenam. Auctoris ortum orientium mandat occasum. Negotium salvantis salvandorum jubet esse discrimen. Quorum lingua tacuit, oculi nihil viderunt, nihil audierunt aures, manus nihil fecerunt, et quibus actus nullus est, unde culpae sumpserunt mortem, qui vivere nescierunt? Quibus apud Herodem solum quod nati sunt, hoc fuit crimen. Quid? Christus futurorum praescius, conscius secretorum, cogitationum judex, mentium perscrutator, quare deseruit quos sciebat quaerendos esse propter se, et propter se noverat occidendos? Natus Rex, et Rex coelestis, quare neglexit milites innocentiae suae? Coaetaneum sibi quare contempsit exercitum? Quare cunabulis suis deputatas excubias sic reliquit, ut regem solum quaesiturus hostis, totum grassaretur in militem? Fratres, Christus non despexit suos milites, sed provexit, quibus ante dedit triumphare quam vivere, quos fecit capere sine concertatione victoriam, quos donavit coronis antequam membris quos voluit virtutibus vitia praeterire, ante coelum possidere quam terram. Praemisit ergo Christus suos milites, non amisit. Recepit suas acies, non reliquit. Beati quos natos martyrio videmus esse, non saeculo. Beati qui labores in requiem, in refrigerium dolores, moerores in gaudium commutarunt. Vivunt, vivunt, quia vere vivunt, qui pro Christo merentur occidi. Beati ventres qui portaverunt tales. Beata ubera quae se talibus infuderunt. Beatae lacrymae quae pro talibus fusae fletibus gratiam baptismatis contulerunt. Nam diverso modo, dono uno, in lacrymis suis martyres suo sanguine baptizantur, in martyrio filiorum matres passae sunt. Nam gladius filiorum pertransiens membra, ad matrum corda devenit, et ideo necesse est ut sint praemii consortes, quae fuerunt sociae passionis. Arridebat parvulus occisori, gladio advocabatur infantulus. Nutricis loco attendebat lactens percussoris horrorem, nescia aetas lucis moritura gaudebat, infans filius omnem hominem non hostem respicit, sed parentem. Matres, matres tulerunt quidquid angoris exstitit et doloris, et ideo non carebunt martyrum gaudio, martyrii lacrymas quae fuderunt. Hoc loco attendat auditor, attendat ut intelligat martyrium non constare per meritum, sed venire per gratiam. In parvulis quae voluntas, quod arbitrium, ubi captiva fuit et ipsa natura? De martyrio ergo demus totum Deo, nihil nobis. Vincere diabolum, corpus tradere, contemnere vitia, tormenta expendere, lassare tortorem, capere de injuriis gloriam, de morte vitam, non virtutis humanae, sed muneris est divini.
39
HOMILIA XXXIX. IN NATALI INNOCENTIUM.(Ex beato Chrysostomo.)
39
Dedicatur novus ab infantibus sermo sanctis laudibus Christi. In gloriam Domini primam vocem aperiunt innocentes. Fiunt diserti laude, qui fuerunt imperiti sermone. Offerunt Domino primitias linguae, novos oris immolant fructus, verborum principia libant. Infantia enim, quae per aetatem loqui non poterat, glorias Dei cum gaudio resonabat. Norunt laudare Christum, qui loqui non norant. Fiunt periti laude, qui fuerant imperiti sermone. Ostendunt laudibus Christum, suffragiis praedicant Christum. Fiunt interea pueri sine magistro diserti, docti sine doctore, periti sine eruditore. Agnoscunt Christum, praedicant Dominum, non quem persuasio humana docuerat, sed quem Divinitas innocentibus inspirabat. Cessant enim humana cum divina tractantur, quia humana ipsa prodesse non poterunt, nisi divinorum solatio sublevetur. Necesse est enim terrena succumbere, cum coelestia praedicantur; naturalia silere, cum virtutes loquuntur. Erigitur itaque infantium aetas in laudem, quae delictorum non noverat crimen. Dignus a dignis laudatur, et innocens innocentium testimonio praedicatur. Accipiunt enim a Christo et reddunt: consequuntur et referunt. Uno enim tempore et qui dederat recipit, et qui acceperat reddit; uno inquam tempore sua Christo redduntur, dum ejus laudes illi ab infantibus referuntur. Diximus de laude infantium, quod de lactentium laudibus, proferemus? quorum laudem invenire non possumus, nisi eos ipsos qui laudaverint noverimus. Qui sint, ubi sint, quam laudem intulerint, quaero, qui loqui non norant. Neque enim aetas illa poterat posse quod natura non dederat, aut celebrari a talibus poterat, quod institutio denegabat. Dicunt namque Domino laudes trucidati ab Herode lactentes, loquuntur sanguine quod lingua non possunt. Passione canunt quod sermone non norunt, occisi praedicant quod vivi non poterant. Nec novum quid dicitur, ut innocens sanguis aut Deo referat laudes, aut suas indicet passiones, cum Abel sanguis clamet ad coelum, aut occisorum animae ab altari vociferentur ad Deum. Contulit martyrium laudem, quibus negaverat natura sermonem. Licuit sanguine clamare, quibus narrare non licebat voce: licuit sanguine loqui, quibus lingua loqui non licuit. Miscent cum Domino colloquia, quibus humana negata sunt verba. Sed enim occisis innocentibus istis, impleta sunt prophetiae verba dicentis: Vox in Rama audita est fletus et plorationis, Rachelis flentis filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Rachelem primo Ecclesiae esse personam, nemo est qui abnuat, nemo qui aliud contra veritatem defendat. Sed duo in illa diversa conspicio, fletus et consolationis contemptus. Si enim flevit, cur consolari contempsit? Aut quae consolari contempsit, cur flevit? Aut quomodo competit consolari noluisse, cui competit flesse? Cur autem flere non debuit, quae consolari contempsit? aut consolari debuit, quae flere non potuit, cum manifestum sit fletus consolatione tergi? Vel certe cur indiguit flere, quae non indiguit consolationis sermone? Sed noluit, inquit Scriptura, consolari, quia non sunt, id est, noluit consolari quia sunt. Si idcirco noluit consolari quia sunt, quomodo voluit flere quasi illos qui non sunt? Sed ut compendio jam diversitatum causa reddatur, conditio a matre defletur, sed spe gloriae consolatio humana contemnitur. Pietatis affectus in fletibus declaratur, sed occisorum gloria repudium consolationi indicit. Pugnant enim in matre affectus et fides, humanitas cum devotione concertat; plangit affectus, sed fides exsultat; deflet humanitas, sed devotio consolatur. Licuit enim matri humanitus flere, cui non licuit consolatione humanitus indigere. Ideo et Dominus Christus in Lazaro flevit, nec tamen ipse quoque cujusquam consolatione indiguit, quia hominis fuit quod flevit, cum manifeste Deus sit qui Lazarum suscitavit. Sed o beata lactentium gloria! quibus pro Christo contigit dedicare martyria. Expungunt tempore uno nativitatem et mortem, ingressum et exitum, principium et occasum, ut ipsis posset tempore uno, ut dixi, contingere, et nascendo ingredi mundum, et dedicare martyrio coelum. Probat novos exercitus Christus, rudes milites designat, legiones lactentes victoria perpetrata coronat. Fiunt pro Christo victores, qui aetate fuerunt coaequales; fiunt, inquam, infantes sine certamine fortes, sine pugna victores. Norunt vincere, qui pugnare non norant. Existunt victoriae compotes, qui fuerant aetate imbelles. Mercantur poena martyrium, gloriam sanguine comparant, aeternam vitam temporali morte commutant. Nec timuit aetas illa mortem, nec horruit. Timere enim non potuit quae timere non novit. Transmittit infantes infans Christus ad coelum, offert nova xenia Patri, primitias fructuum exhibet Genitori. Ostendit futuram fecundissimam messem, dum in semine tantam exhibet ubertatem. Derisit se, derisit hostilis immanitas, quae putavit turbare posse consilium Dei, gloriam Christi, salutem necessariam mundo. Sed contulit infantibus multis martyrium, dum infantem quaerit occidere Christum. Praestat hostis dum nocet, beneficium tribuit cum occidit; invideret enim eorum gloriae si amaret. Sed aliae sunt terrestres pugnae, aliae coelestes victoriae. In praelio Christi moriendo vivitur, cadendo surgitur, victoria per interitum comparatur.
40
HOMILIA XL. IN NATALI SANCTORUM INNOCENTIUM.(Ex Opp. sancti Augustini.)
40
Hodie, fratres charissimi, etc. Reliqua vide apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXIX, col. 2152.
41
HOMILIA XLI. SERMO DE SILENTIO. (Anonymus in Homiliario exhibetur.)
41
Cum medium silentium tenerent omnia. Tria sunt silentia. Primum silentium est ignorantia languoris, secundum silentium est desperatio curationis, tertium silentium est adeptio sanitatis. Primum silentium fuit ante legem, secundum inter legem et gratiam, tertium erit post hanc vitam. Primum ergo silentium quando homo non agnovit morbum suum, et ideo siluit, nec quaerebat remedium. Sed postquam lex subintravit et ostendit languidis vulnera sua, statim ruptum est silentium, et coeperunt mox aegri salutem quaerere. Sed quia per opera legis ubi salus non erat, salvari volebant, quod quaerebant invenire non potuerunt. Tandem igitur considerans homo per legem neminem justificari posse, quasi per diuturnos clamores fatigatus, et jam desperans, rursus loqui cessavit, et subsecutum est secundum silentium. Tunc ergo omnipotens Verbum Dei Patris in carne veniens, rupit silentium, locutum est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam, et coeperunt aegri currere ad medicum, et quasi magnis clamoribus, sic pura fide cordis et vera confessione oris flagitare remedium. Hoc itaque nunc in praesenti vita agitur, ut homo per gratiam Dei sanitatem recipiat. Sed cum plenam sanitatem receperit, et ad illam felicitatem immortalitatis perductus fuerit, non erit amplius quod petat. Et tunc sequetur tertium illud beatum silentium quod nunquam habebit finem. Inter primum et medium silentium multa sonuerunt verba, sed inter medium et ultimum silentium sonat unum verbum. Multa verba fuerunt, multiplicia legis mandata quae per Moysen data est. Unum Verbum est gratia Dei, quae per Jesum Christum facta est, vel potius Jesus Christus est. Moyses famulus Dei multa verba, multos sermones protulit; Deus Pater unum Verbum, unum sermonem misit. Sed sermones Moysi omnipotentes non fuerunt, quia quod dicebant, facere non potuerunt: et ideo tandem quando in promissione deficiendo siluerunt, tunc omnipotens Verbum venit, sermo Dei qui non solum dixit, sed quaecunque voluit fecit. Iste sermo, istud Verbum adhuc loquitur, quandiu in fidelibus suis promissiones suas operatur. Atque cum promissa impleverit, quasi tunc loqui cessabit: cum autem promissa impleta fuerint, quia amplius quod petatur non erit, felix in sempiternum silentium erit. Dum ergo medium silentium tenerent omnia; bene omnia, hoc est, non solum illi qui in petitione desperabant, sed et illi qui in promissione defecerant, et nox in suo cursu medium iter haberet. Nox etenim in sacra Scriptura aliquando pro diabolo, aliquando pro membris ejus, id est, peccatoribus et iniquis, aliquando pro ipso peccato, aliquando pro praesenti vita accipitur. Per noctem ergo in hoc loco mortalis hujus vitae fluxus signatur, sicut per diem alibi claritas vitae perpetuae. Praesens igitur vita nox est, vita vero futura dies. Nox ista habet vesperam, dies illa habet auroram. Vespera vero praesentis noctis fuit inclinatio hujus diei; aurora vero illius diei, inclinatio praesentis saeculi Vespera quoque hujus noctis fuit ex quo Adam peccavit, donec accepta mortis sententia a paradiso expulsus, in tenebras hujus mundi exiit. Aurora sequentis diei est a resurrectione Christi usque ad finem saeculi: ergo ista vita nox est. Sed quis est cursus vitae istius? Videamus quo currat. Per mortalitatem currit ad mortem, per mortem currit ad damnationem. Igitur vita mortalis deorsum currit, sicut vita immortalis sursum. Iter sursum est in coelis, iter deorsum est in inferis, iter medium stadium vitae praesentis, quod nascendo intramus, vivendo percurrimus, moriendo eximus. Quando ergo nox in suo cursu medium iter habuit, nisi quando mors universos quos in stadio vitae praesentis reperit, secum ad inferos traxit, et nemo adhuc mortalium ad vitam immortalium ascendere potuit? Vel per noctem accipere possumus peccatum, et quae videlicet nox ab originali peccato coepit, et per actualia currit. Quando ergo post originalem praevaricationem, primum praevaricatione naturalis legis, ac deinde scriptae legis praevaricatione succedente, peccatum ad summum incrementum venerat, quasi nox in suo cursu medium iter habebat. Sed ista nox vera luce apparente, mox deorsum vergere coepit, et nunc quasi quadam alterna mutatione paulatim decrescens elongatur, quousque lux crescendo ad plenam diem perveniat. Vide ergo ornatissimae divinae dispensationis consilium. Quando omnis recuperandae salutis spes perierat, et mors omnia secum deorsum rapiebat, peccatum ad summum venerat, tunc omnipotens Sermo liberandis mittitur, ut amplius divinae gratiae munus commendetur. Venit, inquit. Quis? Unde? Quo? Sermo Altissimi, Verbum Dei, unicus Patris rex filius regis. De consensu Patris ad tolerantiam passionis. De aequalitate majestatis, ad patibulum crucis. De sede regali, ad officinam peccati. De lumine coeli usque ad tenebras inferni. Sed nunquid ideo regnum perdidit? Imo eos qui servi erant peccati liberans, usque ad conregnandum sibi sublimavit. Et ideo fortassis a regalibus sedibus venit, quia in domo Patris ejus mansiones multae sunt, et regnabunt cum illo in aeternum, cum acceperint regnum quod paratum est ab initio saeculi. Unicus enim regis erat, solus regnum habuit. Sed quia ad conregnandum sibi fratres adoptare venit, jam non a sede regali, sed a sedibus regalibus venire debuit, quia regnum ad quod vocantur electi Dei, praeparatum est ab initio saeculi.
42.1
HOMILIA XLII. IN DOMINICA INTRA OCTAVAM NATALIS CHRISTI.(Ex Origene.)
42.1
In illo tempore erant Joseph et Maria mater Jesu mirantes super his quae dicebantur de illo, etc..
42.2
Congregemus in unum ea quae in ortu Jesu dicta scriptaque sunt de eo, et tunc scire poterimus singula quaeque digna esse miraculo. Quamobrem mirabatur et pater( sic enim appellatus est Joseph, quia nutritius fuit), mirabatur et mater super omnibus quae dicebantur de eo. Quaenam ergo sunt quae de parvulo Jesu fama disperserat? Pastores erant in regione illa vigilantes, et observantes vigilias noctis super gregem suum. Venit angelus sub ipsa hora nativitatis Jesu, et ait ad eos: Annuntio vobis gaudium magnum, ite et invenietis infantem involutum pannis, et positum in praesepio. Necdum angelus verba finierat, ecce multitudo coelestis exercitus laudare et benedicere coepit Dominum. Cum hoc pastores trepidi perspexissent, et angelus recessisset ab eis, dixerunt ad invicem: Eamus usque Bethleem, et videamus factum quod Dominus ostendit nobis. Venerunt et invenerunt parvulum. Tam illi quam parentes quae facta fuerant mirabantur: super hoc et de Simeone scribitur quod rumorem auxerit et miraculi, vel magna pars fuerit. Tenuit enim puerum in brachiis suis, et ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace secundum verbum tuum, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Fastigium et ut ita dicam culmen super his quae jactabantur de Jesu, et pater et mater illius mirabantur, sermo Simeonis fuit. Non enim sufficit ei tenere parvulum, et ea quae de semetipso scripta sunt proloqui, sed benedixit patri illius et matri: et de ipso quoque prophetavit infante, dicens: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et tuam quoque ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quid sibi vult hoc quod ait: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel? Huic quid simile in Evangelio secundum Joannem scriptum reperi: In judicium ego in mundum istum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Quomodo ergo in judicium venit, ut non videntes de nationibus viderent, et qui prius videbant de Israel, caeci fierent? sic venit in ruinam et in resurrectionem multorum. In adventu enim Domini Salvatoris qui prius steterant, corruerunt, et qui ceciderant, surrexerunt. Una est haec interpretatio de eo quod dictum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos vel maxime qui contra Conditorem latrant, et hinc inde de Veteri Testamento testimonia quae non intelligunt congregantes, simplicium corda decipiunt. Aiunt enim: Ecce Deus legis et prophetarum, videte qualis sit: Ego, inquit, occidam et vivificabo, percutiam et ego sanabo, et non est qui se eruat de manibus meis. Audiunt occidam, et non audiunt vivificabo; audiunt percutiam, et audire contemnunt et ego sanabo. Istiusmodi occasionibus Creatorem calumniantur. Igitur antequam interpreter quem sensum habeant, ego interficiam et vivificabo, percutiam et sanabo, opponam eis testimoniam Evangelii, dicamque adversum haereticos. Innumerabiles quippe haereses sunt quae Evangelium secundum Lucam recipiunt. Si propterea cruentus et tantum judex, et crudelis est Conditor, quia dicit: Ego interficiam et vivificabo, percutiam et sanabo, manifestissimum est et Jesum ipsius esse Filium. Eadem siquidem de eo scripta sunt: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Non in resurrectionem tantum, sed et in ruinam. Si malum est interficere, malum sit et in ruinam venire. Quid respondebunt? Utrumne recedent a cultu ejus, an quaerent aliquam interpretationem, et ad tropologias confugient, ut quod in ruinam venerit, benignitatem magis sonet quam austeritatem? Et quomodo justum erit, quando quid in Evangelio reperitur tale, ad allegorias et novas intelligentias confugere; quando vero in Veteri Testamento, statim accusare, et nullam explanationem, quamvis probabilis sit, recipere? Sed et hoc quod sequitur: In judicium ego veni in mundum istum, ut non videntes videant, et qui vident, caeci fiant, quamvis quaerant ut edisserant, implere non poterunt. Ego vero qui opto esse ecclesiasticus, et non ab haeresiarcha aliquo, sed a Christi vocabulo nuncupari, et habere nomen quod benedicetur super terram, et cupio tam opere quam sensu et esse et dici Christianus, aequalem et in veteri et in nova lege quaero rationem. Loquitur Deus: Ego interficiam. Libenter habeo ut interficiar. Quando enim vetus in me homo est, et vivo adhuc quasi homo, cupio ut occidat in me Deus veterem hominem, et vivificet me ex mortuis. Primus enim, ait, homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Secundum hunc sensum intelligitur et illud: In judicium ego veni in mundum istum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Habemus in nobis omnes homines et aspectum et caecitatem. Adam videbat, et non videbat. Eva quoque antequam aperirentur oculi ejus, vidisse describitur. Vidit, inquit, mulier lignum quia bonum erat ad comedendum, et optimum oculis ad vescendum, et tollens de fructu ligni comedit, et dedit viro suo, et comederunt. Igitur non erant caeci, sed videbant. Deinde sequitur: Et aperti sunt oculi eorum, ergo caeci fuerant, et non videbant, quorum oculi postea sunt aperti? Sed qui bene ante viderant, postquam mandatum Domini transgressi sunt, coeperunt videre male, et aspectum obedientiae subripiente delicto, postea perdiderunt. Ego sic intelligo et illud quod dicit Dominus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus? Est oculus corporis, cum quo terrena ista conspicimus, oculus secundum sensum carnis. De quo oculo ait Scriptura: Frustra incedens, et inflatus sensu carnis. Cui habemus alium contrarium, et meliorem divina sapientem, quia qui caecus in nobis erat, venit Jesus ut faceret eum videre, ut qui non videbant viderent, et qui videbant caeci fierent. Juxta hunc ergo sensum, et hoc quod nunc in manibus habemus, intelligendum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Habeo aliquid in me quod male stat et peccati superbia se erigit? hoc cadat, hoc subruatur. Quod si ceciderit id quod ante corruerat, surgens stabit. Interior homo meus quondam jacebat elisus, et exterior stabat erectus. Antequam crederem in Jesum, bonum in me jacebat, malum stabat. Postquam ille venit, tunc quod in me malum fuerat corruit, et expletum est illud: Semper mortificationem Jesu in corpore vestro circumferentes. Et illud: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam, veneficia, etc.. Horum omnium utilis ruina facta est. Et de hac ruina dicitur: Ubicunque fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae. Cadaver quippe a casu nomen accepit. Bona est haec ruina, ad quam primum venit Jesus, nec potest facere resurrectionem, nisi ruina praecesserit, Venit ante destruere quod in me malum fuit, ut, illo destructo et mortificato, consurgat in me, et vivificetur id quod bonum est, ut consequamur in eo regnum coelorum. Lucas scripsit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propter hoc et quod natum fuerit sanctum, vocabitur Filius Dei. Et qui manifeste nobis tradit quoniam Virginis filius fuit Jesus, nec de humano conceptus est semine, iste patrem ejus in Jerusalem Joseph testatus est, dicens: Et erat pater ejus et mater admirantes super his quae dicebantur de eo. Quae igitur causa exstitit ut eum qui pater non fuit, patrem esse memoraret? Qui simplici expositione contentus est, dicit: Honoravit eum Spiritus sanctus patris vocabulo, quia nutrierat Salvatorem. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere: Quoniam generationis ordo a David ad Joseph usque deducitur, ne videretur Joseph frustra nominari, quia pater non fuit Salvatoris, ut generationis ordo haberet locum, pater appellatus est Domini. Admirabantur igitur pater illius et mater super his quae dicebantur de eo tam ab angelo quam a multitudine coelestis exercitus, necnon et a pastoribus. Omnia quippe haec audientes, vehementissime admirabantur. Deinde Scriptura ait: Benedixit eis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quomodo Salvator in ruinam et in resurrectionem multorum venerit, contemplandum. Qui simpliciter exponit, potest dicere in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium. Qui vero curiosus interpres est, dicit nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur qui fuerit ille qui steterit, et in cujus ruinam Salvator advenerit, necnon et eum qui consurgit. Nam ille utique consurgit qui ante corruerat. Videndum est itaque ne forte Salvator, non aliis atque aliis et in ruinam venerit, et in resurrectionem, sed eisdem et in ruinam et resurrectionem venerit. In judicium, ait, ego veni, ut qui non videbant videant, et qui videbant caeci fiant. Est enim aliud in nobis quod videbat prius et postea videre desivit, et aliud quod non videbat et postea videre coepit. Verbi gratia: Nolo videre illis oculis quibus ante non videbam, et qui mihi postea reserati sunt, quoniam post inobedientiam Adam et Evae oculi sunt aperti, de quibus superiori sermone tractavimus. Nunc autem interpretandum quid sibi velit hoc quod ait: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel. Me oportet primum cadere, et cum cecidero, postea bene surgere, ne Salvator mihi fuerit causa malae ruinae. Sed propterea cadere me fecit ut consurgam, et multo mihi ruina utilior fuerit, quam illud tempus quo ante videbar stare. Stabam enim in peccato, tempore quo peccato vivebam. Et quia peccato stabam prius, mihi utilitas fuit ut caderem, et peccato morerer. Denique et sancti prophetae quando augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam. Propterea autem cadebant ut peccata plenius per ruinam purgarentur. Hoc ipsum et Salvator tibi primum concedit ut corruas. Ethnicus eras? cadat in te ethnicus. Diligebas scorta? primum in te scortator intereat. Peccator eras? cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: Si commortui sumus, et convivemus: et si conformes facti sumus mortis, conformes et resurrectionis erimus. Iste igitur in ruinam et in resurrectionem multorum positus est in Israel, hoc est, in his qui plena possunt acie et ratione conspicere. Et in signum cui contradicetur. Omnibus quae narrat historia de Salvatore, contradicitur. Virgo mater est, signum est cui contradicitur. Marcionistae contradicunt huic signo, et aiunt penitus eum de muliere non esse natum. Ebionitae contradicunt signo, dicentes eum ex viro et muliere ita natum esse ut nos quoque nascimur. Habuit corpus humanum, et hoc est signum cui contradicitur. Alii enim dicunt eum venisse de coelis, alii tale quale nos corpus habuisse, ut per similitudinem corporis, etiam corpora nostra redimeret a peccatis, et daret nobis spem resurrectionis. Resurrexit enim a mortuis, et hoc signum est cui contradicitur. Quomodo resurrexit? utrum ipse et talis qualis mortuus est, an certe in melioris substantiae corpus resurrexit? Et est infinita contentio, aliis dicentibus: Thomae monstravit in manibus suis fixuram clavorum; aliis e regione tractantibus, si idem corpus habuit, quomodo clausis ingressus est ostiis, et stetit? Vides igitur ut argumentis variis etiam resurrectioni ejus quaestio concitetur, et sit in signum cui contradicitur. Ego et hoc quod sanctorum prophetarum ore praedictum est, puto signum esse cui contradicitur. Sunt enim plures haeretici, qui asserunt eum ab ipsis sanctis prophetis penitus non fuisse praedictum. Et quid me necesse est multa persequi? Omnia quae de eo narrat historia, signum est cui contradicitur, non cui contradicant hi qui credunt in eum. Nos quippe scimus omnia esse vera quae scripta sunt, sed quia apud incredulos universa quae de eo scripta sunt, signum sint cui contradicitur. Deinde Simeon ait: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse, praesertim cum non anima, sed corpus soleat ferro interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum, hoc est, dolorem dominicae passionis ejus animam pertransisse, quae etsi Christum utpote Dei Filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum, ut sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Nam et ferrum quod animam Joseph pertransisse canitur, nil melius quam dura tribulatio mentis intelligitur. Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Cogitationes erant malae in hominibus, quae propterea revelatae sunt, ut prolatae in medium, perderentur, et interfectae atque emortuae esse desinerent, et occideret eas ille qui pro nobis mortuus est. Quandiu enim absconditae erant cogitationes, nec prolatae in medium, impossibile erat eas penitus interfici. Unde et nos si peccaverimus, debemus dicere: Peccatum meum notum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, annuntiabo injustitiam meam Domino. Si enim hoc fecerimus, et revelaverimus peccata nostra non solum Deo, sed et his qui possunt mederi vulneribus nostris atque peccatis, delebuntur peccata nostra ab eo qui dixit: Ecce ego delebo ut nubem iniquitates tuas, et sicut caliginem peccata tua. Post Simeonis prophetiam, quia necesse erat ut mulieres etiam salvarentur, venit prophetissa mulier, de qua scribitur: Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Quam pulcher ordo! non venit ante virum mulier, sed prius venit Simeon, qui apprehendit infantem, et tenuit in brachiis suis: deinde mulier, cujus non sunt quidem verba digesta, sed generaliter dictum est quod confessa sit Domino, et locuta de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. Et juste sancta mulier spiriritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate longisque jejuniis ad hoc culmen ascenderat. Videte, mulieres, testimonium Annae, et imitamini illud, si quando vobis evenerit ut perdatis viros. Considerate quid de ea scriptum sit: Septem annis vixit a virginitate sua cum viro suo, et reliqua. Propterea prophetissa fuit. Neque enim ut libet et fortuito Spiritus sanctus habitavit in ea. Bonum est ut primum, si qua potest virginitatis gratiam possidere; si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret. Quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam dum vivit ille, debet habere in animo, ut etiam si non evenerit, voluntas ipsius et propositum a Domino coronetur, et dicat: Hoc voveo atque promitto, si mihi humanum aliquid( quod non opto) contigerit, nihil aliud faciam quam ut incontaminata et vidua perseverem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat, Dominum videlicet post haec ne ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam quae vel ab aliis commemorata viderint, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuata suae narrationis serie, quasi nulla praetermisisse videantur, quae tamen alterius evangelistae considerata Scriptura, quo loco transilita fuerint, diligens lector inveniat. Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia; et gratia Dei erat in eo. Notanda distinctio verborum, quia Dominus Jesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat: in eo autem quod etiam Verbum Dei, et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia autem, quia eidem mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus. Cui simile est quod Joannes scribens eum plenum gratia et veritate, eamdem ipse divinitatis excellentiam, veritatis, quam Lucas sapientiae, nomine commendat. Tu autem.
43
HOMILIA XLIII. IN CIRCUMCISIONE DOMINI.(Ex Opp. beati Ambrosii episcopi.)
43
Circumciditur itaque puer. Quis est iste puer, nisi ille de quo scriptum est: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis? Factus est enim sub lege, ut eos qui sub lege essent lucrifaceret. Sistitur autem in Jerusalem. Quid sit autem in Jerusalem sisti Domino, dicerem, nisi in Isaiae commentis ante dixissem. Circumcisis enim vitiis, Dominico dignus judicabatur obtutu, quia oculi Domini super justos. Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futurae, nam et circumcisio purgationem significat delictorum. Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi, humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavam circumcisionis diem culpae totius futura purgatio, resurrectionis octava praefiguratur aetate. Hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. Verbis enim legis promittebatur virginis partus, et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui lege signaretur, in eumdem modum ab angelo repetita verba declarant: Quia quod ex te nascetur, inquit, sanctum, vocabitur Filius Dei. Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus est enim per omnia ex natis de femina, sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit. Nam si litteram sequamur, quomodo sanctum omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Nunquid sanctus Achab? Nunquid sancti pseudoprophetae, quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae ignis absumpsit? Sed ille sanctus, quem in figura coelestis mysterii, pia divinae legis signabant praescripta, eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam. Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te, et in vulva matris sanctificavi te. Qui ergo vulvam sanctificavit alienam ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam, ut immaculatus exiret. Tu autem.
44
HOMILIA XLIV. DE EODEM FESTO.(Ex beato Hieronymo presbytero.)
44
Memores estote, etc. Reliqua videsis inter Opera beati Hieronymi, Patrologiae tomo XXVI.
45.1
HOMILIA XLV. DE EODEM FESTO.(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)
45.1
In illo tempore cum consummati essent dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus..
45.2
Sanctam venerandamque, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 53.
46.1
HOMILIA XLVI. IN VIGILIA EPIPHANIAE.(Ex Haymone.)
46.1
In illo tempore defuncto Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, in Aegypto, dicens: Surge, etc..
46.2
Quia non dixit defunctus, sed defuncti, ex his angeli verbis intelligimus multos principes Judaeorum cum Herode in necem Domini consensisse. Ideoque divina ultione factum est ut multi ex his cum illo perirent cum quo in necem Domini consenserant. Spiritualiter autem obitus Herodis terminum significat invidiosae contentionis, qua nunc Ecclesia contra Judaeam saevit. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. Quod post obitum Herodis puer Jesus ad terram Israel reversus est, significat quia circa finem saeculi in synagogam est reversurus, cum per praedicationem Enoch et Eliae in eum crediderint. Unde eum in Aegyptum deferre jubetur, et fugere hac in nocte praecipitur. Cum vero ad terram Israel revertitur, nec noctis fit mentio: quia quos nunc propter incredulitatem in tenebris perfidiae deserit, circa finem saeculi credentes in lucem fidei recipiet. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Archelaus autem unus fuit de Herodis filiis, quem post se ad regnandum in Judaea Herodes instituerat, sed postea insolentiam ejus accusantibus Judaeis, et judicio senatus apud Menam[ Viennam], quae Galliarum est urbs, exsilio relegatus vitam finivit. Archelaus autem, qui vincens leo interpretatur, Antichristum significat, qui ad tempus in sanctis victoriam habebit, et quasi leo terribilis apparebit. In illam ergo partem in qua regnabat Archelaus, cum puero ire Joseph noluit, quia illam partem populi Judaeorum quae Antichristo est creditura, Christus non inhabitabat per fidem. Post necem autem Archelai, Christus ad terram Israel revertitur, quia post interfectionem Antichristi synagoga in eum creditura est, ut ait Apostolus: Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Sed quia in Ecclesia manet et manebit, audiamus ubi habitaverit. Et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae: et veniens, habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. Quia enim Nazareth flos sive virgultum interpretatur, significat Ecclesiam, quae et florem habet munditiae et virgultum justitiae, cujus virgulti pulchritudinem admirabatur sponsus, in Canticis canticorum dicens: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Cui iterum voce sponsi dicitur: Ego flos campi, et lilium convallium. Et quia Ecclesia de praesentis vitae amore ad coeleste desiderium transit, recte Nazareth Galilaeae dicitur, quae transmigratio interpretatur. Quod autem subdidit: Ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, et quoniam Nazaraeus vocabitur, hoc testimonium in Septuaginta interpretibus non habetur. Nonnulli enim de Isaiae prophetae libro sumptum esse volunt, ubi scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus ascendet. Nos autem dicimus quia si fixum de Scripturis posuisset Evangelista testimonium, non dixisset per prophetas, sed per prophetam. Omnes enim prophetae Dominum Nazaraeum vocant, quia secundum eum praedicant. Ipse enim est de quo per Danielem dicitur: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio. Et David: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem, Et iterum: Scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum. Defuncto autem Herode, id est, mortua lege litterae, vel excusso diabolo de corde Judaeorum circa finem mundi: quia dum Judaei superstitiosam legem observant litterae, regnat diabolus in illis, et est Christus inter gentes. Postquam vero abjecerint haec omnia a se, tunc revertetur Filius Dei vel fides ad eos. Ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph. Qui Christum credit esse Filium Dei, et eum portat in corde suo, recte angelus illi apparet: Surge et accipe puerum. Surge a terra, qui terrena relinquis. Prius puerum, et postea matrem jubet accipere: prius Deum, et postea proximum diligere. Et vade in terram Israel, hoc est, coelestem patriam. Nisi portet Christum, et diligat Deum et proximum, non poterit intrare. Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Totum dicit pro parte. Sic in fine mundi defuncta erit lex litterae. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea, timuit illo ire. Cur ire noluit in Judaeam? Cur non ibat in Judaeam, ubi habitavit prius, vel Nazareth, qua proprie habitabat? Quia putabat quod angelus eum propter templum et orationes quae erant in Judaea, juberet proprie commorari in Jerusalem. Sed propter mysterium non potuit illuc divertere, quia qui ascendit de Aegypto, hoc est de tenebris peccatorum, non potest prius ire in Judaeam, id est confessionem, neque in Bethlehem, hoc est domum panis, quae significat Ecclesiam, nec in Jerusalem, hoc est visionem pacis, nisi prius eat in Galilaeam, ut emigret et transvolet de malo ad bonum, de vitiis ad virtutes, et inde transeat in Nazareth, ut faciat prius florem et munditiam bonorum operum, et sic postea conscendat Judaeam( prius enim fit flos, postea fructus), inde per ordinem conscendat Bethlehem, novissime Jerusalem, id est visionem pacis. Et ideo admonitus est Joseph in somnis ab angelo, ne rediret prius in Judaeam. Archelaus autem, qui leo investigans interpretatur, sicut Antichristum, qui regnat pro Herode patre suo. Sic regnaturus est Antichristus in fine mundi pro isto diabolo qui nunc Judaeos regit. Apud nos autem regnat Dominus noster Jesus Christus, cujus regnum et imperium permanet in saecula saeculorum. Amen.
47
HOMILIA XLVII. IN EPIPHANIA DOMINI.(Ex Opp. sancti Leonis papae.)
47
Celebrato proximae festivitatis die, etc. Reliqua vide apud sanctum Leonem Magnum, Operum ejus tomo I, Patrologiae LIV, col. 235.
48.1
HOMILIA XLVIII. DE EODEM FESTO.(Ex Opp. beati Gregorii Magni papae.)
48.1
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus Herodis, ecce magi venerunt ab Oriente Jerosolymam, etc..
48.2
Sicut in lectione evangelica, etc. Hanc homiliam videsis apud sanctum Gregorium, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1110.
49
HOMILIA XLIX. DE EODEM FESTO.(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)
49
In hac, dilectissimi, etc. Reliqua videsis inter Opera sancti Maximi, Patrologiae tomo LVII, col. 71.
50.1
HOMILIA L. INFRA OCTAVAM EPIPHANIAE.(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)
50.1
In illo tempore vidit Joannes Jesum venientem ad se, etc..
50.2
Joannes Baptista et praecursor Domini Salvatoris, etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 74.
51.1
HOMILIA LI. IN OCTAVA EPIPHANIAE.
51.1
In illo tempore venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo..
51.2
Lectio sancti Evangelii, etc. Hanc homiliam videsis apud venerabilem Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV, col. 58.
52.1
HOMILIA LII. DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM, ID EST INFRA OCTAVAM.(Ex Opp. ejusdem.)
52.1
In illo tempore, cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam, etc..
52.2
Aperta est nobis, etc. Vide apud ven. Bedam, tom. ut supra, col. 63.
53.1
HOMILIA LIII. IN DOMINICA II POST EPIPHANIAM.(Ex eodem.)
53.1
In illo tempore nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi, etc..
53.2
Quod Dominus noster, etc. Reliqua vide apud eumdem Bedam, tom. ut supra, col. 68.
54.1
HOMILIA LIV. IN DOMINICA III POST EPIPHANIAM(Ex Origene.)
54.1
In illo tempore, cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens rogabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare, etc..
54.2
Docente in monte Domino, discipuli venerunt ad eum sicut alacres, sicut domestici, sicut proximi, sicut amici vel fratres. Ideo ait et Dominus ad eos: Vos estis sal terrae, et, vos estis lux mundi. Nunc vero descendente eo de monte, turbae secutae sunt eum, quae in montem ascendere non potuerunt, ut pigri populi, ut negligentes, ut imperfecti. Ita et filii Israel primitus in montem ascendere non valuerunt, ad obviandum Deo pergere non potuerunt propter suam irreligiositatem et impietatem, sed solus Moyses ascendit, et pauci cum eo seniorum Israel: ita et cum Domino discipuli soli in montem ascenderunt, et tardiores deorsum steterunt. Sic et modo vigilantes et alacres et fideles animae, Deum timentes et Dominum diligentes, regna coelestia desiderantes, Dominum semper sequentes, post Dominum in illum coelestem montem ascendunt audientes Apostolum dicentem: Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Descendente nunc Domino, hoc est, inclinante se ad infirmitatem et impotentiam caeterorum, misertus imperfectioni eorum vel infirmitati, secutae sunt eum turbae multae, aliquanti propter charitatem, aliquanti propter doctrinam, aliquanti propter admirationem et curationem: et ecce homo leprosus unus ex illis qui curam quaerebant, qui levamen desiderabant. Et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Deorsum currens rogas, o homo, et in monte nihil dicis? Quare sic? Quia tempus et tempora omni rei sub coelo, tempus doctrinae, et tempus curationis. In monte docuit, illuminavit, monuit, animas curavit, corda sanavit. Propterea ergo ego illa majora tentare nolui, illa summa tardare passus sum. Ipsis ergo ab illo completis, deorsum eo de monte ad curandum descendente, sicuti de coelo, sicuti de coelestibus montibus ad salvandos carnales descendente. Venit ergo ad eum homo leprosus, adorans eum. Antequam peteret, adorare coepit: antequam rogaret, culturam ostendit. Adoravit autem eum. Pro hoc ipso Deum et Dominum eum invocans, adorabat eum. Sic et illi beati magi prius procidentes adoraverunt eum, et ita demum ei munera obtulerunt. Eodem modo et nunc iste cadens adorabat, et sic supplicem obtulit postulationem: Domine, dicens, tu qui digne adoraris, qui merito coleris, te ego ut Dominum adoro, ideoque et Dominum dico. Opera prius contestans, et sic verba loquens. Per te enim omnia facta sunt: tu ergo, Domine, si vis, potes me mundare. Voluntas tua opus est, ideo si vis, potes me mundare. Voluisti ut haec immundissima lepra super me veniret, sive propter mea peccata, ut correptus poenituissem; sive propter tuam prudentiam, ut mirabiliter me mundans magnificeris. Omnia dispensanter et providenter facis, et salutem largiter tribuis. Sive ergo hanc lepram propter mea peccata portavi, dimittens culpas meas, munda me: sive propter providentiam tuam me mirabiliter munda, ut ab omnibus magnificeris. Domine, si vis, potes me mundare. Voluntas tua opus est, quia et opera voluntati tuae obediunt, ideoque, si vis, potes me mundare. Non dubito, non fallor, non dico sicut ille qui filii salutem deprecabatur, Si quid potes, adjuva nos; sed scio quia omnia potes, ideoque non potentiam peto, non fortitudinem quaero, has enim scio esse indeficientes, sed tantum voluntatem tuam deprecor, et sequens virtus statim hanc gratiam adimplebit: Domine, si vis, potes me mundare. Mihi ad beneficium, tibi ad laudem, videntibus autem ad miraculum, proficientibus ad doctrinam[ et proficiendi doctr.]. Domine, si vis, potes me mundare. Tu prius Naaman principem Syriae per Eliseum in Jordane tingens lepra mundasti; tu et modo, si vis, potes me mundare. Cui respondens Dominus, ait: Confiteris quia ego possum, profiteris quia si ego volo, fit: ideo volo, mundare; voluntatem precaris, potentiam confiteris. Volo, mundare. Magnifice credis, magnifice et mundaris. Plenissime confiteris, plenissime et laetificaris. Volo, mundare. Non dubitasti credere, non tardo sanare. Non distulisti confessionem, non differam te mundare. Volo, mundare. Ut et magnam gratiam tibi ostendam, manum ad te porrigo. Extendens itaque Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Et quare tetigit eum Dominus, cum lex prohibuisset leprosum tangere? Propter hoc tetigit, ut ostendisset quia omnia munda mundis, quia aliorum aliis non adhaerent inquinamenta, quia extranea immundities immaculatos non coinquinat. Sed adhuc propter quid tetigit? Ut humilitatem demonstraret, ut nos doceret nullum spernere, nullum horrere, nullum contemptibilem ducere propter corporis laesionem, aut maculationem quae a Domino immittuntur, pro qua ipse scit rationem. Extendens ergo manum Jesus, tetigit eum. Medicus, ait, sum coelestis, corpora cum animis curare possum, propterea omnes tango, non ut infirmitas mihi adhaereat, sed ideo ut ab his qui eam habent expellam. Sol sum enim, ait, incorruptibilis, et luna justitiae, ideoque omnibus appropio, et omnes meis splendoribus ad salutem irradio, ipse vero sicut fui permaneo, in singulari meae sanctitatis pulchritudine. Et extendens manum, tetigit eum. Non sperno legem, sed curo vulnus. Non destruo mandatum, sed fugo atque mundo lepram. Ideoque cum extendo manum, mox effugit haec contaminatio; meae virtuti proximare, vel resistere meae potentiae non poterit. Dico, Mundare, et manum ad tangendum extendens, effugit illico lepra. Et inventa est manus Domini non lepram, sed mundum tetigisse corpus. Consideremus et nos nunc, fratres charissimi, ut nullus peccati lepram in sua habeat anima, ut nullus contaminationes delictorum in suo retineat corde. Et si habet, instanter adorans Dominum, dicat ad eum: Domine, si vis, potes me mundare. Tu illum prius multa delicta committentem mundasti Naaman, tu aliis innumerabilibus a saeculo peccantibus misertus es, tu ergo, si vis, potes me mundare. Et Dominus mox misericordiae porrigens manum, dicit: Volo, mundare. Et Jesus ait illi mundato a lepra, huic cui misertus est, huic credenti Domino, qui confisus est in virtute ejus, huic ergo dixit Jesus: Credidisti, sanus es; sperasti, mundus factus es. Noli oblivisci qualis fueris, et qualis factus sis. Non cesses gratias agere, non taceas confiteri. Hoc et nos debemus facere, o charissimi, quando a Domino nostro de aliquo periculo liberamur, quando ab aliquo dolore salvamur, sive infirmitatis, sive vulneris, sive de qualibet necessitate. Non efficiamur ingrati, non relinquamus Redemptorem nostrum, sed alacriter gratiarum actiones ei reddamus, sed et munera secundum substantiam nostram ad honorificandum eum exhibeamus. Hoc enim et illi mandavit Dominus. Vade, ait, ad sacerdotem, et offer munus tuum. Dixit ergo ei Jesus: Vide, nemini dixeris. Et quare, o dulcissime Domine, nunc dicis, Nemini dixeris? Propter meam, ait, humilitatem, propter meam dulcedinem, ut et vos doceamini quando aliquid boni facitis, non gloriari, non extolli, non inaniter placere velle in conspectu hominum, sicut consuetudo est aliquantis, sive cum aliquid boni fecerint, sive cum jejunaverint, sive in pauperum eleemosynis et largitatibus, sive in altaris honore, sive in sanctorum honorificentia. Etenim ipsi ante homines volunt glorificari, et sibi placere, ante Dominum mercedem perdentes. Vide, nemini dixeris. Te enim tacente hoc mirabiliter clamabit; te enim os non aperiente, omnis tui corporis substantia jubilabit. Hesterno immundus, et hodie mundus: ante pusillum horribilis, et nunc decorus. Vide ergo, Nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti. Ambulantem te ad templum videntes mirabuntur, et sacerdos videns expavescet, quoniam secundum legem ab eo semel vel bis ablutus, et ostendens te ipsi, mundari non potuisti. Vade ergo, ostende te sacerdoti, et videns cognoscat quia non per legis consuetudinem mundatus es, sed per gratiae operationem, non per terrenorum sacerdotum imaginem, sed per coelestem summi Sacerdotis splendorem. Vade, ostenae te sacerdoti. Sacerdoti te ostende, a summo Sacerdote missus. Sacerdoti te ostende, a summo sacerdote Dei Patris mundatus, sed non videaris in conspectu Domini inanis. Non videaris sacerdoti manu vacua ad eum venire, non venies in conspectu sancti templi infructuosus, sed offeres munus tuum. Ad illum enim tunc hoc dictum nos admonet omnes; ad illum loquens, nobis omnibus dicit, ut et nos dona et munera nostra non teneamus apud nos, sed reddamus Deo, maxime cum de aliqua liberamur tribulatione. Offer, inquit, munus tuum. Quare? Ut omnes qui te vident et portare et offerre, credant his mirabilibus, et magnificent Deum qui misertus est tui, et infidelibus per hoc increpatio et testimonium duritiae cordis ipsorum fiet. Sic et illum triginta et octo annis jacentem in infirmitate, erigens a languore, jussit portare grabatum suum, et ire in domum suam, ut hunc ipsum lectum portatum ab eo per mediam civitatem clamasset, salvantem se invocando et laudando. Sic et illum caecum in natatoriam Siloam misit, ut videntes eum ambulare illuc eumdem caecum, et iterum remeantem, mirati et obstupentes, crederent huic talia miracula facienti. Post haec quae superius dicta sunt, Cum introiisset Capharnaum civitatem Galilaeae. Sic cognominata est Capharnaum, in qua Dominus saepius virtutis suae magnificentiam monstravit. Ingrediente eo Capharnaum. Cur ibi ingressus est? Propter hoc quod et invenit, et statim manifestum est. Accessit ad eum centurio. Accessit vere, non dimidius, sed totus. Non aspectu corporis tantum, sed et animae plenitudine. Non facie tantum, sed et immaculato corde. Accessit centurio, alienigena generatione, sed domesticus corde; alienus natione, sed alacer fide. Militum princeps, sed plus angelorum gaudium. Accessit ad eum centurio, increpatio illorum qui quondam ad Eliam in Carmelo ascendentes quinquagenarii, mox in infidelitate sua igne combusti sunt, et iste in fide mox in sinu deputatus est Abrahae. Accessit ad eum centurio, rogans eum et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Multi in illo tempore pro diversis rogabant infirmitatibus, alius pro filio, alius pro aliquo alio, sed nullus pro servo, nisi iste solus, et hoc ei ad augmentum beatitudinis, ad coronam gloriae erat. Quid enim cogitabat iste beatus? Quid aestimabat iste omnibus bonis plenus centurio? Iste aiebat: Mihi servus est, et ego servus Creatoris sum. Iste me habet super terram dominum, et ego hunc magnum in coelis habeo Dominum. Si ergo ei non misereor, quomodo mihi ille miserebitur? Si ego huic non subvenio, quomodo mihi ille subveniet? Sic debent omnes qui famulos habent et famulas, cogitare, sic misereri, sic condolere eis, sic supplicare, sic curam habere de servis suis, vel de ancillis suis, sicut et ille beatus centurio fecit. Puer meus, inquit, jacet in domo. Non in una re tantum miserabilis quod jacet, sed et in alia quod paralyticus, tertia quod male torquetur. Omnia enim ista dolore congeminavit, et jacentem, et et paralyticum, et dure detentum. Ideo ut et suae animae angustias demonstraret et Dominum commoveret, quatenus et illius cruciatum demonstraret, et Domini benevolentiam invitaret. Puer meus jacet in domo. Et huc quare non attulisti eum, sicut illi illum paralyticum in lecto portaverunt? Ideo, ait, quia non opus est ostendere illi omnia videnti. Non opus est in conspectu ejus afferre, cujus potentia non terminatur, nec includitur neque excluditur. Jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Quid ergo vis? quid cupis? quid desideras? Non multum loquor, ait, scio enim quia ad omnia cognoscentem loquor. Non sum verbosior; scio enim quia ad omnia praescientem respondeo. Ideoque iste cognoscens corda respondens, dicit: Ego veniam et curabo eum. Ego ad Abraham veniens, senilem Sarae uterum sanavi, in senectute eis Isaac filium donans; ego et nunc veniens ad te, curabo eum. Et quomodo, Domine, promittis adventum tuum huic? Nec petit, nec quaerit, sciens quod non acceptabile sit ei ut venias in domum ejus; propter quid omnino hoc profers? Ob hoc, ut et vos praevaleatis, et ejus fidei similetis, vel cognoscatis quid sit iste, vel qualis in eo fidei thesaurus habeatur occultus. Jam enim et primitus Abraham tentavi, non pro hoc ut cognoscerem quem ante sciebam, sed ut vos ei similes in omni tentatione et fortissimi inveniamini. Et Job ita probavi. Non propter hoc probavi quem justum testificatus sum, sed ut vobis spem et fiduciam vel confidentiam demonstrarem. Ideo et huic dico, Ego veniam et curabo eum, ut et ipse magnam suam fidem proferens, dicat: Domine, terruisti me de hoc promisso, conturbasti me de hoc dicto, interfecisti fortitudinem animae meae in hoc verbo. Non sum dignus aspectu, non sum dignus appropinquatione, non sum dignus accessu vel introitu tuo. Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Moses primitus ille magnus, et tuus confabulator, ille mirabilis narrator operum tuorum, ille fidelis in tota domo tua, nimium se humiliavit, dicens: Non sum dignus ante hesternum et tertium diem. Quanto magis ego dicam, Domine, non sum dignus ut sub tectum meum intres! Alienigena sum, gentilis sum, miles sum gladio accinctus, sanguinem fundens, ad praelium exiens, ideoque non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, sed tantum veni verbo. Verbum tuum aspectus tuus est, verbum tuum opus consummatum est. Ideoque dic verbo, ostende absens corpore quod praesens spiritu consummare potens es. Ubique indeficiens tua praesentia, ubique praesens tuus aspectus. Idcirco ego accessu et introitu tuo indignus sum, et iste infirmus verbi tui visitatione indiget, et ideo dic verbo, et sanabitur puer meus. Sed et hoc nullum nostrum pertranseat, sicut pusillum aliquid, quod dixit ille beatus: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Intrat et nunc Dominus sub tectum credentium duplici figura vel more. Nunc enim quando sancti et religiosi et Deo acceptabiles Ecclesiarum antistites sub tectum tuum intrant, tunc ibidem Dominus per eos ingreditur, et tu sic existimes tanquam Dominum suscipiens. Et aliud, quando sanctum sumis cibum, quando illud incorruptum accipis epulum, quando vitae pane et poculo frueris, quando manducas et bibis carnem et sanguinem Domini, tunc Dominus sub tectum tuum ingreditur. Et tu ergo humilians temetipsum, imitare hunc centurionem et dicito: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Ubi enim indigne ingreditur, ibi ad judicium ingreditur illi accipienti. Sed adhuc quid adjecit ille beatus in sequentibus? Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, et habeo sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. O prudentia! o intellectus animae! o munditia cordis! Prior omnium manifestae charitatis[ veritatis] confessionem revelavit, et Novi Testamenti mysterium declaravit, et Ecclesiae in sese monstravit imaginem, primitiaeque ex gentibus Domino credentium factus est. Ego, ait, homo sum sub potestate regis vel principis, indignus ego habeo sub potestate mea milites et servos et tu habes sub[ sanctos sub] potestate tua angelos sicut milites et omnes sanctos servos. Ego mando unicuique et facit secundum praeceptum meum: et tu mandas quod et statim completur. Quod enim mandas et dicis, et fit. Mandas, et sine mora perficitur. Omnis enim creatura servit tibi, et ideo dic verbo, et perficietur velociter, et sanabitur puer meus. O fides viri, o religiositas militis, quanto te magnificemus, o dulcissime amice veritatis! Te admiratur Dominus, et tuam indeficientem magnificat fidem. Quomodo de tenebris gentium tantum lumen processit? Quomodo de errore eorum Deum non cognoscentium, tanta manifestata est justitia? Quomodo ex ore stultorum idolis servientium tam limpida effulsit fides? Audiens ergo Dominus admirabatur eum. Et quod Deus unigenitus miratur, quantum sit et quale, et quam inenarrabile et inaestimabile? Percipe sensu, o charissime! quod Deo nihil est mirabile, nec aurum, nec divitiae, nec regna, nec principatus. Ista omnia sunt in conspectu ejus tanquam umbra, et sicut nihil, sicut flos decidens. Nihil ergo in conspectu Dei mirabile est, nihil magnum, nihil pretiosum nisi tantum una fides. Hanc miratur, hanc honorificat, hanc acceptabilem sibi aestimat. Ideoque convertens se ad sequentes turbas, dixit: Amen, dico vobis, hoc est, vere dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Non quod in illo priore Israel beato Jacob tantam abneget se Dominus fidem invenisse; ille enim non tantum credidit Dominum, sed et prophetavit de eo, et apertius ejus justitiam demonstravit, et manifestum in carne adventum ejus prolocutus est. Nisi enim credidisset ei, quomodo de eodem prophetasset? Sic hi qui de Israel processerunt. Israel etenim et ipsi nominati sunt prophetae et justi, David, Isaias et Jeremias. Hi omnes clare et manifeste ejus adventum praenuntiaverunt. Omnes namque hi habuerunt fidem, habebant et prophetiam. Et iste beatus centurio fidem habuit, sed prophetiam non habuit. Ideoque Dominus admirans, magnificat fidem ejus super illum qui tunc fuit Israel, hoc est, super omnes qui tunc fuerunt tribus Israel, et non super illum qui ab initio fuit Israel, nec super eos qui postea prophetae et justi inventi sunt in Israel. Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni, sicut in gentibus, sicut in barbaris, sicut in alienigenis. Gentes Filium Dei me invocant omnipotentem, unigenitum confitentur, Dominum asserunt, et sicut Dominum diligunt, et sicut bene omnia dispensantem adorant: et Israel me non cognovit, et populus meus hic me non intellexit, ideoque Beelzebub et Samaritanum appellant, et peccatorem aestimant. Jairus Israelis princeps, pro filia sua me potens, non dixit, Dic verbo, sed, veni, ait, velociter antequam moriatur filia mea. Nicodemus doctor Israel de fidei sacramento audiens, ait: Quomodo potest hoc fieri? Maria et Martha me nimium diligentes dicunt: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus, tanquam dubitantes quod ubique non velox sit adesse mea potentia. Ideoque non inveni tantam fidem in Israel, sicut in isto alienigena. Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum. Dico vobis, testor vobis, annuntio vobis, praedico vobis, quod multi venient de quibus jam prius propheta locutus est, dicens: Et venient gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob ingrediamur, et ostendat nobis vias suas, et ambulemus in eis. Multi venient de quibus ait Dominus: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas adducam, et erit unus grex et unus pastor. Multi venient, de quibus dictum est: Ut et filii Dei qui dispersi sunt congregentur in unum. Isti ergo omnes venient. Unde venient? Ab oriente et occidente, hoc est, ex omni gente quae sub sole est, ab oriente usque ad occidentem. Sicut enim per omnes gentes debet hoc Evangelium praedicari, sic ex omnibus gentibus venturi sunt ad regnum coelorum. Vel adhuc ab oriente hi qui statim illuminati transeunt, et ab occidente hi qui passiones et persecutiones usque ad mortem tolerarunt pro fide. Multi ergo venient. Et quomodo alibi dicis, o dulcissime Domine, Multi vocati, pauci vero electi? Multi, ait, vocati. Omnes enim tribus hominum ab initio saeculi vocatae sunt, et pauci electi de multitudine. Etenim per diversas generationes et saecula diversa pauci electi sunt. Simul vero convenientes, et simul congregati in tempore visitationis multi inveniuntur, nimiumque innumerabiles. Multi enim venient ab oriente et occidente, et recumbent non carnaliter jacentes, sed spiritualiter requiescentes, non temporaliter potantes, sed aeternaliter epulantes. Recumbent in regno Dei, ubi lux est et spes, ubi laetitia et exsultatio, ubi est gloria et benedictio, ubi lux oculorum et longaevitas vitae aeternae, ubi omnes jucundantur, ubi omnes gaudent, ubi patres illi beati recumbunt, ubi omnes prophetae requiescunt, ubi apostoli et evangelistae super gloriosos sedent thronos, ubi multitudo martyrum in aeterna gloria gloriatur, ubi copiositas virginum in saecula exsultat, portans coronam immaculatae virginitatis. O dulcissimi fratres, unanimis conventio, hilaris congregatio, fulgens conjunctio. Ista est a saeculo bene praedicata et annuntiata, ista est exsultatio, ista est ab initio narrata requies. In istam festinaverunt ire omnes Dominum diligentes, ad istam colliguntur omnes ex gentibus Domino credentes, religiositatem servantes. In eam et nos omnes pergamus, o religiosi filii Dei, ad istam omni virtute nostra festinemus. Nihil nos revocet, nihil nos retardet, nihil nos impediat ad hoc desiderabile properare convivium. Omnem negligentiam a nobis pellamus, omnemque desidiam ab animo et corporis impedimenta a nobis projiciamus, ut hujus beatitudinis et requiei domestici efficiamur, quatenus sanctae hujus, ut dictum est, epulationis digni inveniamur. Vade, sicut credidisti, fiat tibi. Sic fiet vere unicuique homini sicut crediderit: secundum mensuram fidei metietur ei et ista a Domino gratia. Ideoque dixit ad illum Dominus: Sicut credidisti, fiat tibi. Credidisti, quia ego omnia possum; credidisti, quia ego sum Dominus omnium: sicut credidisti, ita et fiat tibi. Credamus et nos, fratres charissimi, Jesum Christum Deum ac Dominum nostrum omnia posse, ubique praesentem esse, remissionem nobis cunctorum peccatorum ejus indulgentia( si tamen ejus praecepta servemus) largiri, ut unusquisque nostrum cum centurione isto audire mereatur: Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Adjuvante ipso Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
55.1
HOMILIA LV. IN DOMINICA QUARTA POST EPIPHANIAM.(Ex eodem.)
55.1
In illo tempore, ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, etc..
55.2
Ingrediente Domino in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide, mansueti et pii, spernentes mundum, non duplici corde, sed simplici. Hi ergo secuti sunt eum, non tantum gressus ejus sequentes, sed magis sanctitatem comitantes, et justitiam ejus consectantes. Et ecce tempestas magna facta est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit ad mare, ut et ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret, quatenus terrae marisque Dominum se esse cunctis ostenderet. Ingressus ergo naviculam, fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus. Cur hoc? Ideo ut discipulos suos mitteret in timorem, et suum auxilium postularent, suamque potentiam rogantibus manifestaret. Illa tempestas non ex sese oborta est, sed potestati paruit imperantis, ejus qui educit ventos de thesauris suis, qui terminum mari arenam constituit. Dixit enim ei: Usque huc venies, et non supergredieris, sed in temetipso confringentur fluctus tui. Hujus ergo jussione et praecepto orta est tempestas in mari, propter occasiones superius memoratas. Facta est ergo tempestas magna, et non pusilla, ut magnum opus et non pusillum ostenderetur, quantoque fluctus naviculae irruebant, tanto magis timor discipulos conturbabat, ut plus magis desiderarent ad liberandum se per mirabilia Salvatoris. Dominus vero dormiebat. O res mirabilis et stupenda! is qui nunquam obdormit, dormit; is qui coelum et terram gubernat, dormit; is qui nunquam dormit neque dormitat, ipse dormire dicitur. Dormiebat quidem corpore, sed vigilabat deitate; dormiebat corpore, sed conturbabat mare, erigebatque fluctus, et apostolos conterrebat suam ostensurus potentiam; dormiebat corpore, sicuti et ad puteum de itinere lassus vel fatigatus sedebat, demonstrans quia vere humanum corpus portabat, quod corruptibile induerat. Ipso corpore dormiebat, deitate vero concitabat mare, et iterum complacabat; dormiebat itaque corpore, ut apostolos suscitaret et evigilare faceret, praecipue autem nos omnes ne unquam animo dormiamus, neve intellectu aut prudentia, sed vigilare in omni tempore et jubilare Domino, et salutem ab eo postulare studeamus. Nam ipse qui dormiebat corpore, illud verbum sanctum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat; ad quem accedentes discipuli, suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Tanto fuerunt metu conterriti, et pene animo alienati, ut irruerent in eum, et non modeste aut leniter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. O beati, o veraces Dei discipuli, Dominum salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis. Vita vobiscum est, et de morte solliciti estis. Maris turbinem timentes, creatorem ejus praesentem ita suscitatis, quasi non possit dormiente corpore fluctus sedare vel mitigare. Sed quid respondent hi dilectissimi discipuli? Parvuli, inquiunt, sumus, adhuc infirmi, et nondum robusti, ideoque timemus, ideoque trepidamus, necdum vidimus crucem, necdum nos confirmavit passio Domini et resurrectio, non ascensio in excelsis, non missio vel descensio Spiritus sancti paracleti, propterea fragilitate nutamus, propterea et saepe audivimus a Domino increpationem pusillae fidei. Supportamus et toleramus libenter, voluntarie sustinemus. Unde et nunc dicit Dominus: Quare conturbati estis, pusillae fidei? Cur non habetis fortitudinem? Cur non confidentiam et fiduciam apud vos tenetis? Et si mors erueret, nonne eam debuistis constantissime sustinere? Ad omne enim quidquid evenerit, fortitudo necessaria est. Ad omne enim periculum vel tribulationem usque ad animae exitum, similiter et contra delicias et divitias et honores terrenos animi fortitudo tenenda est, ut neque extollaris, o homo, neque in superbiam erigaris. Non despicias inimicos, neque humiles spernas, neque obliviscaris Dominum, neque derelinquas Creatorem, neque existas ingratus. Si ergo in necessitate et in periculis fortitudo necessaria est, ut viriliter cum fide toleres universa, multo magis contra delicias( ut dictum est) et luxurias fortitudo necessaria est, ne in muscipulam incidas diaboli. Quare ergo turbati estis, pusillae fidei? Si potentem me super terram cognoscitis, quare non creditis quod et in mari potens sim? Si Deum me vere esse creatorem omnium suscepistis, quare non creditis quod ea quae a me facta sunt in mea habeam potestate? Quare ergo dubitastis, pusillae fidei? Qui pusillum credit, arguetur; et qui nihil credit, contemnetur: fragiles in fide corripientur: alieni omnino a fide, punientur. Tales fuerunt Judaei et pagani, ideoque in malis suis evanuerunt. Tales etiam haeretici, ideoque in die judicii condemnabuntur. Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Scriptum fuit: Et exsurgens tanquam dormiens Dominus, tanquam potens et crapulatus a vino, et percussit inimicos suos in posteriora. Et nunc surgens imperat ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Imperavit ventis et mari, sicut creator, sicut suis, ut potens, ut Dominus imperavit ventis et mari, primitus ante discipulos, ut audientes firmarentur in fide. Et potentia deitatis occulta imperabat et comminabatur ei. Magis autem regebat et placabat illud, secundum quod quidam ait: Potentia mitigavit mare. Imperavit ergo ventis et mari, et facta est tranquillitas magna De magno vento et tempestate magna, mari conturbato et tumenti, facta est tranquillitas magna. Decet enim hunc magnum magna et miranda facere. Ideoque paulo ante magna accinctus potentia, magnifice conturbavit profundum maris, et nunc iterum in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis, tranquillitatem magnam fieri jussit. Haec ideo, ut nimium conturbati apostoli, magnifice exhilarati laetarentur. Dedit enim per haec omnia nobis Dominus figuram et doctrinae imaginem, ut et nos in omni conturbatione et contumelia patientiam teneamus, stabiles simus, fidem non deseramus. Et si omnis iste mundus tanquam mare ebulliat atque in furorem consurgat; et si omnes venti et vertigines daemonum undique saeviant: et si omnis( ut superius diximus) tempestas maris, id est omnis principatus et potestates mundi concitentur, et in tumore iracundiae spument, ut furiant super sanctos: etsi adhuc usque ad coelos sese extollant, ut tempestates maris malignantes, ac dolos et fremitus concitantes adversus aliquem vestrum, nolite timere, nolite turbari, nolite contremiscere, nolite deficere. Omnes enim quotquot in fidei in navicula cum Domino navigatis, omnes quotquot in hac nimirum sanctae Ecclesiae navicula, cum Domino per hunc undosum supernatatis mundum, etsi ipse Dominus dormiat, pio somno nostram patientiam et tolerantiam exspectans, vel impiorum poenitentiam et conversionem sustinens, alacriter accedite ad eum, orationibus instantes, atque cum Propheta dicentes: Exsurge quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas nos usque in finem. Et iterum: Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. Et ipse surgens imperabat ventis, id est aereis daemonum spiritibus. Ipsi enim maris tempestates commovent, hoc est, amaros et elatos concitant fluctus, id est principes mundi ad persecutionem sanctis omnibus immittendam, ad contumelias fidelibus ingerendas. Omnibus Dominus imperat, omnibus comminatur, omnia mitigat, facitque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem Ecclesiae, et serenitatem mundo. Quomodo namque saepius concilia infidelium commota sunt adversus veram et firmam Ecclesiam? Aliquoties paganorum, aliquoties haereticorum. Quemadmodum saepius sicut maris fluctus irruebant, comminantes et conterentes hujus principes mundi, per omnia perdere se Ecclesiae filios arbitrantes. Sed surgens Dominus increpavit daemonum ventos, et omnes evanescere fecit audaces adversarios fidei, magnamque pacem et tranquillitatem dedit Ecclesiae suae. Homines autem illi in navicula mirati sunt. Qui homines? Scilicet hanc habentes naviculam, aut ei intendentes naviculae. Non putes hic per homines apostolos significatos. Nusquam enim invenimus praeter honorem cognominari Domini discipulos, sed semper aut apostoli, aut discipuli nominantur. Mirabantur ergo illi homines, hi qui cum eo navigabant, hi quorum erat navicula, illi qui in eadem navicula sese transigebant, hi mirabantur. Et admiratione dignum fuit, mare a profundo commotum mitigari, ejusque elatos deplacari fluctus, ventos furentes compesci. Mirabantur ergo dicentes: Qualis est iste, quia venti et mare obediunt ei! Non interrogantes dicunt, Qualis est iste! sed asserentes quod hic talis est cui mare et venti obediunt. Qualis est iste! hoc est, quantus, quam fortis, quam potens, quam magnus! Qualis est iste! major Moyse, potentior Elia. Illi enim ambo, e quibus unus ligno mari percusso, cum labore discidit, alius ictu melotae Jordanem pertransiit. Iste vero uno verbo mandat illis qui non habent verba, et obediunt ei; hi qui non habent auditum, obtemperant; hi qui prudentiae et intellectus expertes sunt, inclinantur jubenti: quibus neque loquela, neque, ut dixi, sermo est, obediunt. In eadem enim substantia in qua sunt, et sua natura moventur, et jussioni deserviunt, ad confusionem mortalium, ad condemnationem corruptibilium. Jubet mari, et non contemnit; dicit ventis et tempestatibus, et mox compescuntur: jubet omni creaturae, et non supergreditur jussionem ejus. Et unum hominum genus, quod secundum similitudinem Dei honorificatum est, cui verbum et prudentia data est, hi soli homines resistunt, hi tantum inobedientes sunt, hi soli contemnunt. Ideoque et hi soli in judicio damnabuntur, et a justitia punientur, veluti deteriores mutis animalibus, vel his quae sine spiritu et anima sunt in hoc mundo. Mirabantur ergo illi, quia mare compescuit, et venti mitigati sunt. Admiremur et nos, quando et benignitates et benevolentias ostendit circa nos Dominus, quando nos de periculis salvare dignatur, quando de tumultibus et tribulationibus multis nos liberat, quando ab inimicis insequentibus eruit nos. Miremur et mirantes gratias agamus, et gratiae obaudiamus, obaudientes timeamus, timentes diligamus, ut aeternae charitatis ab eodem haeredes efficiamur. Mirabantur dicentes: Qualis est hic? Sicut homo videtur, et sicut Deus potentiam ostendit. Sicut unus carnalium putatur esse, et super omnia carnalia magna ostendit mirabilia. Dormit sicut homo, et imperat mari et ventis sicut Deus. In navicula sedet, et omnem creaturam jussione inclinat ubi vult Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
56
HOMILIA LVI. IN FESTO PURIFICATIONIS BEATAE MARIAE.(Ex Opp. Ambrosii Autperti.)
56
Si subtiliter a fidelibus, etc. Sequentia vide inter Opera sancti Ambrosii Autperti, Patrologiae tomo LXXXIX, col. 1291.
57.1
HOMILIA LVII. IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE.(Ex Herico monacho Antissiodorensi.)
57.1
Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Jesum in Hierusalem, ut sisterent eum Domino, etc..
57.2
Ex verbis hujus sacrae lectionis maxima nobis Redemptoris nostri dignatio, et intemeratae genitricis ejus beatae Mariae humilitas commendatur, quia videlicet tam ipse Dominus quam gloriosa ejus mater, cum legi nihil deberent, legalibus tamen decretis se subdere sponte voluerunt. Praecipiebat enim lex ut infans octavo die nativitatis circumcisus, post triginta et tres dies suae circumcisionis ad templum deferretur Domini, et daretur hostia pro eo; et si esset primogenitus, sanctus Domino fieret. Quod si verba legis diligenter inspiciamus, videbimus quia non solum Dominus sine peccato incarnatus, sed et ipsa illius genitrix ab omni subjectione legis liberrima fuerit. Dicit namque lex: Mulier si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, et die octava circumcidetur infantulus: ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Dicens enim mulierem suscepto semine parientem, una cum prole oblatis victimis debere mundari, illam utique ab hac necessitate distinguit, quae sine suscepto viri semine virgo concepit, et virgo peperit. Reliqui namque homines idcirco cum peccato originali oriuntur, quia cum delectatione carnis atque cum ardore libidinis in materno utero concipiuntur. Dominus autem Jesus Christus, quia sicut absque virili semine, ita etiam absque carnali delectatione in utero virginis, Spiritu sancto cooperante conceptus est, ideo et sine peccato natus est. Sed sicut Christus legi subjectus esse voluit, ut nos a vinculo solveret legis, ita etiam beata Maria, cum sub lege non esset, pro exemplo humilitatis legis instituta non refugit observare, memor illius praecepti quod quidam sapiens ait: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Postquam ergo impleti sunt dies purgationis ejus, vel Domini videlicet, vel beatae genitricis ejus, tulerunt illum parentes illius ad templum Domini in Hierusalem, ut sisterent eum Domino: hoc est, statuerent et consecrarent. Illi enim parvuli qui de toto regno Judaeorum ad templum Domini portabantur, si fuissent quidem ex tribu Levi, in ministerium domus Domini perpetuo tenebantur, quia eadem tribus tota in hoc ipsum templo fuerat dedicata. Sin autem ex alia aliqua tribu, pretio dato, a parentibus primogeniti redimebantur, ad propria referendi. Et puerorum quidem purgatio in hostiarum oblatione constabat, matrum vero in hoc quod pro masculo quadraginta, pro femina vero octoginta diebus a viri thoro et ab ingressu templi Domini arcebantur. Non quod culpa sit ex legitimo connubio filios gignere, sed ipse generis humani legitimus nuptialisque conceptus non potest esse a culpa iniquitatis extraneus. Bonum enim nuptiarum ab initio generis humani divinitus institutum novimus. Propter quod et Apostolus honorabile connubium in omnibus, et thorum immaculatum sine dubitatione commendat. Cum igitur nuptiae laudabiliter a Deo sibi tributam possideant in fide et charitate munditiam, tamen quia sine delectatione libidinis non possunt peragi, necessario prolem edunt peccato primi hominis vitiatam. De nuptiis ergo bonis usque adeo bonum est quod nascitur, ut malum non sit etiam si de adulterio vel fornicatione nascatur. Deus enim humanae naturae donum fecunditatis contulit, libidinis vero malum, non creatura Dei, sed poena peccati est. Proinde de nuptiarum munditia, mundus homo non nascitur, quia interveniente sordida libidine seminatur. Quam libidinem castitas conjugalis non amat, sed ad propagandos filios necessario tolerat. Ob hoc sanctus David legitimo fidelique connubio natus, non sine gravissimo dolore maculam carnalis geniturae ita deplorat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Haec diximus, ut maculam originalis peccati non in legitimis nuptiis, sed in conceptu parvulorum esse noverimus. Quod autem mulieri pro masculo filio quadraginta diebus aditus templi interdicitur, ideo juxta litteram factum est, ut quot diebus infans in utero formatur, tot etiam diebus purgatio illius peragatur. Dicitur enim conceptio humana sic perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertitur in sanguinem. Deinde duodecim diebus solidatur, reliquis XVIII diebus formatur usque ad perfecta lineamenta membrorum. Inde jam usque ad tempus pariendi reliquo tempore magnitudine sua augetur. Sex autem et novem, et duodecim, et XVIII in unum coacti, faciunt XLV. Si ergo minorem numerum in majorem concludimus, videbimus praeceptum esse tot pene diebus hominem purgari, quot formatur in utero. Cur autem pro feminae partu diuturnior purgatio injungatur quam pro masculo inquirendum est. Sic enim dicitur: Sin autem feminam pepererit, immunda erit XIV, et LXVI diebus manebit in sanguine purgationis suae. Quia ergo mulier et se et virum decepit, ideo in ortu suo majori subjacet maledictioni. Ferunt etiam physici fluxum sanguinis pro masculo septem dierum esse, pro femina vero dierum XIV, ut quanto est sexus infirmior vel inferior, tanto sit ipsa nativitate inquinatior. Porro XIV et LXVI LXXX faciunt. In quo numerus superior, id est quadragenarius, duplicatur, quia mulier serpentis persuasioni consensit, et virum persuasioni suae consentire coegit. Vir autem soli mulieri consensit. Haec juxta litteram de distantia purificationis dicta sufficiant. Quod vero Dominus prius circumciditur, ac sic post dies aliquot in templum cum hostia offertur, significat spiritualiter quod nullus hominum in conspectu Dei valet esse acceptus, nullus etiam coelestem Hierusalem perfecte valet conscendere, nisi circumcisus intus, et exutus omni faece mortalitatis. Sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Quod dicit, omne masculinum adaperiens vulvam, et de hominibus et de pecoribus intelligitur. Omnia enim primogenita Domino sanctificabantur et sacerdotum erant, ea tamen ratione, ut pro hominis primogenito sacerdoti pretium daretur, primogenitum quoque pecoris, quod immundum erat, quinque redimeretur siclis argenti. Spiritaliter omnia illa primogenita significabant Dominum Jesum Christum, qui cum esset unigenitus in natura Dei Patris, factus est primogenitus omnis creaturae, id est, omnium hominum. Et ipse est veraciter et singulariter sanctus Domino, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Moraliter quoque omnia primogenita nostra Deo offerenda sunt, ut quidquid boni in corde concipimus, divinae gratiae tribuamus. Et sicut illi immunda animalia quinque siclis redimebant, sic nos prava opera quae gerimus, redimere debemus, perfectam agentes poenitentiam de omnibus peccatis quae per quinque sensus corporis contrahimus. Quod ergo dicit: adaperiens vulvam, non est credendum, ut haeretici affirmare conati sunt, quod Christus uterum matris, quem ingressus sanctificaverat, egressus virginitate privaverit. Ipsa est enim porta de qua scriptum legimus: Porta haec clausa erit, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa, etc.. Deus namque veram ex Virgine suscipiens carnem, perfectionem ex ea humani corporis sumpsit, virginitatis ei gratiam non ademit. Neque enim decebat ut creator humanae carnis Deus, qui in prima conditione homini virginitatem tribuerat, idem quod fecerat redempturus, virginitatem carni de qua nascebatur auferret. Et ut darent hostias secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Hostia haec pauperum erat. Praecipiebat namque lex ut qui possent agnum invenire, offerrent pro filio vel filia simul cum turture sive columba. Quod si quis agnum reperire non posset, duos saltem turtures vel columbas jubebatur offerre. Dominus ergo Jesus memor salutis nostrae, cum esset dives, pauper pro nobis fieri, pauperem pro se hostiam voluit offerri, ut nos sua paupertate divitiarum spiritalium et aeterni regni donaret esse participes. Sed videamus cur hae volucres prae caeteris in sacrificio Domini jubebantur offerri. Columba enim simplicitatem, turtur significat castitatem. Quae adeo continentiam diligit, ut postquam semel socium perdiderit, alterum ulterius non requirat. Utraque autem avis gemitum pro cantu habet. Et ideo non immerito sanctorum in hoc saeculo designant ploratum. Merito ergo turtur et columba in hostiam Domino offeruntur, ut aperto designetur quia simplex et casta justorum conversatio gratissimum omnipotenti Deo sacrificium exhibet. Item columba, quae gregatim volat, activam vitam significat, quae multorum est. Turtur vero, qui solivagus est et singularitatem diligit, contemplativam vitam significat, paucissimis ac rarissimis imitabilem. Moraliter, cum juxta praeceptum evangelicum intrantes in cubiculum, oramus Dominum in abscondito, turturem offerimus. Verum cum ad simile opus alios quos possumus invitamus, dicentes cum Psalmista, Venite, adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos, columbas ad divinum altare portamus. Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon. Adveniens in carne Dei Filius, non tantum ab angelis et prophetis, sed etiam a senioribus et justis testimonium laudis accepit: decebat namque ut quia omnis aetas, omnis sexus, omnis conditio, per Christum erat redimenda, omnes etiam illi devoto famularentur obsequio. Et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Recte justus et timoratus dicitur, quia justitia sine timore Dei difficile custoditur. Re enim vera justus erat, qui non suam tantum, sed totius populi consolationem exspectabat, ut scilicet qui jam ex multis diebus dominio Herodis alienigenae gravabantur, adventu Domini Salvatoris liberati, consolationem acciperent. Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Magnum desiderium antiqui sancti habebant videndi Dominum Jesum Christum, quem sciebant esse venturum. Quod huic Simeoni pro gratia meritorum sanctorum concessum est. Accepit enim responsum in maturitate a Spiritu sancto, quod non esset visurus mortem, nisi videret Dominum. Videri autem, pro experiri positum est. Et venit in spiritu in templum. Quod dicit: venit in templum in spiritu, nequaquam sine corpore venisse putandus est, sed inspiratus a Spiritu sancto, a quo responsum acceperat, advenit in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis, pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas, hoc est, in brachia sua. Quis autem valet perpendere quanto animi gaudio et inenarrabili alacritate perfusus fuerit Simeon, cum coeli terraeque creatorem et Dominum propriis amplectens teneret in brachiis, quem et a prophetis praedictum, et ab universis retro sanctis votis multiplicibus noverat exspectatum? Figuraliter Simeon senex mundum istum significat, quasi longo jam senio et aetate declivem. Simeon infantem accepit, id est, mundus Christum agnovit, et vetustate peccati exutus, ad innocentiam Christianae conversationis rediit. Et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Sciebat beatus Simeon quod beati essent oculi qui Christum essent visuri, et ideo donec illum ipse videret, nolebat morte dissolvi, quem tamen ut vidit, mox optabat in pace dimitti. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Salutare Dei Patris Christum appellat, quem in primo adventu ante faciem populorum Deus Pater paravit, ut illum, quicunque in eum credere vellent, fide ac dilectione conspicerent. In secundo quoque adventu, hoc ipsum salutare ante faciem omnium populorum parabitur, ut videat eum omnis oculus, et reddat unicuique secundum opera sua. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae, Israel. Utrique quidem populo, id est Judaico et Gentili, Christus lumen est, sed Israelitico populo specialiter gloria fuit, quia ipsis est praenuntiatus, in illis carnem assumpsit, inter eos miracula fecit. Gentium quoque revelatio fuit, quia oculos mentis eorum profunda infidelitatis caecitate dimersos, lumine suae illustrationis revelavit, id est, aperuit et illuminavit. Et recte Christum prius ad revelationem gentium, ac deinde ad gloriam Israel venisse dixit, quia prius gentiles quam Judaeos credituros esse praevidit. Tale quid et Psalmista ait: Notum fecit Dominus salutare suum, et reliq., usque, domui Israel. Prius enim dixit Deum Patrem justitiam suam, quae Christus est, gentilibus revelasse, ac deinde subjungit: Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel. Hinc Paulus ait: Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Haec de lectione evangelica breviter sunt dicta. Quae licet causas hodiernae festivitatis plene aperiat, non tamen ab re est si de ejus nomine aliquid compendiosius indagemus. Graeco namque sermone ὑπαντάειν obviare dicitur. Inde utique ista Dominica solemnitas ὑπαντή vocatur, quod scilicet hac ipsa allato in templum Domino, Simeon et Anna, et caeterae fidelium personae quae ibi erant, tempore purificationis suae occurrerunt. Agitur ergo ista festivitas incipiente mense Februario, qui a Februo, id est Plutone, qui lustrationum, hoc est purgationum, potens a gentilibus credebatur, ita vocatus est. Cum enim Romani tripertitum orbem sub tributo redegissent, ita ut unaquaeque ex ipsis tribus mundi partibus, Africa videlicet, Asia et Europa, per quinque annos solveret aurum, et rursus per alios quinque annos argentum, itemque per aliud quinquennium aes, quinto demum peracto anno, ac censu soluto, universa civitas mense Februario ab universo populo lustrabatur, ut sacrificia diis infernalibus solverentur, quorum se praesidio nationes orbis subjugasse putabant. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum hac ipsa die festivitatis beatae Mariae, plebs clerusque et sacerdotes cum cereis et hymnis ecclesiarum loca circumeunt, non utique ob recordationem paganae superstitionis, aut imperii terrestris, sed in perennem memoriam regni coelestis, quando, juxta evangelicam parabolam, omnes electi cum lampadibus sponso et sponsae sunt occursuri, et supernae claritatis thalamum intraturi. Et hanc quidem lustrationem pagani faciebant semper XV anno in fine mensis Februarii, hoc est VII Kalendas Martii. Postmodum vero augescente Christianitate, placuit ut in venerationem perpetuae virginis, ad mensis initium transferretur. Cujus institutionis morem nos quoque pro modulo nostro hodierna die devote Deo juvante imitaturi, Dei genitricis summissis votis obsecremus auxilium, ut sua potenti intercessione nobis apud filium suum purgationem impetret criminum, quae purgationem temporalem suscepit sine sordibus peccatorum. Quaeque hac die cum Filio templum Dei sacrificium oblatura conscendit, supernae civitatis nobis obtineat ingressum, in qua divinae claritatis aspectibus libero contuitu perfruamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
58.1
HOMILIA LVIII. IN DOMINICA QUINTA POST EPIPHANIAM.(Ex Opp. sancti Augustini.)
58.1
In illo tempore, respondens Jesus dixit: Confiteor tibi Pater, Domine coeli et terrae, quia, etc..
58.2
Sanctum Evangelium, etc. Sequentia require apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae XXXVIII, col. 433.
59.1
HOMILIA LIX. DOMINICA IN SEPTUAGESIMA.(Ex Opp. beati Gregorii papae).
59.1
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, etc..
59.2
In explanatione sua, etc. Quae sequuntur videsis apud sanctum Gregorium Magnum, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1153.
60
HOMILIA LX. DE EADEM DOMINICA. Quomodo primus homo toti praelatus sit creaturae. (Ex Opp. beati Chrysostomi.)
60
Dignitas humanae originis facile agnoscitur, considerata sublimitate auctoris. Neque enim facile poterat esse vel leve quod manus sacra confinxit et coelestis manus in vitalem substantiam animavit, maxime cum idem artifex Deus potestatem suam in omnem fabricam eidem homini fuerat traditurus, ut quem secundum praesidem post se facere disponebat, eumdem faceret plenum atque perfectum, habentem in se et dignitatem qua praecelleret, et potestatem qua cunctis animantibus imperaret, soli serviens illi a quo ei cuncta fuerant subjugata, ut imperaret mundo, serviret Deo, Creatorem suspiceret, creaturam sibi parere compelleret, tantumque ditionis sese Domino debere prospiceret, quantum ipse a creatura exigeret, habens in propria potestate et obedientiam et contemptum, obedientiam qua viveret, contemptum quo digne pro meritis interiret. Unde effectum est ut contemnendo in mortem incideret, qui obediendo vivere posset. Unde potestatem concessam dum in contemptum protulit, et vitae privilegium perdidit, et mortis sibi sententiam acquisivit. Et tamen adhuc creatura ejus servat imperium, licet ipse Creatori suo denegaret obsequium. Unde apparet quid suae felicitati detraxerit, cum peccatorum merita ejus statum adhuc mutare non possunt. Gravaris, homo, juste gravaris, et inexcusabili poena astringeris. Contemnis Creatorem, et ejus imperas creaturae. Despicis Dominum, et de ejus creatura exigis obsequium. Beneficiis Dei perfrueris, et ejus potentiam non extimescis. Et cum tibi per eum cuncta deserviant, solus ipse illi non servis. Bis delinquis, o homo, et geminum ac duplex crimen incurris, dum nec pro conditione ut servus obsequeris, nec pro potestate data Domino famularis. Tibi coelum in die lucis splendore vestitur et solis fulgoribus decoratur, in nocte clarissimo lunae speculo et astrorum fulgore vario polus ipse illustratur, ut diei noctisque vicissitudine et numerositas temporum dignoscatur, et post diurnum laborem requies miseris mortalibus praebeatur. Tempora alternis vicibus immutantur, frondescunt silvae, amoenantur campi, prata virescunt, animantia cuncta diversis usibus procreata edunt fetus, parent imperio, obsequia servant, scatent fontes, omnes fluunt, institutis terminis maria coercentur. Gaudet post hiemem verna temperies, aestatis flagrantia decoquit messes, autumnitas temulenta suas exhibet ubertates: hieme macerantur imbribus terrae: suis institutis cuncta deserviunt, solus homo Deo non servit. Quid si tibi universa natura constanter ediceret. Ego tibi a Domino rerum parere praecepta sum; ego circa te jussa implere, instituta servare, nascentia cuncta tribuere genitoris imperio jussa sum: denique pareo, obtempero, servio, et te mutato non mutor. Pareo, inquam, rebelli, obtempero procaci, deservio contemptori. Caeterum si mihi instituta mutare, jussa pervertere, necessaria denegare rerum Dominus praecepisset, creatura cuncta viduata homine remaneret, nec qui contemneret ulterius esset, quia contemptor homo digne ac merito interiret. Denique quisquis talis es, qui in hoc contemptu consistis, qui creaturae imperas et Creatori non servis, qui dominatum exerces et Dominum non agnoscis, time Dominum patientem, ne severum sentias judicem. Corrigat te dilatio differentis, ne censura puniat judicantis. Facile enim obsequio tuo facies Deum propitium, si conversus jam mutaveris vitium. Usurarum enim redditur quidquid dilatione temporis feneratur: nec esse jam poterit impunitum, cui mora temporis non potuit dare remedium. Quid retribuam Domino? Si humana conditio genitori quid debeat, noscat, atque si ejus beneficiorum innumeram multitudinem momentis omnibus tractando intelligat, inveniet suae servitutis obsequia continuis laudibus jugi gratulatione aequare non posse. Neque enim beneficia ab eo praestita atque collata, vel modum poterunt habere, vel numerum, certe nec terminum, quippe cum nec sensus ad investigandum sufficiat, nec scientia suppetat ad laudandum: immensitas enim beneficiorum superat cogitationes sensuum, et innumera multitudo donorum vincit volubilitatem verborum. Nec si totum vitae tempus oris obsequia occupent, laudes teneant, gratiarum actiones insistant, poteris pensare quod debes. Qua in re danda nobis est opera, ut totis viribus devotio mentis in divina obsequia exeratur, et laudum glorias os nostrum per omne tempus frequentare cogatur, non quo in istis debita compensentur, sed ut nostrae devotionis voluntas his conatibus dignoscatur, ut quidquid fragilitas detrahit ad complendum, hoc devotio conferat ad promerendum, ut jam quia vis, non quia perficis expungaris, nec quia debita compensas, sed quia parere desideras. Velle enim ipsum expungitur, quia per immensitatem rerum idipsum quod cupimus explicare non datur. Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus quae mihi retribuit? Quaerit Propheta sanctissimus quibus meritis beneficia divina compenset, quo famulatus genere munera percepta coaequet, quibus obsequiis tantis possit muneribus respondere, quo servitutis genere innumera debeat dona et infinita beneficiorum genera comparare. Sit licet excellens hominum meritum, sit naturae jura conservans, sit legum jussis obtemperans, impleat fidem, justitiam teneat, virtutes exerceat, damnet vitia, peccata repellat, semet exemplum imitantibus praebeat, quidquid gesserit parum est, quidquid fecerit, minus. Omne enim meritum breve est comparatione donorum. Numera beneficia, si potes, et tunc considera quod mereris. Cum beneficiis coelestibus tua facta perpende, cum divinis muneribus actus proprios meditare, nec dignum te judicabis eo quod fueris, si intelligas quod mereris. Igitur de beneficiis innumeris divina in te pietate collatis elige quod libuerit unum, huic tuum compensari totum non poterit meritum. Caeterum obtunditur sensus, confunditur animus, spiritus perturbatur, ut ab homine Deus noscatur, nec humana poterunt pensari obsequia, si divina beneficia compares, et tamen de illo loquimur qui semet peccare non patitur, qui judicium suae mentis examinans, contendit ut placeat, ut promereatur instat, ut serviat elaborat. Caeterum quem aut peccare delectat, aut propriae mentis segnitia, aut inconsiderati actus, aut vanitas vitae sic mancipat vitiis, ut sit materia delictorum, minister culparum, seminarium peccatorum, ita ut in se duplex scelus et geminum crimen admittat, et qui debita Domino servitutis non reddit obsequia, et qui innumera beneficia peccando ejus pensare nititur contumelia. Quare nitatur justus merita propria beneficiis coelestibus coaequare, nitatur et peccator vitia quae exercebat horrere. Ille incrementis sanctae vitae increscat, hic peccata damnando, justitiam quam non amabat exerceat. Justus ad meliora vitae proficiat, peccator corrigatur et vivat. Ille bonis tribuat salutare exemplum, hic malis ostendat correctionis remedium. Ille praemia meriti sancti exspectet, hic supplicia semet corrigendo declinet. Sic fit ut et justus gloriam bene vivendo acquirat, et peccator correctus indulgentiam divina pietate percipiat.
61.1
HOMILIA LXI. DOMINICA IN SEXAGESIMA.
61.1
In illo tempore, cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Jesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum, etc..
61.2
Lectio sancti Evangelii, quam modo audivimus, fratres charissimi, etc. Hanc homiliam vide apud sanctum Gregorium Magnum, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1131.
62
HOMILIA LXII. IN EADEM DOMINICA. De lapsu primi hominis. (Ex Opp. beati Chrysostomi.)
62
Nemo qui[ est qui] nesciat principio hominem sic a Deo plasmatum ut instrueretur prudentia, consilio formaretur, rationis capax, divina providentia redderetur. Instrueretur, inquam, prudentia qua hostis calliditatem vitaret; consilio, quo salutaria ac recta perquireret; ratione, qua Deo genitori parendum esse cognosceret. Etenim Dominus Deus videns hominem quem fecerat innocentem, instruxit, monuit et armavit, quippe qui cum diabolo fuerat pugnaturus, velut quibusdam armis, hoc est prudentia, consilio, ratione, fuerat instruendus. Addidit praeterea legem qua Dei voluntatem agnosceret, et quid contemnenti evenire posset, addisceret. Qui quidem homo incautus, dum plus diabolo persuadenti quam Deo jubenti consensit, et sic vitam quam habuit perdidit, et mortem quam ignorabat accepit. Stabat Adam inter uxorem et diabolum, inter Evam et hostem, inter mulierem et serpentem. Diabolus persuadet ut noceat, Eva consentit ut pereat. Diabolus mulierem astutia fallendi circumvenit, mulier incauta serpentium virus accepit. Diabolus quod per se non potuit, per uxorem Adam protoplastum circumvenit. Adam vero per uxorem invenit interitum, quam a Deo acceperat in auxilium. Proh dolor! prospera in contrarium cedunt, utilia perniciem operantur. Denique plus Adam domesticis quam inimici jaculis laeditur, plus proprio quam hostili ense perimitur, plus mulieris quam externo gladio vulneratur. Accessit enim serpens subtilis ut falleret, et accessit, non ut viro, sed ut mulieri serpentinum virus infligeret. Accessit, inquam, ut unius consensu utrique nocere potuisset. Sed soli persuadet, quod ambobus obesset: utrisque obfuit quod unius animum malitia serpentis infecit. Denique consentiens mulier talis circa virum exstitit, qualem circa se malitiam serpentis invenit. Adeo persuasa est et persuasit, infecta est et infecit, decepta est et decepit. Quae quidem mulier feritur sententia duplici, altera propria, altera communi: propria, qua filios parere in dolore praecepta est; communi, qua cum viro morti addicta est. Altera qua serpenti assensit, altera qua marito persuasit. De consensu enim in mortis sententiam incidit, de persuasu in dolore filios parere meruit. Hanc igitur sententiam, et qui non novit, dum patitur discit; et qui nescit, dum expungitur sentit; et qui ignorat, dum experitur agnoscit. Proh nefas! praeceptum Domini contemnitur, et persuasio serpentis auditur. Despicitur Deus providens, et serpens auditur decipiens. Spernuntur salutaria monita, et recipiuntur venenata colloquia. Unde addicitur homo ex contemptu morti, qui maluit obedire serpenti. Spoliantur gloria, dignitate privantur, facti sunt quod non erant, dum amittunt quod fuerant. Adeo gaudet serpens perpetrasse quod voluit, laetatur hominem peremisse, quod optavit. Exsultat malitiae effectus hominis deceptionem implesse. Et nescit infelix vulneratum semet, dum vulnerat; trucidatum dum trucidat, dum hominem perimit, seipsum esse peremptum. Contristatus est Deus hominem sententiam mortis[ ante] meruisse quam vitae, meruisse interitum quam salutem, gloriam contempsisse quam mortem, sed tamen plus malitia serpentis quam hominis contemptu commotus est, plus fallaciam diaboli quam hominis perfidiam denotavit: adeo Dominus Deus et saevitiam exsecratus est hostis, et casum miseratus est hominis: crudelitatem hostis exhorruit, et deceptum hominem paterna pietate condoluit, inimici atrocitate permotus est, et hominem clementer doluit qui deceptus est. Denique Dominus Deus, Ubi es, inquit, Adam? Ad confessionem provocat dum interrogat. Vult eum fateri peccatum, dum ab eo inquirit admissum. Quaerit misereri, dum cum reo de culpa colloquitur. Veniam cogitat, qui causam contemptae legis incusat. Objurgat culpam, ut possit retribuere veniam, ut quos formare instruendo non potuit, eos possit confitendo purgare: accipiunt indumenta pellicea, ut qui confessi jam delictum fuerant, veniam cultus humilitate perciperent. Ostendit Dominus quibus officiis possint delicta purgari, ostendit confessione et deformitate cultus veniam posse facillime impetrari. Ut enim contumacia est celare quod Deo teste commiseris, sic periculosum si splendore cultus animi innocentiam mentiaris. Nemo itaque, nemo peccatorum vitia desperata laetitia contegat, nemo infecto delictis animo dissimulationis virus infundat. Animi vitia, corporis moerore monstrentur. Si vexatus est animus, lugeat corpus, quoniam quoties corpus in causa est, animus moestitia condolescit. Certe quale est corporis vitia sine animi compassione esse non posse, tale est animi vitia sine corporis compassione non privari. Pariter contristentur, ut veniam pariter consequantur, quoniam utrosque simul aut beneficio foveri, aut injuria vexari necesse est. Nec enim aliud homo est quam corporis animique concretio. Haec enim duo quantum diffinitionibus differunt, tantum hominem dum junguntur efficiunt. Ut enim in vita separari non possunt, ita nunquam boni malique merito separantur. Ut enim non potest a corporis bonis animus separari, ita ab animi malis corpus non potest dissociari. Si enim in Dei judicio utraeque substantiae aut supplicio aut praemio expurgentur, cur non et in isto saeculo pariter aut moestitia aut laetitia perfruantur? Unde tibi, Christiane, excusatio nulla est, qui post servitutem liberatus es, post captivitatem redemptus, post vexationem curatus, post interitum restitutus: habes in monitis quod exerceas, habes exempla quae timeas. Adam enim nec fallaciam diaboli notat, nec decepti cujusquam casum defleverat. Qui quidem forsitan posset evadere, nisi prior cum hoste dum confligit occumberet. Te jam instruit Dominus, tibi gestorum exempla proposuit. Ecce, inquit, sanus factus es, noli jam peccare, ne quid tibi deterius fiat. Noli, inquit, peccare post veniam, noli vulnerari post curam, noli sordidari post gratiam. Cogita, inquit, o homo, graviorem culpam esse post veniam, renovatum vulnus pejus dolere post curam, molestius hominem sordidari post gratiam. Quare indulgentiae ingratus est, qui post veniam peccat; sanitate indignus est, qui semetipsum postquam curatus est vulnerat, nec mundari meretur qui semetipsum post gratiam sordidat. Porro qui post absolutionem non peccat, meretur et praemium; qui post curam cautus est, sanitatis possidet donum; qui gratiam illaesam tenuerit, aeternitatis accipiet regnum. Grave est enim hominem instructum delinquere, gravius jam absolutum peccare. Servo pejor est qui patronum post datam libertatem offendit. Beneficiis ingratus est, qui datorem tumoris arrogantia despicit. Quare aut salutem de exemplo acquire, aut de consortio similem sententiam metue, ne severum sentias judicem, qui benignum contempseris persuasorem.
63
HOMILIA LXIII. DE CUPIDITATE.(Ex Opp. sancti Ambrosii Autperti.)
63
Sanctorum ecclesiam, etc. Reliqua videsis inter Opera sancti Autperti, Patrologiae tomo LXXXIX, col. 1278.
64.1
HOMILIA LXIV. IN DOMINICA QUINQUAGESIMAE.(Ex Opp. beati Gregorii Magni papae.)
64.1
In illo tempore assumpsit Jesus duodecim discipulos suos et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, etc..
64.2
Redempter noster, etc. Reliqua videsis apud sanctum Gregorium, Operum ejus tomo II, Patrologiae LXXVI, col. 1082.
65
HOMILIA LXV. DE EADEM DOMINICA. De fide Abraham et de immolatione Isaac. (Ex Opp. beati Joannis Chrysostomi.)
65
Fides est religionis sanctissimae fundamentum, charitatis vinculum, amoris subsidium. Haec sanctitatem firmat, castitatem roborat, dignitates exornat. In pueris splendet, in juvenibus floret, in provectis apparet. Gubernat sexus, gradus provehit, officia cuncta custodit. In paupere grata est, in mediocri laeta, in locuplete honesta. Fides amicitias servat, collegia copulat, artes commendat. Nullum despicit, nullum contemnit, nulli deest, nisi qui ei forte defuerit. Fides mandata tenet, praecepta servat, promissa confirmat[ consummat]. Fides familiares efficit Deo, amicos constituit Christo. Neque enim quisquam fidei promissa percipiet, nisi professionem actibus servet; aut praemiorum potest compos existere, qui promissam fidem conservare noluerit, ut jam aut impletae fidei merces homini recompensetur, aut violatae poena competens tribuatur. Hujus fidei ab Abraham ducamus exordium, qui cum in excidua constitutus aetate, filium a Deo promissum se crederet accepturum, et fidei pretium in filio conspexit, et in stellarum suam sobolem numerum redundantem fide comparavit eadem. Denique unus filius Abrahae exoptatur, et immensa ei multitudo promittitur. Solatium unius haeredis conquiritur, et innumerabilis soboles destinatur. Nescis, inquit Dominus, nescis Abraham quid destinatum sit tibi, sed idcirco nescis quia quod merearis non respicis. Tantum enim de me tua meruit fides, tantum tua obsequia valuerunt, ut et quid desideres norim, et facere quod mereris decreverim. Namque tibi nascetur filius, cujus semen diffundetur in millia, ut et similitudini siderum coaequetur, et arenae immensitatibus comparetur. Credo, inquit Abraham, Domine, credo quia potes, facturum te confido quod spondes. Nec enim confectam senectutem marcescentis meae aetatis considero, aut Sarae conjugis sterilem effetamque conditionem attendo, sed tuae majestatis potentiam tracto, nec cui talia promittantur, sed a quo promittantur agnosco. Generare enim filios senilis aetas non patitur, sed tua, Domine, jussione completur. Steriles filios habere non possunt, sed hoc posse tuae virtutes efficiunt. Natura quidem negat, sed potentia imperat. Aetas prohibet, sed tua potestas ostendit. Impossibile quidem illud videtur nobis; non tibi; homini, non tuae, Domine, majestati; naturae, non Deo, servis, non Domino. Unde credo, Pater, credo, Domine, istud te facturum esse quod dicis, quia his virtutibus cunctis gentibus innotescis. Tunc Sara concepit in utero, et peperit filium, patrem multarum gentium destinatum. Nascitur Isaac ornamentum generis, parentum gloria, propinquorum laetitia, familiae decus, haereditatis spes, fidei pretium, promissae sobolis testimonium. In cujus nativitate et Dominus promissum reddidit, et Abraham votum quod optavit, accepit. Gaudent omnes, cuncti laetantur. Fit enim Isaac dulcis cum nascitur, dulcior cum nutritur. Nec enim poterat esse non dulcis, quem et patris fides condierat, et propria innocentia commendabat. Fit et Sara ex sterili mater fecunda in filio, fecundior futura ex ipso. Redit juventus in senem, marcens aetas reparatur in juvenem, et manente senectutis aetate, juvenilia geruntur a matre. Denique blanditur, nutrit et lactat, et consequentia complet officia, quae jam forsitan oblivisceretur, si suo tempore Sarae parere concederetur. Tunc locutus est Dominus ad Abraham, dicens: Accipe filium tuum quem diligis, Isaac, et vade in unum montium, et offer mihi illum in sacrificium. Mox Abraham tam celeriter decernit jussis coelestibus esse parendum quam fuerat divinitus imperatum. Verebatur enim ne votum mora offenderet, aut jussionem tarditas impediret. Denique properat quod jussum est perficere, festinat quod praeceptum est adimplere. Fuit enim laetus cum eum acciperet, laetior cum eum immolandum Dominus postularet. Ostendit Abraham charissimum quidem sibi esse filium, sed multo chariorem filio existere Dominum. Nec dulcedinem aut affectus pignoris respiciebat, qui jussionem ut perficeret, cogitabat. Totos enim affectus convertit in Deum, cui jam se noverat mancipatum. Denique illam fidem servabat in sese, cum filium juberetur offerre, qua Deum promeruerat, cum eum mereretur accipere. Adest Isaac patri quidem aetate dissimilis, sed fide ac devotione aequalis. Adest, inquam, Isaac, qui si quid pater disponeret, ipse fieri libenter optaret. Ita enim filius paruit patri, ut pater divinae obtemperaret jussioni: ut de consensu filii pater securus existeret, et voluntati patris sese filius manciparet. Erat enim in utrisque unus animus, par sensus, et similis circa Deum affectus, ut generositatem patris in filium transfusam conspiceres, et innocentiam filii patri non deesse videres, ut et paternae fidei particeps filius existeret, et simplicitate filii patris sublimitas redundaret. Qua securitate Abraham fretus, sternit sibi asinam, ad sacrificium ligna concidit, pueros secum adducit. Cumque ad civitatem venissent, Estote istic, inquit, ego et puer iste ibimus soli: et cum adoraverimus Dominum, revertemur ad vos. Statim pater cum filio proficiscitur solus. Ad quem idem filius: Pater, inquit, ligna video, cultrum et ignem conspicio, hostiam quam immolaturus es quaero. Desine, inquit, desine istud quaerere, fili, quod sibi Dominus ad horam procurabit: desine quaerere quod sibi Dominus jam praevidit. Magnum praesagium promittentis, magna innocentia inquirentis. Isaac hostia, de hostia patrem interrogat, sacrificii effectus desiderat. Ovis ab eo quae deerat quaeritur, ne ipse qui loquitur immolet. Ast ubi ad locum ventum est, uterque montem ascendit. Aram pater exstruxit, ligna composuit, filium colligavit. Patere me, inquit, fili, patere votum perficere, patere, inquam, per te jussionem Domini adimplere. Deus enim qui te condidit, expetit; qui dedit, quaerit; qui te creavit, te sibi desiderat immolari. Non est enim hoc parricidium, non est crudelitatis admissum, quia votum est. Nec tibi, fili, a genitore mors miseranda infertur, sed utrisque nobis salubriter providetur. Tanto eris acceptabilis hostia, quanto libenter gloriosae mortis acceperis beneficia. Quod jussus pater es, perfice, inquit; quod disponis, constanter[ instanter] adimple. Ego enim nec renuo, nec recuso, quod volueris volo, quod optas exopto, quod desideras et ipse desidero. Denique eo voto istam mortem excipio, quo te eam mihi inferre velle cognosco. Haec etsi uterque non dixit, tamen cuncta ista in actu ostendit. Mox pater extensa manu gladium sumit, dexteram erigit, jugulare filium, sacrificium perficere, jussum Domini voluit devotus implere: et pendenti jam atque imminenti mucrone, Parce, inquit Dominus, parce; fidem tuam quaesivi, non filium ut jugulares optavi: nec amabile pignus tibi subtrahere, sed devotionem tuam volui pertentare. Nunc cognovi quia amas Dominum magis quam filium, imo magis amas filium, quia diligis Dominum: quia dum non pepercisti filio tuo propter Deum, eumdem tecum constituisti Domino gloriosum. Quare te benedictionibus cumulabo, et infinitam filiorum multitudinem ex eo tibi provenire confirmabo. Statim procuratur aries, qui pro Isaac sanctissimo mereretur occidi. Nec enim fas erat ut Isaac, qui typum Christi portabat, a patre hoc in tempore mactaretur, quia perfecta sacrificii hostia Christo Domino servabatur. Procurabatur, inquam, aries, qui pro Isaac mereretur occidi, ut et promissum patris de hostia compleretur, et perfecto sacrificio, patri Isaac incolumis redderetur. Tunc uterque laetus de monte descendit: pater, quod sacrificii votum salvo filio perfecerit; filius, quod jussa patris libenter optasset. Gaudet de patre filius, de filio pater. Gaudent propinqui, familia cuncta laetatur: gaudent, inquam, quod et opus tantum perfectum sit, et quod patrem cum filio incolumes illis Dominus revocarit.
66.1
HOMILIA LXVI. IN DIE CINERUM.(Ex Opp. beati Augustini, lib. II, tract. de Sermone Domini in monte, cap. 12, num. 40.)
66.1
In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes, etc..
66.2
Manifestum est, etc. Reliqua videsis apud sanctum Augustinum, Operum ejus tom. III, Patrologiae XXXV, col. 1287, lin. 28.

Intertext edge

Open linked passage

Note