Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae de tempore
Auctores variiTemp 30.1 · 8526-hodeteMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 8526 Hodete
30.1
HOMILIA XXX. DE EODEM FESTO.(Ex Herico.)
30.1
In illo tempore dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, etc..
30.2
Evangelicae hujus lectionis intellectus superiori narrationi haerere videtur. Supra siquidem Redemptor noster scribas et pharisaeos plurimis increpationibus objurgasse, atque inter caetera dixisse perhibetur: Vae vobis, scribae et pharisaei, qui aedificatis monumenta prophetarum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus in sanguine prophetarum socii eorum. Atque post pauca: Et vos, inquit, implete mensuram patrum vestrorum. Quod est dicere: Quae illi minus fecerunt, vos supplete. Illi occiderunt servos, vos Dominum crucifigetis: illi homines, vos Deum. Et quasi ad haec illi possent objicere: Non habemus modo prophetas quos occidamus, adjungit: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem. Prophetae hic apostoli appellantur, quia per donum Spiritus sancti futurorum habebant notitiam. Ipsi sunt sapientes corde, quia sermonem proferre noverunt in tempore opportuno. Ipsi scribae, quia legem Dei scriptam habent per Spiritum sanctum in cordibus suis. Ex illis ergo occiderunt Jacobum fratrem Joannis, et ipsum Joannem Baptistam, lapidaverunt Stephanum, crucifixerunt Petrum, flagellaverunt duodecim apostolos, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt haec pro nomine Domini pati, et persecuti sunt eos de civitate in civitatem: ut non recepti ab eis, juste ad gentes migrarent. Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Requirendum cur sanguis omnium justorum, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, ab una Judaeorum generatione requirendus praedicatur, cum neutrum eorum constet ab illis occisum. Et certe innumerabiles martyres tam in Veteri quam in Novo Testamento exstitisse legimus, quos illi non interfecerunt. Sed mos est Scripturarum duas tantum generationes, bonorum scilicet et malorum, texere: de bonorum siquidem generatione dictum est: Generatio rectorum benedicetur. Et, Haec est generatio quaerentium Dominum. At e contra de reprobis dicitur: Genimina viperarum, et, generatio prava atque perversa. Universi ergo reprobi qui in malitia similes sunt, in una generatione computantur; et omnes sancti e diverso qui se virtutibus imitantur, una generatio esse dicuntur. Quaerendum rursus quis sit iste Zacharias qui occisus inter templum et altare memoratur. Et quidem alii justum Zachariam opinantur illum ipsum esse qui in ordine prophetarum undecimus ponitur. Sed licet in eo patris nomen consentiat, quia scilicet filius Barachiae cognominatur, tamen quomodo inter templum et altare occisus sit non apparet, praesertim cum temporibus illius vix ruinae templi substiterint. Alii hunc Zachariam patrem Joannis intellexerunt, asserentes quod propterea a Judaeis occisus sit, quia adventum Salvatoris praenuntiaverit. Sed hunc nos Zachariam intelligimus sine dubio, quem Joas rex Judae inter templum et altare interfecit, sicut in Regum historia scriptum est: Et non est recordatus Joas, inquit, patris sui Joiadae, sed interfecit filium ejus qui se eripuerat de morte, et in templo septem annis abscondite nutrierat. Sed quaeritur cur hic Barachiae dicatur filius, cum in praefata historia filius Joaidae asseratur. Quod ita solvitur: Barachias namque benedictus Domini dicitur; Joiada justitia interpretatur. Qui ergo justitia plenus est, benedictus Domini rectissime potest appellari. Unus ergo idemque homo juxta nominis interpretationem et Joiada et Barachias aeque potest intelligi. Potuit etiam fieri ut ipse Barachias binomius fuerit, et sit altero nomine appellatus Joiada, sicut et Matthaeus evangelista vocatus est Levi. Item quaerendum cur dixerit, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae a Judaeis sanguinem prophetarum exquirendum. Cur enim a sanguine Abel dixerit, mirum non est; cur vero usque ad sanguinem Zachariae, quaerendum est, cum multi post eum exstiterint martyres. Ad quod dicendum quod per hos duos, quorum alter in campo, alter occisus est in templo, duo ordines martyrum designantur. Per Abel quidem, qui in campo occiditur, laici; per Zachariam vero, qui in templo necatur, hi qui ex sacerdotali dignitate ad martyrii provecti sunt palmam, figurantur. Ideo autem hos duos tantum nominatim posuit, quia ambo innocentes, et nulla justa causa existente interfecti sunt, ambo sacerdotes, ambo pastores, ille ovium, iste animarum. Et sicut ille interfectus est a fratre suo in agro, ita et iste a consobrino et collateraneo suo in templo. Quem occidistis, inquit, inter templum et altare. Duo erant altaria in templo, unum incensi interius, alterum holocaustorum exterius, inter quod et templum Zacharias est interemptus; vel inter templum et altare, id est, inter consensum populi et sacerdotum, quorum alii per templum, alii per altare signantur. Postremo, quid est quod in Evangelio vel Epistolis Abel speciali testimonio justitiae honoratur? Profecto quia decebat illum ex privilegio quodam tanto cognomine decorari, qui tribus praeclaris virtutibus typum Christi in se excellentissime praetulit. Fuit enim virgo, sacerdos et martyr. Inter tot et tam varias opiniones de Zacharia quinam fuerit, quoniam ad liquidum veritas historiae scrutari non potest, recurrendum est ad allegoriam. Hic enim est unicus exitus earum rerum quae in sancto Evangelio dicta tantum, non autem facta leguntur. Per Abel designantur omnes sancti qui fuerunt ab initio mundi usque ad passionem Christi et redemptionem humani generis, quod ipsa nominis interpretatio demonstrat. Interpretatur enim luctus, vapor, funiculus, vel funiculatio, significans sanctos passionem Domini praecedentes, qui considerantes se exsules, et a paradisi beatitudine dejectos, in luctu et moestitia erant, et praesentem vitam tanquam fumidam et transitoriam contemnentes, ad sortem et funiculum supernae haereditatis quantocius properabant. Zacharias vero significat sanctos a passione Domini usque ad finem saeculi. Interpretatur enim Zacharias memoria Domini, sive memorans, vel recordans Domini, eosdem significans sanctos, qui, considerantes se sui Domini passione, redemptos, eum semper in memoria habere ac condignas gratiarum actiones illi agere student. Hic Zacharias occisus est inter templum et altare. Altare designat aram dominicae crucis, in qua singularis ille Agnus pro salute humani generis Deo Patri oblatus est. Templum vero exprimit ingressum regni coelestis, ad quod omnes sancti peracto judicio intraturi sunt. Inter templum ergo et altare passus esse dicitur, qui, ut dictum est, eos designat qui a tempore dominicae passionis usque ad ingressum regni coelestis, vel passi vel passuri sunt. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quod nomen civitatis Jerusalem in cognominando replicat, id est repetit, non saxorum ruinam, sed populi perditionem deplangit. Quae occidis, inquit, prophetas, ut Isaiam, quem serra lignea viventem per medium secuerunt, et Amos, quem similiter transmisso vecte per tempora nefandissime necaverunt; et caeteros quos diversis et pene innumerabilibus referuntur vexasse suppliciis. Et lapidas eos qui ad te missi sunt, ut Naboth justum virum et Jeremiam prophetam in Aegypto, sicut Epiphanius Cyprius testatur. Quoties volui congregare filios tuos, id est, saepe volui, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ponit gallinae similitudinem, quae circa pullos tanta affectione ducitur, ut pro eis ipsa quoque infirmetur, ipsa etiam raucitate vocis exprimente affectum magnae compassionis. Qui ergo alibi Herodem vulpem vocat, recte se hic gallinae similat. Ut enim vulpes gallinis vorandis juges praetendit insidias, sic Herodes Redemptoris nostri necem sitiens, perennibus odiis insectando infestabat. Cujus saevitia inde potissimum claret, quod cum Pilatus ad ejus judicium Christum Dominum misisset; ille eum sprevit cum exercitu suo et illusit. Hoc etiam genus animantis cui se Redemptor comparat, quod in caeteris difficilius invenitur, alis suos pullos protegit, et contra milvum se erigit. Sic et mater nostra, id est Dei sapientia, quae Christus est, per carnis susceptionem infirmata quodammodo pro nobis( sicut Apostolus ait: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus[ I Cor. I]), protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos in interitum rapiat. In qua tamen defensione quod gallina contra milvum conatur affectu, hoc adversum diabolum perficit potestate. Si autem gallina per significationem Deus intelligitur, duae alae ejus Moyses et Aaron qui eduxerunt populum de Aegypto, seu Zorobabel vel Esdras, et Neemias, ac Jesu filius Josedech duces, qui eduxerunt eos de Babylone, et sub quibus idem populus Israeliticus de diversis captivitatibus est liberatus vel congregatus. Quid autem est quod dicit: Quoties volui, et noluisti? Nunquid humana voluntas voluntati Dei praevalet, cum scriptum sit: Omnia quaecunque voluit, fecit? Ad hoc dicendum quod liberum arbitrium Deus homini contulit, propter quod dicit, noluisti. Ac si diceret: Ex mea parte volui, sed tu ex tua noluisti. Aliter: Ego quidem volui, et quod volui, etiam te nolente, feci. Illa ergo filios quidem suos ab illo colligi noluit, sed ea quoque nolente, filios ejus ipse collegit quos voluit. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Domum Judaeorum, vel civitatem Hierusalem, quam juxta evangelistam nidum vocaverat, vel angustum in ea templum significat, quod primum quidem merito infidelitatis eorum a Deo desertum est, clamantibus angelicis potestatibus: Transeamus ab his sedibus. Deinde in vindictam crucis dominicae Romanis vastantibus, et tanquam vacuum nidum diripientibus, cunctis suis haereditatibus est destitutum. Dico autem vobis, non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Hoc de futuro tempore propinquante ad judicium Domino dictum, quando ad praedicationem Eliae et Enoch Judaei conversi ad fidem, Christum Domini benedictum non voce tantum, sed et operibus proclamabunt. Nam postquam hoc Dominus dixit, non legimus Judaeos hujuscemodi confessionem in ejus laudem protulisse. Postea enim hoc dixit quo quando intravit in templum cum laudibus turbarum, dum hunc ipsum versiculum in laudem Christi( ut supra narratum est) decantarent. Habent igitur Judaei tempus poenitentiae sibi datum, ut si voluerint confiteri Christum Dei Patris Filium benedictum in nomine Domini, faciem illius intueri mereantur, id est, potentiam divinitatis ejus intellectualibus oculis conspicere, et aequalem Patri credere. Tunc autem benedictum illum in nomine Patris proclamabunt, cum praedicatione Eliae et Enoch percepta( ut dictum est) fidem ejus recipient et gloriam praedicabunt, impleto Apostoli vaticinio: Quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. His de lectione evangelica prout posse fuit, praemissis, noverimus, quia beati Stephani primi martyris festivitati quam colimus, non solum venerationem debemus, sed et imitationem. Hunc enim primum Dominus Jesus post suam passionem pro se pati voluit, cujus dilectionem etiam circa inimicos invictam, nobis omnibus imitabilem sanxit. Sed hunc cur primum martyrem vocamus, ante quem millia parvulorum passa fuisse pro Redemptore novimus? Merito certe in Novo Testamento primus martyr dicitur, quia primus omnium post Domini praedicationem, passionem ac resurrectionem, per effusionem sanguinis meruit palmam consequi supernae retributionis, atque ad coronam suo et nomini et labori dedicatam pertingere, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note