Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae de tempore
Auctores variiTemp 17.2 · 8526-hodeteMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 8526 Hodete
17.1
HOMILIA XVII. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.(Ex Origene.)
17.1
In illo tempore cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto, etc..
17.2
Cum deponsata esset mater ejus Maria Joseph. Quae fuerit necessitas ut desponsata esset Maria Joseph, nisi propterea quatenus hoc sacramentum diabolo celaretur, et ille malignus fraudis commenta adversus desponsatam virginem nulla penitus invenisset? Vel ideo fuerat desponsata Joseph, ut nato infanti, vel ipsi Mariae curam videretur gerere Joseph, sive in Aegyptum iens, vel inde denuo veniens: ideo desponsata fuit Joseph, non tamen in concupiscentia juncta. Mater, inquit, ejus. Mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater ejus: cujus ejus? Mater Dei unigeniti, Domini et regis omnium, plasmatoris et creatoris cunctorum: illius qui in coelis est sine matre, et in terris est sine patre; ipsius qui in coelis secundum deitatem in sinu est Patris, et in terris, secundum corporis susceptionem, in sinu est matris. O magnae admirationis gratia! o inenarrabilis suavitas! o ineffabile magnumque sacramentum! Ipsa eademque virgo, ipsa et mater Domini, ipsa et genitrix, ipsa ejus ancilla, plasmatio ejus ipsa quae genuit. Quis unquam ista audivit? quis vidit talia? quis hoc excogitare potuit, ut mater virgo esset, et intacta generaret, quae et virgo permansit et genuit? Sicut enim quondam rubus comburi videbatur, et ignis eum non tangebat, et sicut tres pueri in camino inclusi habebantur, et tamen eos non laedebat incendium, nec odor fumi erat in eis: vel quemadmodum fuit in Daniele, cui, intra lacum leonum incluso, claustris non apertis, allatum est ei prandium ab Abacuc: ita et haec sancta virgo genuit Dominum, sed intacta permansit. Mater effecta est, sed virginitatem non amisit. Genuit infantem, et( ut dictum est) virgo permansit. Virgo ergo genuit, et virgo permansit. Mater filii facta est, et castitatis sigillum non perdidit. Quare? Quia non homo iste tantum qui videbatur, sed unigenitus erat Deus qui in carnem advenerat. Nec subito carnaliter genitus est, sed perfecta deitas in corpore venit. Integer ergo iste et indivisus Deus in humano adveniens vel genitus est corpore, quique Deus et Dominus figuram servi suscepit. Non enim pars unigeniti venit in corpore, nec se ipse divisit, ut dimidius esset apud Patrem, et dimidius esset in Virgine, sed totus apud Patrem, et totus in Virgine, totus in sinu Patris et totus in humano corpore: non relinquens superna, venit quaerere terrena, quae in coelis sunt conservans, et quae in terris sunt salvans. Ubique omnipotens, inscissus, indivisus, hic sanctus unigenitus Deus. Si enim hoc verbum humanum et corporale immissum in auribus plurimorum, non dividitur per singulos, ut pars in alio, et pars sit iterum in alio, sed in omnibus integrum et plenum habetur, ut in unoquoque totum sit, quanto magis Verbum Dei unigenitus ubique totus est, et in coelo, et in terra, et apud Patrem, et in Virgine? Et non dividitur, ut dictum est, neque scinditur, neque in partes efficitur, sed totus totum tenet, totum implet, totum illustrat et possidet. Hujus itaque unigeniti Dei dicitur haec mater virgo Maria, digna digni, immaculata sancti, una unius, unica unici; nec enim alter unigenitus super terram venit, aut alia virgo unigenitum genuit. In his omnibus quae dicta sunt, desponsata legitur mater ejus Maria. Et ait: Inventa est in utero habens. Cui inventa, aut a a quo inventa est? Primo ab angelis custodientibus eam, protegentibus eam, conservantibus eam, vel ejus beatissimam animam ad honorem illius qui ab ipsa generandus erat. Dehinc inventa non incongrue putabatur ab ipso beato Joseph sancto et justo, qui pene licentia maritali, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabatur, uxoris omnia noverat. Joseph autem vir ejus, inquit, cum esset homo justus, et nollet eam traducere. Virum appellat contra Judaeorum pravitatem, ut adversus virginem non saevirent: propterea et desponsata fuit ipsi Joseph, ut supra dictum est. Si enim non fuisset desponsata Joseph, omnium bonorum incredibiles et inimici Judaei lapidibus eam occidissent; ideo virum ejus hic eum evangelista appellavit. Joseph vir ejus cum esset homo justus. Justus autem in verbo, justus in facto, justus in legis consummatione, justus in initio gratiae. Justus itaque cum fuisset, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Noluit eam traducere, noluit eam accipere, noluit eam male diffamare, sed voluit eam occulte dimittere. Occulte eam a se dimittere volebat, sicut pius, sicut mansuetus, sicut misericors. Talis ergo cum esset Joseph, cogitabat eam occulte dimittere. Haec, inquit, illo cogitante. Quaerendum est nobis nunc quid cogitaverit, ut occulte eam dimitteret. Haec cogitabat ut eam dimitteret. Si suspicionem in ea habebat, quomodo justus erat? Si ergo non est suspicatus, vel tale aliquid cogitavit, cur eam dimittere volebat? ut immaculatam et sanctam voluit dimittere. Injustum enim et hoc erat. Sed enim simplicem sensum audi hujus dictionis. Joseph justus erat, et illa Virgo immaculata erat. Sed ideo illam dimittere volebat quoniam virtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in eadem cognoscebat, cui approximare sese indignum aestimabat. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem, quaerebat se longe facere, sicut et beatus Petrus Domino se humilians aiebat: Recede a me, Domine, quia homo peccator sum. Vel sicut ille centurio ad eumdem Dominum mittens, dicebat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, quia nec meipsum dignum existimavi ad te venire. Vel sicut sancta Elisabeth ad ipsam beatam locuta est Mariam, dicens: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me( Lucae I)? Sic et Joseph juste humilians sese in omnibus cavebat et timebat sibimet istius tantae sanctitatis conjunctionem adhibere; et idcirco volebat eam occulte dimittere: Dimittam eam, dicens, et a me longe faciam eam, et a cognitione mea. Major est enim ejus dignitas, superexcellit ejus sanctitas, nec meae congruit indignitati. Ideo volebat eam occulte dimittere. Haec autem eo cogitante, angelus Domini per visum apparuit ei, dicens: Quid dubitas, Joseph? quare imprudenter cogitas? quare irrationabiliter meditaris? Deus est enim qui generatur. Hujus generationis minister es et non largitor; servus, et non Dominus; mancipium, et non plasmator. Propterea ministra, serva, custodi, fer curam, intende et huic qui nascitur et huic quae generat. Etenim si tibi uxor nominatur, si desponsata tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti electa mater est. Propterea, Joseph, fili David, qui has promissiones accepit, cui ista fidelia data sunt testamenta; Joseph, fili David, non tantum secundum carnem, sed secundum spiritum; Joseph, fili David: si enim filius David, juste et haeres ejus tanquam filius patris. Ideo in haereditatem accipe ea quae illi promissa sunt, testamenta fidelia. Joseph, fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam. Ne timueris, ne trepidaveris, ne conturberis, sed securus et intrepidus, accipe eam secundum legis praeceptum, uxorem tibi nominatam, sed secundum nuptiarum consuetudinem et conjunctionem, longe alienam. Accipe ergo eam sicut commendatum coelestem thesaurum, ut Deitatis divitias, sicut plenissimam sanctitatem, sicut perfectam justitiam. Accipe eam sicut Unigeniti mansionem, sicut honorabile templum, sicut domum Dei, sicut Creatoris omnium propriam, sicut regis sponsi coelestis domum immaculatam. Ita ergo, Joseph, fili David, ne timueris accipere eam tibi commendatam, tuae religiositati creditam serva, fer curam, attende fugiens ab Herode, duc in Aegyptum, iterum remeans post Herodis mortem, deduc in terram. Israel. Ne timueris accipere Mariam conjugem tuam. Conjugem audiens, non expavescas, nec conturberis, nec tu nec quisque sequentium usque in consummationem saeculi. Conjugem eam dico propterea ut diabolo virginitatem ejus occultem, et Judaeorum pravitatem excludam atque dejiciam, ut legis instituta non destruam, et in sequentibus demonstrabo quod ista nec tua conjux secundum consuetudinem conjugii habeatur, nec iste qui generatur, tuus filius esse credatur. Quod enim nascetur ex ea, de Spiritu sancto est, quia scilicet cooperator hujus nativitatis Spiritus sanctus est: nam unigenitus Filius, qui ante saecula ineffabiliter ex solo Patre natus est, jam saeculi appropinquante fine, ex voluntate Patris in humano corpore, sancto cooperante Spiritu, inter homines venit. Iste est de quo Scriptura praenuntiat, dicens: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Patris etenim unigenitus Filius ex Virgine generatus est, ut per illam Virginem priorem Evam quae ceciderat, iterum renovaret atque erigeret; et qui per pravam voluntatem filii effecti fuerant diaboli, per adoptionem gratiae filios efficeret Dei. Pariet, inquit, filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Virgo generat, et tu hunc genitum vocabis Jesum, quod interpretatur salvator. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Vocabis, ait, nomen ejus hoc quod ante fuit, quod ante saecula nominatum est. Non tu ei impones nomen, nec ex te ei vocabulum constitues, sed nomina et voca exsultando Jesum, id est, salvatorem. Salvatorem eum esse testare, nec ex tempore coepisse salvare, sed etiam antiquissimum salvatorem. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Duo enim per hoc verbum praeclara designantur, quod et Deus fuerit et Dominus prius ante incarnationem Christus, et quod populus ejus ab eo salvandus jam tunc annuntiabitur. Et ideo dictum est: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, ut vere Deus. Dei enim est virtutis, a peccatis salvare vel peccata dimittere. Iste ergo Filius Dei habens populum suum, ipsum venit( ut dictum est) liberare a peccatis atque salvare, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, de quo ipse jam per prophetam fuerat elocutus, dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Ipse salvabit populum suum a peccatis eorum, sanguine videlicet suo cunctos redimens, morte sua de mortis eos liberans potestate. Ipse salvabit, hoc est, salvator omnium hominum fidelium atque credentium. Hoc autem totum factum est. Quod totum? Hoc de Unigeniti descensione, hoc de ista Domini incarnatione, hoc de angeli ad Virginem destinatione, hoc de ipsius Virginis desponsatione, vel castitate. Hoc enim totum factum est ad totius mundi salutem: hoc totum factum est, ut unum compleretur, ut unum consummaretur. Quid illud? Quod virgo genuit, quod virgo permansit, quod mater fuit, et intacta virgo perseveravit. Ecce virgo in utero accipiet. Audite quod dicit, omnes filiae Evae: audite, omnes vos qui haereditatem doloris et tristitiae post illam et ex illius condemnatione sumpsistis; vos quae in tristitia generatis filios, vel magis vos quae concupiscentiam corruptibilem non timuistis. Audite et laetamini, audite et consolamini, audite quod virgo in utero accipiet, non ex desiderio partum concipiens. Neque serpentis persuasione decepta est, neque ejus afflatibus venenosis infecta est, sed virgo in utero accipiet, praedicationem angeli suscipiens, prophetarum testimonia assumens. Virgo in utero accipiet, ut Deum dignanter incarnatum ad mundi pariat salutem. Ecce, inquit. Hoc ipsum quod dicit, ecce, admirantis est tanti mysterii magnitudinem, ut omnes velut e somno suscitans, ad hoc dictum evigilent. Ecce virgo, dicit, in utero accipiet, et pariet Filium. Ad colligandum illum fortem armatum, ad conculcandum serpentis impii caput, ad conterendas vires ejus, ad praedam ejus diripiendam, atque captivitatem populi sui convertendam, pariet filium, ad denuo reparandum Adam, ad inobedientiam Evae per Mariae obedientiam excludendam, ad erigendum jacentium genus, quod per mulieris temerariam credulitatem fuerat dejectum. Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Vocant nomen prius angeli, psallentes in ejus generatione, sicut Deum omnium et regem pacis, ad homines venientem. Deinde apostoli, Unigeniti Dei dominationem atque virtutem omnibus gentibus praedicantes. Adhuc et sancti martyres, contra ignes et gladios usque in mortem resistentes. Deinde cuncti credentes, hoc ipsum nomen usque ad consummationem saeculi memorantes atque laudantes. Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Qui vocabunt, nisi justit quorum vocabitur in terra nomen novum, non sicu, prius in figuris et in imaginibus, sed facie ad faciem apparentem? Nobiscum Deus. Abrahae patri credentium tribus horis temporis, licet non per ipsam ineffabilem deitatis substantiam, sed potius per angelicam speciem a meridie visus est: nobis triginta tribus annis in terra apparuit, et cum hominibus conversari dignatus est. Jacob etiam per angelum nihilominus apparuit colluctans cum eo, quique ab eo superari permisit ut hunc mundicordem merito benediceret, atque Israel nominaret. Nobiscum Deus, amplius magis pro nobis magnificum certamen adimplens, et usque ad mortem accedens, ut morte sua mortem occideret, et benedictionem ac immortalitatem mundo corde populo condonaret, qui fiducialiter dicit, Nobiscum Deus per evangelistarum et apostolorum praedicationem, per sui sancti corporis et sanguinis sacramentum, per gloriosae crucis signaculum. Per ista ergo omnia nobiscum Deus, et ad nos atque in nobis, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note