Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae de tempore
Auctores variiTemp 42.1 · 8526-hodeteMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 8526 Hodete
42.1
HOMILIA XLII. IN DOMINICA INTRA OCTAVAM NATALIS CHRISTI.(Ex Origene.)
42.1
In illo tempore erant Joseph et Maria mater Jesu mirantes super his quae dicebantur de illo, etc..
42.2
Congregemus in unum ea quae in ortu Jesu dicta scriptaque sunt de eo, et tunc scire poterimus singula quaeque digna esse miraculo. Quamobrem mirabatur et pater( sic enim appellatus est Joseph, quia nutritius fuit), mirabatur et mater super omnibus quae dicebantur de eo. Quaenam ergo sunt quae de parvulo Jesu fama disperserat? Pastores erant in regione illa vigilantes, et observantes vigilias noctis super gregem suum. Venit angelus sub ipsa hora nativitatis Jesu, et ait ad eos: Annuntio vobis gaudium magnum, ite et invenietis infantem involutum pannis, et positum in praesepio. Necdum angelus verba finierat, ecce multitudo coelestis exercitus laudare et benedicere coepit Dominum. Cum hoc pastores trepidi perspexissent, et angelus recessisset ab eis, dixerunt ad invicem: Eamus usque Bethleem, et videamus factum quod Dominus ostendit nobis. Venerunt et invenerunt parvulum. Tam illi quam parentes quae facta fuerant mirabantur: super hoc et de Simeone scribitur quod rumorem auxerit et miraculi, vel magna pars fuerit. Tenuit enim puerum in brachiis suis, et ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace secundum verbum tuum, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Fastigium et ut ita dicam culmen super his quae jactabantur de Jesu, et pater et mater illius mirabantur, sermo Simeonis fuit. Non enim sufficit ei tenere parvulum, et ea quae de semetipso scripta sunt proloqui, sed benedixit patri illius et matri: et de ipso quoque prophetavit infante, dicens: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et tuam quoque ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quid sibi vult hoc quod ait: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel? Huic quid simile in Evangelio secundum Joannem scriptum reperi: In judicium ego in mundum istum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Quomodo ergo in judicium venit, ut non videntes de nationibus viderent, et qui prius videbant de Israel, caeci fierent? sic venit in ruinam et in resurrectionem multorum. In adventu enim Domini Salvatoris qui prius steterant, corruerunt, et qui ceciderant, surrexerunt. Una est haec interpretatio de eo quod dictum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos vel maxime qui contra Conditorem latrant, et hinc inde de Veteri Testamento testimonia quae non intelligunt congregantes, simplicium corda decipiunt. Aiunt enim: Ecce Deus legis et prophetarum, videte qualis sit: Ego, inquit, occidam et vivificabo, percutiam et ego sanabo, et non est qui se eruat de manibus meis. Audiunt occidam, et non audiunt vivificabo; audiunt percutiam, et audire contemnunt et ego sanabo. Istiusmodi occasionibus Creatorem calumniantur. Igitur antequam interpreter quem sensum habeant, ego interficiam et vivificabo, percutiam et sanabo, opponam eis testimoniam Evangelii, dicamque adversum haereticos. Innumerabiles quippe haereses sunt quae Evangelium secundum Lucam recipiunt. Si propterea cruentus et tantum judex, et crudelis est Conditor, quia dicit: Ego interficiam et vivificabo, percutiam et sanabo, manifestissimum est et Jesum ipsius esse Filium. Eadem siquidem de eo scripta sunt: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Non in resurrectionem tantum, sed et in ruinam. Si malum est interficere, malum sit et in ruinam venire. Quid respondebunt? Utrumne recedent a cultu ejus, an quaerent aliquam interpretationem, et ad tropologias confugient, ut quod in ruinam venerit, benignitatem magis sonet quam austeritatem? Et quomodo justum erit, quando quid in Evangelio reperitur tale, ad allegorias et novas intelligentias confugere; quando vero in Veteri Testamento, statim accusare, et nullam explanationem, quamvis probabilis sit, recipere? Sed et hoc quod sequitur: In judicium ego veni in mundum istum, ut non videntes videant, et qui vident, caeci fiant, quamvis quaerant ut edisserant, implere non poterunt. Ego vero qui opto esse ecclesiasticus, et non ab haeresiarcha aliquo, sed a Christi vocabulo nuncupari, et habere nomen quod benedicetur super terram, et cupio tam opere quam sensu et esse et dici Christianus, aequalem et in veteri et in nova lege quaero rationem. Loquitur Deus: Ego interficiam. Libenter habeo ut interficiar. Quando enim vetus in me homo est, et vivo adhuc quasi homo, cupio ut occidat in me Deus veterem hominem, et vivificet me ex mortuis. Primus enim, ait, homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Secundum hunc sensum intelligitur et illud: In judicium ego veni in mundum istum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Habemus in nobis omnes homines et aspectum et caecitatem. Adam videbat, et non videbat. Eva quoque antequam aperirentur oculi ejus, vidisse describitur. Vidit, inquit, mulier lignum quia bonum erat ad comedendum, et optimum oculis ad vescendum, et tollens de fructu ligni comedit, et dedit viro suo, et comederunt. Igitur non erant caeci, sed videbant. Deinde sequitur: Et aperti sunt oculi eorum, ergo caeci fuerant, et non videbant, quorum oculi postea sunt aperti? Sed qui bene ante viderant, postquam mandatum Domini transgressi sunt, coeperunt videre male, et aspectum obedientiae subripiente delicto, postea perdiderunt. Ego sic intelligo et illud quod dicit Dominus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus? Est oculus corporis, cum quo terrena ista conspicimus, oculus secundum sensum carnis. De quo oculo ait Scriptura: Frustra incedens, et inflatus sensu carnis. Cui habemus alium contrarium, et meliorem divina sapientem, quia qui caecus in nobis erat, venit Jesus ut faceret eum videre, ut qui non videbant viderent, et qui videbant caeci fierent. Juxta hunc ergo sensum, et hoc quod nunc in manibus habemus, intelligendum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Habeo aliquid in me quod male stat et peccati superbia se erigit? hoc cadat, hoc subruatur. Quod si ceciderit id quod ante corruerat, surgens stabit. Interior homo meus quondam jacebat elisus, et exterior stabat erectus. Antequam crederem in Jesum, bonum in me jacebat, malum stabat. Postquam ille venit, tunc quod in me malum fuerat corruit, et expletum est illud: Semper mortificationem Jesu in corpore vestro circumferentes. Et illud: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam, veneficia, etc.. Horum omnium utilis ruina facta est. Et de hac ruina dicitur: Ubicunque fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae. Cadaver quippe a casu nomen accepit. Bona est haec ruina, ad quam primum venit Jesus, nec potest facere resurrectionem, nisi ruina praecesserit, Venit ante destruere quod in me malum fuit, ut, illo destructo et mortificato, consurgat in me, et vivificetur id quod bonum est, ut consequamur in eo regnum coelorum. Lucas scripsit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propter hoc et quod natum fuerit sanctum, vocabitur Filius Dei. Et qui manifeste nobis tradit quoniam Virginis filius fuit Jesus, nec de humano conceptus est semine, iste patrem ejus in Jerusalem Joseph testatus est, dicens: Et erat pater ejus et mater admirantes super his quae dicebantur de eo. Quae igitur causa exstitit ut eum qui pater non fuit, patrem esse memoraret? Qui simplici expositione contentus est, dicit: Honoravit eum Spiritus sanctus patris vocabulo, quia nutrierat Salvatorem. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere: Quoniam generationis ordo a David ad Joseph usque deducitur, ne videretur Joseph frustra nominari, quia pater non fuit Salvatoris, ut generationis ordo haberet locum, pater appellatus est Domini. Admirabantur igitur pater illius et mater super his quae dicebantur de eo tam ab angelo quam a multitudine coelestis exercitus, necnon et a pastoribus. Omnia quippe haec audientes, vehementissime admirabantur. Deinde Scriptura ait: Benedixit eis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quomodo Salvator in ruinam et in resurrectionem multorum venerit, contemplandum. Qui simpliciter exponit, potest dicere in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium. Qui vero curiosus interpres est, dicit nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur qui fuerit ille qui steterit, et in cujus ruinam Salvator advenerit, necnon et eum qui consurgit. Nam ille utique consurgit qui ante corruerat. Videndum est itaque ne forte Salvator, non aliis atque aliis et in ruinam venerit, et in resurrectionem, sed eisdem et in ruinam et resurrectionem venerit. In judicium, ait, ego veni, ut qui non videbant videant, et qui videbant caeci fiant. Est enim aliud in nobis quod videbat prius et postea videre desivit, et aliud quod non videbat et postea videre coepit. Verbi gratia: Nolo videre illis oculis quibus ante non videbam, et qui mihi postea reserati sunt, quoniam post inobedientiam Adam et Evae oculi sunt aperti, de quibus superiori sermone tractavimus. Nunc autem interpretandum quid sibi velit hoc quod ait: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel. Me oportet primum cadere, et cum cecidero, postea bene surgere, ne Salvator mihi fuerit causa malae ruinae. Sed propterea cadere me fecit ut consurgam, et multo mihi ruina utilior fuerit, quam illud tempus quo ante videbar stare. Stabam enim in peccato, tempore quo peccato vivebam. Et quia peccato stabam prius, mihi utilitas fuit ut caderem, et peccato morerer. Denique et sancti prophetae quando augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam. Propterea autem cadebant ut peccata plenius per ruinam purgarentur. Hoc ipsum et Salvator tibi primum concedit ut corruas. Ethnicus eras? cadat in te ethnicus. Diligebas scorta? primum in te scortator intereat. Peccator eras? cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: Si commortui sumus, et convivemus: et si conformes facti sumus mortis, conformes et resurrectionis erimus. Iste igitur in ruinam et in resurrectionem multorum positus est in Israel, hoc est, in his qui plena possunt acie et ratione conspicere. Et in signum cui contradicetur. Omnibus quae narrat historia de Salvatore, contradicitur. Virgo mater est, signum est cui contradicitur. Marcionistae contradicunt huic signo, et aiunt penitus eum de muliere non esse natum. Ebionitae contradicunt signo, dicentes eum ex viro et muliere ita natum esse ut nos quoque nascimur. Habuit corpus humanum, et hoc est signum cui contradicitur. Alii enim dicunt eum venisse de coelis, alii tale quale nos corpus habuisse, ut per similitudinem corporis, etiam corpora nostra redimeret a peccatis, et daret nobis spem resurrectionis. Resurrexit enim a mortuis, et hoc signum est cui contradicitur. Quomodo resurrexit? utrum ipse et talis qualis mortuus est, an certe in melioris substantiae corpus resurrexit? Et est infinita contentio, aliis dicentibus: Thomae monstravit in manibus suis fixuram clavorum; aliis e regione tractantibus, si idem corpus habuit, quomodo clausis ingressus est ostiis, et stetit? Vides igitur ut argumentis variis etiam resurrectioni ejus quaestio concitetur, et sit in signum cui contradicitur. Ego et hoc quod sanctorum prophetarum ore praedictum est, puto signum esse cui contradicitur. Sunt enim plures haeretici, qui asserunt eum ab ipsis sanctis prophetis penitus non fuisse praedictum. Et quid me necesse est multa persequi? Omnia quae de eo narrat historia, signum est cui contradicitur, non cui contradicant hi qui credunt in eum. Nos quippe scimus omnia esse vera quae scripta sunt, sed quia apud incredulos universa quae de eo scripta sunt, signum sint cui contradicitur. Deinde Simeon ait: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse, praesertim cum non anima, sed corpus soleat ferro interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum, hoc est, dolorem dominicae passionis ejus animam pertransisse, quae etsi Christum utpote Dei Filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum, ut sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Nam et ferrum quod animam Joseph pertransisse canitur, nil melius quam dura tribulatio mentis intelligitur. Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Cogitationes erant malae in hominibus, quae propterea revelatae sunt, ut prolatae in medium, perderentur, et interfectae atque emortuae esse desinerent, et occideret eas ille qui pro nobis mortuus est. Quandiu enim absconditae erant cogitationes, nec prolatae in medium, impossibile erat eas penitus interfici. Unde et nos si peccaverimus, debemus dicere: Peccatum meum notum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, annuntiabo injustitiam meam Domino. Si enim hoc fecerimus, et revelaverimus peccata nostra non solum Deo, sed et his qui possunt mederi vulneribus nostris atque peccatis, delebuntur peccata nostra ab eo qui dixit: Ecce ego delebo ut nubem iniquitates tuas, et sicut caliginem peccata tua. Post Simeonis prophetiam, quia necesse erat ut mulieres etiam salvarentur, venit prophetissa mulier, de qua scribitur: Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Quam pulcher ordo! non venit ante virum mulier, sed prius venit Simeon, qui apprehendit infantem, et tenuit in brachiis suis: deinde mulier, cujus non sunt quidem verba digesta, sed generaliter dictum est quod confessa sit Domino, et locuta de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. Et juste sancta mulier spiriritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate longisque jejuniis ad hoc culmen ascenderat. Videte, mulieres, testimonium Annae, et imitamini illud, si quando vobis evenerit ut perdatis viros. Considerate quid de ea scriptum sit: Septem annis vixit a virginitate sua cum viro suo, et reliqua. Propterea prophetissa fuit. Neque enim ut libet et fortuito Spiritus sanctus habitavit in ea. Bonum est ut primum, si qua potest virginitatis gratiam possidere; si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret. Quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam dum vivit ille, debet habere in animo, ut etiam si non evenerit, voluntas ipsius et propositum a Domino coronetur, et dicat: Hoc voveo atque promitto, si mihi humanum aliquid( quod non opto) contigerit, nihil aliud faciam quam ut incontaminata et vidua perseverem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat, Dominum videlicet post haec ne ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam quae vel ab aliis commemorata viderint, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuata suae narrationis serie, quasi nulla praetermisisse videantur, quae tamen alterius evangelistae considerata Scriptura, quo loco transilita fuerint, diligens lector inveniat. Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia; et gratia Dei erat in eo. Notanda distinctio verborum, quia Dominus Jesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat: in eo autem quod etiam Verbum Dei, et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia autem, quia eidem mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus. Cui simile est quod Joannes scribens eum plenum gratia et veritate, eamdem ipse divinitatis excellentiam, veritatis, quam Lucas sapientiae, nomine commendat. Tu autem.

Intertext edge

Open linked passage

Note