Miscellanea
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11342 Miscel3
15.1
XVI.--1153. De B. V. Waveriensi.
15.1
... Abbas etiam Afflighemensis et fratres ejus pedites usque ad ipsum oppidum( Bruxellas) convenerunt, ubi albis vestiti et cappis induti processionem multitudine monachorum composite et honeste ordinaverunt. Et sic cantando, Deum et ejus Matrem collaudando, cum magna gloria et applausu totius populi, qui ea die dicuntur fere ad triginta millia convenisse in ecclesiam S. Nicolai. Attestati sunt fideles numquam se aliquo conventu qui factus sit aliquando, sive imperatoris, sive jussu Romani Pontificis, tam honestam et tam bene ordinatam processionem vidisse. Quoddam insuper beneficium quod non est silentio praetereundum, immo super caetera commendandum, ipsa gloriosa Domina contulit, toto illo tempore, fidelibus suis, per quod bella multa, quae jam, instigante maligno, concitata fuerant, et seditiones consopitae quieverunt. Dum enim ex diversis partibus multi convenissent, de quibus auditum est quod inimici essent ad invicem, statim sine ulla exactione pecuniae vel qualibet satisfactione quae inter saeculares in hujusmodi negotiis solet fieri, solo Dei timore et amore piissimae matris correpti interventu fidelium in pace reconciliati sunt.
15.2
Ex auctario Sigeberti Affligemiano, inter Monum. Germ. hist., t. VI Scriptor. p. 401.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).