Testimonia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 8439 Testim25
3.1
Bonifacius, Germanorum apostolus, epist. 150, ad Cuthbertum:
3.1
Fraternitatis vestrae pietatem intimis obsecramus precibus, ut nos inter feras et ignaras gentes Germaniae laborantes, et grana Evangelica plantantes vestris sacrosanctis orationibus adjuvemur, et precibus sanctitatis vestrae in nobis saevus Babylonicae ardor restinguatur flammae, et sparsa sulcis ad fructum multiplicata surgant summa, quia, juxta dictum Apostoli, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat, ut detur nobis sermo in apertione oris, et sermo Domini currat et clarificetur. Interea rogamus ut reliqua de opusculis sagacissimi investigatoris Scripturarum Bedan monachi, quem nuper in domo Dei apud vos, vice candelae Ecclesiae, scientia[ Forsan, ecclesiastica scientia] Scripturarum fulsisse audivimus, conscripta nobis transmittere dignemini. Et, si vobis laboriosum non sit, ut eorum unum, nobis grande solatium peregrinationis nostrae transmittatis.
3.2
Ad indicium quoque intimae charitatis, lectisternia caprina vobis( sicut hic vocant) direximus, quae petimus, licet digna non sint, ut pro memoria suscipiatis. Alma Trinitas, et una divinitas fraternitatem vestram, et hic sanctis virtutibus proficientem ad valentem augeat et custodiat, et in futura beatitudine, inter splendida angelorum agmina gaudentem remunerando glorificet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).