Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti
Auctores variiAscr 2.1 · 7018-sesamhaMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7018 Sesamha
2.1
392 SERMO II. De Natali Domini veniente.
2.1
In vet. edit. male inscribitur, Item de Natali Domini: melius in cod. Lugd. Sequentia de Natali Domini veniente; unde intelligas moris fuisse in Lugd. Ecclesia, ut per plures Dominicas populum ad natalem Domini celebrandum praepararent sacerdotes. Licet porro in ms. Vind. tribuatur Augustino et in quibusdam Ambrosio; melius tamen inter Maximianos referri potest, cum illius sermonis, qui in Rom. edit. quartus habetur, et Maximi esse probatus est, continuatio sit, quod Erasmus in margine advertisse etiam videtur.
2.1
Satis abundeque dixisse me credo superiore Dominica quemadmodum compti vel nitidi natalem Domini suscipere debeamus, et supervenientem festivitatem ejus omni ambitione retinere. Retinere, inquam, ut et si dies solemnitatis ejus transeat, apud nos tamen sanctificationis ipsius beatitudo permaneat; haec enim gratia natalis est Domini Salvatoris, ut in futurum ad praedestinatos transeat, in praeteritum remaneat ad devotos. Oportet ergo esse nos sanctitate puros, mundos pudicitia, nitidos honestate; ut quo diem festum advenire propinquius cernimus, eo accuratius incedamus. Si enim mulierculae solent aliquas ferias suscepturae, maculas vestium suarum aqua diluere; cur non magis nos excepturi natalem Domini, maculas animarum nostrarum fletibus abluamus?
2.2
Et illae quidem si adeo infectae et obscurae sordibus fuerint, ut maculas sola aqua non purget, addunt mollitiem olei, saponis etiam acrimoniam: nos quoque si tam grave peccatum fuerit, ut id minime solis fletibus abluatur, addamus misericordiae oleo acrimoniam jejunii. Nullum enim tam grave delictum est, quod non purgetur abstinentia, eleemosynis exstinguatur; ait enim sanctus propheta: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Magna ergo est eleemosyna, quae ardentium criminum globos benevolentiae suae fonte refrigerat, et quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum; ut quamvis offensus Deus, quamvis criminibus provocatus, cogatur liberare eleemosynis, quem disposuerat punire peccatis. Cogitur enim a nobis quodammodo, dum compellitur pro actibus nostris mutare sententiam et in uno eodemque homine nunc severitate judicis permoveri, nunc patris pietate blandiri. Pater enim nobis Deus est, cum bene agimus: judex noster est, cum peccamus. Compellitur ergo operibus nostris Dominus, ut nobis suam misericordiam largiatur; atque ideo ipse in Evangelio sancto dicit: A diebus Joannis Baptistae regnum caelorum cogitur. Quae sententia quem intellectum habeat, videamus.
2.3
Regnum coelorum non nisi Christus est Dominus, qui regnat in coelis. Cogi autem verbum tunc solet dici, cum res aliqua rarior assidua operatione densatur. Ex quo ergo Joannes Baptista Salvatoris annuntiavit adventum, ex eo regnum coelorum, quod prius fluidum et remissum apud Judaeos jacebat, credentium populorum coepit assiduitate densari, et omnis illa regni raritas praedicationum frequentatione solidari; tam enim rarum fuit apud Judaeos regnum, ut transiret ad gentes: tam fluidum, ut emanaret ad populos. Nunc autem tanta credentium cogitur densitate, ut fixum et solidum maneat sine fine, sicut Scriptura dicit: Et regni ejus non erit finis. Cogimus ergo regnum coelorum, et vim quodammodo facimus, sicut ait, evangelica lectio: Et vim facientes diripiunt illud. Vim, inquam, facimus Domino, non compellendo, sed flendo: non provocando injuriis, 393 sed lacrymis exorando: non blasphemando per superbiam, sed per humilitatem moerendo. O beata violentia! quae non indignatione percutitur, sed misericordia condonatur: beata, inquam, violentia, quae vim patienti bonitatem elicit, et utilitatem tribuit inferenti: mala res admittitur, et de injuria nemo causatur: vis admittitur, et religio propagatur. Quisquis enim violentior Christo fuerit, religiosior habebitur a Christo. Aggredimur ergo in itinere Dominum si quidem ipse est via, et more latronum bonis eum suis exspoliare nitimur, cupimus illi auferre regnum, thesauros, et vitam: sed ille tam dives et largus est, ut non abnuat, non resistat; et cum omnia dederit, nihilominus omnia ipse possideat. Aggredimur, inquam, illum non ferro, non fuste, non saxo: sed mansuetudine, ac bonis operibus, et castitate.
2.4
Haec sunt arma fidei nostrae, quibus in congressione certamus. Ut autem his armis uti in vi inferenda possimus, ante corporibus nostris vim quodammodo faciamus: expugnemus membrorum vitia, ut virtutum praemia consequamur; prius enim ipsi regnare debemus in nobis, ut regnum possimus diripere Salvatoris. Ait ergo Evangelium: Et vim facientes diripiunt illud. Raptores igitur sumus, raptores autem non nisi aliena diripiunt. Agnosco veram esse sententiam: Christum enim Ecclesia rapuit Synagogae, et alienae gentis regnum vim faciendo possedit. Nam Salvator missus sub Lege, natus sub Lege, nutritus juxta Legem, dum a Judaeis negligitur, a gentibus occupatur: et dum a sacerdotibus perditur, a peccatoribus invenitur, sicut ipse ait: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum. Raptores igitur sumus.
2.5
Mirandum non est, quippe qui a tali auctore descendimus; scriptum est enim de patriarcha nostro Benjamin: Lupus rapax; rapit enim quod suum non est. Ita et nos velut filii rapacis lupi alienarum pastorem ovium nostra intentione praeripimus, sicut ipse dicit: Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Israel. Rapitur itaque Christus, cum a Judaeis dimittitur, et ab alienigenis praedicatur. Rapitur Christus, cum occiditur a Judaeis, et sepelitur a nobis. Rapitur Christus a vigilantibus discipulis, a dormientibus perditur pharisaeis; sicut mentiendo ipsi confessi sunt, dum custodias ponerent sepulturae, post resurrectionem Domini, dicentes: Quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Unde spiritaliter intelligimus quia Christum omnes dormientes perdunt, vigilantes inveniunt; atque ideo Apostolus dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Vides ergo mortuum esse, qui ita dormit, ut non custodiat Salvatorem; et ideo illi pharisaei velut mortui non potuerunt servare viventem. Propterea, fratres, non dormiamus, sed vigilemus circa ipsum Dominum nostrum Salvatorem; ut appositis jugiter custodiis, nemo illum auferat a sepultura pectoris nostri, nec dicamus aliquando: Venerunt, et dormientibus nobis, furati sunt eum. Habemus enim inimicos, qui Christum de cordibus nostris, si obdormierimus, auferre nitantur. Unde pervigili cura servemus eum in sepulcro animarum nostrarum; ibi perquiescat, ibi dormiat; ibi cum voluerit, resurgat.
2.6
Ergo, fratres, natalem Domini suscepturi, ab omni conscientias nostras faece mundemus; ac curemus nos non sericis vestibus, sed operibus pretiosis. Vestimenta enim nitida membra operire possunt, conscientiam ornare non possunt; nisi quod majoris verecundiae est nitidum membris incedere, et pollutum sensibus ambulare. Interioris igitur hominis prius ornemus affectum, ut exterioris quoque sit amictus ornatus; spirituales maculas abluamus, ut in nobis carnalia fulgeant vestimenta. Nihil autem prodest fulgere vestimentis, et sordere flagitiis. Ubi enim tenebrosa conscientia est, totum corpus subobscurum est. Habemus autem quo conscientiae maculas abluamus, sicut scriptum est: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Bonum eleemosynae mandatum, per quod manibus operamur, corde mundamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note