Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimonia
Auctores variiTest 10.1 · 8439-testim25More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 8439 Testim25
10.1
Trithemius, de Scriptoribus:
10.1
Beda, monachus et presbyter monasterii sanctorum Petri et Pauli apostolorum, quod est in Anglia, ordinis sancti Benedicti, vir in divinis Scripturis studiosissimus, et valde eruditus, atque in secularibus litteris peritissimus, philosophus, astronomus, calculator, et poeta insignis, Graeci sermonis non ignarus, ingenio praestans, eloquio non curiosus, dulcis tamen et compositus. Multa scripsit volumina, in quibus acumen ingenii ejus comprobatur. Hic, cum esset septem annorum, cura propinquorum datus fuit educandus Benedicto abbati, ac deinde Ceolfrido dicti monasterii Muramutha, cunctumque ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedit, atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habuit. Nonodecimo autem aetatis suae anno diaconatum, tricesimo presbyteratus gradum, utrumque per ministerium Joannis episcopi, jubente Ceolfrido abbate suscepit, ex quo tempore accepti presbyteratus, usque ad finem vitae suae subjecta opuscula composuit.
10.2
In Genesim usque ad Isaac lib. IV;-- In Exodum lib. I;-- In Numeros lib. I;-- In Leviticum lib. I;-- In Deuteronomium lib. I;-- De tabernaculo et vasis ejus lib. III;-- In principium Regum lib. III;-- In Regum, triginta quaestionum lib. I;-- De aedificatione templi lib. II;-- In Josue lib. I;-- In Judicum lib. I,-- In Paralipomenon lib. I;-- In Proverbia Salomonis lib. III;-- In Ecclesiasten lib. I;-- In Cantica canticorum lib. VI;-- In Esdram et Neemiam lib. III;-- In Tobiam lib. I( Liber sancti patris nostri);-- In Esaim Prophetam lib. II;-- In Hieremiam lib. II;-- In Ezechielem lib. I;-- In Danielem lib. I;-- In duodecim Prophetas minores lib. XII;-- In Evangelium Marci lib. IV( Expositionem Evangelii);-- In Evangelium Lucae lib. VI( Beatus Evangelista Lucas);-- Homilias Evangeliorum lib. II;-- In Epistolas Pauli lib. XIV;-- In Epistolas Canonicas lib. VII;-- In Actus Apostolorum lib. II( Actus vero Apostolorum et);-- In Apocalypsim lib. III;-- De temporibus et natura rerum lib. I( De natura rerum et ratione);-- Aliud minus volumen lib. II;-- Scintillarum ex sententiis Patrum lib. I( Dominus dicit- in Evangelio);-- Gesta Anglorum lib. V( Britannia oceani insu.);-- Flores beati Gregorii in Cantica lib. II( In expositione Cantici);-- Gesta diversorum sanctorum lib. I;-- De passione sancti Felicis lib. I;-- Vitam sancti Alberti episcopi lib. II;-- Chronicam sui coenobii lib. II;-- Martyrologium lib. I;-- Hymnorum diverso carmine lib. I;-- Epigrammata heroico metro lib. I;-- De locis sanctis lib. I;-- Lectiones in Vetus Testamentum lib. I;-- Lectiones Novi Testamenti lib. I;-- Distinctiones in Hieremiam lib. I;-- Distinctiones in Job lib. I;-- De Christo et Ecclesia lib. II;-- De cantico Abbacuc lib. I;-- De arte metrica lib. I( Qui notitiam metricae);-- De Schematibus lib. I( Solet aliquotiens in);-- De Orthographia lib. I;-- Epistolarum ad diversos lib. I.
10.3
Alia insuper multa edidit, quae ad nostrae lectionis notitiam non venerunt. Hujus opuscula etiam adhuc eo vivente et semper nova scribente, tantae auctoritatis erant, ut ordinatione praesulum Angliae in Ecclesiis publice legerentur. Cumque in homiliarum impositione nomen ex more auctoris Venerabilis Bedae presbyteri scriberent, aliter eum cum viveret, praedicare non valentes, obtinuit usque in hodiernum diem titulus semel a principio attributus, ut Beda venerabilis potius dicatur quam sanctus. Viventem enim aliter nuncupare( et si sanctus fuerit) non licebat. Sunt qui alias rationes hujus tituli Venerabilis fingant, alii ex inscriptione epitaphii, alii caecum fuisse Bedam somniantes. Sed errant, quoniam Beda nec caecus fuit, nec sepulcro ejus tale epitaphium inscriptum novimus. Et quidem, nisi brevitati consulerem, deliramenta haec facillime confutarem. Moritur sub Leone imperatore, anno Domini DCCXXXII, indictione XV, aetatis suae anno LXXII, pridie Calend. Junii.

Intertext edge

Open linked passage

Note