Auctores varii
Prisca editio canonum
Cano 15
Choose a text
More by Auctores varii
—
7645 Predca
9.3.2
497 De ordinandis episcopis.
9.4.1
Placuit autem ut ab omnibus episcopis qui sunt in provincia ordinari episcopum. Si autem difficile erit hoc propter urgentem necessitatem aut longitudinem itineris, omnimodo tres in unum convenientes oportet constitui[ Lege constituere] episcopum, consentientes et hi qui absentes fuerint, per scribta sua, tanquam si praesentes; confirmationem autem eorum quae fiunt habentes uniuscujusque provinciae metropolitani.
9.4.2
De his qui excommunicantur per singulas provincias.
9.5.1
Sive de clero sit[ Lege sint], sive de laico agmine, ab episcopis per singulas provincias obtineat sententia secundum canonem; eos vero qui ab aliis abiciuntur, ab aliis non suscipiendos aut admittendos. Requirantur autem ne pusillanimitate, aut pertinacia, aut aliquo alio episcopi odio excommunicati sint. Ut autem hoc decentem adquisitionem accipiat, bene haberi placuit, et singulis annis per singulas provincias bis in anno concilia fieri, ut omnes simul episcopi in unum congregati tales quaestiones inquirant; et si qui incunctanter offenderint episcopum suum, et rationabiliter excommunicati apud omnes esse probatum et omnium concilio innotescat, quandiu episcopo placeat humaniorem pro his ferre sententiam. Concilia autem fiant, unum quidem ante Quadragesimam, ut omnium animositate amputata, munus mundum offeratur Deo; secundum vero fiat circa autumnum tempus.
9.5.2
498 De primatu Ecclesiae Romanae vel aliarum civitatum episcopis.
9.6.1
Antiqui moris est ut urbis Romae episcopus habeat principatum, ut suburbicaria loca, et omnem provinciam suam sollicitudine gubernet. Quae vero apud Aegyptum sunt, Alexandriae episcopus omnium habeat sollicitudinem. Similiter autem et circa Antiochiam, et in caeteris provinciis privilegia propria serventur metropolitanis Ecclesiis. Omnimodo autem manifestum est illud, ut si quis sine arbitrio ejus qui est in metropolim constituerit episcopum, hunc censuit sanctum et magnum concilium non esse episcopum. Si vero communi omnium rationabili[ Supple electioni], et secundum canonem ecclesiasticum, duo aut tres propter propinquas[ Dion. melius, proprias] inimicitias contradixerint, obtineat sententia plurimorum quia consuetudo obtinuit, et traditio antiqua apud Hierosolyma.
9.6.2
De honore Hierosolymitani episcopi.
9.7.1
Quoniam consuetudo obtinuit, et traditio antiqua, ut qui in Helia est episcopus, id est Hierosolymis, honoretur, et habeat secundum ordinem suum honorem, metropolitani manente dignitate.
9.7.2
De his qui nominantur Catharoes.
9.8.1
De his qui sepios[ Lege seipsos] Catharos, id est, mundos vocant. Si quis ex his ad Ecclesiam catholicam veniat, placuit sancto et magno concilio huic, ut per manus impositionem sacerdotum maneat in clero. Ante omnia autem hoc manifestum sit, profiteri se quod consentiat et sequatur catholicae et apostolicae Ecclesiae dogmata, 499 hoc est et cum bigamis communicare, et cum his qui in persecutione lapsi sunt, circa quos et tempus constitutum est, et dies definitus, ut sequantur in omnibus quae placuerint catholicae Ecclesiae. Ubicunque vero fuerint sive in castellis, sive in vicis, sive in civitatibus, veniam mereantur, ordinati vero in clero sint, et in eodem statu permaneant. Quod cum autem[ Supple ad] catholicae Ecclesiae episcopos aut presbyteros accesserint, manifestum quia episcopus quidem Ecclesiae habebit dignitatem episcopatus; qui autem nominatur aput eos qui se mundos dicunt, in Ecclesia catholica presbyterii honorem habebit, nisi forte placuerit episcopo honoris sui eum frui; si vero non ei placuerit, providendum est locum ubi aut corepiscopatus, aut presbyterii sit, ut in clero omnino esse videatur, ut non videantur in una civitate duo episcopi esse.
9.8.2
De ordinandis episcopis et presbyteris.
9.9.1
Si qui inexaminati promoti sunt episcopi vel presbyteri, et postea interrogati confessi sunt delicta sua, vel ab aliis convincti, et praeterea confitentibus citra ordinem et disciplinam moti homines manus eis temere imposuerunt; tales enim canon non suscipit: quod autem inreprehensibile est defendit catholica et apostolica Ecclesia.
9.9.2
De his qui negaverunt in persecutione.
9.10.1
Quicunque ordinati sunt per ignorantiam de his qui lapsi sunt, aut dissimulantibus eis qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat canoni ecclesiastico; cogniti enim dejiciuntur.
9.10.2
500 De his qui praevaricati sunt praeter necessitatem.
9.11.1
Hi qui praevaricati sunt praeter ablationem facultatum, aut pericula, aut tale aliquid quod factum est sub tyrannide Licinii, placuit sancto concilio huic, licet indigni sint misericordia Dei, verumtamen placuit misereri eis. Quotquot igitur dignam poenitentiam egerint, triennio inter audientes sint, et septem anni prostrati jacebunt, biennio autem sine Eucharistia communicabunt plebis orationibus. Qui autem vocati sunt ad gratiam, et confessi, primos impetus suos ostendunt proicientes baltea, postea vero reversi sunt ad vomitum suum, quidam enim et pecunias dederunt, et multa munera, ut rursus militiam reparent; hi decem annis prostrati jacebunt post triennii auditionis tempus. In omnibus autem his oportet discutere eorum voluntatem et poenitentiam; quotquot enim timore et lacrimis, et perseverantia, et bonis operibus conversationis[ Lege conversionem] opere, non simulatione demonstrantes, isti adimplentes tempus constitutum auditionis, sine dubio communicabunt orationi; postea vero licebit episcopo humanitatis auxilium eis impertiri. Qui autem indiscrete tulerunt, vel neglegenter, et ingressu[ Lege ingressum] Ecclesiae sibi sufficere arbitrati sunt ad conversationem[ Lege conversionem], omne compleant tempus.
9.11.2
De reconciliatione danda morientibus.
9.12.1
Vetus et canonica lex custodietur in eis, et nunc si qui mori speratur, novissimo jubamine viatico non privetur; si vero disperatus Eucharistia promerita, si oblatione percepta iterum ad superstes redeat, sit inter eos qui orationibus tantum communicant. Omnino autem cuilibet morituro petenti sibi dari gratiam, episcopus cum probatione oblationem tradat.
9.12.2
501 De cathecumenis lapsis.
9.13.1
De catechumenis lapsis, placuit sancto et magno concilio ut triennio audiant Scripturas tantum; postea vero communicent oratione cum catechumenis.
9.13.2
De clericis, ne de civitate ad aliam transeant.
9.14.1
Propter frequentem tumultum et seditiones quae factae sunt, placuit omnimodis auferri consuetudo quae est contra canonem, ut si inventi fuerint in quibusdam partibus de civitate ad civitatem migrare, nec episcopo, nec presbytero, nec diacono liceat. Si quis autem post sancti et magni concilii definitionem, tale aliquid temptaverit, aut sese dederit negotio, infirmabitur omnimodo hujusmodi machinatio, et restituetur Ecclesiae cujus episcopus, aut presbyter, aut diaconus fuerit ordinatus.
9.14.2
De non suscipiendis alterius Ecclesiae clericis.
9.15.1
Si qui facile se periculo ingerentes, neque timorem Dei ante oculos habentes, neque ecclesiasticum canonem scientes, discedunt ab Ecclesia sua presbyteri, aut diaconi, aut quicunque in canone sunt constituti, isti nullo modo suscipi debent in alia Ecclesia, sed omnem eis necessitatem imponi debere reverti ad suas Ecclesias; si vero permanserint in obstinatione sua, excommunicatos esse oportere.
9.15.2
De non ordinando quemquam qui ad alium pertinet.
9.16.1
Si quis autem ausus fuerit per subreptionem aut contumaciam hoc agere, ut qui ad alium pertinet, sibi vindicando eum constituerit episcopum vel presbyterum, inrita fiat ejus ordinatio.
9.16.2
Ut nullus clericus feneret.
9.17.1
Quoniam plures in canone constituti avaritiam et lucra turpia sectantes, obliti sunt sanctae Scripturae dicentis, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et fenerantes centesimas exigunt; juste statuit sanctum 502 et magnum concilium, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens ex hoc contractu, aut quovis modo tale negotium gerens, aut dimidiam exigens, aut aliud quid excogitans turpis lucri gratia, abiciatur a clero, et alienus a communione et a canone ecclesiastico fiat.
9.17.2
De diaconis ne supra presbyteros sint.
9.18.1
Pervenit ad sanctum et magnum concilium quod in quibusdam locis et civitatibus episcopis et presbyteris Eucharistiam diaconi porrigant, quod neque canon, neque consuetudo tradidit, ut qui potestatem non habent offerendi hii[ Lege ii] offerentibus corpus Christi porrigant; illud etiam cognitum est a nobis, quod quidam diaconi per usurpationem et temeritatem corpus Christi priores contingant. Omnia igitur haec amputentur, et maneant diaconi in priori ordinatione, scientes quoniam quidem episcoporum ministri sunt, presbyterorum autem inferiores sunt; accipiant autem secundum ordinem post presbyteros, dante eis aut episcopo aut presbytero; etiam nec sedere eis permittitur in medio presbyterorum; extra canonem est enim, et extra ordinem quod fit. Si quis vero noluerit obedire post haec statuta, privabitur de ordine diaconii.
9.18.2
De Paulianistis.
9.19.1
De Paulianistis qui refugiunt ad catholicam et apostolicam Ecclesiam, decretum est hos omnino rebaptizari. Si quis autem eorum praeterito tempore in clero fuerunt constituti, siquidem inlibati et inreprehensibiles fuerint inventi, per manus impositionem episcopi Ecclesiae catholicae ordinandi erunt in ordine clericorum; si vero discussio eos minus idoneos invenerit, deponi eos convenit, et sint in ordine laicorum; similiter autem, et de eorum diaconissis, et de omnibus his qui in eodem canone versantur, eadem forma servabitur.
9.19.2
De diaconissis.
9.20.1
Meminimus autem de diaconissis quae in scismate sunt constitutae, quoniam neque per manus impositionem sunt 503 ordinatae, omnino inter laicas oportet eas dinumerari.
9.20.2
De flectendo genu.
9.21.1
Quoniam quidam sunt qui die Dominico flectunt genu, et in Pentecostes diebus, placuit sancto et magno synodo cunctos in omnibus locis constanter et consentienter stantes Dominum orare debere.
9.21.2
Et subscripserunt.
9.21.3
Osius episcopus civitatis Cortubensis provinciae Spaniae dixit: Ita credo, sicut superius scriptum est.
9.21.4
Victor et Vincentius presbyteri urbis Romae.
10
504 Alexandriae.
10
Tiberius. Gaius. Potamion Eracliensis. Philippus.. Alphocration. Alexander Alexandriae magnae. Alphocratiensis. Adamantius Cinensis. Arbitio de Pharbeto. Panepynensis.. Secundus Ptolomaidae. Dorotheus Pelusianus. de Thmueos. Antiochus Memphensis. Tauthitanus.
12
Libyae superioris.
12
Secundus. Serapion. Zofirus. Daches Berenicensis. Barcensis. Antypirgensis. Tauchitanus.
14
Palaestinae.
14
Macharius Hierosolym. Germanus Neapolitan. Marinus Sebastenus. Patrofilus. Haeliodorus. Gajanus Sebastensis. Eusebius Caesariensis, Sabinus Gadarensis. Longinus Ascalonitanus. Petrus Nicopolitanus. Macrinius Jamniensis. Maximus Eleutheropolitanus. Paulus Maximianopolit. Januarius Hiericunctius. Diabolinites. Aetius Lyddensis. Silvanus Azoti. Scythopolitanus. Asclepius Gazensis. Petrus Ailensis. Antiocus Capitoliensis.
15
506 Phaenices.
15
Aeneas. Zenon Tyrius. a Ptolemaide. Magnus a Damasco. Theodorus Sidonius. Hellanicus Tripolitanus. Gregorius.. Marinus Palmyrensis. Thadonius Alasiae. Filocalus a Paneade. Berastensis. Anatholius Emisenus.
16
Syriae Coele.
16
Archelaus.. Asienus.. Eustatius Antiochenus. Zenobius Seleuciae. Theodorus Laodicensis. Alypius Appamenus. Rephaneotanus. Phyloxenus Hierapolitanus. Salamenses Germaniciae. Piperius Samosatenus. Dolaenus.. Gerontius. Euphration Balaneorum. Pallidius chorepiscopus. Zoilus Gabalitanus. Bassus Zeumatenus. Larissenus. Manicius Epiphaniae. Eustatius Aretusae. Paulus Neocaesariensis. Syricius a Cyro. Seleucius chorepiscopus. Petrus Geddonensis. Pegasius Arbocadamae. Bassunis Gabalensis.
17
507 Arabiae.
17
Nicomas Bostritanus. Severus. Cyrion Phyladelfiae. Gennadius Ybutensis. Severus Sodomitanus. Sopater Berthanensis. Adsodianensis.
18
Mesopotamiae.
18
Ethilaus Edessenus.. Jacobus Nisibiensis. Antiocus Reymitanus. Macrias Macedoniopolitanus.
20
Ciliciae.
20
Macedonius. Niceta. Theodorus Tarsensis. Amphion Epiphaniensis. Narcisus Nerodianus. Moyses Cartabalitanus. Flavidensis. Eudemon corepiscopus. Paulinus Adanensis. Mopsuestensis. Tarcodimantus Aegeitanus. Esicius Alexandriae Minoris. Narcissus Hieropolitanus.
21
Cappadociae.
21
.. Leontius Caesariensis. Eupsicius Thianeus. Horitrius Choboniensis. 508 Timotheus Eubistensis. Helpidius Comanensis. Gorgonius corepiscopus. Andronius corepiscopus. Theophanius corepiscopus.
25
Ponti Polemoniaci.
25
Stratophilus. Longinianus Novacaesariensis. Domnus Trapezeuntensis. Pithionita.
26
Paflagoniae.
26
. Petronius. Philadelphus Pompeiopolitan. Jenopolitanus. Eupsicius Amastrianensis.
28
509 Asiae.
28
Paulus. Orion.. Theonas Cyzicenus. Nenofantus Ephesianus. Heleniensis. Euticius Zmyrnensis. Mithres Popanensis. Narinus Liolypontianus. Andensis.
29
Lydiae.
29
Seras. Artemidorus Sardiensis. Thiatyrensis. Ethemasius Philadelfensis. Polyon Barensis. Agogius Tripolitanus. Florentius Ancyrae Ferreae. Anthiocus Aureliopolitanus. Marcus Standitanus.
30
Phrygiae.
30
. Nunccius Leodiciae. Flaccus Sanabensis. Procopius Sinnadensis. Athenodorus. Phristicus Azanensis. Doryleitanus. Paulus Appamenus. Eugenius Eucarpensis. Flaccus Hieropolitanus.
31
Pysidiae.
31
Academius.. Thelemacus. Eulalius Scomensis. Andrinopolitanus. Esicius Neapolitanus. 510 Eutices Seleuciae. Aramius Limenensis. Tharsicius Apamiensis. Patricius Ambladinitanus. Policarpus metropolitanus. a Paro. Heraclius Bartensis. Theodorus Usensis. Adon Byciae.
33
Pamphyliae.
33
Zeuxius. Gallites Pergensis. Euresius Thermiensis. Siarbitanus. Domnus Aspendevitanus. Quintianus Seleuciae. Patricius Maximianopolitanus. Afrodisius Magedensis.
34
Insulani.
34
Eufrosinus Rhodus. Apollodorus. Melifroon a Coo. Stratigius a Lemno. Corquiritanus.
36
511 Isauriae.
36
Quirillus. Nestor... Stefanus Barthensis. Antheneus Corpissitanus. Ethesius Claudiopolitanus. Agapius Seleuciae. Silvanus Isauriae Metropolitan. Faustus phanemuticensis. Antoninus Anthiociae. Suedritanus. Isicius corepiscopus. Comanadensis. Eusebius. Theodorus Utalbitanus. Anatholius corepiscopus. Paulus Larandensis. Quintus corepiscopus. Tiberius Alistrensis. Aquila corepiscopus. dioecesis Isauriae.
38
Bithyniae.
38
Eusebius Nicomediae. Theogenus Nicaenus. Maris Calcedoniae. Quirillus a Cio. Theophanes corepiscopus. Esicius Prusensis. Gorgonius ab Apolloniade. Evetius Hadrianensis.. Rufus Caesariensis. Eulalius corepiscopus.
43
Civitates Aphricae, Macedoniae, Dardaniae minoris, Achaiae.
43
Caecilianus Carthaginensis. Alexander Thessalonicensis. Dacus Macedoniae. Marcus. Pistus Atheniensis. Boe. Strategius Ephestiensis.
44
Aliae civitates Thessaliae, Dardaniae, Pannoniae, Galliarum, Gotthiae, Bosphori.
44
. Nicasius. Claudianus Thessaliae. Budius Stobiensis. Domnus Pannoniae. Dovensis. Theophilus Gothiae. Cathirius Bosphorensis.
45.1
513 INCIPIUNT CAPITULA Canonum Sardicensium.
45.1
De episcopis etiam laica communione privandis, qui civitates mutaverunt.
45.2
De episcopis alienam sedem praecipiti temeritate petentibus.
45.3
Ut inter episcopos discordes comprovinciales audiant episcopi. Quod si damnandus[ Forte damnatus] appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit.
45.4
Ut nullus accusati sedem usurpet episcopus.
45.5
Quando liceat in aliena provincia episcopis ordinare.
45.6
De non faciendis episcopis per vicos et modicas civitates.
45.7
De retractanda synodo provinciali per vicarios episcopi urbis Romae si fuerit appellatum.
45.8
Quando episcopi, vel in quibus causis ad comitatum ire debeant.
45.9
Diacones ad comitatum dirigendi.
45.10
De pupillis et viduis.
45.11
Qui in canali sunt constituti episcopi habeant potestatem discutiendi episcopos ad comitatum euntes.
45.12
De his qui ignorant synodi constituta.
45.13
De laicis cito non faciendis episcopis.
45.14
Quandiu episcopus in aliena civitate peregrinari debeat, excepta gravi necessitate.
45.15
Ut non liceat episcopo pluribus hebdomadibus abesse. 514
45.16
De clericis excommunicatis ab aliis minime suscipiendis.
45.17
De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis.
45.18
De non sollicitandis clericis alienis.
45.19
De non ordinandis clericis alienis sine consensu episcopi sui.
45.20
De clericis qui Thessalonicam veniunt.
45.21
De suscipiendis his qui propter periculum et persecutionem fugiunt.
46.1.1
INCIP. CANONES SARDICENSES. De episcopis etiam laica communione privandis, qui civitates mutaverunt.
46.1.1
Osius episcopus dixit. Tam mala consuetudo quam ipsa rerum perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ut non liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa qua hoc facere quis temptet; cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem exerceant. Si omnibus hoc placet, ut hujusmodi pernicies saevissime et austerius vindicetur, ita ut nec laicam habeat communionem qui talis est. Responderunt universi: Placet.
46.1.2
515 De episcopis alienam sedem praecipiti temeritate petentibus.
46.2.1
Osius episcopus dixit: Etiamsi talis aliquis exstiterit furiosus vel temerarius ut fortassis talem excusationem attulerit, adseverans quod populi litteras acceperit; manifestum est autem illum potuisse praemio paucos et mercede corrumpere, ut seditiosis clamoribus in Ecclesiis agant, qui sinceram fidem non habent, ut ipsum petere videantur episcopum; omnino has fraudes removendas esse et damnandas arbitror, ita ut nec in fine saltem laicam communionem talis accipiat sive episcopus, sive presbyter ista committens. Si ergo placet haec sententia, respondete. Responderunt: Quae dicta sunt placet.
46.2.2
Ut inter episcopos discordes comprovinciales audiant episcopi. Quod si damnandus appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit.
46.3.1
Osius episcopus dixit: Illud quoque statuendum est, ut episcopi de provincia ad aliam provinciam in qua sunt episcopi non transeant, nisi forte a fratribus suis fuerit invitatus[ Lege fuerint invitati], ne videamur januam charitatis claudere. Hoc tantum providendum est, ut si in una provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum, quod absit, litem habuerit, nullus ex his de alia provincia advocet episcopum ad judicium. Quod si aliquis episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putaverit bonam causam se habere, et petierit 516 ut iterum judicium renovetur; si placet omnibus, ut sanctissimi apostoli Petri memoriam honoremus, scribatur vel ab his qui examinarunt judicium, vel ab episcopis qui in proxima provincia morantur, Romano episcopo; et si judicaverit inovandum esse judicium, renovetur, et det judices. Si vero probaverit talem causam esse, ut ea non refricentur quae acta sunt; quae decreverit Romanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus placet, statuatur. Synodus respondit: Placet.
46.3.2
Ut nullus accusati sedem usurpet episcopus.
46.4.1
Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae quam plenam sanctitatis protulistis, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in ejus cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata.
46.4.2
Quando liceat in aliena provincia episcopis ordinare.
46.5.1
Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi confugerint ad vicinos provinciae episcopos,[ Supple hos per litteras] debere illum prius convenire episcopum 517 qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem; et hoc justum esse, ut ipse veniat, et cum eo ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, tunc satisfaciendum esse populis, ut conveniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent eis episcopum.
46.5.2
De non faciendis episcopis per vicos et modicas civitates.
46.6.1
Licentia vero danda non est ordinandi episcopum, si aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis fuerit unus presbyter, voluerit petere episcopum sibi ordinari, ad hoc ut vilescat nomen episcopatus; nullo modo permittitur eis qui ex alia provincia fuerint invitati, facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae semper episcopos habuerunt, aut si qua talis quae tam[ Lege et tam] populosa est civitas, ut mereatur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.
46.6.2
De retractanda synodo provinciali per vicarios episcopi urbis Romae, si fuerit appellatum.
46.7.1
Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, si appellasse videatur qui dejectus est, et confugerit ad beatissimum Urbis episcopum, et voluerit se audiri; si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia exquirant, et juxta fidem veritatis 518 definiant. Quod si is qui rogat iterum causam suam audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanae Ecclesiae, ut ex latere suo presbyterum mittat, erit in ejus potestate episcopi quid velit et quid aestimet; et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos provinciales ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.
46.7.2
Quando episcopi, vel in quibus causis ad Comitatum ire debeant.
46.8.1
Osius episcopus dixit: Importunitas nimia et injustae frequenter petitiones fecerunt nos non tantum habere gratiam, nec fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi et maxime Afri, qui, sicut cognovimus, sanctissimi fratris et coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernunt atque contemnunt; et non solum ad comitatum multas et diversas Ecclesiae profuturas non perferant causas, nec, ut fieri solet aut oportet, ut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares et administrationes quibusdam postulant. Haec itaque pravitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat. Honestum est autem ut episcopus intercessionem suam his praestet qui aliqua iniqua vi opprimuntur, aut si vidua affligatur, aut pupillus exspolietur, tamen ista omnia si justam habeant causam aut petitionem. Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite ut nullus episcopus ad comitatum accedat, nisi forte hi qui religiosissimi imperatoris litteris vel invitati fuerint, 519 vel evocati. Sed quoniam saepe contigit ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, et qui peccantes in exsilium vel insulas damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt; ideoque subveniendum est, et sine dubitatione eis petenda per Ecclesiam indulgentia. Si ergo et hoc vobis placet, decernite. Universi dixerunt: Placet, et constituatur.
46.8.2
Diacones ad comitatum dirigendi.
46.9.1
Osius episcopus dixit: Hoc quoque providentia vestra tractare debet, ut quia decrevistis, ne episcoporum importunitas depravetur ad comitatum pergendo. Quicunque vero, quales superius commemoravimus, preces habuerint vel acceperint, per diaconum suum mittant; quia persona ministri non erit invidiosa, et quae impetraverit, celerius poterit referre. Et hoc consequens esse videtur, ut de qualibet provincia episcopi ad fratrem et coepiscopum nostrum preces mittant qui in metropoli consistit, ut ille per diaconum suum supplicationes mittat, tribuens commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros qui illo tempore in his regionibus morantur in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero habet quis episcopus amicos in palatio, et aliquid cupiat quod tamen honestum sit impetrare per eos ab imperatore, non prohibeatur per diaconum suum rogare, et significare eis quos scit benigna 520 intercessione sibi absenti posse praestare.
46.9.2
De pupillis et viduis.
46.10.1
Qui vero Romam venerint, sicut dictum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces quas habent contradant, ut et ipse prius examinet si honestae et justae sunt, et praestet diligentiam atque sollicitudinem ut ad comitatum perferantur. Universi responderunt placere sibi et honestum esse consilium. Alypius episcopus dixit: Si enim propter pupillos et viduas vel laborantes qui causas non iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid justae rationis. Nunc vero cum ea postulent praecipue quae sine invidia omnium et sine reprehensione esse non possunt, non necesse est ipsos ire ad comitatum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).