Scripta et monumenta historiae Pelagianorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7493 Scetmoh
22.1
QUINQUE EPISCOPORUM AURELII, ALYPII, AUGUSTINI, EVODII ET POSSIDII, EPISTOLA AD EUMDEM INNOCENTIUM, SCRIPTA EODEM TEMPORE.
22.1
De conciliis duobus, provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt, Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus, etc. Familia ergo Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum: et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum; suspenso corde, cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae Venerationis exspectat.
22.2
Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant; quidam scilicet quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, etc.
22.3
Non agitur de uno Pelagio, qui jam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas aque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum, etc.
22.4
Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes, servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione, spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio: agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione, quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus, etc.
22.5
Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.
22.6
Illud vero quod dicunt, posse hominum esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, etc., quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur, nec diabolica impietas, sed error humanus est, elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).