Testimonia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11363 Testim43
1.1
Testimonia
1.1
Varie nominatum Pullum legimus apud auctores. Quidam enim, ut Guilielmus a S. Theodorico familiaris sancti Bernardi, et Pulli synchronus, ac Joannes prior Hagustaldensis, Pullanum eum nominant. Alii Pulleinum, Pulleinium, Polenium, scribunt, ut Joannes Pithsaeus; Balaeus et Gesnerus Polenum, Pollen, Pulcy, Pully. Ciaconius Pullenum, alias Pully, et etiam Bullenum, cum Claudio Hemeraeo lib. De Acad. Parisiensi, cap. 5, pag. 41. Sed mendose, sicut et apud Franc. Amboesium in Apologia pro Petro Abaelardo sub finem, ubi legitur Robertus Polonus, pro Polenus. Bernardus vero Pullum vocat; velut et codex noster optima manu exaratus, et quem ipsi Pullo coaevum credimus, in cujus fronte distinctissime legitur, Incipit Prologus Sententiarum magistri ROBERTI PULLI. Post quem, Incipiunt Sententiae MAGISTRI ROBERTI PULLI S. Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii. A quo non discrepant auctores Angli Balaeus et Gesnerus, qui Pully scribunt.
1.2
In Gallia Christiana Claudii Robert nominatur alter Robertus Pullus LIII Rothomagensis archiepiscopus, qui anno Christi 1208 creatus est archiepiscopus, et obiit 1221, vulgo Robert Poullain. Et tomo II Histor. Jacobi Thuani lib. XXIX, pag. 88 fit mentio alterius Roberti Pulli. In indice item Thuano Robertus Pullus, Poulain, qui vivebat superiori saeculo, anno videlicet 1562. Num propinquitate sanguinis Robertum nostrum contigerint, sit penes alios conjectura.
2.1
Ex sancto Bernardo abbate Claraevallensi in epistola ducentesima quinta, ad episcopum Roffensem.
2.1
Non inanis ille gloriae titulus dignum fuisse Pullum laudibus Bernardi, cui soli illi acceptissimi erant qui virtutis aut probatissimae doctrinae merito et apice eminerent. Epistolam illam, quia solum spectat auctorem, et sanam illius doctrinam non mediocriter commendat, hic integram exhibemus. Causa autem Bernardo scribendi ad episcopum Roffensem Pulli dioecesanum ea erat, ne virum de litteris et academia Parisiensi meritissimum, in eaque futurum adhuc utilem, tam cito reverti cogeret in Angliam.
2.2
Ita se habet Epistola:
2.3
« Dure scribitis non merenti. Quid peccavi? Si monui magistrum Robertum Pullum aliquantum tempus facere Parisiis ob sanam doctrinam quae apud illum esse dignoscitur, id putavi necessarium, et adhuc puto. Si rogavi sublimitatem vestram ut permitteretis, etiam nunc idipsum rogarem, nisi eam de priori prece indignatam sensissem. Si dixi hominem fultum gratia amicorum, quorum in curia non minima auctoritas est, id dixi quod vobis formidavi et adhuc formido. Nam quod post appellationem factam, extendistis manum( ut accepimus) ad res appellantis, nec laudavi nec laudo. Verumtamen voluntati vestrae in aliquo contradicere nec consului ei nec consulo. De caetero vestri sumus coronam vestram suscipere et colere semper digna et debita veneratione parati. Hujus testimonio conscientiae audemus adhuc ad vos( prece duntaxat atque consilio) ut magister Robertus cum integritate gratiae vestrae per aliquantum tempus possit Parisiis demorari. Retribuat vobis Dominus in vitam aeternam quod viscera nostra refovistis, filios nostros loquor quos misimus in Hyberniam.»
2.4
Caeterum hujus auctoritate epistolae certa redditur et indubitata fides nostri codicis in quo pariter auctor vocatur Robertus Pullus, licet alii scriptores cognomen tantisper inflectant, ut jam ostendimus.
3.1
Ex tractatu Guilielmi a S. Theodorico contra Gilbertum Porretanum, De relationibus divinis, in fine.
3.1
« Ut ad haec specialiter capitula, quae in manibus sunt, revertamur; nunquid non audientibus haec tam nova dogmata considerandum fuerat, quantos sapientes et litteratos viros non longe ante haec tempora habuisset Ecclesia sanae opinionis et doctrinae, qui manifeste contraria senserant et docuerant? Dico autem insignes illos Laudunenses Anselmum et Radulphum; magistrum etiam Albericum Rhemensem, prius Bituricensem archiepiscopum; et fidelissimum divini verbi tractatorem Hugonem de S. Victore, sed et Robertum Pullanum, apostolicae sedis cancellarium, caeterosque quamplures quorum aut praesentia adhuc, aut memoria recens in benedictione est. Quorum communis exstat sententia, quidquid est in Deo, Deum esse. Hinc magister Radulphus Laudunensis quadam scriptura sua sic ait[ per illa nomina Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nullas intelligimus poni proprietates( sicut de Justo, Pio, superius dictum est) quae sint aliud quam ipsae personae, etc.]»
3.2
Hocce Guillelmi a S. Theodorico testimonium indicio ac benevolentiae debeo doctissimi Philippi Labbe, societatis Jesu presbyteri.
4
Ex Historia Simeonis Dunelmensis, continuata a Joanne priore Hagustaldensi, ad annum Christi 1147.
4
« Praeeminuit his diebus in clero Romano Robertus Pullanus, cancellarius apostolicae sedis, in omni sapientia et doctrina experientissimus; Britannia oriundus; ab ineunte aetate philosophiae deditus; ejusque obtentu episcopalem honorem ab Henrico rege oblatum respuens, victum et vestitum habens his contentus fuit.» Scribebat iste Joannes sub Henrico II, Angliae rege, nec diu post Pulli aetatem.
5.1
Ex Pithsaeo De illustribus Angliae scriptoribus in aetate duodecima.
5.1
« Robertus Pulleinius seu Pulleinus in Anglia natus, et ibidem usque ad juventutem educatus. Postea fugiens civiles qui fuerunt sub rege Stephano tumultus, ut ex Bostono Buriensi colligi potest, studiorum causa Galliam petiit, et Parisiis multo tempore strenuam operam litteris dedit: omnesque scientias tum sacras tum profanas, tum divinas tum humanas et didicit et ex parte docuit. Erat enim ad bonas litteras non solum discendas, sed etiam docendas, et omni ratione promovendas quodammodo factus, et a natura comparatus. Cum itaque ad singularem doctrinam accessisset aetatis maturitas, judicii firmitas, et patriae juvandae zelus, jam sacerdos ordinatus, demum ad suos reversus est. Et contemplatus miseram academiarum faciem bellis domesticis deformatam, statim commiseratione motus, Oxoniensem Academiam jam pene collapsam, denuo erigere et Musis restituere deliberavit. Ipse ibi scholas aperuit, optimas scientias gratis docuit; auditores et discipulos, professores et magistros ex aliis regni partibus illuc evocavit, ex quibus non paucos suis sumptibus aluit: alios omnibus humanitatis officiis sibi et Musis obstrinxit. Ipseque interea multa docere, dictare, scribere perseveravit.
5.2
« Quibus suis actionibus plane generosis magnam famam acquisivit, quae usque ad curiam Romanam et ipsius summi pontificis aures pervenit. Romam igitur vocatus creatus est S. R. Ecclesiae cardinalis et cancellarius. At ne tum quidem a studiis cessavit, sed multa scripsit: Hoc enim testimonium illi perhibet Joannes Rossus in libro de Academiis: et non dissimilia scribit Joannes Lelandus.
5.3
« Ex scriptis autem Pulleinii, saltem haec sequentia monimenta invenimus.
5.4
« Sententiae de sancta Trinitate lib. VIII. Ut in hoc volumine lectori facile, etc. Exstat ms. in privata bibliotheca Gualteri Copi.
5.5
« In Apocalypsin Joan. lib. I. Sopitam plerumque concupiscent.
5.6
« Super aliquot Psalmos. lib. I.
5.7
« De contemptu Mundi. lib. I. Chare Frater, considera, etc.
5.8
« Super doctorum dictis. lib. IV. Hostis humani generis undique.
5.9
« Sermonum suorum lib. I.
5.10
« Praelectionum suarum lib. I et alios multos.
5.11
« Floruit anno post adventum Messiae 1146. Stephano et Mathilde hostiliter de regno Angliae contendentibus.» Haec Pithsaeus.
5.12
In Prolegomenis vero seu proscenio operis, in cap. 2 de antiquitate Academiae Oxoniensis pag. 28 et 29, scribit idem Pithsaeus quae sequuntur:
5.13
« Porro post annos non adeo multos, primum Dani milites, deinde rex ipse Haraldus, cognomento Levipes, ita in civitatem Oxoniensem ferro flammisque saevierunt, ut usque ad regem Guilielmum primum et Normannorum adventum, quasi desolata manserit. Sed tum saltem reflorescere coepit. Nam circa annum Domini 1070 constat Ingulphum doctissimum monachum ibi floruisse. Item Stephani regis tempore licet alioqui calamitoso, studia quasi de novo revixerunt, et paulatim ad pristinum florem venerunt, industria maxime Roberti Polenii, qui multos tum discipulos et auditores, tum etiam magistros et professores eo vocavit, ibi aluit, ipse denique docuit, nullique pepercit labori vel sumptui ut rem litterariam ibi pene collapsam restitueret. Postea non mediocriter pium hoc opus promovit rex Henricus II et post eum filius ejus Richardus in eadem civitate natus. Atque ita Polenii conatus felicem sortitus est effectum.»
5.14
Haec iterum Pithsaeus, qui rursus ejusdem Roberti Pulli meminit in Indice illustrium Angliae Scriptorum qui fuerunt de ordine cardinalitio, numero 29: Robertus Pulleinus S. R. Ecclesiae cardinalis Oxoniensis, etc., 1146.
6.1
In Bibliotheca Gesneri ex Balaeo.
6.1
« Robertus Polenus, alias Pully, cardinalis Anglus, edidit sententias quasdam, libros VIII. De contemptu mundi lib. I. In Apocalypsin Joan. lib. I. Super Psalmos aliquot lib. I. Super doctorum dictis lib. IV. Opus suorum sermonum lib. I. Praelectiones aliquot lib. I. Vixit anno 1146.
6.2
In Indice auctorum qui in Apocalypsin scripserunt ponitur apud Balaeum, inter sacerdotes non regulares Robertus Pully, Anglus.
7.1
Ex Onuphrio Panvino.
7.1
Anno Domini 1134, pontificatus Innocentii papae II quinto, mense Decembri, secunda creatione scribit sex factos esse cardinales, quartum vero ordine Robertum, quem factum postea cancellarium dicit.
7.2
Robertus presbyter cardinalis titulo S....... post cancellarius, defuncto VIII Cal. Octobris anno 1143 Romae Innocentio PP. convenere XXXI cardinales qui Coelestinum II pontificem appellarunt( e quorum numero noster Robertus). Quo e vivis sublato post menses quinque et dies XIII anno 1143 eligitur a XL cardinalibus Lucius PP. II; quos inter iste Robertus censetur, poniturque hoc anno cancellarium egisse. Subtracto Lucio II successit Eugenius III anno 1145, 3. Cal. Martii et inter electores reponitur Robertus, vocaturque archipresbyter et cancellarius ad annum Eugenii tertium qui est Christi annus 1147.
7.3
Ex quibus apparet Robertum Pullum per duodecim annos vel circiter, cardinalis munere functum. Non autem renuntiatum esse cardinalem anno tantum 1144, ut scripsit quidam nuperus, alioqui doctissimus; cujus opus insigne De poenitentia dum prelo supponeretur hoc anno, mihi raptim ostensum est ab eodem auctore.
8
Ex Ciaconio.
8
« Robertus Pullenus( mendose Bullenus), alias Pully, Anglus, presbyter cardinalis t....... Vir in omni genere litterarum instructissimus, eruditione varia et rerum divinarum scientia plurimum valuit. Multis nominibus magnam gloriam tum hoc praecipue consecutus, quod eversis olim ab Haraldo, Anglorum rege, Oxoniensis gymnasii scholis, pro iis restituendis strenue laboravit: et Parisiis in Angliam rediens, ex omni regni parte studiosos illuc convocavit; ubi omnis generis scientias proponens optimarum artium disciplinas gratis docuit, et in scientiis promovendis cuncta humanitatis officia exhibuit. Multa opuscula pro litterarum instauratione scripsit, quibus nomen suum late ibique vulgavit. Ab Innocentio II ad Urbem vocatus, ab ejus successore Coelestino cardinalis, et a Lucio II cancellarius apostol. sedis institutus, obiit sub Eugenio III, de litterarum studiis optime meritus: scripsit, etc.» Ut apud Pithsaeum, sed non sine mendis apud Ciaconium.
9.1
Ex Claudio Hemeraeo in libro De Academia Parisiensi, cap. 5, pag. 41.
9.1
« Non obstitere tamen jura praerogativaeque Ecclesiae Parisiensis, quin alios eruditos sibi collegas Canonici plerosque aliquando asciverint in eadem arena gloriosissime certaturos; quales extitere Anselmus Laudunensis, Roscelinus qui fuit canonicus Turonensis, Gilbertus Porretanus, Petrus Abailardus, Fulco Diogillensis, Robertus Bullenus, etc.»
9.2
Ejusdem meminit praeclaro encomio Ludovicus Castanaeus Rupipozaeus episcopus Pictaviensis in suo Nomenclatore cardinalium; et illius operum Indicem texit.
9.3
Auberius etiam in Historia generali cardinalium, Gallice edita an. 1642, hujus Roberti elogium habet nulla in re diversum ab illo Pithsaei supra relato, nisi quod ex Goduvino Landavensi illi titulum S. Eusebii assignat, obitumque ejus ponit ad annum 1150, sed non bene stabili conjectura, cui ideo non adhaeret. Scribit insuper eum publici magisterii laurea donatum fuisse Parisiis, ubi diu docuit; et anno 1134 ad secundae dignitatis infulas assumptum.
9.4
In pluribus monasteriis Benedictini ordinis habentur originalia bullarum quarumdam quibus ipse Robertus Pullus cancellarius datam apposuit. Ut in abbatia S. Germani Parisiensis, cujus jura, privilegia et immunitates approbans et confirmans Eugenius III bullatas litteras dedit sic a nostro subscriptas: Datum Lateranni per manum Roberti S. Romanae Ecclesiae card. et cancellarii, VI Id. Jan., indict. VIII, Incarnat. Dominicae anno 1145, pontificatus vero domini Eugenii III papae anno primo. In monasteriis item Cluniacen. Floriacensi, S. Remigii Remensis, et in cartulariis Majoris Monasterii prope Turones, B. Mariae Rotundae foris muros Antissiodorenses, et Bituricensi similes legimus subscriptiones ab eodem Roberto factas, sed omnes intra annos sedis Eugenii III.
9.5
His omnibus subjiciam, gratitudinis ergo, praeclarum Pulli elogium, quod amica manu transmisit ad nos illius auctor R. P. Ludovicus Jacob a S. Carolo, Cabilonensis Carmelita, iisdem, ut sequitur, conceptum verbis.
10.1
Elogium Roberti Pulleinii S. R. E. cardinalis e Bibliotheca cardinalitia, ms. R. P. Ludovici Jacob a S. Carolo Cabilonensis Carmelitae consiliarii et eleemosynarii regii, nec non bibliothecae eminentissimi cardinalis Retzii archiepiscopi Parisiensis praefecti desumptum.
10.1
« Robertus Pulleinius vel Pulleinus, vulgo Pollen, seu Pulley, aut Pulcy, et nonnunquam Bullen, natione Anglus, in alma Facultate theologica Parisiensi toto orbe celeberrima publicus professor; deinde in Angliam reversus Oxoniensem academiam( ait Pithsaeus) jam pene collapsam denuo erigere, et Musis iterum restituere deliberavit. Ipse ibi scholas aperuit, optimas scientias gratis docuit, auditores et discipulos, professores et magistros ex aliis regni partibus illuc evocavit; ex quibus non paucos suis sumptibus aluit, alios omnibus humanitatis officiis sibi et Musis obstrinxit. Cum iste praestantissimus doctor esset litterarum et litteratorum fautor et Maecenas munificentissimus, multa publice docuit et dictavit, nec non privatim ad aeternam ejus memoriam et reipublicae litterariae utilitatem scripsit. Hunc ob ejus summas ingenii et naturae dotes, eximium animi candorem, singularem morum probitatem et exquisitam scientiarum cognitionem, Henricus I Anglorum rex maxime dilexit; cujus commendatione S. R. E. presbyter cardinalis tituli S. Eusebii ab Innocentio II Romano pontifice anno Christi 1134, mense Decembri Romae,( Onuphrio) pisis creatus; postea cancellarius apostolicus a Lucio II ordinatus. Vir longe doctissimus, sacrarum Scripturarum Interpres excellentissimus, Theologus sublimis, qui ante Petrum Lombardum Sententiarum Magistrum, ac episcopum Parisiensem theologorum facile principem, Theologiam scripsit. Concionator etiam suo aevo magnus extitit. Tanquam Musarum decus et delicium scripsit.
10.2
« In Psalmos aliquot lib. I.
10.3
« In S. Joannis Apocalypsin lib. I. Incipit: Sopitam plerumque concupiscentiam.
10.4
« Sententias de S. Trinitate lib. VIII. Incipiunt, Ut in hoc volumine lectori facile, etc. Exstant mss. Angliae in bibliotheca privata Gualteri Copi, ut indicat Thomas James in sua Ecloga Oxonio Cantabrigiensi Londini 1600, in 4 edita. Vidi Parisiis in amplissima bibliotheca Patrum Benedictinorum regalis monasterii S. Germani de Pratis in folio, beneficio R. P. D. Lucae Dachery ejusdem monasterii Bibliothecarii eruditissimi. Hoc egregium opus avide ab omnibus Musarum cultoribus exspectatur.
10.5
« Super doctorum dictis libros IV. Incipit. Hostis humani generis.
10.6
« De contemptu Mundi lib. I. Incip. Chare frater, considera, etc.
10.7
« Praelectionum suarum lib. I.
10.8
« Sermonum lib. I. In bibliotheca illustrissimi viri Alexandri Petavii Pauli, filii senatoris Parisiensis, reperiuntur mss. Sermones ejusdem cardinalis Pulleinii De communi sanctorum, num. 1434, et in Puteana. Ejusdem etiam opusculum ibidem habetur ms.( sed cujus materiae, mihi hactenus est in obscuro) num. 1223.
10.9
« Et alia nonnulla.
10.10
« Ex hac vita migravit circa annum Incarnationis Dominicae 1150, sub Eugenio III pontifice maximo.
10.11
« De Roberti Pulleinii meritis et scriptis, Onuphrius Panvinus Augustinianus, in Innocentio II. Alphonsus Ciaconus Dominicanus, ibid. Bostonus Buriensis, Anglus, Benedictinus in Catalogo Scriptorum Ecclesiae. Joannes Lelandus De scriptoribus Angliae. Joannes Balaeus, ibid. Franciscus Goduvinus episcopus Laudavensis De cardinalibus Angliae; Joannes Rossus Anglus, De Academiis Britannicis. Jacobus Middendorpius De academiis universi orbis. Josias Simlerus in Epitome Bibliothecae Gesnerianae. Antonius Possevinus Mantuanus S. I. in Apparatu sacro. Henricus Ludovicus Castaneus Rupipozaeus episcopus Pictaviensis in Nomenclatore cardinalium. Franciscus Maria Turrigius, De eminentissimis cardinalibus Scriptoribus. Fabianus Justinianus presbyter congregationis oratorii Romae, postea episcopus Adjacensis in Corsica, lib. III De sacra Scriptura. Antonius Aubery Parisinus tom. I Historiae generalis cardinalium. Angelus Manrique, Burgensis, ordinis Cisterciensis, episcopus Pacis Augustae in Hispania tom. II Annalium Cisterciensium anno 1446, cap. 3, num. 12. Gabriel Naudaeus Parisinus in Additionibus ad Historiam Ludovici XI, Francorum regis, pag. 162. Petrus Angelus Spera Romaricanus l. III De nobilitate professorum grammaticae et humanitatis utriusque linguae. Haec Ludovicus Jacob.
10.12
Sed omnium quos supra commemoravimus, nullus mea sententia videtur certiora suppeditare et uberius, quam quidam scriptor Anglus, Benedictini ordinis alumnus, scientiarum fama apud suos celeberrimus( sed qui hic nominari noluit) cujus epistolam ad nos pariter transmissam, vice coronidis adteximus.
10.13
« Ut particularius ad vestra quaesita respondeam, dico.
10.14
« 1. Roberti istius cognomen plurimum variat apud auctores: ut enim de Latina nominis declinatione nihil dicam, ipsum vernaculum nomen multipliciter effertur: nunc Pollen, nunc Pullen, nunc Pulley, nunc Pulcy, nunc Pudsy sive de Puteaco, quorum nominum pleraque etiam ad haec tempora apud nos perdurant in familiis non ignobilibus, nec penitus interciderunt. Quod si Goduvino assentimur, qui etiam Bollenum eum appellatum voluit, erit in nomine non nobilitas tantum, sed insuper majestas, et regnum aliquid.
10.15
« 2. Anglum eum fuisse Goduvinus, etiam cum pertinacia, asserit, tam patria quam genere, quasi expresse pugnandum putaret ne suspicarentur homines eum ad nos venisse ex Galliis, unde illo tempore Northmanni recenter victores, multos litteris et probitate praestantes viros traducebant in Angliam.
10.16
« 3. Patrimonium ei fuisse lautum et amplum vel inde colligas, quod post accisas Normannorum praedationibus et bellis Anglorum opes, sufficiebat tamen Poleno unde conjunctis cum rege operis et facultatibus, Studium Oxoniense restauraret, et se virosque eruditos, quos sibi ad illud opus in auxilium asciverat, aleret. Nec dubium quin patrimonium hoc ei a parentibus venerit; ipse enim Christianae philosophiae deditus non alia conquirebat bona quam quibus animus excoleretur.
10.17
« 4. Omnibus qui de eo scribunt, convenit domi in patria primae litteraturae fundamenta posuisse; deinde peregrinatum in Gallias Parisiis melioribus magistris operam dedisse; ac demum in patriam reversum Oxonii ludum aperuisse, et Henrici primi( qui quod litteris faveret, et litteratus ipse esset Ben Clerte, id est bonus clericus dictus est) favore et gratia usum instaurasse Academiam quae ibidem penitus collapsa fuerat.
10.18
« 5. Hariolatio itaque est, non ex vero dictum, quod quidam nostratium fingunt, Pullenum spontaneo exsilio patriam mutasse sub Stephano rege bella fugientem; ac tunc demum pacatis rebus, Oxonii docere coepisse cum a Parisiensi peregrinatione rediisset. Verius est reditum ei fuisse in patriam et ad Academiam Oxoniensem sub Henrico primo. Nam qui Henrici I beneficia, et Pulleni labores in restauranda academia Oxoniensi divulserit, et in diversa tempora conjecerit, difficile ei erit Historias et tempora conciliare.
10.19
« 6. Henrici ergo I auspiciis, et Roberti Polleni maxime industria Oxonii reflorere coeperunt studia circa annum Domini 1129, renuitque Pullenus Oxonii cathedram per decennium et ultra: postea ab Innocentio II Romam accersitus, a Coelestino ejus successore cardinalis creatus tituli S. Eusebii anno 1144 ac demum per Lucium II cancellarius S. Romanae Ecclesiae constitutus. Erat quippe Pullenus omni quidem litteratura instructissimus, ea vero in primis quae in interpretandis Patrum et pontificum scitis versatur. Nec solertiam ejus in rebus agendis impediebant speculationes theoricae. Unde merito quidam suspicantur ab illo concepta Innocentii II et Eugenii III responsa de rebus sacris.
10.20
« 7. Discessit Pullenus e vita plenus dierum et honorum, quibus eum cumulaverant, domi quidem Henricus rex, Romae vero pontifices summi Innocentius II, Coelestinus II, Lucius II et Eugenius III.
10.21
« 8. Hic omnium primus fuit ex Anglia Romanae Ecclesiae cardinalis; nisi forte Ulricum quemdam ei praetuleris. Sed de Pulleno res certa est, de Ulrico dubia.
10.22
« 9. Oxonii ad nostra usque tempora celebratur Pulleni memoria non annuis tantum et solemnibus scholarium panegyricis, sed testimoniis etiam multo gravioribus. Et certe qui Oxoniensis studii natales qui paulo magis formati sunt, ultra vel supra Robertum Pullenum efferunt et depraedicant, nae illi vix fabulas effugiunt.
10.23
« 10. Scripta ab eo per Balaeum et Pithsaeum saeculo XII in Pulleno, et a Nomenclatore cardinalium sub Coelestino II, pagina 15, enumerantur ista, etc.,» ut supra. Haec ille.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).