Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7018 Sesamha
4.1
SERMO IV. De natali Domini Salvatoris II.
4.1
Videtur e sermonibus diversorum Patrum compilatus, maxime vero Augustini; non solum enim in ejus libro Quaest. 83, quaest. 58, verum etiam in ejusdem sermonibus 188 et 194 novae edit., non pauca reperias, quae tibi persuadeas in hunc sermonem esse translata. Eumdem etiam si cum Hieron. Comment. in cap. IV ad Galat. nec non cum sermonibus 98 et 197 append. August. composueris, compilatum esse nobiscum fateberis.
4.1
Verum est quod ait sanctus Joannes Baptista de Domino Salvatore, dicens: Illum oportet crescere, me autem minui. Si quidem hoc primum etiam ipsis temporibus approbatur; ecce enim in nativitate Christi dies crescit, et Joannis nativitate decrescit: illo oriente lux proficit, hoc nascente minuitur. Ipsa enim quodammodo tempora famulantia partibus suis detrimentum patiuntur, cum servus gignitur: cum autem Dominus nascitur, consequuntur augmentum. Profectum plane facit dies, cum mundi Salvator oritur: defectum patitur, cum ultimus propheta generatur; scriptum est enim: Lex et prophetae usque ad Joannem. Atque ideo necesse erat ut obscuraretur Legis observatio, ubi evocatio, ubi Evangelii gratia refulgebat; et cessaret prophetia veteris Testamenti, cum novi Testamenti gratia succedebat. Ergo in nativitate Domini proficit dies.
4.2
Non mirum si proficit dies, in qua novus justitiae sol coruscat: non mirum si proficit dies, quam splendidissima lux veritatis illuminat: ait enim evangelista de Christo Domino: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem. Igitur si erat lux vera, quae illuminat hominem, cur non illuminaret mundum? Atque ideo dies, quae lucem humano generi peperit, prius ipsa ejusdem lucis fulgore resplenduit, et conclusa jam spatia sua noctium tenebras Dominicae lucis nitore discussit. Occupaverat enim totam diem noctium longitudo, nisi in ipsa diei brevitate Christi refulsisset adventus: qui sicut ortu suo humani generis peccatorum tenebras discussit; ita et die nativitatis suae caliginum tenebras amputavit, et uno eodemque ortu lucem pariter intulit et hominibus et diebus. Unde non est mirum si crescit dies, quae gemino fulgoris splendore vestitur.
4.3
Sed videamus adhuc quomodo Dominus Salvator crescat, Joannes Baptista decrescat. Diximus in superioribus quod Joannes quidem figuram Legis prophetarumque gestaverit: necesse erat ergo ut deficeret Lex, Evangelio coruscante; et minueretur Judaicus populus, populo christiano surgente. Quis enim dubitat nativitate Domini, Synagogae esse conventicula vacuata, plebes multiplicatas 396 Ecclesiae, et mirum in modum quotidie Christum per christianos suos crescere, Joannem minui per Judaeos? hos diei Dominici splendore fulgere, illos obscuritate noctium laborare? Nox enim super Judaeos quodammodo major incubuit, ex quo dixerunt de nece Salvatoris: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros. Majoribus plane sunt noctium tenebris obscurati, ex quo conati sunt diem veritatis occidere.
4.4
Hoc autem quod dicimus, ut verius approbare possimus, utriusque nativitatem breviter exponamus. Ecce enim cum nascitur Christus, exsultant angeli, pastores pervigilant, Magi adveniunt, stella praecedit; et cuncta quae sunt in coelis terrisque pulcherrima, ipsi Domino deferuntur. Deferuntur enim illi gloria per angelos, claritas per stellam, religio per magos, simplicitas per pastores: et quod apud ipsum solum futura essent haec omnia, ideo nascenti illi universa famulantur. Cum autem Joannes concipitur, Zacharias obmutescit, solemnis conticescit sacerdos, Elizabeth mater absconditur, significans post ortum suum Legis silentium, amissionem sacerdotii, latebras Synagogae. Dubium autem non est quod Joannes natus pharisaeis justitiam Legis abstulerit, quod conceptus patri abstulit vocis obsequium. Crescit igitur Dominus semper, Joannes Baptista minuitur.
4.5
Non ideo minuitur, quod meritis aliquid derogetur: sed quoniam Salvatoris quotidie accumulatur gloria, illius minor fieri videtur. Lucerna denique vocatur Joannes, dicente Domino: Ille erat lucerna ardens. Lucernae igitur obscuratur lumen, cum radius solis effulget; et defectionem quamdam lampadis suae patitur, cum clarioris lucis splendore superatur. Quis enim sapiens lucernam requirat in sole? Non quidem exstinguitur, sed necessaria non habetur; hoc est, quis ad Joannis poenitentiae baptismum veniat, cum possit Salvatoris baptismo salvari? Non quidem illud reprehenditur, sed hoc magis utile et necessarium judicatur; quia in eo remissio peccatorum tribuitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).