Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti
Auctores variiAscr 3.1 · 7018-sesamhaMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7018 Sesamha
3.1
394 SERMO III. In die natalis Domini I.
3.1
Aberat ex antiquis editionibus. Ambrosii procul dubio nihil prae se fert: verba autem illa, propter prolixitatem divini officii... propter dissonantiam regum, eidem minime conveniunt. Forte minus abhorreant a Caesario, cujus ad stylum totus hic sermo satis accedit.
3.1
Domini nostri Jesu Christi, fratres, nativitatem celebrantes, videamus sensum hujus evangelicae lectionis, quae modo lecta est; dicit enim sanctus Evangelista Augusti Caesaris edicto censum professum esse mundum universum, et ob hoc ascendisse Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethleem; ut ibi profiteretur cum Maria uxore praegnante, et pro utroque solveret censum, ut pote de eadem familia. Tanta quippe fuit pax, Filio Dei apparente in carne, per duodecim annos, ut omnes, secundum Esaiae vaticinium, contunderent gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces. Ideo vero Filius Dei, auctor pacis, tempore pacis nascitur; ut omnes sequaces suos pacem amare doceret. Nam sicut Caesar Augustus misit Cyrinum ad exigendum censum; ita Deus verus Augustus misit praedicatores in mundum ad censum fidei exigendum. Reddamus ergo, fratres, censum fidei et bonae actionis. Nullus remaneat, omnes ascendamus de Galilaea, id est, de volubilitate mundi in Judaeam, id est, rectae confessionis regionem; quatenus Bethleem, id est, domus panis esse mereamur, illius videlicet, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.
3.2
Narrat praeterea Evangelium quia cum genuisset beata semper virgo Maria Christum, pannis ipsum involutum posuerit in praesepio: quae nec mysterio vacant; voluit enim Christus pannis involvi, ut nos a laqueis mortis absolveret. Et bene dicit: Ibant; ut ostendat quod in via nascitur: hoc autem, quia viam nobis se ostendere venerat. Voluit in angusto praesepio poni, qui venerat nobis regni coelestis latitudinem praeparare. Non in sericis vel in auratis pannis, sed in vilibus involvi voluit, qui nobis immortalitatis stolam reddere venerat. Iis astringi se permisit, qui nostros pedes et manus ad opera bona agenda solvere properabat. Quid ad haec dicendum est, fratres? Exclamandum est cum Psalmista: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Ille quidem invenit calicem, quem retribuet: nos vero reddamus quod possumus, id est, eleemosynas, vigilias, lacrymas, pacem: dimittamus in nos peccantibus, ut nostra nobis dimittantur a Deo peccata.
3.3
Pastores vero qui, nascente Dei Filio, supra gregem suum vigilabant, et angelos videbant, sanctos praedicatores significant: qui quo majorem curam habent animarum, eo frequentius angelica allocutione revelari merentur. Angelo vero apparente, pastores turbantur; quia humanae naturae est ad angelorum aspectum pavere, et bonorum est angelorum consolationem adhibere timentibus. Unde mox pastores alloquitur, dicens: Nolite timere, et subdit quare: Ecce, inquit, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Pulchre dicit: Omni populo; quia de omni populo venerunt ad fidem.
3.4
Uno itaque angelo cum pastoribus loquente, subito multitudo angelorum apparens hanc vocem emisit: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. In quo facto moraliter monemur, ut uno fratre legente, vel docente, vel quodlibet opus bonum agente, multitudo fidelium in laudem Dei prorumpat, et ad imitandum bonum quod cernit, assurgat. Apparente vero Filio Dei in carne, gloria in altissimis Deo canitur, et pax in terra esse hominibus bonae voluntatis annuntiatur. Simus ergo et nos, fratres, bonae voluntatis, quatenus in pace vivere mereamur.
3.5
Sensum tamen Evangelicae lectionis et propter brevitatem diei, et prolixitatem divini officii sub brevitate perstringimus; ut vos monere possimus de his, quae ad vestram specialiter salutem pertinent. Monendi enim sumus, ut afflictionem quae nobis propter dissonantiam regum supervenit, nostris reputare studeamus peccatis. Ut ergo et ab 395 ista persecutione, et ab aeterna damnatione liberari mereamini, unusquisque quidquid in se reprehensibile recognoscit, in hac die in qua Filius Dei nascitur, corrigat, id est, qui fuit adulter, voveat Deo castitatem; qui avarus, largitatem; ebriosus, sobrietatem; qui superbus, humilitatem; qui detractor, charitatem voveat, et reddat, secundum illum psalmi versiculum: Vovete, et reddite Domino Deo vestro. Nos fideliter voveamus, ille dabit possibilitatem solvendi.
3.6
Valde quippe honestum est, fratres, ut nullus sit qui non hodie Domino aliquid offerat. Regibus vel amicis susceptis munera damus, et creatori omnium ad nos venienti nihil dabimus? Nihil enim a nobis magis requirit, quam nosmetipsos. Offeramus ergo ei nos ipsos, quatenus et a praesentibus malis, et ab aeternis cruciatibus, ipsius ineffabili pietati liberati, in coelestis regni beatitudine suscepti, perpetuo valeamus gaudere; praestante ipso Domino ac redemptore nostro Jesu Christo, cui est omnis honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto per infinita saecula saeculorum, amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note