Auctores varii
Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX
IX 7.1
Choose a text
More by Auctores varii
—
9301 Suadepe
7.1
II. STEPHANUS IV.
7.1
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino filio INGOALDO religioso presbytero et monacho, atque abbati venerabilis monasterii sanctae Dei genitricis Mariae, quod ponitur in Pharpha, in loco qui nuncupatur Acutianus, suisque successoribus in perpetuum.
7.2
Cum magna nobis sollicitudine instat cura pro universis Dei Ecclesiis ac bonis locis vigilandum, ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur, ideo convenit, nos pastorali tota mentis aviditate eorumdem venerabilium locorum maximae stabilitatis integritatem procurare et sedule ad eorum utilitatem subsidia illic referre, ut Deo nostro omnipotenti id, quod pro ejus sancti nominis honore, et ad laudem atque gloriam ejus divinae majestatis ejus venerabilibus nos certum est contulisse locis, sit acceptabile, nobisque ab ejus locupletissima misericordia digna hujusmodi pii operis in sidereis conferatur arcibus remuneratio. Igitur, quia petistis a nobis quatenus ex nostra largitate nostroque dono concederemus vestrae religiositati ac monasterio vestro confirmationem omnium bonorum, quae habet modo et habiturum est in perpetuum, confirmamus autem vobis vestrisque successoribus fundum Acutianum, ubi ipsum monasterium venerabile constructum est, cum finibus et appendicibus suis in integrum, fundum Calistianum in quo est ecclesia sancti Laurentii, fundum Pompeianum, fundum Pinianum, fundum Cervinariam, fundum Marianum in quo est ecclesia sancti Paterniani, fundum Arturianum, fundum Ordeolum, fundum Mutella, ubi est ecclesia sancti Angeli, sicut a tempore Adriani papae ab ipso venerabili monasterio possessum est, fundum Urbanum qui et Vicus- auro vocatur, ubi est ecclesia sancti Viti, cum pratis, silvis et aquimolendis, vel omnibus ad eum in integrum pertinentibus, ex fundo Adriano uncias tres in quo est ecclesia sancti Valentini, fundum Medianum, fundum Casalmontis, ex fundo Arverriano unciam unam, ex fundo Terniano uncias VI, ex fundo Antiano uncias IX, ubi est ecclesia sancti Felicis, fundum Agellam, fundum Cicilianum in quo est ecclesia sancti Donati, fundum Paternionem, fundum Gignianum, ex fundo Scandiliano uncias IV, fundum Cryptulae, fundum Marcianellum per uncias IV, fundum Apicianum in quo est ecclesia sancti Gordinari, fundum Scaplianum, fundum Testa, fundum Ceritum, fundum Alianum, fundum Turris ubi est ecclesia sancti Laurentii, ex fundo Pendigiano uncias II, fundum Caesarianum, fundum Ventilianum, fundum Fornicata cum trajecto suo seu Gualdo in integrum pertinentibus, ex fundo Germaniciano uncias IX ubi est ecclesia sancti Petri, fundum Musileum, fundum Cassianum, ex fundo Averriano uncias VI, fundum Casulam, fundum Lavanianum, fundum Marcilianum, fundum Monatianum, fundum Fisinianum, fundum Canianum, fundum Lurignianum, fundum Balburianum, ex fundo Classicellae uncias III ubi est ecclesia sancti Petri, ex fundo Fuliniano uncias VI, ex fundo Rigiano uncias VI, ex fundo Pontianolo uncias VI, fundum Perticatulae, ex fundo Aurificis uncias VI, fundum Pacilianum, ex fundo Casiano uncias VI, in quo est ecclesia sanctae Justae, fundum Mellianum, in quo est ecclesia sanctae Eugeniae, ex fundo Figniano uncias III, ex fundo Cisternulae uncias VIII, ex fundo Occiano uncias VII, et semis, fundum Olivolam, fundum Pontianellum, ex fundo Ursuli uncias IX et scrupulos III, item ex fundo Bussuli unciam unam, ex fundo Macerulae uncias VI, ex fundo Rufiani uncias III, in quo est ecclesia sancti Stephani, ex fundo Macerulae uncias IV, ex fundo Cassiani unciam unam, ex fundo Rapiciani unciam unam et semis, ex fundo Mediana uncias II, ex fundo Marciani uncias II et semis, ubi est ecclesia sancti Victorini, ex fundo Prata uncias III, ex fundo Argasiano uncias IV, ex fundo Catoniano uncias II, in quo est ecclesia sanctae Sabinae, ex fundo Arsura uncias IV, ex fundo Agellari uncias II, ex fundo Latiniano uncias II, ex fundo Altariolo uncias II, ex fundo Argasiano tres partes de uncia, ex fundo Petiniano uncias II, ex fundo Paptiano uncias IV, ex fundo Domitiano uncias IV, in quo est ecclesia sancti Stephani, ex fundo Cispiniano uncias III, ex fundo Cisiniani uncias IX, in quo sunt ecclesiae sanctae Mariae et sancti Silvestri, ex fundo Lacaniano unciam unam, ubi est ecclesia sancti Petri, ex fundo Begiano uncias II, ex fundo Cipriano unciam unam, ubi est ecclesia sancti Calistrati, ex fundo Belgiani unciam unam, et semis, fundum Catilianum, fundum Cryptulae, fundum Montanianum, fundum Retianum in quo est ecclesia sancti Abundii, ex fundo Lamniano uncias III, fundum Turianum in quo est ecclesia sanctae Mariae, fundum Morianulae, fundum Follianum in quo est ecclesia sancti Sabini, ex fundo Monumenti Cupi uncias III, fundum Tervilianum, ex fundo Praetoriolo uncias III, ex fundo Serviliano uncias III, ubi est ecclesia sancti Anthimi, ex fundo Gabiniani uncias II, ex fundo Lavariani uncias... semis, ubi est ecclesia sancti Getulii, ex fundo Leugianello uncias IV, fundum Aurianum in quo est ecclesia sancti Laurentii, ex fundo Tulliani uncias III ubi est ecclesia sancti Valentini, ex fundo Mucciani uncias III, fundum Paternum in quo est ecclesia sancti Valentini, ex fundo Vassiano uncias VI, in quo est ecclesia sancti Victorini, ex fundo Cassiano uncias VI, in quo est ecclesia sancti Cesigii, ex fundo Oricignani uncias VI, in quo est ecclesia sancti Petri, ex fundo Silignano uncias III, ubi est ecclesia sancti Angeli, ex fundo Graniano unciam unam, fundum Nignianum in quo est ecclesia sanctae Helenae, fundum Mallianum in quo est ecclesia sancti Juvenalis, ex fundo Atiani uncias III, ubi est ecclesia sancti Petri, ex fundo Robe uncias VI, ex fundo Praetoriolo uncias VI, ubi est ecclesia sancti Sebastiani, ex fundo Usiani qui et Hilianus vocatur, uncias VI, in quo est ecclesia sanstae Anatoliae, ex fundo Feclinulae uncias VI, ubi est ecclesia sanctae Victoriae, ex fundo Paterno uncias VI, ubi est ecclesia sancti Victorini, ex fundo Salliano uncias III, ubi est ecclesia sancti Martini; ex fundo Curiliano uncias III, fundum Forianum, in quo est ecclesia sancti Tolomei; ex fundo Jusiano uncias III, ex fundo Aciliano unciae semis. Seu et medietatem de Gualdo, qui dicitur Laurus; et medietatem de portione Probati Castaldi; ex fundo Paterno unciam unam et semis; ex fundo Valeriano unciae semis, in quo est ecclesia sancti Martini; ex fundo Corviano uncias VI, ubi est ecclesia sancti Pancratii; ex fundo Bagiano terram modiorum VI, ex fundo Vorriano unciam unam et semis; ex fundo Lavigiano unciam unam et semis; ex fundo Vicarii uncias III; ex fundo Acutiano uncias VIII, in quo est ecclesia sancti Gregorii. Fundum Montianum, in quo est ecclesia sancti Angeli; fundum Farianum; fundum Paternum, positum in Variano, et in Tulliano; fundum Jussianum in integrum. Ex fundo Agelli uncias IX; fundum Sensianum, in quo est ecclesia sancti Anthymi; fundum Privatis; fundum Albucianum cum appendicibus suis. Gualdum Tancies in integrum per loca designata, sicut primitus ab ipso monasterio possessum est. Fundum Findilianum uncias II, ex fundo Passiani uncias VI, ex fundo Antariani uncias VI, ex fundo Casae- Surdae uncias II, ex fundo Terviliani uncias VI, ex fundo Casae- Candidae uncias VI, ex fundo Polliani uncias VI, ex fundo Bajani uncias VI, ex fundo Betusiani uncias VI, ex fundo Serviliani uncias IV, ex fundo Mussini uncias VII, ex fundo Seriolae uncias III, ex fundo Mariani uncias VI, ex fundo Serviliani portiunculam unam; ex fundo Sisiani uncias VII, ex fundo Catiniani unciam unam, ex fundo Gaii mediam unciam, ex fundo Turriani uncias XI, ex fundo Bariani uncias XI, ex fundo Salisiani unciam, ex fundo Bastani, ubi est ecclesia sanctae Mariae. Fundum Corbonianum, fundum Luccianum, ubi est domus culta in integrum. Ex fundo Ariani uncias II, ex fundo Septiniani unciam unam et semis. Item ex fundo Septiniani uncias VII. Inter ea casalem Pipinianum cum casis et vineis, seu olivetis et colonis; item casalem Scandilianum per uncias VIII, necnon et casaliculum, qui nominatur Antiquus. Ex casale Antiano uncias VI, et olivetum in Proporaria, ad quorum vices suscepit sancta nostra ecclesia temporibus domni Adriani papae a suprascripto venerabili monasterio tuo commutationis nomine, id est in casale Flaviano uncias II et semis. Item casalem Canonum in integrum cum casis, vineis, olivetis atque colonis. In casale Ortisano uncias IV, in casale Argasiano uncias III, in casale Caesariano uncias VI, in casale Fabriciano unciam unam, in casale Valeriano uncias II, in casale Secundiliano uncias VI. Utrosque vero casales cum domibus, vineis, olivetis atque colonis tantum, qui a praedecessore nostro domno Adriano papa dati sunt, quoque recepti. Nunc autem praenominatos, fundos, vel uncias suprascriptorum fundorum, seu ecclesias, casas, vineas, prata, silvas, salicta, rivos, aquas, necnon aquaemolas, oliveta cum vineis, appendicibus suis et colonis, atque familiis ad eos generaliter in integrum pertinentibus, sicut a praedecessorum nostrorum Patrum per privilegia sanctae recordationis domni Adriani quondam papae eidem venerabili monasterio confirmata sunt auctoritate; et sicut primitus, et nunc ab ipso venerabili monasterio possessa sunt, permanenter a praesenti decima indictione, tuae religiositati tuisque successoribus abbatibus sancti monasterii in perpetuum concedimus detinendum. Sub ea videlicet ratione ut omnibus diebus vitae vestrae dum ipsum constiterit venerabile monasterium, quotidianis diebus, quando cantilenam perficitis in eodem sancto monasterio, pro remissione peccatorum nostrorum centum Kyrie eleison exclamare studeatis. Hos vero omnes praedictos fundos, vel uncias existentes ex corpore patrimonii nostri Sabinensis juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, habentes, ita sane ut a te tuisque successoribus abbatibus sancti monasterii singulis quibusque indictionibus pensionis nomine rationibus ecclesiasticis X auri solidi persolvantur, difficultate postposita omni, quae indigent defensione; seu meliorare praedicta loca indifferenter vos sine dubio procuretis efficaciter; nullaque praeterea ad dandam annue pensionem a vobis mora proveniat; sed actionariis sanctae nostrae Ecclesiae apto tempore persolvatur. Statuentes apostolica censura sub anathematis interdictione, et divini judicii obtestationibus, nulli unquam liceat nostrorum successorum Patrum, vel aliae magnae parvaeque personae, ex ipsis locis, fundis et casalibus, quae a praedicto domno Adriano papa data sunt, et a nobis confirmata, sicut superius legitur, in integrum in usu et utilitate sancti monasterii, penitus auferre aut ex eisdem venerabilibus locis jure alienare; sed nec ullam violentiam jacturae ibidem inferre praesumat; potius autem omnia haec superius annexa sub annua sanctae nostrae Ecclesiae persolvenda pensione, nec non et centum Kyrie eleison pro nostris facinoribus exclamandum, sic per hujus nostri privilegii paginam ac auctoritate domini nostri beati Petri principis apostolorum sub jure et ditione ipsius monasterii perenniter permanenda confirmamus, ad laudem Redemptoris nostri Domini pro substentatione monachorum, illic ejus matris dominae nostrae servientium clementiae, quatenus hoc beneficium ipsius Dei famuli adepti, nostri memores in suis existant crebris orationibus, ipsum Deum centum Kyrie eleison exorando. Haec vero omnia a nobis corroborata in perpetuum immutilata permanenda sancimus. Si quis autem, quod non optamus, temerator exstiterit de his quae a nobis pia consideratione confirmata sunt, sciat se domini nostri principis apostolorum beati Petri auctoritate anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus teterrimis pompis ejus, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi in aeternum inexstinguibili igne colligatum. Porro qui custos et observator exstiterit hujus nostrae apostolicae institutionis, quae a nobis in ipso venerabili monasterio concessa est, benedictionis gratiam vitamque aeternam a misericordissimo Deo nostro coram sanctis omnibus mereatur.
7.3
Scriptum per manus Christophori scriniarii in mense Januario, indictione 10. Bene valete.
7.4
Datum X Kalendas Februarii per manus Theodori nomenclatoris sanctae sedis apostolicae, imperante domno Ludovico piissimo Augusto a Deo coronato magno pacifico imperatore anno 3, et patriciatus ejus anno 3, indictione 10.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).