Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimonia
Auctores variiTest 18.1 · 8439-testim25More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 8439 Testim25
18.1
Inscriptio quae habetur in sacro S. Virginis Dunelmiae.
18.1
BEDA, Dei famulus et presbyter, Vir non minus sanctitate quam scientia VENERABILIS, hic jacet, Qui natus in territorio monasterii Girwicensis quod nunc Jarrow dicitur,
18.2
Cum esset annorum septem datus est abbati Benedicto, et deinde Ceolfrido ibidem educandus, cunctumque ex eo vitae tempus in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedit; atque, inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere solebat. Decimo nono autem vitae suae anno diaconatum, et tricesimo presbyteratum, utrumque a Joanne Beverlaco archiepiscopo Eborum suscepit. Vir omni laude major, de quo doctissimi illorum temporum homines hoc elogium protulerunt: Anglum in extremo orbis angulo natum ingenio suo universum orbem superasse, quippe qui omnium pene scientiarum et universae theologiae arcana penetravit, sicut opera ejus et volumina multa orbi Christiano notissima abunde testantur: quae etiam illo adhuc vivente tanti nominis erant et auctoritatis ut ex ejus homiliis multa sacris lectionibus sint addita, ubique in ecclesiastico officio publice et solenniter recitata. Constat eum aliquando discipulos habuisse celebratissimos, praeclara paulo post ecclesiae lumina, Alcuinum Caroli Magni regis praeceptorem, et Claudium atque Clementum qui primi Lutetiae docuerunt et Galliam bonis artibus illustrarunt. Obiit in monasterio Girwicensi, A. D. DCCXXXIIII. aetat. suae LIX. die quo Ascensionis Domini memoria celebratur, et ibidem sepultus fuit: sed postea huc Dunelmum primo cum capite regis Oswaldi et corpore S. Cuthberti, deinde in ista Galilea et feretro per Hugonem episcopum constructo ossa ejus sunt translata. Epitaphium de eodem istud circumfertur: Hac sunt in fossa BEDAE VENERABILIS Ossa.

Intertext edge

Open linked passage

Note