Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores varii
Rhythmi veteres
Vete 1.24
Choose a text More by Auctores varii
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10431 Rhyvet
1.1
DISSERTATIO.
1.1
Non minus quam Italica lingua originem suam barbaricis temporibus debet Italica poecis, cujus tamen fundamenta altius sunt nobis investiganda. Aristoteles in principio poetices inquirens unde ortum poesis habuerit, statuit eam ex amore imitationis prodiisse, qui hominibus insitus est, atque ex amore harmoniae et rhythmi. Praecipue vero ait: Κατὰ φύσιν δ' ὄντος ἡμῖν τοῦ μιμεῖσθαι, καὶ τῆς ἁρμονίας, καὶ τοῦ ῥυθμοῦ( τὰ γὰρ μέτρα ὅτι μόρια τῶν ῥυθμῶν, ἐστὶ φανερὸν) ἐξ ἀρχῆς οἱ πεφυκότες πρὸς αὐτὰ μάλιστα κατὰ μικρὸν προάγοντες, ἐγέννησαν τὴν ποίησιν ἐκ τῶν αὐτοσχεδιασμάτων quae Latine ita sonant: Cum ergo secundum naturam sit in nobis ipsum imitari, et harmonia et rhythmus( nam metra particulas esse rhythmorum manifestum est) a principio qui natura maxime ad haec apti erant, paulatim promoventes, genuerunt poesim, extemporanee versificantes. Mirum quantum ad haec verba haeserint, certarint, ingeniumque suum torserint Aristotelicae poetices interpretes, praesertim Itali, quod nempe vim vocis rhythmi assequi satis non possent, et harmoniae vocem hic aliter, aliter ille explicarent. At germanus Philosophi sensus est, nos ex institutione naturae delectari non solum imitatione, sed etiam harmonia, hoc est modulatione et musica harmonica, sive ea ex cantu aut voce animantium nascatur, sive ex sonitu instrumentorum musicorum; atque insuper rhythmo, id est ordine et collocatione verborum ita conjunctorum, aut desinentium, ut voces etiam sine cantu, ac tantummodo pronuntiatae, consonantiam, ac quamdam, ut ita dicam, melodiam reddant, et delectabili jucundaque sensatione auditorum aures feriant. Metri autem nomine significatur oratio, quarumdam legum inventione et constitutione ita ligata et fabricata, ut certo pedum numero constet, et in ipsis pedibus exacte ratio habeatur syllabarum longarum et brevium. Metra autem versus poetarum ideo appellati sunt, quod μέτρον idem sit ac mensura. In versibus vero ad leges poeticas constructis et vinctis ita mensura temporis servatur, ut eadem semper recurrat in ejusdem generis versibus, sive longis pedibus illi, sive brevibus, sive mistis constent. Scribit autem Quinctilianus Institution. Oratorian. lib. IX, cap. 4, longam syllabam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt. Proinde in periodis rhetorum occulta arte elaboratis concentus quidam auditur, eaque de causa tum Tullius, tum idem Quinctilianus rhythmum in oratione procurandum jubent, non autem metrum. Praecessit autem Aristoteles, scribens Rhetoric. lib. III, cap. 8: Ῥυθμὸν δεῖ ἕχειν τὸν λόγον, μέτρον δὲ μή: id est, rhythmum oportet habere orationem, non vero metrum. Alioquin, ut ille addit, poema erit. Ad quem locum Cicero respiciens, ubi de ipso Aristotele loquitur, ait: Is igitur versum in oratione vetat esse, numerum jubet. Vertit ille μέτρον versum, ῥυτμόν vero numerum, unde numerosa oratio dicta etiam fuit. Inde ergo exorta est poesis, uti Philosophus recte monuit, quod primo quidam populi( sive Hebraei, sive Graeci, sive quisquis alius, hoc enim nihil moror) cum in sacrificiis, aut in nuptiis, conviviis, victoriis aliisve tripudii et laetitiae publicae vel privatae temporibus, harmoniae operam darent, tibiis aut fidibus utentes, sensim vocem et cantum jungere sono tibiae aut citharae coeperunt. Quam in rem compositionem quamdam dictionum et pedum adhibebant, in quorum structura rhythmus, sive concentus audiebatur, cum in uno commate vocum ac pedum connexio alteri subsequenti commati responderet. Sed tunc nulla, aut certe exigua cura fuit brevitatis aut longitudinis syliabarum, cum satis foret ita construere brevem illam orationem, et statuere aliqualem pedum numerum atque mensuram, ut ad aurium judicium inde exsurgeret aliquid modulationis atque concentus. Versus appellari coepta est ejusmodi brevis orationis structura, quam non meditatio, sed extemporanea vis ingenii effundebat, ut nostris quoque temporibus ab iis rusticis praestatur, qui ex tempore versus faciunt. Haec poeseos fuere primordia. Cum vero delectatio inde in auditorum aures animumque non modica flueret, rem imperfectam sensim docti et egregii viri perfecerunt, invectis nempe nonnullis legibus, quibus deinceps versus construerentur, et adhibita in illis castigatiore mensura pedum, ita ut rigide etiam temporis ratio et uniformitas servaretur in usu syllabarum brevium atque longarum. Priores versus rhythmici appellati sunt, metrici vero secundi. Atque hinc intelligimus cur sanctus Augustinus, lib. III, cap. 2, de musica scripserit: Quocirca omne metrum rhythmus; non omnis rhythmus etiam metrum est. Exempli enim gratia in Virgilii aut Homeri versibus hexametris non solum rhythmus, seu melodicum quidquam auditur, sed etiam metrum, hoc est accurata observatio temporis, deprehenditur, cum sive brevibus, sive longis pedibus versum poeta efformet, atque in singulis hexametris semper viginti duo tempora vocis occurrant. Eadem est proportio in reliquis versuum generibus apud meliores poetas. At in versibus rhythmicis ita quidem ex copulatione verborum ac pedum etiam numero saepius observato concentus aliquis enascitur, ut audienti voluptas creetur; sed ibi aut parum aut nihil sollicitus est artifex brevibusne an longis pedibus utatur: legemque respuit et compedes quos sibi praestantes poetae jam diu posuerunt. Dicis causa, penultimus hexametri pes dactylum exigit, hoc est tres syllabas, quarum prima longa sit, reliquae duae breves, uti carmina, turgidus. Verum Quinctiliano monente lib. IX, cap. 4, rhythmo indifferens est dactylusne ille priores habeat breves, an sequentes; ac propterea idem est rhythmum conficienti adhibere tribrachum, e tribus brevibus compositum, ut macula, canimus; an anapaestum ex duabus brevibus et longa conflatum, ut rutilans, Erato; aut creticum ex longa, brevi et longa contextum, ut Achates, fulgidis. Sonum istae quoque voces reddunt similem aut proximum dactylo; et qui aures tantum judices habet, nihil aut parum discriminis deprehendit inter sonum istorum pedum, qui tamen apud metricos poetas diversus plane censetur. Qua olim arte, quave pulsatione vocis antiqui Graeci et Latini distinguerent verborum praecipue dissyllaborum brevitatem ac longitudinem, incompertum mihi fateor. Frustra enim intenta aure nunc quaero, cur vox mala, sive res malae, diversam temporis rationem habeat a mala, id est poma, aut gena, cum utriusque vocis sonus idem mihi sit, alius autem secundum prosodiae leges habeatur.
1.2
Itaque duplex poeseos genus olim exsurrexit; alterum antiquius, sed ignobile ac plebeium; alterum nobile, et a doctis tantummodo viris exscultum. Illud rhythmicum, illud metricum appellatum est. Sed quod potissimum est animadvertendum, quanquam metrica poesis primas arripuerit, omniumque meliorum suffragio et usu probata, laudibus ubique ornaretur, attamen rhythmica poesis non propterea defecit apud Graecos atque Latinos. Cum enim vulgus indoctum et rustica gens poetam interdum agere vellet, neque legibus metri addiscendis par esset, quales poterat, versus efformare perrexit, hoc est rhythmo contenta, metrum contempsit. Metrum, inquam, hoc est rigidas prosodiae leges, quas perfecta poesis sequitur. Caeteroqui latiore significatione metri quoque nomine donatos interdum video rhythmicos versus, quod et in iis aliqua mensura pedum et temporis observaretur. Primi autem rhythmicos versus, atque adeo poesim invexere apud Latinos rustici, quibus tamen praeiverant Graeci. Mos enim eorum fuit post messem sese exhilarare, conviciis alternis sese ferientes, et versibus rhythmicis certantes, qui Fescennini etiam appellati sunt. Rem describit Horatius lib. primo, epistola prima, et Agricolis priscis eorum originem tribuit, ac tandem ait: Fescennina per hunc inventa[ an potius invecta?] licentia morem, Versibus alternis opprobria rustica fudit. Par est Tibulli sententia lib. II, elegia secunda. Agricola assiduo primum lassatus aratro Cantavit certo rustica verba pede. Livius quoque initio lib. VII Annal. de ludionibus Etruscis loquens, ait: Imitari deinde eos juventus simul inconditis, inter se jocularia fundentes, versibus coepere. Versus inconditos Livius appellat eorum versus, quod et facit Vergilius in ecloga secunda, atque in lib. II Georgicor., ubi incomptos dicit rusticorum versus, quod nempe rudes forent, neque certa prosodiae ratione incederent. Ejusmodi versus infra ab eodem Horatio appellatur horridus, id est rudis et incomptus. Neque dispar fortasse fuit Saturnius, nam Saturni tempore illud versuum genus in usu fuisse credebatur............ Sic horridus ille Defluxit numerus Saturnius...... Numerus Latina vox rhythmum Graecum exprimit. Pergit scribere Horatius:............ Et grave virus Munditiae pepulere. Sed in longum tamen aevum Manserunt, hodieque manent vestigia ruris. Hoc est, quamvis a Graecis didicerimus metri regulas, et pro rudibus rusticorum rhythmis castigatos nunc politosque versus conficiamus, attamen rhythmica poesis perduravit semper, et adhuc apud vulgus viget. Horatii interpretes in hunc locum verba Servii proferunt, qui ad lib. II Georgicor. versus incomptos a Virgilio memoratos explicans, carminibus, ait, Saturnio metro compositis, quae ad rhythmum solum vulgares componere consueverunt. Quare conjicere hinc possumus eosdem fuisse olim Saturnios et Fescenninos versus. Obstat tamen Asconius, qui commemoratur senarius hypercatalectus, qui et Saturnius dicitur: haec enim indicare possunt versum illum non rhythmicum, sed metricum fuisse. Attamen Livius iterum audiatur, qui poesi paulatim nitorem accessisse scribens libro eodem septimo ait: Non sicut ante Fescennino versu similem, incompositum temere, ac rudem, alternis jaciebant. Quibus ille verbis describit primos Latinorum versus; incompositos, videlicet ex tempore et improviso effusos, atque procusos sine exacta ordinis ac temporis observatione, quam in metris ad prosodiae leges compositis sentimus, ideoque impolitos ac rudes. Cum vero in nimiam dicacitatem ac satyram ejusmodi Fescennini seu joculares versus ruerent, legibus Romanis eorum licentia compressa est, ita ut fas tantummodo fuerit per eos mordere in nuptiis atque triumphis. Vide Ferrarium lib. VI De veter. acclamationib., capite decimo, qui rem illustrat atque exempla profert. Inclinante autem Romanorum imperio, oblectatum fuisse populum hujusmodi quoque rhythmis, satis prodit Vopiscus in Aureliano, cujus verba multis illustravit Salmasius. Tum vero sub Augustis Christianis, sed potissimum sub regibus barbaris, multus rhythmorum usus fuit, non ad maledicentiam aut vituperationem, sed ad honesta quaevis argumenta, ac praecipue ad laudes Dei atque sanctorum, sive etiam viventium. Quamvis enim nullo unquam tempore Metrica poesis defecerit, suosque poetas, vincta oratione utentes, neque omnes contemnendos, singula saecula ostendere potuerint, attamen cum bonis litteris magnum vulnus inflictum fuisset, et ignorantia plerosque tunc hominum teneret, prosodiae legibus pauci studebant, eratque iis levius negotium sese exercere in rhythmis, quod nempe id genus lucubratiunculae minus curae atque laboris exigeret. Proinde videas medii aevi scriptores tum rhythmica, tum metrica opuscula commemorare atque distinguere. Sanctus Bonifacius Moguntinus episcopus circiter annum Christi 740, epistol. 4 scribit: Obsecro ut mihi Aldhelmi episcopi aliqua opuscula, seu prosarum seu metrorum, aut rhythmicorum dirigere digneris. Litterariae Historiae scriptores commemorant Aldhelmi istius librum De Metrorum generibus, sive De arte metrica. Ita Alvarus Hispanus scriptor circiter annum 847, in Vita sancti Eulogii, haec habet verba: Epistolatim invicem egimus, et rhythmicis versibus nos laudibus mulcebamus. Ekkehardus in Vita beati Notkeri Balbuli, apud Goldastum, tomo primo, pag. 237, Rer. Alamann., cap. 16, haec scribit: Sequentias, quas idem Pater sanctus fecerat, destinavit per bajulum urbis Romae papae Nicolao et Liutwardo Vercellensi episcopo, tunc tempore Karoli Magni imperatoris( id est Caroli Crassi circiter annum 883). Qui venerandus apostolicae sedis pontifex omnia quae beatus vir Notkerus dictaverat, canonizavit videlicet hymnos, sequentias, tropos, litanias, omnesque cantilenas rhythmice, metrice, vel prosaice, quas fecerat, etc. Porro idem Ekkehardus, seu alter, cap. 1 De casib. S. Galli, agens de Salo mone abbate et episcopo Constantiensi, haec scribit: Scholas praeteriit, ostium aperuit, et intravit. Erat utique jus illorum, sicut hodie quidem est, quoniam exleges quidem sunt, ut hospites intrantes capiant; captos, usquedum se redimant, teneant. Vide quam vetustus sit abusus qui in Ticinensi gymnasio perdurare adhuc dicitur. Spupillare appellant. Post multa discipuli illi, medii rhythmice, caeteri vero metrice effantur: Quid tibi fecimus tale, ut nobis facias male? Appellamus regem, qui nostram fecimus legem. At alter versificator inquit: Non nobis pia spes fuerat, cum sis novus hospes, Ut vetus in pejus transvertere tute velis jus. Sic Hermannus Contractus apud Pezium in praefatione ad Thesaur. Anecdotor. Rhythmicum hunc versum habet: Carmen oro pange metro, seu canore rhythmico. Ordericus quoque Vitalis saeculo XII rhythmicos versus laudat; et circiter annum 1145, Silvester Giraldus Britannus in Speculo Ecclesiae lib. IV, cap. 16, de quodam Golia haec tradit: Litteratus affatim, sed nec bene morigeratus, nec disciplinis informatus, in papam et curiam Romanam carmina famosa pluries et plurima, tam metrica quam rhythmica, non minus impudenter quam imprudenter evomuit. Quae omnia satis indicant quanto olim in usu fuerit rhythmica poesis, neque ab ea interdum abhorruisse doctos etiam viros. Qua ratione vero a metris rhythmi different, Beda saeculo VIII, in lib. De metris ita explicuit: Videtur autem rhythmus metris esse consimilis. Est autem verborum modulata compositio, non metrica ratione, sed numero syllabarum ad judicium aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium poetarum. Et quidem rhythmus sine metro esse potest; metrum vero sine rhythmo esse non potest. Quod liquidius ita definitur: Metrum est ratio cum modulatione; rhythmus modulatio sine ratione. Isidorus quoque lib. primo, cap. 38, Origin. rhythmos a metris distinguit.
1.3
Age vero quis rhythmorum cursus fuerit, videamus. Paucis gressibus plerique iter suum conficiebant, distichorum, epigrammatum, odarum, aut hymnorum, cursum imitati, hoc est exigua aut certe mediocri versuum serie contenti. Sed neque defuere qui ultra hasce metas progrediebantur, prout materies, aut artificis consilium exigebat. Rhythmopoeios autem si dixero omni versuum genere usos olim fuisse, quibus poetica disciplina est oblectata, fortasse non immerito dicam. Imo veri videtur simile lyricam poesim e rhythmorum artificibus tantam varietatem carminum primo didicisse, eamque paulatim metro adjuncto perfecisse. Dithyrambica enim poesis primis temporibus instituta, ex rhythmis varii generis. Proclo etiam teste, composita est; atque ut illinc tragoedia et comoedia ortum traxisse creditur, ita et lyrica credenda est. In hoc etiam consentire videtur scholiastes Aristophanis. Sed haec missa facio. Illud tantummodo animadvertendum, Anacreontem, etsi inter lyricos Graecos suavitate et gratia excellat, attamen magna licentia ferri in versibus suis, usque adeo ut ad rhythmicam libertatem accedat. Accedit quod quae verba Horatii supra mihi commemorata sunt, de dithyrambis illius aetate efformatis dicta fuere lib. IV, ode 2. Inquit enim: Seu per audaces nova dithyrambos Verba devolvit, numerisque fertur Lege solutis. Spartianus quosdam versus affert Adriani Augusti, videlicet: Ego nolo Florus esse, Ambulare per tabernas, Latitare per popinas, Culices pati rotundos. Vix dubito quin inter rhythmicos ii sint referendi, ut et alii quos idem Augustus moriens effudisse dicitur. In iis certe exactam metri rationem minime deprehendas. Attamen, ut verum fatear, rhythmi ipsi ita efformabantur, ut saepe aliquam metrorum speciem exhiberent. Nam si verum est quod Quinctilianus tradit lib. IX, cap. 4, Institution. oratoriar.: Metrici quidem pedes adeo reperiuntur in oratione, ut in ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus. Et contra nihil est prosa scriptum, quod non redigi possit in quaedam versiculorum genera. Quanto ergo facilius idem in rhythmis occurrat? Auctor vero est Leo Allatius in Diatriba de Simeon. usum rhythmorum apud Graecos quoque recentiores perdurasse. Politicos versus ii appellabant, qui, ut ipse scribit, Iambicis et Anacreonticis ut plurimum constant: ita tamen ut nulla quantitatis syllabarum( quod accuratissime veteres observabant) ratio habeatur; tantum earum numerus, declinationesque accentuum attendantur. Quae ratio fingendorum carminum non nunc primum in ea natione, sed multis ab hinc saeculis in usu fuisse comperitur, ut videmus in Photii patriarchae, Christophori primi a secretis, Pselli, etc., versibus. Vossius quoque lib. primo, cap. 8, Institut. poetic. animadvertit rhythmum, non metrum, inesse in versibus politicis Constantini Manassis, Ttetzae, et similium. Tum subdit: Nec dubium quin antiquiores sint versus, in quibus solum rhythmus est. Addit etiam: Poetarum aliqui solo erant rhythmo contenti; nec alio a vulgari sermone discrepabant. Alii rhythmum animabant sermone poetico. Alii denique etiam metrum superaddebant. Quod ipse didicit a Beda in libro De arte metrica. Sunt ejus verba connexa cum iis quae nuper attuli: Plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in rhythmo, non artificii moderatione servatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem vulgares poetae necesse est rustice docti faciant docte. Quo modo et ad instar iambici metri pulcherrime factus est hymnus ille praeclarus Rex aeterne Domine Rerum creator omnium, Qui eras ante saecula Semper cum Patre Filius. Et alii Ambrosiani non pauci. Item ad formam metri trochaici canunt hymnum de die judicii per alphabetum: Apparebit repentina dies Magna Domini, fur obscura Velut nocte improvisos occupans. Haec Beda. Nisi excidissent innumeri ex hisce rhythmis( neque enim par eorum cura habita est atque metrorum) ingentem in iis versibus varietatem nunc deprehenderemus. Equidem e ms. codice Ambrosianae bibliothecae descriptum dedi Antiphonarium Benchorensis monasterii, atque edidi tomo IV Anecdotor. Latinorum. Ejus aetas ad saeculum Christianae aerae octavum referenda videtur. Complures ibi occurrunt hymni, quos omnes in rhythmicorum censum conjiciendos parum custodita metri ratio persuadet.
1.4
Praecipue vero in rhythmis frequens usus fuit versus trochaici catalectici, uti illum Terentianus Maurus appellat in lib. De litter. et metr. Imo reliquit et ille ex iis non paucos a se lucubratos. Exemplum ex eo proferamus. Syllabas, quae ritae metro congruunt heroico, Captus ut meus ferebat, disputatas attuli, etc. Est celer phaselus ille, quem videtis hospites. Ejusmodi versu dicteria praesertim efferebantur, ut est decantatum illud militum in Julium Caesarem, dum triumphum Gallicum duceret: Gallias Caesar subegit: Nicomedes Caesarem: Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Gallias: Nicomedes non triumphat, qui subegit Caesarem. Alterum exemplum Suetonius suppeditat, versus nempe in eumdem Caesarem tunc depromptos: Urbani servate uxores. Moechum calvum adducimus. Aurum in Gallia effutuisti; hic sumsisti mutuum. Utrobique idem habes metrum, et dactylum in fine, et quindecim syllabas singulis in versibus; sed non eamdem brevium et longarum observationem. Quindecim, inquam, syllabas: paritatem enim syllabarum rhythmopoeii veteres fere semper curabant, cum et ejusmodi versus canerentur ad musicos modos. Imo et saltatio addebatur, et quaedam digitorum percussio, ut Cicero, Quinctilianus et alii innuunt. Id quoque a Judaeis antea factum videtur. Neque enim tantummodo apud Romanos dicteria per rhythmos jactata in usu fuere, sed etiam apud Judaeos, et longe antea, quam a Romanis usurparentur. Vide lib. primum, cap. XVIII, vers. 6, Regum. Cum reverteretur, percusso Philisthaeo, David, mulieres cantantes, chorosque ducentes in occursum. Saul regis, praecinebant dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. Male habuit regem aculeatus rhythmus, cujus voces antiquissimus interpres ita vertit, ut versum trochaicum inde contecerit, quales erant complures e veterum rhythmis. Idque ea ratione factum, quod in Hebraico scomma illud duobus versiculis octosyllabis effertur hoc modo: Icchà Saùl balafaju, Vedavìd berivvodaju. Atque hic mature animadvertas velim, in ejusmodi versiculorum fine syllabas consonas, quas rime Italice appellamus. Casune, an arte factum, judicent alii. De his infra sermo erit. Itaque sicuti cantilenae nostrae certis pedibus constant in singulis strophis, ut idem sit in omnibus musicus concentus, ita et veterum rhythmi processere. Eumdem vero morem retinuere Christiani barbaricis temporibus, cum hymnos componebant; quod etiam e Benchorensibus nuper memoratis liquebit. Exempli gratia hos tantum commemoro, unum versum in duos versiculos dividens: In prophetis inveniris Nostro natus saeculo. Ante saecla tu fuisti Factor primi saeculi, etc Cum jubet parvos necari, Turba fecit martyrum. Fertur infans occulendus, Nili flumen quo fluit. Allatius quoque praelaudatus animadvertit in versibus Graecorum politicis, in quibus, ut ipse scribit, syllabas quindecim nunquam excedunt; et si quae ultra videntur, eas per aphaeresin, sive synaloephen, decurtant et absumunt. Ejusdem autem metri sunt Planctus rhythmicus super morte Constantini monachi Luxoviensis a Gudino monacho compositus, et Adelmanni Scholastici Rhythmi alphabetici de viris illustribus sui temporis, quos saeculo XI compositos Mabillonius V. cl. inter vetera Analecta edidit. Vide pariter inter Opera sancti Fulberti rhythmos, versibus minime distinctis editos. Floruit ille quoque saeculo XI. Similem etiam rhythmum Landulphus senior historicus Mediolanensis exhibuit, a me evulgatum tomo IV Rer. Italicar. Mihi de ipso infra sermo recurret. Alterum quoque vide a me publici juris factum in fine Paralipomen. Anonymi Salernitani, part. II tomi II Rer. Italicarum. Sed supra caeteros rhythmos ii fortassis aestimandi, utpote antiquissimi, atque ad historiam perutiles, quorum primum, Veronae encomia complexum, suis Analectis Mabillonius idem adjunxit. Alterum in Mediolani laudem fabricatum edidi ego in eadem part. II tomi II Rer. Italicar. Uterque Veronensi rhythmopoeio natalem suum debet, aut saltem debet vitam, qua nunc fruitur, cum ex codicibus Veronensibus ambo deprompti cura tandem nostra in lucem emerserint. Et sane hoc praecipue titulo, tam Mabillonio quam mihi spes futura erat, nos gratiam inituros clarissimi viri marchionis Scipionis Maffeii Veronis, qui tum patriam suam, tum antiquam eruditionem summa cum laude illustrare pergit. Sed quod mirere, vix aliud ille in consilio nostro reperit, nisi argumentum irae atque censurae. Quid amico viro hic minime probatum fuerit, quidve ille scripserit in Dissertatione, quam de versib. rhythmicis anno 1727 edidit, amice referam.
1.5
Moleste fert ille primo ejusmodi rhythmos a nobis fuisse productos, quales in mss. codicibus deprehendimus, hoc est erroribus scantentes. Deinde nos arguit quod non versibus distinctis, sed continuata oratione ad instar prosae, servato duntaxat stropharum ordine utrumque rhythmum prelo subjecerimus: Si fatti monumenti, scribit ille, non vanno stampati come le iscrizioni, o come i vecchi strumenti, senza mutar lettera, essendo che altro è un' originale d' antico notaio, dove più cose insegnano anche gli errori; ed altro è un' istoria, o componimento tramandatoci dà copisti, i quali dalla mente, e dallo scritto dell' autore abbiano deviato scioccamente. In questo caso egli è necessario usar lucerna critica, e conoscere ed emendare, ove possiam farlo con sicurezza. Tum rhythmum a Mabillonio editum rursus ipse exerit, singulos versus distinguens; et errores, quoscunque potest adhibita emendatione tollit. Criticam viri doctissimi lucernam hercle ego et probo et commendo, quod est ad castigandos defaecandosque eosdem rhythmos: sed nemo fortassis erit qui homini plaudat insurgenti, non dicam, in me( hoc enim nihil refert) sed in Mabillonium, tam bene de litteris et de republica litteraria meritum, ac summa veneratione apud omnes dignum. Cum ex uno antiquissimo ms. aliquod veterum monumentum describitur et evulgatur, rite semper munere suo fungitur editor, si quidquid codex ms. habet, fideliter exprimit, exceptis crassioribus quibusdam sphalmatis, quae uti in omnium oculos incurrunt, ita veniam dant cuncti, ut, ne monito quidem lectore, auferantur. Nunquam lectorem fallo, dum ego non fallar in intelligenda recteque reddenda antiqui illius codicis scriptura. Deinde vero liberum cuicunque critico lectori est, innuere meliores lectiones, castigare depravata, supplere quae desunt. Imo secus agere periculosum videatur, et praecipue cum de carminibus veterum agitur, quorum similes rhythmi sunt: delicatum enim artificium illorum est, neque nimium in iis castigandis audendum, nisi de medela adhibita lector moneatur, cui meditanti forsitan melior in mentem venire possit. Si locus futurus esset regulae quam nunc primum procudit amicus Maffeius, miseros jam appellare liceret quosvis eruditos, qui monumenta veterum tenebris, nostro potissimum saeculo, eripuerunt, neque lucernam criticam ad singula accenderunt. Atque mea in primis deploranda fortuna foret, qui in Rerum Italicarum Collectionem tot historias intuli nunquam antea editas, easque dedi quales e mss. accepi, vitiis videlicet veterum librariorum saepe foedatas. Sed aliud certe eruditi orbis judicium erit. Mabillonio, mihi caeterisque anecdotorum editoribus unum plerumque consilium fuit, ac futurum est, nempe in litteratorum commodum quae latebant in mss. luce donare, non autem subsistere ad omnia, expendenda meditatione rigida, atque expurganda, suscepta veluti anatome exquisita vitiosi ac inordinati corporis. Est hoc hominum majori otio fruentium; imo omnium esse potest, qui beneficio per nos delato uti deinde velint. Quamobrem morosus plane sit, qui celeberrimum illum vitum meque simul increpandos sibi sumat, quod rhythmos, quales in unico vetustissimo codice invenimus, versibus etiam indistinctis, quemadmodum reapse illos codex suppeditavit, ab interitu atque oblivione vindicaverimus, etiamsi omnes inde errores per nos non fuerint sublati. Sed quid plura? Censorem nostrum ad judicem egregium sisto, cujus calculo constabit quam levi fundamento nitatur novitia hujusmodi censura. Is autem non alius est quam eruditissimus ipse Maffeius, qui primum editis Florentiae anno 1721, Cassiodorii Complexionibus, epistolam suam addidit, antea quoque evulgatam tomo V Italiae Sacrae, Venetae editionis, in qua rhythmum ipsum De laudibus Veronae a Mabillonio editum, non semel, sed bis, aeneis typis tradidit, atque iisdem plane verbis quae apud Mabillonium leguntur, et nulla facta versuum distinctione, nullaque adhibita critica lucerna; cum tamen in eodem libro ipse rhythmum sepulcralem Pacifico archidiacono positum, ac ejusdem metri, mihi quoque rursus infra edendum in hoc opere, dissertatione XLIII, De litterarum statu, ordinatis versibus protulisset. Cur, amabo, quod ipsi Maffeio fas ac laudandum anno 1721 credebatur, post sex annos nefas et culpandum visum fuit? En ut suis ipse armis contra se pugnat. Si quid ergo video, non quod ille adversus Mabillonium meque excogitavit, sed hoc unum ex illius nuperrime ad inventa sententia consequi tantummodo potest; scilicet, lectoribus injectam suspicionem fuisse, eamque vix unquam delendam, si quando aliquid novi ex antiquis codicibus ipse proferet, nos non accepturos illud quale in membranis erat, sed quale lucernae criticae doctissimi viri visum fuerit; atque adeo certos nos in posterum esse non posse, multis ne in locis veterum verba ac mentem, an Maffeii( veteres loquentes, prout ipse melius censuit, inducentis) sensa habeamus. Quae ergo illi fides in posterum habenda?
1.6
Has ego legitimas germanae criticae regulas reor. Scilicet in veterum monumentis primum edendis, et praecipue si ex aliquo singulari antiquissimo ms. illa depromantur, eoque magis si carmina sunt, nihil opus esse discedere a lectione codicis: imo rem poscere, ut quantum fieri possit, eadem lectio retineatur, exclusis tantum apertissimis librarii mendis, quae tamen distinguere omnium est. Si quid vero gravius editori immutare, delere, supplere animus est, id clanculum facere, lectoribusque minime consciis, nequaquam licet. Neque enim ad ejusmodi licentiam purgandam, satis esset dicere. Felicissimas conjecturas, opportunaque remedia ad mentem auctorum, et ad metri leges adhibui. Nam ut ut ingenii acumine quisquam abundet, quam laudem procul dubio agnosco et ego in clarissimo Maffeio, attamen liberum semper lectori judicium servandum erit, ut perspicere possit rectene an secus criticus vir medicas manus intulerit antiquis codicibus veterumque lucubrationibus. Et profecto quanticunque sint critici in emendandis veterum libris, ii non raro nobis propinant non auctorum verba, sed meditamenta ac divinationes suas, quae tamen veteres ne somniarunt quidem. In rhythmo Mabillonii cura edito ita se habebat hic versus: Ab Oriente habet primum martyrem Stephanum. Ita illum e conjectura sua restituit Maffeius. Ab Oriente habes primum protomartyrem Stephanum. Si auctori illud primum adhibitum fuisset non adverbii, sed adjectivi loco( quod sane merito opinari licet, alioquin is primo non primum dixisset), rideret ille, puto, nunc videns in ejusmodi emendatione se coactum appellare primum martyrem non semel, sed bis Stephanum. Cur ergo non liceat et mihi versum illum leviori additamento restituere, ac scribere? Ab Oriente habes primum nam martyrem Stephanum. Quando luxata ossa reponenda hic sumimus, satius est curam complere quam nova inferre vulnera. Duobus enim versiculis constant horum rhythmorum versus, quorum primus octo, alter septem syllabis expeditur, dummodo legibus communibus illius rhythmi pareatur. Si protomartyrem Stephanum legimus, ultra metas excurret syllabarum numerus: aequius ergo suppleatur scribendo nam martyrem Stephanum. Sed quid hic aio? Caecutiamus necesse est in barbaricorum temporum scriptis emendandis, ac non raro fallemur, quoties librariorum incuriae ac ignorantiae tribuemus vitia quae ipsis indoctis auctoribus sunt tribuenda. Metri leges, hoc est syllabarum numerum, in versibus hisce rhythmicis neglectas cernimus. Quis certos nos facit deliquisse librarium potius quam eorum auctorem? Aspice illic alios versus enormes: Praecursorem Baptistam Joannem et martyrem Nazarium. Mammam, Andronicum et Probum cum quadraginta martyribus. Temporibus principum, regum desiderii et Adelchis. Caeteros omitto. Similem habemus in epitaphio Pacifici archidiaconi, quod tamen ex marmore expressit idem marchio Maffeius: Septimo vicesimo aetatis anno Caesaris Lotharii. Scribendum autem monet clarissimus marchio in Mabillonio Adelchiis[ an melius Adelchii?] ut et alibi Baptismium et Ravennia; dactylum enim, aut Creticum, aut anapaestum in fine exigunt id genus rhythmi. Ita sane. Sed adhuc incertum est an vulgares eorum temporum rhythmopoeii tam religiose hisce legibus constringi se sinerent. Quid factum fuerit in syllabarum observatione nuper vidimus. Vopiscus etiam in Aureliano militarem rhythmum refert, hisce verbis conceptum: Mille, mille, mille, mille, mille decollavimus. Unus homo mille, mille, mille decollavimus. Mille, mille, mille vivat, qui mille occidit. Tantum vini habet[ f. bibit] nemo, quantum fudit sanguinis. Ita scribendos eos versus puto, e quibus tertius, uti videtur, contra leges clauditur verbo occidit. At hexametri quoque interdum non dactylo, sed spondaeo clauduntur apud meliores poetas.
1.7
Quod est ad rhythmum De laudibus Mediolani a me editum, doctissimus censor conqueritur quod prave descriptus fuerit ex pervetusto codice Veronensi: quibus verbis tacite imperitiam objicere videtur doctissimo viro Bartholomaeo Campagnolae, capituli canonicorum Veronensium cancellario, et nunc in eadem urbe archipresbytero ecclesiae sanctae Caeciliae, a quo opusculum descriptum atque ad me missum fuit. Sed mirum quei vir, alioqui perspicacissimus non ante secum reputaverit an praecipitis judicis notam incurrere posset, quando codice ms. minime inspecto sibi de re ignota ferendum erat judicium. Atqui erroribus abundat rhythmus. Non abnuo: sed quid inde apud cautum judicem consequitur? Non minora vitia in Mabilloniano rhythmo occurrunt, incomparabilem tamen virum certe nemo neget, antiquae scripturae peritissimum. At, regerit Maffeius, paucissimorum nunc est intelligere veterum characteres, quos ille antico corsivo appellat. Sed quid si inter hosce paucissimos locus Campagnolae ipsi negandus non esset? Liberum est nunc, ut puto, Maffeio ipsi( quod olim non licuit) sub oculos habere eumdem codicem, qua parte rhythmum a me editum complectitur. Tum prudentius judicabit tribuendane sint antiquissimo librario, ne dicam rhythmi ipsius auctori, an solertissimo Campagnolae, quae aut corrupta, aut obscura in hocce rhythmo adhuc deprehenduntur. Et ego rhythmum eumdem exactissime describendum, iisdemque plane characterum formis ex ms. exprimendum curavi, ita ut propriis veluti oculis codicem ipsum inspexerim: ac manu tetigi nihil ab ejusdem codicis fide discrepasse exemplum olim ad me missum ab accuratissimo ipso Campagnola. Quidquid in editione a me facta dissidet a codice, immutatum emendatumve a me uno fuit. Indulgetur enim( id repeto, atque id etiam praecipit clarissimus Maffeius) describenti veterum monumenta e codicibus( quorum pauci librariorum erroribus carent) patentia inde tollere menda, ea tamen tantum, quae recte conjicere possumus ex amanuensium oscitantia processisse. Reliquum ego dimisi, ingentis operis mole ad alia sollicitatus atque intentus. Neque vero majora audere fas putassem insciis lectoribus. Nunc etiam animadverto nihil opus fuisse scribere quaestu pro quaestum; sed ultra non vacat, levibus hisce controversiis seu tricis insistere.
1.8
Unum tantummodo adjiciam, nempe cogi nos credere amicum Maffeium ingenti prurigine censoriae virgae adhibendae, cum haec scripsit, agitatum fuisse. Neque enim hisce contentus, et extra semitam proreptus, invasit etiam frustulum Vitae sancti Geminiani episcopi Mutinensis, quam ex altero Veronensi codice excerptam protuli in eadem parte II tomi II Rer. Italicarum, ejus auctorem arbitratus, circiter annum Christi 910 floruisse. Mihi profecto si eadem libido insideret, sique par pari reddere animus foret, non deessent, quae in censoris doctissimi libris aequiori censurae paterent. Verum amicitiae leges minime oblitus, clypeo tantum, non ense hic utar. Ille ergo scribit fragmentum nuper memoratum Vitae sancti Geminiani desumptum fuisse e Lectionario circiter saeculum XIV scripto. Ut lubet: rariores etiam gemmas interdum servarunt nobis saeculi ejus codices, videlicet et ipsi ab antiquioribus descripti. Addit: Poco conto si può farne, mentre interpolazioni molto inette hanno le Vite in tal Lezionario: e così tra l' altre quella di san Zenone. Quod in Vita sancti Zenonis interpolationes occurrant, deducere velle, reliquas etiam Vitas codicis illius interpolationibus scatere, non probabunt, ut puto, eruditi. Quod plus est, nullam in praelaudata S. Geminiani Vita interpolationem quisquam ostendet. Cur ergo haec Maffeius? Pergit ille: L' autor della giunta fa menzione dell' antica scorreria degli Ungheri; ma non mostra esser vissuto a tempo di quella, bensì d' alcun' altra delle fatte da quella gente. Atqui certum apud omnes eruditos futurum est, eamdem Vitam, una cum lacinia a me edita, ante medium saeculum X fuisse litteris consignatam. Mihi persuaseram, additamentum illud luce hucusque caruisse, quod in Vita a cl. P. Bollando edita ad diem XXXI Januarii ipsum desiderari animadvertissem. Sed haec scribens, nunc deprehendo, ab eodem Bollando in calce tomi in Addendis ad eam diem ex codice ms. Bodecensi fragmentum idem fuisse jam diu productum, quanquam ea diversitate ut me neutiquam poeniteat illud ipsum rursus evulgasse. Jam ergo habemus non uni codici Veronensi fragmentum illud acceptum esse referendum. Ibi vero scriptum est: Sed quia tanti Patris domni Geminiani, prout potuimus, Vitam stylo transegimus, libet quoque de situ urbis in qua resedit episcopus, aliquid enucleare veracius. Palam haec produnt non ab aliena manu, sed ab ipso auctore Vitae adjecta fuisse, quae ad situm Mutinensis urbis pertinent. Quonam autem tempore idem auctor floruerit, evidentissime ex aliis ejus verbis colligitur, ubi de Hungarorum saevissima ac pene omnibus metuenda gente is loquitur, quam, inquit, in nostris tribulationibus compertam habemus. Deinde subdit, eos a parte aquilonari Italiam ingressos, Forojuliensi vastata marchia, Veronam usque transiliisse, et universam regionem depopulatos, cuncta firmissima urbium moenia, cunctaque murata, nullo resistente invasisse oppida. Denique scribit: Itaque lues illa( quam utinam nesciremus!) non dico certaminis, sed insoliti funeris, etc., tandem ad Mutinense devenit episcopium, etc.
1.9
Nemo non videt haec scripta fuisse ab homine qui non tantum viderat, sed etiam expertus fuerat, quanta rabie Italiam dilaniaret, aut paucos ante annos dilaniasset immanis Hungarorum populus, e Scythia in Pannoniam, quam sibi subjecit antea, hoc est circiter annum Christi 889 illapsus. Prima eorum impressio in Italiam, teste Hermanno Contracto et Continuatore Annalium Fuldensium, aliisque, illiganda videtur anno 900. Annalista Saxo, ab Eccardo editus, Reginonem secutus, aut eamdem, aut alteram irruptionem describit ad annum 901 his verbis: Langobardiam quoque ingressi, coedibus incendia miscent; cumque incolae terrae conglobati resistere conarentur, plurimi episcopi et comites cum innumerabili hominum multitudine sagittarum ictibus trucidantur. Liutwardus Vercellensis episcopus assumptis thesauris fugiens, incidit super eos, moxque interficitur. En quousque anno illo aut praecedenti penetrarit ferocissima gens. Illorum autem irruptio in Mutinensem agrum, et vastatio celeberrimi Nonantulani monasterii per eos facta, in eosdem annos conjicienda videtur, ut Pagius recte monuit. Tum subsequentibus annis nova ab iis vulnera inflicta fuere Italiae; nam post profligatum Christianorum exercitum, quem in eos Berengarius I, Italiae rex, adduxerat, non erat qui eorum praesentiam, nisi munitissimis forte praestolaretur in locis. Teste eodem Liutprando, quo anno Ludovicus III imperator a Berengario captus temeratae fidei poenas dedit, hoc est, aut anno 902, aut serius, ut alibi ostendit, Hungarorum rabies totam per Italiam nullis resistentibus dilatatur. Richardus Cluniacensis, et ex eo Bonfinius, tradunt, Hungaros exinde fere quotannis populandi causa, ut quidquid remanserat eraderent, repetere Italiam consuevisse. Anno Christi 905 Sigonius scribit barbaros eosdem novam incursionem fecisse. Tum anno 921 et subsequenti ex eorum gladiis et sagittis Italia sanguine maduit. Anno autem 924 adeo illorum potentia ac rabies est aucta, ut praeclarissimam regni sedem Ticinum ad deditionem compulerint et incendio absumpserint. Iidem an. 937 Alamanniam, Galliam et Burgundiam pervagati, per Italiam ad sua regna redierunt. Auctor quoque est Lupus Protospata eos anno 920. Italiam vexasse, tum an. 936, 940 et 947 in Apuliam irruisse, Capuam obsedisse, ac innumera iis regionibus intulisse mala. Habetur etiam nota marginalis in ms. codice bibliothecae Casanatensis Romae, ubi legitur Cyclus Paschalis Dionysii Exigui, hisce verbis concepta: Hoc anno( id est anno Christi 922) venerunt Hungari in Apuliam quarto die stante mensis Februarii. Sed clades ejusmodi nihil ad Langobardiam spectare videntur, cum non terrestri itinere, sed navigio adhibito illuc Hungari penetrasse potuerint. Post mortem quoque Hugonis Italiae regis iidem Hungari in Italiae sinum irruerunt, sed muneribus a Berengario marchione, postea rege, placati abscessere. Baronius et Pagius actum hoc anno 949 putant. Sed hoc antea contigisse ex Liutprando historico fortasse colligas. Denique Frodoardus in Chronico ad an. 951 tradit Hungaros ex Italia in Aquitaniam fuisse progressos. Fortassis et anno 954 Hungaros e Gallia fugientes Italia vidit; at ultra non legimus immitissimam gentem irrupisse in hasce regiones: eam quippe bellicosi Germanorum populi, multis caedibus illatis, sese intra limites suos continere tandem edocuit. Tota ergo periodus aerumnarum, quas ab Hungaris Italia sustinuit, inter annum 900 et 950 revera concluditur. Cum ergo exploratum sit, ut supra vidimus, scriptorem Vitae sancti Geminiani eadem ipsa tempestate floruisse, peto ego an censurae alicui justae locus fuerit, quod scripserim, auctorem illius CIRCITER annum Christi 910 floruisse? At inquit amicus Maffeius: non ostendit is auctor, se vixisse, cum Hungari anno 900 aut 902 impressionem in Mutinenses fecere, sed quidem fervente una e reliquis incursionibus ab ea gente factis. Et quid tum? Nonne satis mihi est si is vixit dum Hungari in Italiam palantes excursabant? Sed cur vivere is non etiam antea potuit? Conjecturis hic uterque agimus. Neget ille, si potis est potuisse florere scriptorem illum vel ipso anno 900. Si accidisse id potuit, satis illud mihi est, nec est cur meae conjecturam suam Maffeius anteferat. Ac praecipuae cum clarissimus Bollandus ad ea verba quam in nostris tribulationibus crudelissimam experti sumus( ita enim ille Bodecensi codice usus eum aliter locum recitat) hanc notam apposuerit: Haec esse videtur Hungarorum incursio, quam memorat Liutprandus Histor. lib. II, cap. 4, 5, 6, sub initium saeculi decimi. Eoque magis id mihi licuit scribere, quandoquidem non ad annum 900 conjeci scriptam sancti Geminiani Vitam, sed quidem ad annum 910; quem praeterea ne certo quidem designavi, nam addidi CIRCITER, lectori ea ratione innuens serius etiam statui posse scriptoris aetatem. Sed ego, si plura adderem, neque temporis, neque alienae patientiae me curam habere proderem. Ergo satius est interruptum iter repetere.
1.10
Ut autem luculentius pateat imperitiam veteris scripturae Campagnolae supra memorato minime objiciendam fuisse, atque in veteres auctores Latinae linguae parum gnaros, et in librarios foedissime cespitantes, rejiciendos esse errores quibus antiqua opuscula scatent, juvat hic adjicere alterum rhythmum ejusdem metri, nunquam antea editum, atque excerptum ex vetustissimo codice Veronensi per Campagnolam eumdem. Nullum ego inde vitium, quanquam in oculos multa incurrant, sustuli. Primae stropharum litterae acrostichon exhibent, nempe GAIDHADLUS, qui parochus Veronensi in urbe fuisse videtur, atque ipsius rhythmi auctor:
1.11
Gracia excelsa Regi referamus pariter, Qui nos in unum congregavit, te laudamus, Domine, Ut possimus invenire requiem in seculum.
1.12
Ad alta sede postulemus summo Dei Filio, Ut suo mittere dignetur angelum perspicuum Ad expugnandum expellendum hostis antiquissimus.
1.13
Invidus ille temptator fallax atque perditus Semper cupit discordare concordantes fratribus. Ut possit gratiam mereri ante nequam Principem.
1.14
Dominus atque Salvator, quod suum redemit sanguinem, In sua semper potestate reservare animas, Ut nec unus praeter eum potestatem habeat.
1.15
Honor illi et potestas in aeternum permanet, Qui nos Pastorem super gregem vocare dignatus est, Ut salvas oves consignemus ante ejus oculos,
1.16
Almus ille speculator sacerdos in populo Semper adstat, superadstat supra gregem, pugnat contra impios, Ut nec una possit oves rapere de gregibus.
1.17
Divina Templa coeuntes suspiremus pariter, Populorum gregi obsecrantes pro nostra facinora, Ut ipse pius Miserator donet indulgentiam.
1.18
Libare Deo studeamus hostiam pro fratribus, Ut ante eum mereatur portare manipulos, Atque de talentum lucrum consignemus geminum.
1.19
Vigilemus et oremus unusquisque pro alio, Ut possimus invenire requiem in seculum, Atque vitam possidere, quam misit Dominus.
1.20
Summo Regi postulemus pro cunctorum scelere, Et de nostra mereamur invenire veniam Per eum qui semper vivit et regnat in secula.
1.21
Te deposco, dulce frater, qui canis hunc versiculum Ut requiras principales litteras per ordinem. Sic invenit ejus nomen, qui hunc exposuerat. Tot errores hic offendis. Num culpandus ego, qui haec evulgo? Num Campagnola, qui haec fideliter descripsit? Ab aequis certe lectoribus non hanc mihi mercedem polliceor. Atque hactenus trochaicum versum in rhythmis servatum, neglecta tamen prosodiae ratione, animadvertimus. Dicendum nunc restat rhythmorum auctores temporibus barbaricis ad aliorum quoque Versuum imitationem se contulisse. Sanctus Bonifacius episcopus Moguntinus et martyr circiter annum 740, haec in epistola 65 scribebat: Tertium carmen, non pedum mensura elucubratum, sed octonis syllabis in uno quolibet versu compositis, una eademque littera, comparibus linearum tramitibus aptata, cursu calamo perarante caraxatum[ id est exaratum] tibi, sagacissime sator, transmittens dicavi. Rhythmum a se compositum hisce verbis designat, cujus etiam exemplum praebet in epistola praecedenti, ubi leguntur hi versus: Pro me quaero oramina Precum: pandet praecipua, etc. Sed et ipsum hexametrum imitati sunt rhythmopoeii, tanta tamen asperitatis facie interdum, ut nisi qui praevia rei cognitione rhythmos ibi quaerit, miserum indoctae gentis conatum in aemulando nobili metro, animadvertat, rhythmi hujus exempla si petis, vide inscriptionem VII Christianam, pag. 1061 Thesauri Gruteriani veteris editionis, uti et in tomo IV Italiae Sac. in episcopis Vercellensibus epitaphium Flaviani episcopi, qui circiter annum Christi 540 sedisse in Vercellensi cathedra censetur. Verum antiquius, et omnium lucidissimum exemplum informis hujus poeseos aspicias velim in poemate Commodiani, rudis poetae Christiani, quod a Rigaltio olim editum, in Bibliothecam Patrum tom. XXVII subinde illatum fuit. Floruisse is creditur ineunte saeculo Christianae aerae quarto: imo sunt qui ad saeculum tertium ejus aetatem referendam arbitrati sunt. Non aliis ille versibus, Instructiones suas acrostichas exsequitur quam hexametris, sed nullis metri legibus servatis; quod paucorum exemplo palam fiet. Ita ille Instructione XV: Hercules, quod monstrum Aventini montis elisit, Evandri, qui solitus erat armenta furari, Rustica mens hominum indocilis quoque pro laude Cum gratias agere vellent, absenti Tonanti, etc. Pergit ille hac methodo, quippe vulgaris homo, et ad vulgi captum versibus hisce utilissima documenta claudit. Certum est ejusmodi licentia deinde usos, et quidem diutissime, fuisse poetas cum vulgo facientes. Atque hic exempla duo se mihi offerunt, spectantia ad Langobardici regni tempora. Alterum est epitaphium positum circiter annum 722 in celebratissimi monasterii Bobiensis templo, Liutprando rege regnante, sancto Cumiano episcopo Scotorum, qui illic finem vivendi fecit. Ughellius tomo quarto Ital. Sacr. in episcop. Bobiensib. illud evulgavit. Ego cum ex marmore ipso diligentius olim descripserim, rursus lectoribus exhibeo:
1.22
Epitaphium sancti Cumiani episcopi in tabula marmorea Bobii inscriptum.
1.23
+ HIC SACRA BEATI MEMBRA CV MIANI SOLVVNTVR, CVJVS CAELVM PENETRANS ANIMA CVM ANGELIS GAVDET. ISTE FVIT MAGNVS DIGNITA TE, GENERE, FORMA. HVNC MISIT SCOTHIA FINES AD ITALICOS SENEM. LOCATVR EBOVIO DNI CONS TRICTVS AMORE, VBI VENERANDI DOGMA COLVM BANI SERVANDO, VIGILANS, JEJVNANS, INDEFES SVS SIDVLE ORANS, OLIMPIADIS QVATTVOR VNIVSQVE CIRCVLO ANNI SIC VIXIT FELICITER, VT FELIX MODO CREDATVR MITIS, PRVDENS, PIVS, FRATRIBVS PACEFICVS CVNCTIS. HVIC AETATIS ANNI FVERVNT NOVIES DENI, LVSTRVM QVOQVE VNVM MENSES QVE QVATTVOR SIMVL. AT PATER EGREGIE POTENS INTERCESSOR EXISTE. PRO GLORIOSISSIMO LIVTPRANDO REGE, QVI TVVM PRAETIOSO LAPIDE TYMBVM DECORAVIT DEVOTVS SIT VT MANIFESTVM ALMVM VBI TEGITVR CORPVS. DP. EST HIC DMS CVMIANVS EPS XIIII. KL. SPTBS. FECIT IOHANNES MAGISTER.
1.24
Refert etiam P. Romualdus a Sancta Maria, ordinis Eremitar. exscalceator. Sancti Augustini in sua Papia Flavia, part. prima, pag. 131, epitaphium Theodatae, illius nempe cui originem suam debet vetustissimum aeque ac nobile monasterium Ticinense sacrarum virginum; nunc appellatum della Posterla, cujus est mentio apud Paulum Diaconum. Dignum erat frustulum illud Langobardicae eruditionis, scriptum sub initium saeculi octavi, quod accuratius ex lapide expressum ad nos deferretur. Primos tantum versus ego indicabo.
1.25
CAELICOLA SIC DEMVM EJVS PROSAPIAM TEXAM. MATER VIXIT VIRGINVM PER ANNOS NIMIVM PLURES, IN GREGE DOMINICO PASCENS OVICVLAS CHRISTI, QVAS FOVENS DOCVIT, ARGVIT, CORREXIT, AMAVIT, etc.
1.26
Vide etiam epitaphium hexametris et pentametris hujus generis versibus efformatum, sed a librario mire deformatum, in Vita sancti Felicis archiepiscopi Ravennatis apud Agnellum, tomo II Rer. Italicar., pag. 164. Illud autem circiter annum 716 compositum fuit. Neque his charitibus caruit urbs ipsa aeterna. Turrigius part. II, p. 539, De crypt. Vatican. epitaphium refert Elisabetae puellae, depositae VI Kal. Sept., indict. V; quae formula ad remota saecula spectat.
1.27
OCCE PVELLE JACET TVMVLO CORPVS ELISABETE, QVOD MANET IN SANCTA AVLA BETISSTE JOHANNIS. ILDEBRANDVS EJVS GENITA, THEODORAQVE MAMMA. BIS ANNOS ABVIT SENIS, ET MENSIBVS DECEM DVCTA JOHANNES VESTRA, PAVLEQVE JURE SVB ALMA, etc.
1.28
Sed prae caeteris id genus rhythmis, dignum est quod legatur epitaphium Thomae, qui Honorio I papae circiter annum 636 suam operam contulit ad tollendum schisma Aquileiensis Ecclesiae. Exhibetur illud ab immortalis nominis cardinali Baronio in appendice ad tom. XII Annal. inter addenda Annalibus ecclesiasticis ad annum 638 quae causa, ut puto, fuit, cur nunquam satis commendandus alter sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Henricus Norisius monumentum hoc minime animadverterit, cum in Dissertatione de Synodo V,§ 6, egit de tempore sublati ejusdem schismatis. Ita se habent primi versus, ad hexametrorum formam confecti.
1.29
QVIS MIHI TRIBVAT, VT FLETVS CESSENT IMMENSI, ET LVCTVS ANIMAE DET LOCVM VERA DICENTI: LICET IN LACRYMIS SINGVLTVS VERBA ERVMPANT, DE TE CERTISSIME TVVS DISCIPVLVS LOQVOR. TE GENEROSITAS, MINISTER CHRISTI, PARENTVM, TE MVNDA ACTIO, THOMAS, MONSTRABAT HONESTVM. TECVM VIRGINITAS AB INCVNABVLIS VIXIT, etc.
1.30
Neque his versibus incompositis caruerunt ipsa ethnicorum tempora, eorumque vulgus. Cujus rei exemplum, nondum, ut opinor, editum proferre nunc juvat. E schedis ms. eminentissimi S. R. E. cardinalis Dominici Passionei, subsequens carmen descripsi. Jacet in villa Salsulae comitatus Urbini, in vetusto lapide exaratum, barbariem sane et linguae et characterum praeferens.
1.31
D. M B M. C. ARRIVS VICTORINVS MARITVS VTTIDIE TITIANENI TV DVM ESSES AD SVPEROS NEMO MIHI FVIT FORMOSIOR VLLA QVAE PROSTRATA JACES INDICNA CIRCVMDATA TERRAE QVAE CARVISTI VIAM LVCI SECVTA ES. SIC MERITO TALES VERSVS DESCRIPSERIM IN TE NON STVDIO SED MENTE DATA ET COGENTE DOLORE. HAEC MIHI TITIANE PRIMVM IN CONNVBIO JVNCTA EST HAEC PRIMA DOLORIS DVLCIOR IN ME FVIT. VT MEI TE REPELLAT ET SVBITOM ESTVM RAPTA RELIQVIT IN AEVVM QVEM FRVI NON LICVIT ANNIS PERVLTIMO FATO. ACERVA A MATRE( an MORTE?) RAPTA ES VT PARVVLVS ACNVS SICVT ILLE MISER RAPTVS VOVITUR ARIS ET ME TAM PVERVM CITO FECISTI DOLENTEM. PARENTES MISERI MECVM PATIVNTVR IN AEVO DOLOREM VT ROSA VERE NOVO CRATA EST IN TEMPORE PARVO SIC FVIT INFELIX HAEC MIHI CRATISSIMA CONJVNX VIXIT ANIS XVII. MESIBVS VIII. DIEB............ FELIX LAPID......
1.32
His adjunge epitaphium Christianum Catervii, quem uti sanctum Tolentinates venerantur, a Mabillonio in Itinerar. Italic. evulgatum, ac deinde a Fabretto emendatius cap. 10, num. 505, Inscription. Antiquar. editum in haec verba:
1.33
QVOS PARIBVS MERITIS JVNXIT MATRIMONIO DVLCI OMNIPOTENS DOMINVS, TVMVLVS CUSTODIT IN AEVVM. CATERVI, SEVERINA TIBI CONJVNCTA LAETATVR, SVRGATIS PARITER CHRISTO PRAESTANTE BEATI.
1.34
Infra :
1.35
QVOS DEI SACERDVS PROBIANVS LAVIT ET VNXIT.
1.36
Et diu quidem ejusmodi plebeiorum versuum usus perduravit; idque indicabit inscriptio circiter annum Christi 1014 Romae posita, atque edita a cl. V. Marco Antonio Boldetto in egregio opere De coemeter. martyr., lib. II, cap. 5.
1.37
PETROCIO REQVIESCVNT HIC SEPVLTAQVE MEMBRA. REC E BONVS SAPIENSQVE FVIT; NAM GENERE MAGNO ERAT, FORMOSVSQVE, PRAECLARVS, LARGVS AMICIS. GRATIA SEMPER TVNC FVERAT ILLI, COLLOQVIA DIGNA, OMNIBVS AMABILISQVE, BENIGNVS, PRONTVS, ET AVDAX, REGNA DILIGENS CELESTIA, SEMPER AMATOR ILLEQUE MITIS NVTRITOR, PAVPERVMQVE DEFENSOR. OMNES VOS QVI LEGITIS, QVESO, DICITE CVNCTI: CLEMENTISSIME DEVS, MISERERE FAMVLO TVO VIRGO DEI GENITRIX, CVM OMNIBVS SANTIS MISERERE PETROCCIO. OBIIT IN PACE TEMP. D. BEN. OCTAVI PP. IN MEN. JAN. DIES XVIII.
1.38
Sed et Fabretus cap. 3, pag. 146, Inscription. antiquar. hanc refert:
1.39
NOME. FVIT. NOMEN. HAESIT NASCENTI COSVCCIA VTRAQVE. HOC. TITVLO. NOMINA SIGNIFICO. VIXI. PAROM. DVLCISQ. FVI. DVM. VIXI PARENTI HOC. TITVLO. TEGEOR. DEBITA. PERSOLVI. QVIQ. LEGIS. TITVLVM. SENTIS. QVAM. VIXERIM. PARVM HOC. PETO. NVNC. DICAS. SIT. TIBI. TERRA. LEVIS.
1.40
Vide et alias similes, imo plus adversantibus Musis conceptas apud eumdem Fabrettum cap. 4, p. 329, 418, 419 et 421. Vide etiam epitaphium Boni consulis et ducis Neapolis, qui saeculo Christi nono floruit, tomo II Rer. Italicar, pag. 342. Atque hactenus de rhythmis hexametris et pentametris.
1.41
Hisce nunc subjungendi endecasyllabi, dodecasyllabi, heptasyllabi, etc., qui in usu fuere apud veteres. Quod et lubentius facio, cum inde potissimum exempla suorum carminum derivarit Italicae vulgaris linguae poesis. Quod antequam ostendam, juvat alterum rhythmicae, imo et metricae poeseos ritum vetustissimum in medium afferre. Sunt qui credant vel ipsis olim Romanis et Graecis gratam fuisse consonantium syllabarum modulationem( nunc rima appellamus, conversa voce rhythmus in rima) in fine praecipue versuum quaesitam, ita ut postrema versus aut membri syllaba postremae subsequentis responderet. Poetis ipsis hujusmodi verborum collocatio, sive figura, placuisse fertur. Certe placuit oratoribus, dum tamen parce adhiberetur. O' μοιοτέλευτον Graeci figuram hanc appellarunt: Similiter cadens idem Latinis fuit. Pervulgati sunt duo Tullii versus a Quinctiliano memorati libro undecimo cap. primo, quos tamen multi eo quoque vivente irrisere: Cedant arma togae. Concedant laurea linguae. O fortunatam natam me consule Romam! Varro quoque in τάφη Μενίππου: Neque orthophallica attulit psalteria, Quibus sonant in Graecia dicteria, Qui fabularum collocant exordia. Hic exodia scribendum reor. Imo et vetustissimus Ennius hisce delectatus videtur. Hos enim illius versus refert Cicero in Tuscul. I: Haec omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam evitari[ an potius evirari?] Jovis aram sanguine turpari. Hosce etiam( alienosne, an suos, ignoro,) idem Cicero in eadem Tusculana commemorat: Coelum nitescere, arbores frondescere, Vites laetificae pampinis pubescere, Rami baccarum ubertate incurvescere. Similes autem antiquorum versus in eam sententiam Stilianum induxerunt, de arte versificandi scribentem, ut sibi persuaderet, rhythmos( nunc le rime) meliori ipso Latinorum saeculo usurpatos fuisse. Nam, ut is scribit, Virgilius lib. VI, vers. 165 Aeneidos habet: Aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Et Ovidius Quot coelum stellas, tot habet tua Roma puellas. Et Propertius: Non non humani sunt partas talia dona. Ista deum menses non peperere bona. Ita Horatius, De arte poetica: Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto, Et quaecunque volent, animum auditoris agunto. Ita et Ausonius in Idyl. II: Vel tria potanti, vel ter tria multiplicanti.
1.42
Sed versificatoribus antiquis vix fieri potuit quin ejusmodi versus interdum exciderint, etiam nil tale cogitantibus: ac proinde minime me iis opponam, qui haec potius casu quam arte nata, sive consulto facta, censeant. Attamen cum oratoribus non displicuisse dixerim ὀμοιοτέλευτον, non est praefracte negandum quin et poetae eadem figura delectari quandoque potuerint. Ac praecipue rustici et vulgares, quorum auribus gratior accidere potuit vocum consonantia. Nisi tot rhythmi et carmina plebeiorum poetarum aevi illius periissent, fortasse plures versus ex Latio ipso petitos similiter cadentes haberemus. Paria quoque apud Graecos occurrunt, ut in Anthologia, et alibi visitur. Sunt etiam qui Hebraeos putant in poesi sua quaesivisse paria aurium oblectamenta, sive in mediis versibus, sive in eorum clausulis: quod potissimum a clarissimo Huetio affirmatum video. Et sane id persentias in rhythmo Hebraico, quem in Davidis laudem cecinere mulieres, et ego supra attuli. Sed et clarissimus vir P. Martinaceus monachus Benedictinus congregationis Sancti Mauri in Prolegomenis ad divinam Bibliothecam sancti Hieronymi, prolatis exemplis ostendit in cantico Deuteronomii, atque in Threnis Jeremiae rhythmos occurrere, hoc est in fine commatum parem vocis desinentiam. Verum controversiam de Hebraeorum poesi aliis dimitto; fortassis et in aliqua ejusdem loca similitudo vocum casu, non arte irrepsit. Praesertim vero barbaricis saeculis mos fuit lenocinium hoc suis tum rhythmis, tum metris adjungere. Quod, uti conjicio, praestitere indocti, ut his saltem phaleris pensarent quantitatem pedum a se neglectam: docti autem, ut similiter cadentes versus facilius a populo memoria retinerentur. Et primo quidem levem hanc modulationis umbram statuerunt in una versus syllaba postrema, cui consona foret postrema subsequentis, aut subsequentium versuum. Quandoque etiam alterni versus sibi respondebant. Quod si in dactylum desinebat versus, nonnulli consuevere postremis duabus syllabis pares in succedentibus versibus collocare. Denique eo res deducta est, ut in fine versus geminae integrae syllabae, si longae forent, litteris ac sonitu responderent versibus subsequentibus: tres vero syllabae pari modo responderent, si penultima versus brevis esset, ut est in dactylo. Quem morem accepere, et adhuc retinent vulgaris linguae nostrae poetae.
1.43
Versus autem in quibus hoc postremum ὁμοιοτέλευτον, sive similiter cadens, occurrebat, praecedenti sane gratius, in aures hominum incurrens, Leonici olim appellabantur. Cur sic fuerint appellati ignoravit Scaliger Poetic. lib. II, cap. 29. Stephanus Guazzius a cauda leonis ita nuncupatos inepte censuit. Renatus Moreau, medicus parisiensis, in Commentar. ad Scholam Salernitan. et du Cangius in Glossar. Latino, eos arbitrantur sic forte nuncupatos quod inventi fuerint a quodam Leone poeta, qui circa tempora Ludovici VII vel Philippi Augusti, regum Franciae, vixit. Addit idem du Cangius hanc etiam fuisse sententiam Stephani Paschasii lib. VII, cap. 2, Disquisition. Francicar. qui perelegantes quosdam hujus Leonis poetae versus produxit. In eamdem quoque opinionem concessit doctissimus Papebrochius in Act. Sanctor. ad diem I Junii, in Vita sanctorum Gratiani et Felini, arbitratus duntaxat, ad summam perfectionem adductos fuisse eos versus a Leone Gallico poeta saeculo duodecimo. Et profecto Aegidius Parisiensis apud du Chesnium tomo quinto Scriptor. Franc., pag. 323, inter alios poetas sui temporis, hoc est ab anno 1191 ad 1198 commemorat: Noc minus in sacris melico sermone Leonem Ludentem historiis. Idem autem ille est qui du Cangio ac Papebrochio laudatur, ut proinde non recte veluti diversos poetas hosce putarit Polycarpus Leyserus in Histor. poetar. medii aevi, num. 79 et 95. Doctissimus quondam amicus meus D. Gaspar Berettus Benedictinus, saepius mihi hoc in opere laudatus, de Leoninis versibus verba fecit in Prolegomen. ad tabulam chorographicam quam edidi tomo X Rerum Italicar. Ibi num. 62, pag. 117, censet, Leoninos versus in Italia vix post Northmannorum adventum componi coepisse, hoc est saeculo Christi undecimo. Atque adeo tum ille, tum Papebrochius, Eccardus, et alii, inscriptiones quasdam, antiquorum saeculorum creditas, nonnisi post annum Christianae aerae millesimum confectas statuerunt, quod Leoninis versibus constarent. Quae mea in hanc rem sententia sit, denique lector accipiat. Primo certum statuo versuum quos Leoninos antiqui nuncuparunt, nos versi rimati appellamus, originem seu inventionem nequaquam tribuendam esse Leoni illi, seu Leonio poetae Parisiensi et monacho Benedictino monasterii Sancti Victoris, qui circiter annum Christi 1091 floruit, uti censuerunt du Cangius, Jacobus Perizonius, et alii. Praecesserant enim, qui hujusmodi versibus luserant, sive rhythmos, sive metra componentes Deinde an istam saltem versificandi rationem ille perfecerit, incertum adhuc esse contendo. Sed, si quidem gloriam aliquam in illum conferre velimus opinari fas erit aut ab eo elucubratum fuisse poema tam concinnum et elegans, verborumque sibi invicem respondentium concentu sonorum, ut unus in admiratione populi esset; aut ita eos versus contexuisse, ut quanquam longum opus confecerit, in clausulis tamen versuum perpetuum ordinem, ac similiter cadens duarum syllabarum servaverit quod fortasse nemo ante eum plene fuerat ausus Nam, ut praefatus sum, plerique veterum in una syllaba, consonante cum altera, concentum suorum rhythmorum aut metrorum collocarunt. Plerique etiam non in fine geminorum versuum, sed in ipso versu( cujus primum membrum subsequenti respondebat) hanc aurium oblectationem conquisiere. Quae omnia exemplis confirmatum eo.
1.44
Sub finem saeculi a Christo nato sexti floruit sanctus Columbanus, celeberrimus ille Bobiensis coenobii institutor. Inter ejus Opera legitur rhythmus De vanitate vitae, ubi plerosque versus ὁμοιοτελεύτους cernimus. Exempli causa: Differentibus vitam mors incerta surripit: Omnes superbos, vagos moeror mortis corripit, etc. Plerique perpessi sunt poenarum incendia, Voluntatis lubricae nolentes dispendia, etc. Reliquos omitto. Qui sane si Columbanum auctorem habent, antiquissimam praebent versuum similiter cadentium formam. Sic inter Opera Bedae leguntur versus De computi regulis, in queis Leoninum concentum audis. Priores accipito: Adventum Domini non est celebrare Decembri Post ternas Nonas, neque quintas ante Kalendas, etc. Sed et sanctus Bonifacius Moguntinus episcopus et martyr, supra mihi laudatus, in epistola prima, circiter annum 780 conscripta, rhythmum effudit, consonis vocibus distinctum: Vale, frater florentibus Juventutis cum viribus Ut florens cum Domino In sempiterno solio, etc. Tum in epistola 69 carmina quatuor ejusdem referuntur, geminis versibus simili sono respondentibus, sed ita ut, quanquam fere semper dactylus versum claudat, duae tantum postremae syllabae similes sint. Specimen profero: Summum satorem solia Sedet qui per aethralia, Alti olympi arcibus Obvallatus minacibus, etc. Ita vero, me Deus amet, cuiquam dubitatio succurret, num tanta vetustas ejusmodi carminibus sit tribuenda. Verum dubitandi finis erit si Antiphonarium Benchorense, a me, ut supra dixi, evulgatum consulet, quod certe saeculo septimo, aut summum octavo, in usu fuit celebris illius monasterii in Hibernia siti, ac deinde in Bobiensem bibliothecam, denique in Ambrosianam translatum est. Occurrit ibi hymnus sancti Comgilli in strophas sectus, quarum singulae a littera alphabeti initium sumunt, earumque singuli versus in eamdem syllabam desinunt: Recordemur justitiae Nostri patroni fulgidae, Comgilli sancti nomine, Refulgentis in opere, etc. Secundae strophae versus quilibet in a desinit: Audite pantes ta erga Allati ad angelica Athletae Dei abdita A juventute florida, etc. Eodem ordine reliqui procedunt. Sed et ibi leguntur versiculi familiae Benchuir, ex quibus multi perfectam praeferunt eorum formam, qui serius Leonini appellati sunt. Experimentum capiat lector:
1.45
Vere regalis aula, Variis gemmis ornata, Gregisque Christi caula, Patre summo servata.
1.46
Virgo valde fecunda, Haec et mater intacta, Laeta ac tremebunda, Verbo Dei subacta. Haec adeo aperta sunt, ut quisque jam intelligere possit, antiquos rhythmopoeios atque poetas non exspectasse tempora Leonis Parisiensis poetae, ut ab eo edocerentur efformare versus simili concentu cadentes; neque nimia facilitate censenda esse carmina composita tantummodo post annum Christi millesimum, si qua occurrunt modulo hocce constructa. Refert cardinalis Baronius in Annalibus ad annum Christi 808 versus incolumes adhuc Romae asservatos in templo Cruciferorum, quod Belisarius Justiniano I imperante condidisse dicitur. Illos autem doctissimus cardinalis eadem ipsa tempestate confectos ac marmore inscriptos arbitratur. Lectori et ego inspiciendos exhibeo:
1.47
HANC VIR PATRICIVS VILISARIVS URBIS AMICVS OB CVLPAE VENIAM CONDIDIT ECCLESIAM. HANC IDCIRCO PEDEM SACRAM QUI PONIS IN AEDEM, UT MISERETVR EVM, SAEPE PRECARE DEVM.
1.48
Haec si quisquam rejiciat post saeculum X, adversari ego nolim. Attamen sunt quae suadeant ipso saeculo Christianae aerae sexto inscriptionem fuisse positam. Vix enim post multa saecula rogandus fuerat populus ut precibus repetitis Belisario misericordiam a Deo impetraret. Sed alterum, qualecunque sit, etiam antiquius similiter cadentium vocum exemplum habemus. Sanctus Augustinus circiter annum 393 elucubravit psalmum contra partem Donati, qui nihil aliud est quam rhythmus. Singuli versus e duobus versiculis octo syllabis constant. Sunt ibi qui plures syllabas praeferunt, sed fortassis emendandi sunt. Intuere hunc psalmum inter Opera Augustini in primis paginis tom. IX editionis novissimae. De eo ipse haec scribit lib. primo Retractat., cap. 20: Psalmum qui ab imperitis et idiotis cantaretur, per Latinas litteras feci. Tales autem abecedarios appellant. Ejus generis est rhythmus de Mediolano, quem supra innui, uti et alter Adelmanni Scholastici antea memoratus. Alphabeticum illum Mabillonius appellavit, Abecedarium vero Augustinus. Similem quoque infra dabo, ex Verenensi codice expressum de captura Ludovici II Augusti. Praeterea mihi est rhythmus in sanctum Zenonem, a supra laudato Campagnola ad me missus, atque ex eodem antiquissimo codice excerptus, in quo laudes Mediolani jam supra editae legebantur. Et istud abecedarium est. En ejus initium: Audiant principes, audiant populi, etc. Illic habetur: Kasta permanserat imperii filia, etc. Rogat te imperium, ad se te convocat, etc. Ibi imperium pro imperatore. At rursum audi Augustinum eumdem de illo psalmo loquentem: Ideo autem non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata, compelleret. Quare tum ex his, tum ex supra allatis verbis intelligimus rhythmos olim confectos, ut ab imperitis atque idiotis canerentur. In eum quoque finem compositi fuere, qui mihi nuper memorati sunt de laudibus Mediolani, de Ludovico II, etc. Erant enim iis quoque temporibus, quales nostris, qui carmina rudia, ac praecipue rhythmos aut solatii causa domi, aut in plateis populo congregato lucri obtentu canebant. Ejusmodi cantilenas saltem semidocti intelligebant: nondum enim quisquam ausus fuerat vulgari sermone uti ad carmina aut ad rhythmos; aut si utebantur, ex iis ne fragmentum quidem ad nos pervenit. Redeo ad psalmum Augustinianum. Ibi singulorum versuum clausulae in e desinunt: quod et in aliis rhythmis observatum vidi. Occurrunt et plurimae voces consonae in ARE et ORE, etc., quas tamen casu potius quam certo quaerendae ejusmodi euphoniae consilio coiisse puto. Saltem constat vel saeculo Christianae aerae quarto Africanae plebi in rhythmis placuisse aliquam verborum, ut ita dicam, consonantiam, quam subsecuta saecula amplificarunt et diligentius exornarunt. Praecesserat etiam Commodianus mihi supra memoratus in postremo carmine suo, ubi singulos versus in o desinere sentias.
1.49
Benchorensibus rhythmis, aliisque saeculo octavo compositis cum vocibus consonantibus, quos nuper retuli, addo epitaphium Lantfridi abbatis Burensis in Bajoaria, quod Mabillonius in Analectis publici juris fecit. Is floruit sub Pippino et Carolo Magno, Francorum regibus, et circiter annum Christi 790 excessisse e vivis videtur.
1.50
EN LANTFRID DOMNVS, PRIMIS NATALIBVS ORTVS, DEBITA SOLVIT HUMO, QUAE SIBI DEBET HOMO. AETATIS FLORE SPONSI CURRENS IN ODORE, PLURIBVS EXEMPLVM PRAEBVIT IPSE BONVM etc.
1.51
Eodem concentu pergunt reliqui versus: qui si revera tunc fuere conditi, uti veri videtur simile, confirmant quae dixi de ingeniis hujusmodi musica delectatis ipso saeculo Christi octavo. Alterum exemplum praebent portae aercae basilicae Parisiensis Sandionysianae, circiter ea tempora fabricatae. Auctor ibi suum nomen inscriptum voluit, hoc est, Airadus monachus, geminis versiculis incisis, quos ad annum 780 attulit idem Mabillonius in Annalibus Benedictinis:
1.52
HOC OPVS AIRADVS CAELESTI MVNERE FRETVS, OFFERT ECCE TIBI, DIONYSI, PECTORE MITI.
1.53
Porro quantum subsequenti saeculo nono in deliciis foret apud quosdam poetas conquisita ista consonantium vocum harmonia in texendis versibus, longe pluribus exemplis ostendere possum. Vetustissimum musivum in aede sacra Sanctae Mariae Novae adhuc visitur Romae, teste Ciampinio part., II, cap. 28, Veter. Monumentor. Ibi hi duo versus:
1.54
ARBOR SACRA CRVCIS FIT MVNDO SEMITA LVCIS, QVAM QUI PORTAVIT, NOS CHRISTVS AD ASTRA LEVAVIT.
1.55
Uti Anastasius tradit, ejus templi simulque et operis tessellati auctor fuit Leo IV, papa, anno Christi 848, aut Nicolaus I, papa circiter annum 860. Quae si certa sunt, jam tenemus in ipsa Urbe ferme ante novem saecula in usu fuisse consonam vocum harmoniam in versibus. Si eodem saeculo, quo Ludovicus Pius Augustus e vivis excessit( hoc autem contigit anno Christi 840) compositum fuisset epitaphium, ejus tumulo Metensi in urbe appositum, quod tomo II, pag. 320, Scriptor. Francicor. du Chesnii, et in Annalibus cardinalis Baronii legitur, luculentum alterum haberemus homotoniae in versibus tunc adamatae testimonium. Quatuor tantum versiculos inde excerptos offero.
1.56
IMPERII FVLMEN, FRANCORUM NOBILE CVLMEN, EXCITVS E SECVLO CONDITVR HOC TUMVLO, REX LVDOVICUS, PIETATIS TANTVS AMICVS, QVOD PIVS A POPVLO DICITVR ET TITVLO, etc.
1.57
Drogoni quoque archiepiscopo Metensi, ejusdem Ludovici Pii fratri, alterum epitaphium positum fuit, ab eodem du Chesnio editum, cujus en primos versus:
1.58
CONDITVR HOC BVSTO PRAESUL DROGO MARMORE SCULPTO: SPIRITVS IN REQVIE LAETVS OVAT ABRAHAE, etc.
1.59
Praeterea in Laureshamensi monasterio sepulcrum adhuc visitur Tassilonis Bajoariae ducis, quem Carolus Magnus e solio dejecit, cum hisce versibus:
1.60
CONDITVR HAC FOVEA, QVEM PIE CHRISTE BEA, TASSILO DVX PRIMUM, POST REX, MONACHVS SED AD IMVM. IDIBVS IN TERNIS DECESSERAT ILLE DECEMBRIS.
1.61
Sed quia dubitare licet ne longe serius additi fuerint tumulis ejusmodi versus, certiora apponamus. Gaspar Barthius, vir spectatissimae eruditionis, lib. XXXII Adversarior. Erinfredi monachi carmen rhythmicum ex ms. codice profert. Hic autem vixit anno 806, ut Vita ejus testatur. En duas tantum illius carminis strophas:
1.62
Felicitatis regula Hac fine semper constitit. Ad puncta cum venit sua, In se voluta corruit.
1.63
Quaecunque vita protulit Ambigua, laeta, tristia. Quocunque se spes extulit Infida, dura, credula, etc, Sed praecipue saeculo illo ac duobus subsequentibus multis curae fuit in singulis versibus concentum vocum similium inserere, divisis quodammodo in duo membra versibus, postremae quorum syllabae invicem sibi respondebant. Evulgavit saepe laudatus Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 827 versus in vetustissimo codice Altivillarensis circiter ea tempora scriptos, e quibus quae nunc aiebam, leviori negotio intelliges· Ebo, Remense decus, praesul, pastorque coruscus, Doctor evangelicus, praecelsi Regis amicus, Hunc in amore Dei, Petrique in honore beati, Librum jussit agi, plenus spiraminis alti, etc. Hic praeter commata versus cujuscunque consona, etiam finis unius versus consonat cum fine alterius, unica tamen syllaba. Ita in musivo adhuc superstite Basilicae Ambrosianae Mediolanensis, quod circiter annum 835 compositum fuisse, neque immerito, Puricellius censet, tetrastichon istud legitur:
1.64
MARTINVS MORITVR, SED VITAE DONA MERETVR: TRISTATUR MVNDVS, ADJUBILATQUE POLVS. MORS SVA DIGNA BONO FERTVR CELEBRATA PATRONO, SPIRITVS AMBROSII DVM FAMULATVR IBI.
1.65
Milonis quoque Elnonensis monachi versus pari concentu elaboratos anno Christi 855 refert idem Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 872. Vide etiam formulas XIV et XV tomi II Capitular. Baluzii, pag. 565. Non eae quidem sunt formulae, sed rhythmi duo, summam barbariem spirantes, atque, ut opinor, ab indoctis librariis mirum in modum deformati.[ Supra vero commemoravi Notkerum Balbulum, coenobitam Sancti Galli, qui sub finem saeculi noni, atque initium decimi, Sequentiarum librum edidit, ab antiquis laudatum, et a clariss. viro P. Pezio part. prima tomi primi Thesaur. Anecdotor. novissim. editum. Ejusmodi Sequentiae( quas hymnos potius( appellare placeat) rhythmica licentia compositae sunt sub variis metris. Unam ex iis seligo: Sancti merita Benedicti inclyta Verendae sanctitatis, Ac monachorum praesulis, Pro posse Atque nosse Organa nostra concrepent. Nursia felix Tulit natum genitrix: Domina mundi Roma fovit alitrix. Hic ergo praeventus optimo Sancti Spiritus dono, etc. Anno 812 finem vivendi fecit idem Notkerus, cujus epitaphium metricum Mabillonio debemus in Annalibus Benedictinis editum his verbis:
1.66
ECCE DECVS PATRIAE, NOTKERVS, DOGMA SOPHIAE, VT MORTALIS HOMO, CONDITVR HOC TVMVLO IDIBVS OCTONIS HIC CARNE SOLVTVS APRILIS, COELIS INVEHITVR, CARMINE SVSCIPITVR.
1.67
Plura ejusmodi nullus dubito quin haberemus, scripta longe etiam ante Notkerum, nisi tempus, cui tot pretiosa succubuere, levia haec quoque nobis invidisset. Unum illud San- Gallense coenobium celeberrimum, in quo Notkerus vixit, alia suppeditare hic potest ab Henrico Canisio edita, ac deinde in Bibliothecam Patrum illata. Illic hymnum legas ab Hartmanno monacho compositum( floruit ille circiter annum 870) cujus hi sunt primi versus: Cum natus esset Dominus, Turbatur rex incredulus Magi tulerunt munera, Quos stella duxit praevia Eodem ordine consonantium vocum procedunt reliqui. Sunt ibi et alii hymni, aliaque poemata eamdem verborum texturam praeferentia, aut eodem saeculo IX aut X composita; ita ut jam abundet, unde eorum opinio male consuta nobis videatur, qui ubi aliquid Leonini concentus audiunt, illud continuo ad saeculum XI et subsequentia pertinere sibi persuadeant. Edidit quoque Canisius carmen Salomonis episcopi Constantiensis, qui currente anno 895 florebat. Eximie antistes, has accipe, Dado, salutes, Conscriptas tristi a Salomone tibi, etc. In reliquis idem est artificium. Hisce junge inscriptionem positam Emmae Francorum reginae anno 954, quam profert Mabillonius nuper laudatus. Ejus primos tantum versus exhibeo:
1.68
SANGVINE CAESAREO JACET HIC EXCELSA PROPAGO, FRANCORVM POPVLO PRODITA DE KAROLO etc.
1.69
Quod si plura id genus epitaphia cupis, adi ejusdem Mabillonii Analecta. Consule etiam Annales Trevirenses Broweri, qui multa affert saeculis octavo, nono et decimo composita. Eodem autem saeculo decimo floruit Frodoardus Remensis, qui in carmine de Vita Sancti Columbani multos interserit versus, eodem artificio elaboratos: quod et praestitit Rosvitha, incomparabilis ejusdem saeculi sanctimonialis, in carmine de gestis Oddonis. En duos tantum illius versus: Postquam Rex regum, qui solus regnat in aevum, Per se cunctorum transmutans tempora regum, etc. Finem vivendi fecit anno Christi 993 sanctus Gebehardus Constantiensis episcopus, eique tunc positum fuit epitaphium, a Canisio et Surio relatum.
1.70
DEBITA PARS TERRAE FALLENTIA TEMPORA SPERNE, ET MEMORARE VIAE, QVAM TESTATVR CINIS ISTE. GENTIS HONOR NOSTRAE JACET HIC, GENTIS DOLOR ATQVE; PRAEFUIT HUIC URBI, CUNCTO SED PROFUIT ORBI, etc.
1.71
Adelmanni Scholastici Rhythmum alphabeticum, a praelaudato Mabillonio inter Analecta editum, supra memoravi. Is ad saeculum XI spectat, compositusque fuit circiter annum 1035. Tres versus stropham conficiunt, ac singulorum finis simili syllaba constat, uti e prima stropha constabit: Armonicae facultatis adspirante gratia, Refero viros illustres, litterarum lumina, Quos recenti recordatur mens dolore saucia, etc. Consonas quoque voces in fine rhythmorum invenias, quos sanctus Fulbertus ante Adelmannum elucubravit. Similem rhythmum circiter annum Christi 1075 Landulphus Senior, historicus Mediolanensis, procudit in fine libri primi Historiae a me editae tomo IV Rer. Italicar. Accipe priorem stropham: Jesu Christe, splendor Patris, via, veritas et vita, Omnium Redemptor pie, cunctorum aequitas, Universos qui te quaerunt tua replet charitas. In primo versu legendum est vita et veritas. Eodem metro caeteri procedunt. Sed et idem Landulphus lib. III, cap. 16, refert cantilenam, hoc est rhytmum, super statum regis Alberti, in quo describendo non semel peccavit antiquus Librarius. Vix dubito quin ejusmodi rhythmus confectus fuerit quo tempore ex regno Italiae excidit Adelbertus, Berengarii II filius, Italiae rex, id est circiter annum 962. Hos ibi animadverte versus, in ejus contemptum more veterum Romanorum Mediolani cantitatos: Te, Alberte, decet nemus, Et Ottonem manet decus. Pro infamia Walperti Te decet alga regni. Pro regina nunc Latina Utere jam nunc marina. Pro regali sceptro nostro Fruere jam navis rostro, etc. Landulpho synchronus fuit Benzo, pseudoepiscopus Albensis; qui praecipue hisce rhythmis delectatus est in lutulento Panegyrico Henrici IV Germaniae regis, tomo primo Scriptorum Rer. Germanicar. Menkenii. Et sane eodem saeculo XI ita homines capiebantur harmonia ejusmodi versuum consonantium, ut pauci numerarentur Musis addicti, qui carmina sua hocce, ut putabant, ornamento destituta vellent. Cujus consuetudinis testem luculentum dabo Othlonum, Monachum Sant- Emmeramensem, cujus Opera evulgavit supra laudatus P. Pezius part. II tomi III Thesaur. Anecdotor. Novissim. Florebat monachus iste anno Christi 1050 et post se carmina complura reliquit, in quibus plurimos versus consonantes invenias. Is autem in carmine De doctrina spirituali in haec verba loquitur: Porro quod interdum subjungo CONSONA VERBA, Quae NVNC MVLTORVM nimius desiderat VSVS, Hoc quoque verborum plus ordine convenienti, Insuper ANTIQVA de CONSVETVDINE feci. Ut vides, consona verba apud veteres appellabantur quae nunc nobis rime dicuntur; atque ejusmodi poeseos currente saeculo XI antiqua erat consuetudo. Quare nil mirum si subsequenti saeculo XII familiare in Italia quoque idem studium fuerit Musarum cultoribus. Vide Donizonem, qui anno 1115 poema contexuit de Vita comitissae Mathildis. Animadverte quibus versibus Guilielmus Apulus librum quintum de Northmannis concludat. Vide etiam anonymum, qui circiter annum 1127 poema struxit de excidio urbis Comensis: uti et Radulphum Cadomensem, cui Gesta Tancredi principis debemus, circiter eadem tempora metro ac prosa conscripta: denique Godefridi Viterbiensis Pantheon, et Gaufredi Malaterrae Historiam Siculam, quae omnia complectitur Collectio mea Rerum Italicarum, praecipue tomo V. Legas quoque velim rhythmos quosdam, a venerabili Petro Cluniacensi abbate circiter annum Christi 1130 compositos, in quibus eumdem vocum concentum invenias. Praetereo innumera alia cum metra, tum rhythmos, eodem artificio elaborata, mihique e monumentis saeculi IX, X et subsequentium collecta, ne nimius sim.
1.72
Nihil tamen dissimulandum. Pleraque ex his carminibus, rhythmicis aut metricis, eo tantum artificio constant, ut unica syllaba in medio versu adhibita sonum reddat similem syllabae claudenti, aut par tantum syllaba duorum versuum finem occupet. Cum vero, ut supra innui, singulari fortassis appellatione Leonini versus ii dicerentur in quibus geminae syllabae longae, aut tres, si penultima brevis foret, sono aequali sibi responderent in medio et fine versus, aut in fine duorum versuum: dubitatio adhuc superesse potest sitne hujus artificii inventio aut perfectio tribuenda Leoni Parisiensi poetae, qui circiter annum 1190 floruit. Verum quonam justo titulo in Leonem hunc transferenda sit ejusmodi gloria non video, quando tot alii mihi occurrunt qui ante eum metra aut rhythmos pari condidere artificio. Nam quod est ad singulares versus consonis vocibus contextos, in iis pangendis Leonem plurimi praecessere. Et primo quidem Italia ipsa nobis continuo exhibet magistrum Moysen Bergomensem, auctorem carminis De laudibus Bergomi, a me editi tomo V Rer. Italicarum. Scribebat ille circiter annum Christi 1120, atque is sane in fine versuum consectatus est duarum syllabarum perennem concentum. Ita suum exorditur poema: Alme Deus rector, qui mundi frena gubernas, Nec sinis absque modo sedes fluitare supernas, etc. Eodem pede procedunt reliqui versus. Sed et antiquiores sunt quos in honorem sancti Lulli episcopi Moguntini Wilielmus Malmesburiensis lib. primo De gest. reg. Angl. circiter annum 1127 scribebat se a pueritia audisse; videlicet: Antistes Lullus, quo non est sanctior ullus. Pollens divina, tribuente Deo, medicina, Occurrit morbis, ut totus praedicat orbis. Vetustissimus quoque versus est, quo usi sunt non pauci e Germanicis imperatoribus in suis sigillis. Exemplum dabo petitum ex autographo diplomate quod in suo tabulario asservat capitulum canonicorum Lucensium.
1.73
Diploma Conradi I Augusti, quo privilegia confirmat canonicis Lucensibus, anno 1038.
1.74
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Chuonradus, divina favente clementia, Romanorum imperator Augustus. Quia decet imperialis magnificentia loca sancta ditare atque venerari, et omnibus Christianis de animabus suis curam atque sollicitudinem gerere, ideo dignum duximus modo in praesenti sanctissimi Martini episcopi locum Lucae situm in aliquo locupletare, ut et ipsis, pro quibus donatum est, ad refrigerium, et nobis ad remedium proficiat sempiternum. Quapropter considerantes nos hoc, et in animo volventes, prece et admonitione dilectae conjugis nostrae, simulque consortis nostri regni Gislae, confirmamus praedicto sancto Loco, sicuti olim Ugo, Lotharius, atque primus Otto, et secundus, ac tertius, nec non Heinricus, precessores nostri reges et imperatores pro remedio animarum Adelberti marchionis et Bertae comitissae, nec non et suarum, dederunt beato Martino pontifici, ecclesiaeque suae sitae Lucae, suisque fidelibus, etc.
1.75
Signum domni Chuonradi serenissimi imperatoris Augusti.
1.76
Kadelohus cancellarius vice Herimanni archiepiscopi et archicancellarii recognovit.
1.77
Datum VII Kalendas Martii, anno Dominicae incarnationis 1038, indictione VI, anno domni Chuonradi regni XIV, imperii XIII
1.78
Actum ad Viam Venariam in comitatu Lucensi, feliciter. Amen.
1.79
Non in medio, sed in extremo latere membranae pendet bulla plumbea, in cujus antiqua parte visuntur imagines duorum virorum, altera quarum manu tenet pomum, altera sceptrum, et inter illas leguntur hae litterae H E N R I C V S REX In circuitu vero CONRADVS DI GRA IMPR AVGVSTVS. In postica effigies Romae sculpta visitur cum hoc Versu:
1.80
ROMA CAPVT MVNDI REGIT ORBIS FRENA ROTVNDI.
1.81
Sed et Robertus abbas Sancti Remigii, qui Historiam Hierosolymitanam circiter annum 1110 litteris consignavit, editam tomo primo Gestor. Dei per Franc. similibus versibus prosam suam interspersit, quorum pars in margine, pars in ipso textu legitur. Nonnullos profero: Nec leviter tactus Raynaldus, apostata factus, Abjurando Deum, se probat esse reum. Quid faceret Turcus, populusque per omnia spurcus? Ni sua terga daret, quo venerat et remearet. Ita et Gaufredus Malaterra, qui circiter annum 1099 Historiam Siculam scripsit, editam tomo V Rer. Italicar., pares versus nobis exhibet lib. III, cap. 23. Hos paucos audi: Nec nimis hoc culpo, quamvis hic talia sculpo. Nec prohibens vito; cum fiat juncta marito, Diligat et juste foedus servando venuste. Nam quos lex jungit, sententia nulla repungit, etc. Sed et tumulo Beatricis ducissae Tusciae, anno 1076 vita functae Pisis, positum fuit hoc Epitaphium:
1.82
QVAMVIS PECCATRIX SVM DONNA VOCATA BEATRIX IN TVMVLO MISSA JACEO QUAE COMITISSA.
1.83
Ita carmen in Ivonem Dionysianum abbatem, anno 1094 interfectum, edidit clarissimus Mabillonius, in quo prior versuum pars subsequenti respondet. Paucos tantum seligo: Qui nondum norat, sub quale caribde laborat Occultans illa fiat damnata favilla: Et ceu scintillae stipularum corruat ille, etc. Pariter in ejus epitaphio legitur:
1.84
IVO GRAVIS SORTE, CRVDELITER OBRVTE MORTE, QVEM TEGIT HAEC PETRA, FELIX HABEARIS IN AETHRA, etc.
1.85
Ad haec in dissertatione XXXVII, De hospital., evulgavi fundationem brephotrophii factam Mediolani a Datheo archipresbytero anno Christi 787. Duo versus in illius aedis pavimento inscripti leguntur:
1.86
SANCTE MEMENTO DEVS, QVIA CONDIDIT ISTE DATHEVS HANC AVLAM MISERIS AVXILIO PVERIS.
1.87
Praestare non possum anno eodem 787 hosce versiculos fuisse illic scriptos: attamen verba illa iste Datheus viventem illum indicare videntur. Quod ubi statuas, jam tenes, quantam antiquitatem praeferant versus, quos nunc Leoninos appellamus. Ita antiquissimi erunt, sed temporis nota carentes, versus in musivo scripti, quos Panvinius legebat in claustro monasterii Lateranensis exesos jam atque cadentes:
1.88
CANONICAM FORMAM SVMENTES, DICITE NORMAM, QVAM PROMISISTIS, HOC CLAVSTRVM QVANDO PETISTIS.
1.89
Reliqua eodem concentu continuantur.
1.90
Pluribus congerendis tempero. Ad alteram versificandi rationem quod attinet, videlicet statuendi consona verba in fine geminorum versuum, neque hic desiderantur exempla longe ante Leonis Parisiensis aetatem. Profecto circiter annum 1055, hoc est centum annis et ultra priusquam Leo ille nomen suum Parnasso daret, versus in Italia conficiebat celebratissimus vir sanctus Petrus Damiani, postea Ostiensis episcopus. Atque ex eo habemus multa carmina, hymnos et rhythmos varii metri, eaque fere cuncta consonis vocibus contexta. Sed potissimum considerandus nobis est ejus rhythmus super Salutatione angelica, num. 63, in quo perfecti Leonini versus occurrunt. Ave, David filia, sancta mundo nata Virgo prudens, sobria, Joseph desponsata, Ad salutem omnium in exemplum data, Supernorum civium consors jam probata. Maria, miseria per te terminatur, Et misericordia per te revocatur, etc. Audi et ejus carmen 64, ad eamdem sanctissimam Virginem: O miseratrix- o dominatrix- praecipe dictu, Ne devastemur- ne lapidemur- grandinis ictu, etc. Haec videant qui contendunt majores nostros a provincialibus didicisse usum consonantium vocum, Mabillonius quoque in Annalibus Benedictinis epitaphium prodidit, adhuc marmore insculptum, Alberti abbatis Miciacensis, qui anno 1036 naturae debitum solvit, non absimili vocum collocatione distinctum:
1.91
HIC JACET ALBERTVS,. QVONDAM REGALIA SPERNENS, PRVDENS ATQVE PIVS, TANTVM COELESTIA CERNENS, MVNDI DIVITIAS CVM REGALI DITIONE GEMETICA PRIMAS SPREVIT PRO RELLIGIONE, etc.
1.92
Florebat anno 1095 Baldricus Andecavensis abbas, cujus carmina edidit du Chesnius tom. IV Scriptor. Franc. In his quaedam concentum vocum in fine versuum exhibent. Primi epigrammatis bini versus sunt hi: In rotulo multi cum sollicitudine quadam Dicendi seriem semper metantur ab Adam, etc. Ita in carminibus de morte Mathildis abbatissae Condomensis anno 1012 compositis, et a supra laudato Mabillonio tomo quincto Annal. Benedictinor. evulgatis, idem concentus occurrit: Si lacrymae cuiquam coelestia regna pararent, Defunctum quemquam si carmina nostra juvarent, etc. Floruit eodem saeculo Christi undecimo Gualdo Corbeiensis monachus, qui Vitam sancti Anscharii episcopi Hammaburgensis metro contexuit, editam a Lambecio. Is in praefatione lusit versibus eadem finali consonantia distinctis. En exordium: Dulce tuis, Alberte, decus, jubar ignivaporum, Ecclesiae turris, regni diadema decorum, Gloria pontificum, regum venerabile numen, Quod tibi mater init Corbeia, sume volumen, etc Vide etiam epitaphium beati Lanfranci, archiepiscopi Cantuariensis celeberrimi, a sancto Anselmo itidem archiepiscopo circiter annum 1089 compositum. En primos versus:
1.93
ARCHIEPISCOPI NON DIVITIAS NEC HONORES LANFRANCVS SVBIIT, SED CVRAS ATQVE LABORES. NATVS IN ITALIA, PAPIENSI DE REGIONE, CIVIBVS EGREGIIS, ET HONESTA CONDITIONE, etc.
1.94
Rhythmos quoque Petri abbatis Cluniacensis nuper memoratos vide. Inter caeteros unum commemoro De resurrectione Domini, in quo hi versus: Lumen clarum- tenebrarum- sedibus resplenduit, Dum salvare- recreare- quod creavit voluit: Hinc Creator,- ne peccator- moreretur, moritur. Cujus morte- nova sorte- vita nobis oritur, etc. Est ibi et alius rhythmus similis in honorem Matris Domini, sub nomine prosae editus. Haec autem circiter annum Christi 1130 scripta fuere. Ita Joannes Severanus in libro Memorie sacre di Roma, pag. 314, inscriptionem refert anno 1128, positam Joanni de Crema cardinali in titulo Sancti Chrysogoni, cujus ecce verba:
1.95
O BONE SALVATOR NOSTRAE SALVTIS AMATOR, FILI CHRISTE DEI, PARCE REDEMPTOR EI,
1.96
Et apud Canisium Antiquar. Lection. tom. III part. II, noviss. editionis, carmina leguntur Metelli Tegerseensis monachi, qui anno saltem 1160 floruit, hoc est, ante Leonem, sive Leonium Gallum. Ibi Rhythmici versus complures. Paucos audi: Laudabunt alii clarum genus: ac mihi lene Christi jugum dat verba Camoenae. Sydereae patriae cives abolere studebat, Per quos pacem rebus habebat. Vivebat scintilla tamen, frigente favilla, Tandem mota procul micat illa, etc. Sed longe ante haec tempora compositi videntur non absimiles duo versus, qui Capuae adhuc leguntur:
1.97
HOC PIVS ANTISTES, CLERI LVX, OTTO PARAVIT, ECCLESIAEQVE PATER, RES, MORES AMPLIFICAVIT.
1.98
Si referenda inscriptio est ad Ottonem Capuanum episcopum, quem sub finem saeculi noni floruisse Ughellius opinatur, iterum confirmatam vides hujusmodi versuum antiquitatem. Ita Mabillonio teste in Annalib. Benedictin. ad annum 707 in theca argento contecta ubi collocatae videntur anno Christi 946 reliquiae sancti Hidulfi episcopi, hi versus legebantur:
1.99
QVORVM MVNERE SVM TALI VESTITVS HONORE DIGNI REDDANTVR DIVINO SEMPER AMORE.
1.100
Ita in fine Chronici Centulensis apud Dacherium in Spicilegio Hariulphus ejus Historiae auctor, anno 1088 carmen subjunxit, cujus en primos tantummodo versus: Toto corde meo te, Centula mater, amavi, Traditus a puero, mea sub te colla ligavi, etc. Reliqui eodem vocum contextu procedunt. Consule etiam, si lubet, Wilielmum Malmesburiensem, qui carmen profert in Aethelstani regis honorem conditum, longe antea quam Leo Parisiensis nasceretur. Illius specimen habeto: Regia progenies produxit nobile stemma, Cum tenebris nostris illuxit splendida gemma, etc. Vide etiam Radevicum lib. II, cap. 2, De Gest. Friderici I, uti et Henrici Huntiudoniensis Histor. Librum quintum, et Scholam Salernitanam, et Godefridum Viterbiensem, et carmen a me evulgatum in Chronico Casauriensi, part. II tomi II Rer. Italicar, pag. 785, uti et praefationem cl. viri P. Pezii in Thesaur. Anecdotorum. Sed in primis recole quae antea protuli e vetustissimo Antiphonario Benchorensi; nihil enim ibi desideratur ad Leoninae cantilenae metrum absolutum. Antiquitatem insuper artificii hujus longe majorem, quam vulgo credatur, confirmabit hymnus Hartmanni, monachi San- Gallensis, tomo XXVII Bibliothec. Patrum, pag. 517. Jam praedixi floruisse illum anno 870.
1.101
Tribus signis, Deo dignis, Dies ista colitur. Tria signa Laude digna, Caetus hic persequitur. Stella Magos Duxit vagos Ad praesepe Domini, etc. Eumdem concentum vocum caeterae strophae reddunt. Alia monumenta veterum ejusdem generis praetereo, dicturus tandem me vix assequi posse cur Leo Parisiensis poeta, qui circiter annum Christi 1190 floruisse dicitur, Leoninos versus excogitasse credatur, quando tot longe antiquiores habemus qui rhythmos et metra condidere eodem ipso consonarum vocum artificio ac tinnitu. Certe a sententia Papebrochii discedendum, qui ad diem XIX Maii in Vita sanctae Pudentianae et Praxedis versus rhythmicos in ecclesia Sanctae Pudentianae rejicit ad tempora Innocentii II papae, circiter annum 1130, hanc rationem subjiciens: Nam Leoninorum versuum initium nemo eruditus fecerit saeculo XII antiquius. Alia erit in posterum, ut opinor, eruditorum opinio.
1.102
Atque haec de rhythmica veterum poesi. Nunc ad originem poeseos Italicae vulgaris me converto. Nullus dubitandi locus est quin poesis a vulgarium linguarum poetis adhibita, nativitatem suam debeat antiquorum rhythmicae. Neque enim vulgares linguae, Italica videlicet, Gallica, Hispanica, etc., in contexendis versibus spectant ullam syllabarum quantitatem, sive prosodiam: quod ab antiquis Graecis et Latinis factum est. Et quamvis Italica lingua duo verborum genera praeferat, brevia nempe et longa, attamen haec vocum quantitas in penultimis tantum syllabis sistit, si verba sint trisyllaba, etc.; ac praeterea nulla harum brevium aut longarum ratio habetur, nisi quantum exigat vocum collocatio ad uberiorem aurium voluptatem in versu audiendo. Recentiorum ergo carmina nihil aliud sunt quam rhythmi; et quemadmodum plurimi ex antiquis rhythmis numerum tantummodo pedum seu syllabarum, non vero temporis observationem quaerebant; satque artifici in iis conficiendis erat demulcere auditorum aures quodam concentu, erumpente ex una dispositione ac paritate pedum in singulis versibus, idem quoque a vulgarium linguarum poetis factum fuit. Quare cum primum Itali, Galli, etc., condere versus coeperunt, propria vulgari lingua utentes, hosce appellarunt rhythmos, quae vox apud Italos, Gallos, Anglos aliosque populos, levi mutatione facta, appellata fuit, et adhuc appellatur rima. Non me fugit per vocem hanc rima non a recentioribus tantum, sed et a quibusdam antiquis Italicae linguae scriptoribus significari ὁμοιοτέλευτον, seu similiter cadens, quo potissimum suos versus vulgares quoque poetae ornare consueverunt. Verum ex institutione sua rhythmus, seu rima, coeptus est nominari integer versus vulgaris, seu carmen, atque poema, ad imitationem rhythmorum Latinorum lucubratum, de quibus hactenus egimus. Hac de causa Petrarcha cecinit: Voi, ch' ascoltate in Rime sparse il suono. Nam, ut supra ex Othlono vidimus, similiter cadens olim appellabatur consonum verbum, seu consonantia vocum, ut Antonius de Tempo testatur. Scriptoris hujus librum adhuc luce carentem, et in bibliotheca Estensi ac Ambrosiana asservatum, ego jam dudum memoravi lib. primo, cap. 3, De perfect. poesi Italic., cujus hic titulus: Summa artis rhythmici vulgaris dictaminis, composita ab Antonio de Tempo, judice, cive Paduano, ad illustrem principem Albertum de la Scala. Anno Domini 1332. Ac proinde is carmina Petrarchae sua lucubratione praecessit. Is ergo rhythmorum vulgarium septem genera enumerat, sonetum, ballatam, cantionem extensam, etc. Ex quo vides carminibus ipsis nomen rhythmi inditum fuisse. Rursus ille scribit in rubr. I: Rhythmus vulgaris est genus quoddam dictaminis, etc. Litteralis rhythmus( id est Latinus) secundum grammaticos est consonans paritas syllabarum, certo numero comprehensarum. Et eadem dispositio cadit in quolibet vulgari rhythmo, praecipue in motu confecto, etc. Infra subdit: Quilibet rhythmus habeat saltem unam consonantiam cum dictione, quae habeat diversum significatum, etc. Sunt ibi tamen et alia loca in quibus rhythmi vox idem significare videtur ac nobis rima. Sed quandonam, et apud quos nata Italica poesis? Omnium eruditorum calculo jam firmatum est, primos in Italia Siculos vulgarem linguam, Italicam nimirum, usurpasse ad condendos versus. Quae omnium vetustissima poemata Italicae linguae supersunt, Siculis poetis tribuuntur. Insuper Petrarcha in Triumph. Amor., cap. 4, Italicos poetas recensens, commemorat i Siciliani, Che fur gia primi, e quivi eran da sezzo.
1.103
Unde vero Siculi hauserint versuum ac poematum vulgarium formam, usumque consonantium vocum, antea disputatum est inter Italicos eruditos. Joannes Marius Crescimbenius, cui supra caeteros lucem suam debet historia Italicae poeseos, in Comment. tom. prim., cap. 2, veluti rem evidentissimam statuit, Siculos a provincialibus poetis, quorum Vitas Nostradamus scriptas reliquit, utpote qui antea floruere, universam poeseos oeconomiam fuisse mutuatos. Et revera provincialium carmina fere omnia complectitur pretiosus Estensis bibliothecae codex manu exaratus anno 1254, eosque novimus scripsisse versus ab anno 1110 usque ad eumdem annum, cum contra Italicorum poetarum vestigium vix post annum Christi 1200 nunc inveniamus, atque eorum praeterea pauculi versus, incompti omnino ac rudes, nascentis poeseos infantiam prodant. Clarissimus autem Fontaninius in lib. primo De eloquent. Italic., cap. 7 et sequent., ostendit, Brunetti Latini auctoritate fretus, vulgarem Provincialium seu Francorum linguam anno 1260 fuisse la più dilettevole e la più comune, che tutti gli altri linguaggi; ac propterea illius sententia est non solum ex ea lingua Italos derivasse artem rhythmorum vulgarium, sed etiam che la lingua Provenzale in realta fu madre in gran parte dell' Italiana dopo il secolo undecimo. Equidem suspicor Fontaninium neminem tam enormi sententiae consentientem habiturum, quanquam et Varchius censuerit, Provincialium linguam matrem magna ex parte fuisse Italicae post annum 1200. Neque enim tam sero emersit, statumque accepit Italica lingua: imo haec a Provincialibus nonnisi pauca vocabula accepit, uti jam palam factum est supra in Dissertatione XXXII de Origine Linguae Italicae. Et quanquam multas voces ex Francorum aut Provincialium lingua in Italicam migrasse daremus, non propterea jura matris illi tribuenda forent. Huetius ipse, vir spectatissimae eruditionis, licet Gallus, in lib. De origin. fabular. Romanens, nostros ridet quod nimia liberalitate multas linguae nostrae voces Provincialibus veluti acceptas referant, quas tamen cum illi tum non Latio debemus. Exempla et ego attuli in notis ad carmina Italica Petrarchae. Denique eos etiam improbavit Dantes Aligerius in Convivio, qui Provincialium linguam Italicae praeferebant. Caeterum quod est ad Italicorum poesim, non abs re Marius Equicola, Petrus Bembus, Speronius, Sansovinus, atque, ut alios omittam, praelaudati Crescimbenius et Fontaninius arbitrati sunt, originem istius a Provincialium imitatione esse omnino arcessendam. Liceat tamen et mihi addere: id quidem veri simile, minime vero certum esse. Jam produxi lib. primo, cap. 3, Della perfetta poesia, verba Petrarchae, quae rursus hic consideranda veniunt. In praefatione ad epistolas suas familiares de libris a se compositis ille agens, rhythmos etiam vulgari lingua a se lucubratos hisce verbis describit: Pars mulcendis vulgi auribus intenta, suis et ipsa legibus utebatur. Quod genus apud Siculos( ut fama est) non multis ante saeculis renatum, brevi per omnem Italiam ac longius manavit: apud Graecorum olim ac Latinorum vetustissimos celebratum; siquidem et Romanos vulgares rhythmico tantum carmine uti solitos accepimus. Haec Petrarcha circiter annum Christi 1360 scribebat: quae Ludovico Castelvetro Mutinensi in Additament. ad lib. primum Pros. Bembi jam diu animadversa, persuaserunt, immerito obtrudi Provinciales poetas tanquam parentes aut magistros Italicae poeseos. Et ea quidem sibi opposuit Crescimbenius; sed quamvis multa commentatus fuerit, nemini hactenus videatur debilitata nedum confossa Castelvetri sententia. Nam quod nulla Siculorum carmina vulgaria habeamus ante annum 1200 scripta, nequaquam inferendum est nulla reapse composita ante annum illum fuisse. Quot enim et quanta nobis eripuerit tempus, is tantum ignorat qui hospes in eruditione prorsus est, ut omittam, plura condi potuisse quae titteris minime fuerint consignata.
1.104
Perspectissimum vero Petrarcha habuit, utpote per annos complures in Provincia versatus, quot poetas ea regio tulerat, quoque tempore ii floruere. Nihilo tamen secius, non ab iis Siculos didicisse artem rhythmorum scribit, sed potius a Latinis et Graecis, apud quorum vulgus in usu olim fuisse Rhythmos ipse Petrarcha acceperat. Cur nos affirmemus, quod is longe propior Provincialium poetis, et inter patres Italicae poeseos numeratus, ignoravit? Ac praecipue cum Leonardus Arretinus in Vita Dantis scripserit ex ipsius Dantis verbo: Rhythmorum vulgarium Italicorum artem circiter annos centum quinquaginta ante eumdem Aligerium originem habuisse. Epocha ista in eos ipsos annos convenit, quibus et Provincialium poetarum primi floruere. Quid? quod et idem Crescimbenius part. II, libri II Commentar. auctor est, Tusciae non defuisse vulgares poetas anno etiam 1200. Cum vero Etruscis, Petrarcha teste, praeiverint Siculi, reliquum est ut quo tempore Provincialium poesis vigebat, Siculorum quoque poesis usitata apud vulgares fuerit: ac proinde veritate niti, quod Petrarcha ait, videlicet rhythmorum artem apud Siculos non multis ante saeculis( duobus saltem) renatam fuisse. Neque injuria subdit ille, Siculos e Graecis atque Eatinis id genus poeseos didicisse, cum antea conspexerimus familiares fuisse cum Graecis tum Latinis rhythmos, ac praeterea vocum consonarum usum, quas nunc rime nuncupamus, sera antiquitate commendari. Apud ipsos Siculos, saeculo duodecimo decurrente, ejusmodi versus a Latinis poetis excultos, paucis ostendam. Rogerio I inclyto Siciliae et Calabriae comiti, qui anno 1101 naturae debitum solvit, tumulus hac epigraphe ornatus Mileti positus fuit, Roccho Pirro teste in Chronolog. reg. Siciliae:
1.105
LINQVENS TERRENAS, MIGRAVIT DVX AD AMOENAS ROGERIVS SEDES, NAM COELI DETINET AEDES.
1.106
Par est epitaphium Raynaldi comitis, anno 1126 rebus humanis exempti, apud eumdem Pirrum in Notitia Catanens. Ecclesiae. Ita Guilielmi I regis sepulcro, anno 1170 inscriptio haec incisa est:
1.107
HIC TVA ROGERI DVX QVONDAM TEMPORE PATRIS OSSA TENET TVMVLVS, TVMVLO CONTERMINA MATRIS, VNDECIES CENTVM DECIES SEX, BIS MAGIS ANNO, MIGRANS POST CHRISTVM NATVM SVB HERODE TYRANNO, etc.
1.108
Reliqui versus eodem rhythmo procedunt. Similis est inscriptio anno 1183 posita Margaritae reginae:
1.109
HIC REGINA JACES REGALIBVS EDITA CVNIS, MARGARITA, TIBI NOMEN QVOD MORIBVS VNIS, etc.
1.110
Nihil ergo opus fuit Siculis Provincialium disciplinae sese tradere, ut artem contexendi versus όμοιοτελέυτους edocerentur.
1.111
Atque hic addendum est non Latinos tantum et Graecos rhythmici carminis exempla Siculis praebuisse, ut Petrarcha erudite animadvertit, sed alios quoque populos in hac arte eisdem et reliquis Italis facem ministrare potuisse. Nam ultra duo saecula sub Saracenorum Arabum jugo Sicilia gemuit ad annum usque 1060, quo Messana eis erepta est. Anno autem 1091 integra insula in principum Northmannorum ditionem venit. Atqui certum est Arabes quoque delectatos rhythmicis versibus, quos in morem nostrorum consonantibus verbis terminabant. Sunt apud eos antiquissima carmina quae adhuc fidem rei faciunt. Idque vel ipsius Maumetis temporibus familiare fuit; nam testante Marraccio in Prodromo, ubi de Alcorano agit, cap. 2, impii illius libri signa, sive versiculi, in rhythmum desinunt, qui ut plurimum consonans est, vocali affecta, cum una ex tribus quiescentibus praecedente, ut una, ina, ano, etc. Usque adeo id certum est, ut eruditissimi Huetii in libr. De origin. fabular. Romanens. sententia fuerit, nos ab Arabum populo accepisse artem rhythmandi, hoc est, consonantium verborum usum in versibus, ex quo videlicet nefanda gens meliorem Hispaniae partem jugo suo premere coepit: quod ineunte saeculo octavo contigit. Eadem quoque saeculo nono sedem fixit in Sicilia atque Calabria. In numera dixi adhuc existere Arabicae gentis carmina; idque etiam Derbelotius nos docuit. Imo Spanhemius auctor est poetis illis non inventione tantum, sed et numero poematum ac versuum copia ab eis scriptorum, quemlibet alium populum longe concedere. Et profecto mihi perquam verisimile videtur nos posse non temere Arabum populo acceptam referre artem rhythmicam, sive usum consonantium vocum in fine versuum, quando eruditi testantur antiquissimum esse apud eam gentem rhythmandi morem, quem adhuc retinent, et celebre fuit olim eorum nomen e litterarum studiis, multumque commercii eis erat cum Europaeis, ac praecipue Italis. Fortassis et ab eis accepimus varias versuum formas, quas describit Agapitus a Valle Flemmarum ordin. Minor. in libello De arte metrica Arabum. Praeter alios ejus gentis libros in hanc rem celebris est tractatus Bader Aladini Damamiani principis poetarum apud Arabes, qui accurate de usu rhythmorum scripsit. Antiquis vero saeculis post abactum ex Italia Graecorum imperium, Arabum doctrina tanto Italis in honore fuit, ut ii praecipue litterarum magistri censerentur; quod et commemorandum mihi erit infra in Dissertatione XLIV de litterarum fortuna. Addo non levem nobis suspicandi causam praeberi, Arabes a vetustissimo populo Judaico rhythmorum artem et usum edoctos fuisse. Supra vidimus dicterium mulierum Hebraearum in Saul causa victoriae a David relatae. Ibi consonantia vocum. Hac de re disputatio proxime praeteritis annis viguit inter doctissimum virum Blasium Garofolum, ac alios eruditos. Quod novi, Augustinus Eugubinus, Meibomius, Ludovicus Capellus, Clericus, Huetius, et alii sensere, Judaeos ab antiquissimis saeculis concentum hunc verborum usurpasse in suis carminibus, hymnis, et canticis. Quid? quod Fourmontius V. cl. Parisiis anno 1714 dissertationem edidit in eadem urbe typis impressam tom. VI Mémoires de l' Académ. des Inscriptions. Ibi pag. 160 multa eruditione ostendit, in poeticis libris Veteris Testamenti ejusmodi concentum in fine versuum occurrere. Exemplis parco.
1.112
Quae ubi statuamus jam patet consonantium vocum usum in versibus, supra quam vulgo credatur, longe antiquissimum esse, utpote qui a Judaeis in Syros et Arabes fluxisse videtur. Deinde ex Arabum gente veri videtur simile ipsos Occidentis populos artem hanc didicisse, nisi eamdem a populis septentrionalibus antea didicerint. Nam et ad illos in hisce investigandis oculos convertamus oportet. Certe post Arabes imperium Siciliae arripuere comites, duces ac reges Northmanni: gens nempe e gelido Septentrione olim in Galliam, ac demum in Magnam Britanniam, Apuliam atque Siciliam effusa, dominatione iis in locis fortissime constabilita. Ad annum usque 1094 Northmannorum regum potentia ac sedes apud Siculos perduravit. Ab hoc autem populo ediscere etiam licuit Siculis, quando consentire nolimus, ab Arabica gente eos accepisse vulgarium carminum artem. Rhythmorum profecto vulgari lingua conditorum apud gentes septentrionales antiquior est usus quam Provincialium et Italorum. Ostendunt Germani Evangelia rhythmis Theotiscis e Latino reddita per Otfridum monachum circiter annum 880; quae cantica brevibus versiculis in voces consonantes desinentibus constant. Alia quoque ejusdem generis poemata ille procudit, quae adhuc mss. servantur in antiquissimis codicibus Caesareae Vindobonensis bibliothecae ac Vaticanae, imo typis etiam aeneis a Joanne Schiltero tradita prostant. Sunt et alia apud Danos, Suecos caeterosque Germanos ejus generis vetustissima carmina. Georgius itidem Hickesius, inter Britannos summae vir eruditionis, in Thesaur. linguar. veter. septentrional. quanquam scribat, in antiquissimis Anglo- Saxonum pseudo- rhythmos, hoc est le rime, minime reperiri: attamen cap. 24 Grammaticae Anglo- Saxon. specimina affert carminum, quae ipse semi- Saxonica appellat, ubi similiter cadens occurrit, quale a nobis in fine versuum usurpatur. Usserius quoque cap. 17, pag. 450, Antiquitat. Britann. eccles., ex Vita beati Albei haec affert: Inde sanctus Patricius, archipontifex et patronus totius Hiberniae, versum sequentem Scotica lingua, quasi quoddam oraculum legis vigorem habens, cantavit. Quem versum familia Sancti Albei et familia Sancti Declani noluerunt pro se vel rhythmice, seu metrice in Latinum verteremus; sed majoris auctoritatis ei conciliandae gratia, illum proprio et genuino, quo pronuntiatum et compositum est a sancto Patricio, idiomate, pro dignitate proferemus in medium. Ita Scotice canitur ille versus: Ailbe umal, Patric Muman, mo gach rath Theclan Patric Nandeisi, ag theclan go brath Ad haec Mabillonius tom. III Annal. Benedictinor., pag. 684, producit rhythmum Teutonica lingua confectum, in quo eumdem vocum concentum invenies. Haec profecto, ultra quam multi sint opinati, rhythmorum vulgarium antiquitatem oppido seram evincunt. Franci ipsi, antequam Provincialium poetarum celebrata cohors emergeret, ejusmodi versus elucubrasse videntur. Bulaeus in Histor. Univers, Paris. refert epitaphium Gallicis rhythmis Frodoardo Remensi historico positum, qui anno 965 finem vivendi fecit. Duos tantum versus delibatos inde accipe:
1.113
VEQVIT CASTE CLERC, BON MOINE, MEILLEV ABBÉ, ET D' AGAPIT LY ROMAIN FVT AVBÉ, etc
1.114
Idem Mabillonius in Act. Sanctor. Benedictin., Saeculo V, hos versus non longe ab illis temporibus scriptos et ipse arbitratur. Apud eos sit fides. En ergo unde alteram normam vulgarium rhythmorum haurire potuerint Siculi, ex Northmannis videlicet Siciliae ipsi imperantibus, aut ex aliis Germaniae populis, antequam poetae in Provincia famam suis carminibus sibi quaererent. Francorum autem ac Germanorum, adde et Britannorum mores et linguam Northmanni probe edocti, hunc etiam poeseos usum in Siciliam invexisse non immerito credantur. Quantopere vero ejusmodi rhythmis oblectatus fuerit circiter annum Christi 1100 Gaufredus Malaterra, patria Northmannus, sed noviter factus Siculus, supra innui.
1.115
Ad vulgarium Italicorum carminum formam quod attinet, ne hanc quidem necesse fuit ut Siculi caeterique Italici a Provincialibus poetis mutuarentur. Crescimbenius lib. primo Histor. vulgar. poeseos scripserat: Egli è chiara cosa, che l' endecasillabo volgare venne in Italia della Provenza. Verum ipse, re diligentius inspecta, ab ejusmodi opinione discessit in Commentar. lib. primo, cap. quinto, ubi diserte fatetur se quoque agnoscere Italicorum versus ex imitatione Latinorum processisse. Id vero ante illum erudite adnotarat noster Castelvetrus et Jacobus Mazzonius lib. II, cap. 33, in Apolog. Comoed. Dantis. Addo ego non e metris tantum perfectisque Latinorum versibus derivari potuisse Italicorum formam, sed etiam ex incomptis rudibusque eorum rhythmis. Jam supra ostendi, et nullo negotio luculentius ostendere rursus possem, rhythmos Latinos fuisse compositos tetrasyllabos, pentasyllabos, etc., eosque longe ante tempora poetarum Provincialium. Sed jam satis superque Dissertatio ista excrevit. Quare unum persequar, versum videlicet hendecasyllabum, quo potissimum Italica poesis delectatur, praeterquam quod apud Graecos et Latinos occurrit, a rhythmopoeiis etiam ac metricis poetis excultum fuisse, dum barbarica tempora fluerent. Inter Opera Walafridi Strabonis, cujus est fama celebris inter scriptores saeculi noni, legitur ejusdem pia oratio, e qua nonnullos versus decerpo: O rerum Sator omnium tremende, Dum poenas crucis innocens luisti; In quo nil nisi repperis ruinam, etc In his non tantum pedes, sed et numerum habes hendecasyllabi Italici: quod et contingit in Horatiano illo: Jam satis terris nivis, atque dirae, etc. Et quoniam poesis nostra pro spondaeo dactylum adhibere potest in fine hujusmodi versuum, qui tunc propterea evadunt dodecasyllabi, ejusdem tamen temporis atque hendecasyllabi, sdruccioli Italice a nobis appellati( quorum inventum nescio cur Varchius in Herculano tribuerit Sannazario), eorumdem versuum specimen ex ipsius Walafridi carminibus exero: Legistis, meminit vestra sagacitas At multis egomet sordibus obsitus, Donari veniam credo sagaciter, etc. Sane in hisce antiquorum hendecasyllabis raro deprehendas collocationem accentuum( posature nos dicimus) in versibus Italicis facilem atque patentem. Attamen cum primi poetae vulgares versibus paucarum syllabarum praecipue operam darent, ac postea versum conquirerent cui aliquid majestatis ex plurium syllabarum cursu accederet, nullum aptiorem invenere quam hendecasyllabum, sive is ex duobus brevioribus versibus confletur, sive alio ordine coalescat; illius autem exemplum apud rhythmorum scriptores obvium habuere. Atque hic publici juris factum volo rhythmum hactenus luce carentem, cujus mentionem feci in Dissertatione I de exteris gentibus. Eum descripsi ego e vetustissimo codice ms. capituli canonicorum Mutinensium. Tum quae praecedunt, tum antiquitas codicis, satis indicant ipsum fuisse compositum sub initium saeculi decimi a Christo nato: quo tempore, ut ibi praefatus sum, Hungari tot impressiones in Italiam, et praesertim in Mutinenses fecere. Dodecasyllabi sunt versus, sed, temporis ratione computata, pares hendecasyllabis. Inter ipsos autem quosdam sentias ita contextos, ut familiarem in iis texturam ac sonum nostrorum versuum deprehendas. Ad haec singuli versus aliquid Leonini praeferunt, cum in unam eamdemque vocalem ac pari concentu desinant. Tu experimentum facito.

Intertext edge

Open linked passage

Note