Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7018 Sesamha
13.1
SERMO XIII. Super his verbis Evangelii: Simile est regnum coelorum fermento.
13.1
Prima ipsa exordii verba ne Ambrosio hunc sermonem attribuamus, refragantur; non enim hoc modo loqui consuevit de sui episcopatus initio, cum raptus a tribunalibus, aliqua mora iis discendis, quae doceret alios, opus habuerit. Potuit tamen hic Auctor ex Ambrosii Comment. in Luc. lib. VII, num. 187, quaedam hausisse. Verum cum eo loci aliorum sententias abs se referri testetur sanctus Doctor, quominus hic auctor alios quoque imitatus fuerit, nihil prohibet.
13.1
Et ipsi scitis, fratres, quod ex qua die vobiscum esse coepi, non cessavi omnibus vos Dominicis admonere mandatis, et partim hortando, partim increpando, praecepta vobis divinitatis ingerere; ita ut plerumque pius pater fuerim, nonnullis autem durus magister exstiterim. Patrem enim me sibi gratulatus est, quisquis sermonem meum libenter amplexus est: durum autem magistrum sensit, qui conscientiam suam praedicatione mea percussam esse condoluit. Sed nihil mea interest, dummodo sive pietate, sive censura Christus annuntietur in vobis; quamvis et ipsa censura sit pietas, quae ideo circa negligentiores filios adhibetur, ut timere discant, quod amare neglexerant. Non quod omnes filios non aequaliter diligat pater, sed quod indulgentia patris sit pro diversitate morum exhibere pietatis affectum; ut blandum filium exhortatione provocet, contumacem vero austeritate conveniat, de utriusque tamen correctione securus; quoniam hunc amore verberat, illum severitate castigat, sicut ait beatus Apostolus: Omnis quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris: postea vero fructum pacificum exercitatis per eam reddet justitiae. Igitur quoniam tot tractatibus meis profecisse vos credo, libet quaedam vobis divinarum disserere litterarum; ut intelligam quod id quod dixero, fidei vivacitate capiatis.
13.2
Ait Dominus in sancto Evangelio: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. In alio vero loco ita ait: Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum. Fermenti vim atque virtutem omnibus notam esse non dubium est. Nam cum sit magnitudine parvum, specie simplex, natura commune; tantam fortitudinem intrinsecus gerit, ut cum reconditum fuerit in farina, succus ejus hoc totam massam faciat esse, quod ipsum est; et ita se per universum cumulum aspersionis suae vigore diffundit, ut omnem ipsam magnitudinem pollinis faciat fermentum: ac sic res ipsa fortitudine sua molem sibi proprii vigoris acquirit. Hoc autem faciunt mulieres, ut viris suis salubriorem panem, et cibum utilem diligenter exhibeant. Sed quoniam Lex spiritalis est, et Evangelium spiritaliter parabolarum narratione subsistit; videamus quid sit fermentum, quae mulier, quid farina. 408
13.3
Legimus in sancto Evangelio, dicente Domino Christo de se ipso: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ergo si triticum Dominus, et Dominus est fermentum; quia fermentum non nisi de tritico fieri solet: recte ergo fermento Dominus comparatur, quia cum esset specie homo, humilitate parvus, imbecillitate dejectus, tanta intrinsecus sapientiae virtute pollebat, ut doctrinam ipsius mundus ipse vix caperet: qui cum coepit per totum orbem divinitatis vigore transfundere, statim omne hominum genus in substantiam suam sua potestate protraxit; ut et jugum Spiritus sui sancti infunderet omnibus, et hoc christianos cunctos faceret esse, quod Christus est. Nam cum homo Dominus Jesus unus et solus esset in mundo tamquam fermentum in massa reconditum, universos homines praestitit esse quod ipse est. Quisquis igitur illi fermento Christi adhaeserit, efficitur et ipse fermentum, tam sibi utilis, quam aliis idoneus universis; et de sua certus salute, et de aliorum acquisitione securus.
13.4
Sicut igitur fermentum cum in cumulum conspergendum est farinarum, confringitur, comminuitur, dissipatur, et ipsum omne dissolvitur; ut dispersam illam farinae multitudinem in unum sui vigore constringat, atque in solidum corpus redigat, quod in pulveris modum ipsa diminutione languebat; faciatque conjunctione sui utilem massam, quod propria dissolutione videbatur inutile; sic ergo et Dominus Jesus Christus, cum esset totius mundi fermentum, diversis passionibus confractus, laceratus et dissolutus est, et succus ejus pro salute nostra, qui est pretiosus sanguis, effusus est; ut admixtione sui omne genus humanum solidaret; quod per diversa antea resolutum jacebat; sic enim velut fermentum quoddam nos, qui farina ex gentibus videbamur esse, adhaesimus. Nos, inquam, qui per totum orbem dispersi et diminuti penitus jacebamus, vigore passionis Christi in ipsius corpus redacti sumus, sicut beatus Apostolus ait: Quoniam sumus corpus Christi et membra. Nos igitur qui ex nationibus in pulveris modum a terrae facie jactabamur, aspersione sanguinis Domini in massam soliditatis ejus accrevimus.
13.5
Mulier autem illa, quae dicitur abscondisse in farina fermentum, quae est, nisi sancta Ecclesia, quae quotidie doctrinam Christi in cordibus nostris conatur abscondere? Ipsa, inquam, est mulier, quae in alio loco etiam molere dicitur, sicut ait Dominus: Erunt duae molentes, una assumetur, et una relinquetur. Molit enim sancta Ecclesia per Legem, per apostolos, per prophetas, cum catechumenos facit, et asperitatem gentilitatis dissipat atque comminuit; ut emollitos eos in farinae modum aptos faciat fermento Dominici sanguinis adhaerere. Fermentum enim dixerim totam Domini passionem; fermentum enim salutis nostrae est symbolum ipsum, quod traditur, sine quo fermento, vel symbolo, nemo potest vitae aeternae substantiam promereri.
13.6
Et quia duas Evangelium describit molentes, atque unam Ecclesiam diximus salubriter molere; alteram quam nisi Synagogam accipere debemus? Molit enim et ipsa per Moysen et prophetas: sed inutiliter molit, sicut dicit Apostolus de Judaeis: Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Inutiliter, inquam, molit Synagoga; quia massam suam Christi doctrina non temperat. Atque ideo evitandum praecepit Synagogae Dominus esse fermentum, dicens: Cavete vobis a fermento Pharisaeorum. Temperatum est enim sanguinibus et crudelitatibus Judaeorum dicentium de Domino: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Unde ait Evangelium: Erunt duae molentes, una assumetur et una relinquetur. Assumetur enim in requiem aeternam sancta Ecclesia, quae Domino cibum sanctitatis emoluit: relinquetur ad molas cruenta Synagoga, gyrum semper passura suae perfidiae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).